Francisci Leuerae Romani Prodromus vniuersae astronomiae restitutae de anni solaris, & siderei, ac dierum magnitudine in omni aeuo, & de reliquis periodis, motibus, & circulationibus solaribus admirandis, adhuc incognitis, ac etiam sidereis, ab autho

발행: 1663년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s 8 Francisci Leuerat Romani

admodum determinatus, & praescriptus

a natura numerus dictarum 361. circulationum primi mobilis, qui dicitur Annus, est periodus motus Solis per Zodiacum ἰita determinatus, dia natura praescriptus numerus horarum et . qui dicitur Dies, est periodiri motus primi mobilis per Vniue sum. Rursus, si horae, & minuta horarum sunt squalissimae, & semper constantes ex fio. minutis, & minuta ex fo. secundis,die quoque , qui ex horis minutis componuntur, sint necessario aequalissimi aec semper constantes ex horis 1 . Similiter si anni sunt aeqtialissimi, ut inha plene proba bimus, dies quoque , qui annum aequali sinu componunt, necesse est, ut sint squa-liis mi. Insuper,quod dies originem primam, ae praecipuam ducat a motu primi mobilis per Universum, sensit etiam expresse Arist. lib. s. topic. cap. r. dum definiuit, se Solis lationems per terram: Ac proin i non quidem Solis motum proprium per Zodiacum , sed lationem Solis super terram uniuersam , quq latio a primo mobili serente Solem est,atque ideo a primo mObili dies existit: Et quemadmodum lege

naturae determinatum est, ut reuersio Solis ad idem Zodiaci puninum,unde discesserat, sit perpetuo post annum exacth: ita statutum est, ut reuersio primi mobilis ad

Idem punctum unde discesserat sit post

diem ex aeth.

Praeterea quod Sol non sit origo die ruinprima & potiis ma, manifestum est: quia si dies essent principaliter a Sole, equidem a Solis motu proprio , & non alieno fierent : sed hoc est absurduin , quia perio diis diei esse minime potest a motu Solis sub Zodiaco, qui secundum signorum ordinem Zodiaci est, & tardissimus, & contrarius motui velocissimo ossiciente dies, qui contra ordinem signorum est. Insuper dum quaerimus diem naturalem, non quε-rimus partem diei splendidam, quae fiat per Solis praesentiam a sed totum tempus

ex tenebris, & luce compositum, immo a

tenebris , & luce abstractuni, ac si extra term umbram essemus, & proprie dies illos , qui ante Solis, & Stellarum creati Odem fuere,de quibus legitur in sacris literis in Genesi. Item eum quaerimus diem

naturalem, quaerimus reuersionem eiusdem motus secundum natum Ordinem ab

aeterno p scriptu, qui ordo est proportio quaedam, & aequalitas, ut lib. 8. physicite

I s. ac proinde perfectam periodum dicti motus, cui nihil desit, vel supersit ad sui

integritatem , ut lib. Io. metaph. t X. I 3.

in fin. Periodus alitem δε reuersio ista diei, aut necessario est a motu Solis, aut a mota primi mobilis ; a motu Solis minime est, quia periodus motui Solis tardo conueniens est Annus: ergo a motu primi mobilis est, quia Dies est periodus motui velocissimo primi mobilis tantum conue niens, di reuersio eiusdem motus primi mobilis per Vniuersum, sicut Annus est reuersio eiusdem motus Solis per Zodia

cum a

Rursus, cum in caelestibus , nihil nobilius , sens bilius , & validius sit primo mobili , & luminaribus, nullusque motus dignior, & aequalior motu primi mobilis, &deinde Solis, di natura instituerit tres periodos insignes significatiores ,& etficientiores mutationum in his inserioribus, &perpetuo aequalissimas, nempe periodum circulationis primi mobilis per Universum , & periodum circulationis Solis per Zodiacum, & periodum circulationis Lunae erga Solem, quae Lunatio nuncupatur:

Ex his quidem fit, ut quemadmodum a reis uersione Solis est perpetuo integer annus, dc a reuersione lunationum est perpetuo integer mensis; ita a reuersione primi mobilis sit perpetuo integer dies. Et quemadmodum reuersio Solis ad idem Zodiaei punctum,dicitur Annus,& reuersio uniuscuiusque ex duodecim lunationibus annuis,dicitur Mensis,ita reuerso primi mobilis ad idem Universi punctum , dicitur Dies. Immo quemadmodum propter colligantiam motus primi mobilis, & Solis inuicem, circulationes 363. primi mobilis cum quadrante fero , dicuntur Annus; &propter eandem colligantiam primi mobilis , & luminarium inuicem, 3 o. circula

tiones primi mobilis dicuntur Mensis: ita unaquaeque circulatio primi mobilis diei

tur Dies. Omnis namque motus calesium cor.

Ioram ex aliquo in aliquid est, ct lege natu

72쪽

Astronomiae restituta: Lib. I.

se determinatus, ut statu it Arist. lib.a. de

caelo tex. 38. Praeterea dies tanquam tempus indiis renter mensurans motum, & reuertiones

omnium Planetarum , di tanquam longe diuersus a temporibus motuum, di mucr- sonum cuiuslibet Planeis,quia redit semper dies post spatium 14. horarum , profecto non est neque tempus motus, nec reuersionis Planetarum,ac proinde nec originem ducere potest ab ullo Planetarum , nec a Sole. Item quemadmodum annus,uti

periodus motus Solis, est primo,& principaliter mesura motus ipsius solis,& cosequenter est mensura quoq; motuum aliorum Planetarum, qui a Solis motu regu

lantur: ita dies, uti periodus motus primi mobilis, est primo, & principaliter mensura motus primi mobilis, & consequenter est etiam mensura motus Planetarum

omnium, qui a primi mobilis motu ferun tur : ac proinde quamuis Sol sit prima , ac potissima causa annorum, & Anni compo nantur ex diebus, tamen Sol non est causa potissima dierum, quia vice versa dies

non componuntur ex Annis, nec dies est periodus motus Solis, quemadmodum an . nus, nec annus est periodus motus primi

mobilis quemadmodum dies, licet interdictas periodos Diei , di Anni, proportio

insit, & harmonia, ut diximus . Ex his non recte definitur Dies spatium illud temporis , quo fit integra circulatio primi mobilis per Vniuersum,nec non paristiculae primi mobilis, quae interim motui

Solis per Zodiacum correspondCtὲ nam

hoc spatium temporis non est vere dies, sed supra diem integrum; Dies enim est circulatio primi mobilis integra per uni.

uersum, que in regionibus mundi, ubi oritur Sol,semper ducit exordium abortu So. lis , tanquam ab Indice quodam, non ut ab origine , & causa; ubi vero non Oritur

semper Sol, veluti in regionibus quibus Poli mundi, sunt in vertice, ibi incipit dies a quolibet puncto concipiatur dictae circulationis primi mobilis exordium; ibidemque terminatur, ubi incarpit dicta circulatio, & denuo incipit ibidem; Spatium autem illud temporis circulationis primi mobilis nunquam praeterire potest horas 2η. quia cum eius magnitudo sit 36o. partium tempotis,ut diximus, hae partes tem. poris in horas redactae fiunt hor7 2 . Insuper,cum no solum mensuretur magnitudo motu, sed etiam motus magnitudine,quia motus sequitur magnitudinem,

ut supra diximus; hinc fit, ut ubi agitur de diebus, vidclicet de mensura, ct numero motus diurni planetarii, et Solis per Vniuersum, motus eorum , et Solis diurnus,

etiamsi irregularis per Lodiacum, sequatur magnitudinem primi mobilis; et ubi

Sol oritur,sequantur consequenter magni tudines hoci Zontales cuiuslibet Regionis orbis terrarum,quae perpetuo eae ictu sunt 36 o. partium, veluti quoque est magnitudo primi mobilis, ex quo quilibet hori-Zon, tanquam circulus maximus, est aequalis omnibus alijs circulis maXimis, quales sunt primum mobile, et Zodiacus, ut demonstrat Theodosius in element. sphetricis lib. l. proposit. Iq. Cum itaque tam primum obile, quam Zodiacus, in circuitu, t amplitudine sua sint 36o. partium, et motus eorum per uniuersam loci,seu regionis sus magnitudinem semper absoluatur exacti cs me in horis et . et denuo semper redeat: ita in quolibet horiZonte, qui in circuitu, et amplitudine sua est pariter 36o. partiu, motus primi mobilis, et Solis diurnus per uniuersam horizontis amplitudinem factus, semper absoluetur necessario in horis 2 . exactissime in perpetuum, rediens post singulas horas Ση. in eodem horizonte, quoniam necenario Solis motus , et circulatio diurna per horiZonte sequitur magnitudinem cuiuslibet horizontis,

quae quia 36o. partium est, prout primum mobile ferens Solem, et caeteras stellas; ideo in horis et .necessario absoluitur. Igi tur quemadmodum primum mobile est menbura uniuscuiusque diei, ita quilibet horia on cum primo mobili esse potest eti-iuslibet diei mensura : et vice versa sicut dies 24. horarum exacte,est mensura unius circulationis diurne primi mobilis per uni. uersum; ita 363. dies cum quadrante fere diei constantes singuli ex horis a .ex die, sunt mensura totius annuae periodi motus Solis per Zodiacum. Et licet primum mobile sit cliam mensura motus So.

73쪽

6o Francisci Leuerae Romani

lis per Zodiacum, tamen Sol esse minime potest mensura motus primi mobilis per Universum, quia circulatio Solis per viai uersum singulis diebus est tardior quatuor

circiter minutis temporis a circulatione

primi mobilis per idem Vniuersum . Immo nunquam esse potest Sol mensura mo. tus primi mobilis, quia non est semper in circulatione sua diurna per Universum , tardior quatuor minutis temporis a circulatione primi mobilis per idem Vniuersu, sed modo magis,modo minus, quam quam tuor minutis temporis, propter inaequalitatem sui motus diurni per Zodiacum. Cui autem illa quatuor minuta circiter temporis post reuersionem primi mobilis ad punctum, a quo die ante discesserat, non sint consideranda ad diei integritate ;Ratio est , quia cum primum mobile dupliciter tantum possit considerari, vel uti tempus mensurans motum sui ipsius sitiq;

periodum , & reuersionem , vel uti tempus mensurans motus alienos planetarii, alienasque periodos,& reuersiones eorun .dem omnium, ut docet Arist. lib. physic. tex. I 33. Si consideratur uti tempus mensurans motum sui ipsius; eo casu,quia motus eius cst perpetuo aequalissimus, & periodus cius, ac reuerso semper est in horis 2 . exacte, liaec sua reuertio, siue dicatur periodus primi mobilis, siue circulatio sua integra per Universum , siue dies,

siue alio modo nuncupetur, semper erit horarum 26. eXacte; Si vero consideretur, ut tempus mensurans motum alienu, aliena'; periodos, circulationes, & reuersiones, eo casu non potest quidem mensur re ullam reuersionem, neque periodum , nec circulationem alicuius planetae per totum Zodiacum, quia periodus, seu tempus reuersionis planetarum ad idem Zodiaci punctum longissinit, distat a periodo , & tempore velocissimo rc uersionis

diei, seu primi mobilis ad idcm punctum ;Propterea cum dicta quatuor minuta temporis motus primi mobilis, quae praetere ut antequam die sequenti Sol ad ortum denuo ducatur a primo mobili, non sint nec mensura periodi, seu reuertionis . alienae planetarum, neque mensura periodi, seu

reuersionis propriae primi mobilis, considerari non debent ad diei periodum,& integritatem , quae est dextrorsum , di siniastrorsum per Vniuersum, & circularis, &perpetuo aequalissima, sed tantum ut alia mensura , seu tempus alterius periodi, &motus, qui est sursium, & deorsum per Zodiacum , di perpetuo inaequalissimi, & interim illius particulae motus planetae,nem pe Solis,secundum ordinem signorum ZOdiaci, qui sursum, vel deorsum per Lodia cum fatius est ab ipso Sole, dum primum mobile contra ordinem signorum Zodiaci dextrorsum, & sinistrorsum per Vniuersu, reuersionem suam facit ad eunctum unde discesserat, & diun consequenter facit die

lege naturae integrum horarum 24. Es namque diem , est quidem tempus motus primi mobilis, uti mensurantis suam periodum, non autem est omne tempus motus primi mobilis continuum, perpetuum, indistinctum,& in determinatum, leu men insurans alienas periodos,& ideo est tempus

lege naturae determinatum , bretie, periΟ-oicum , & in sua periodo perpetuo ς qualissimum , & significantissmum ipsius diei efficientissimum, & distinctum , ac diuem

sum ab inde terminato tepore motus eiuLdem primi mobilis, quo mensurat alienos motus planetarum , tanquam aequale ab inaequali,& breue, ac velocissimo a tardissimis motibus. Igitur quatuor illa minuta circiter temporis motus primi mobilis post integram ipsius circulationc per Vniuersum , quae correspondent illi diurno motui Solis per Zodiacum, nec augent singulis diebus quatuor minuta temporis ci citer, ita ut dies sint et q. horarum, & quatuor circiter minutorum , nec indigent aequatione, veluti existimarunt priores,& posteriores Astronomi in Rein holdus,dcMaginus in Ephemeridibus par. r. Isago

cap. 3. sed augent dicta quatuor minuta

temporis motui primi mobilis facto ultra diem integrum 1 . horarum respectu dicti motus Solis si arsum , & deorsum per Zodiacum, non respectu diei iam elapsi, &integri, ac periodi lege naturae determinati, & perfecte mensurati a primo mobili motu suo dextrorsum , dc sinistror sium per Universum circulari, & in cuctis suis partibus aequalis limo: & ideo dicta quatuor

minuta

74쪽

Astronomiae restituta: Lib. I. si

minuta temporis motus primi mobilis non debentur diei, sed motui Solis sursum , & deorsum per Zodiacum in cunctis suis partibus inequalissimo, & non dum

terminato,nem ph,ut diximus,mottii Solis,

qui interim factus est per Zodiacum post

periodum reuersionis primi mobilis ad punctum, a quo discesserat. Suffcit enim ad diei integritatem,& to-

. tam periodum, ut primum mobile incipiat periodum diei ubicumque, & ibidem

redeundo denuo incipiat nouam periodum , & circulationem suam, de consequenter diem , quae circulatio semper fit

post horas 1 . exacte : minime autem ne-ccsse est, ut incipiat, vel absoluat primum mobile cum Sole, aut alio astro , uti lato a primo mobili dextrorsum , & sint:korsum per Universum, circulationem suam, neque cum Solc, uti moto naturali suo motu sursum, & deorsum per Zodiacum, qui motus Solis neque primo mobili, neque horizontibus refertur, quoniam, ut diximus, ad diei persectionem nullus attenditur Solis motus , scilicet, nec illo, quo ducitur a primo mobili dextrorsum, di sinistrorsum per Universum , nec ille, quo mouetur motu suo naturali sursum, &deorsum per Zodiacum; sed consideratur

tantum primum mobile,quatenus per m

tum suum dextrorsum, & sinistrorsum per Universum , reuertitur ad illud caeli pun. tum, seu horia ontis recti, vel obliqui,

unde discesserat hora a 4. exacth antecedente, nulla habita ratione ad Solis motum per Zodiacum sursum, & deorsum , , quia motus ille Solis uti rectus, & ab Ocicidente in Orientem contra die rurn ordine m,& consequenter tempus dicti motus, est admodum diuersum a motu eiusdem

Solis circulari dextrorsum, & sinistrorsum Per Universum, secudum dierum ordinem,& consequenter est quoque admodum di- Uersum tempus, seu mensura dicti motus Solis sursum, & deorsum, a tempore, &mensura dicti motus Solis dextrorsum, &sinistrorsum: Diuersus enim admodum est iste motus, & tempus motus, quia a di uersis Deferentibusα Polis, uterq; origi nem trahit, nempe alter a polis Zodiaci,

alter a polis mundi, ac proinde, uec pbyrsice, nec recte uniri, ae confundi debet

motus, & tempus motus uniuS cum motu,& tempore motus alterius, nec piariodus unius cum periodo alterius.

Praeterea ,si dici esset spatium illud temporis, quo fit integr4 circulatio primi mobilis cum particula illa primi inobilis, quae

interim motui Solis per Lodiacum correspondet, & quae quatuor minutorum circiter temporis existit: Atit illa particula

est totius motus , ac periodi motus Irimi mobilis per Universum;aut est totius mo. tus, & periodi motus Solis per Zodiacum. Pars quidem primi motus non est,nec me surat primi mobilis motum , sed est pars secundi mensuras motum secundum, nempe solis per Zodiacum. Ergo cu dicta particula motus primi mobilis sit particula,& mensura tardissimi motus, ac periodi Solis per Lodiacum, sane non est particula, nec mensura velocissimi motus,& temporis, ac periodi motus primi mobilis per Universum; Itaque dicta particula motus primi mobilis, uti mensura particidae motus tardissimi Solis per Lodiacum, & consequenter longissimi temporis annui, non potest csse mensura motus velocissimi primi mobilis per Universum, di conisequenter breuissimi temporis diurni: Particula namque illa motus Solis per Lodiaci in cum sit pars totius motus Solis per Lodia. cum, & ob totum motum Solis per Zodiacum, prosecto non est particula totius motus primi mobilis per Universum, nec ob totum motum primi mobilis per Univcrsum; sed illa est particula motus Solis e Dficientis annum, & ista est particula motus primi mobilis e ficientis diem . Quae notiora fiunt, quoniam si dies es.set spatium illud temporis,quo fit integra circulatio primi mobilis per Vniuersum is, nec non particulae primi mobilis, quae interim motui Solis per Zodiacum corre pondet,quae quatuor minutorum circiter est; sequeretur, ut post singulas circulationes Solis per Universum vi primi mobilis

factas ab Oriente in occidentem , augerentur singuli dies per quatuor minuta temporis tere, ita ut post tro menses a dato quolibet exordio, puta ab initio Arietis excrescet ent tribus horis circiter,& sic in infinia

75쪽

6 a Francisci Leuerae Romani

in sinitum excrescerent; Et insuper aliud sequeretur absurdum , nam haec di nimia, spatia supra horas et . essent semper sine Sole, & sine luce. Igitur quantuis post singulas circulatio. nes primi mobilis per Universum decurrant quatuor minuta temporis circiter an .

te quam Sol denuo in eodem hori Zonto oriatur, ita ut post totius anni spatium dicta quatuor minuta temporis excrescant ad horas et q. tamen non inde sequitur, ut diei quantitas non sit semper eadem hora. rum a .cxactissimh,veluti ex deductis perspicuum est: nam etiamsi Sol ut diximus,1 Cano remoueretur remanente motu primi mobilis,adhuc dies essent in rerum natura eiusdem quantitatis horarum 2q, Xa-Quae, & alia de facili eonsiderantes, &introspicietes moderni,inter quos Τycho, reiecerunt has dierum aequationes; nam in lib. I. progymn. pag. 28. sese corii gen-- do, fatetur inter alia hanc temporis aequa. tionem ab ipso non necessario assumptam in ingressibus, & obseruationibus Solis fuisse in causa, ut per aliqua secunda scrupula motus Solis fieret erroneus in nonnullis Ephemeridibus suis anni I 783.quas amicis mathematicis communicauit : &succcssiue Longomontanus in Tabulis Danicis lib. I. Tneoricor. cap. 2. de Sole pag. I 8 I. & I 8 a. vltimae editionis, Tabulas omnes hactenus a vetustioribus, alijsq; Astronomis consectas pro aequatione dierum, vanas, & imaginarias censet,& omnes fuisse deceptos a falsa apparetia,quod Solis motus inaequalis reddat dies inrquales: quem sequitur Argolus in Tabulis secundorum mobilium c. s. de aequat. dier. nihili faciἴs dictas tabellas omnes, uti sine ratione, & demonstratione excogitatas, no animaduertentes calculos motus diurni planetarum nulla indigere squatione temporis; Primo, quia ab ipsis Mathematicis semper supputantur Planetarum positus in Zodiaco ab uno meridie ad alterum, , scilicet ab horizonte recto ad eundem ii

rirontem rectum, culus horizontis tam recti, quam obliqui,magnitudo 36o. partiti

existit ubique terrarum, quaeque redacta

in horas semper absoluitur spatio horarum et . exacte i motu primi mobilis : E secundo,quia illa squalio, quae medio m tui planetarum per Lodiacum debetur ratione inaequalitatis motus eorum per eumdem Zodiacum causa Eccentrici, di Epi-eycli eorundem, iam ab ipsis Ephemeridum supputatoribiis die tim considerata est, dc distributa semper ad rationem diei horarum 24. praecise,& sic addita,vel sub tracta ab ipso medio motu cuiuscunq; planetae praedicta eorum inaequalitate diurna, propterea frustra consideratur alia inaequalitas dierum , quae non existit, neque

in motu astrorum, & consequenter neque in tempore motus eorundem , neque ilia

Sole, neque in horigontibus, nec in primo mobili. Et qua uis detur aliqua inaequalitas in. ter arcus Zodiaci,& primi mobilis in sph ra recta, videlicet inter ortus rectos partium Zodiaci, & primi mobilis intra singulas circulationes integras diurnas primi mobilis, propter obliquationem Zodiaci, seu Eclipticae 1 circulo AEquatoris primi mobilis, ob quam causam Antiquiores tabulam aequationis huius temporis obicr-uarunt, quae decem sere minuta temporis non excedit , pro Lunae motu exactiori,&Eclypsibus minutius indagandis, ut Tycho quoque asserit pag. II 6. suorum progymnasmatum: attamen non exinde fit, neque resultat ulla prorsus inaequalitas dierum , quia etiamsi non ubique in horizonte recto simul orianturesdem partes primi m

bilis , ct Zodiaci propter dictam Zodiaci obliquitatem, seu declinationem a circulo AEquinoctiali primi mobilis; & propterea in diuersis partibus totius motus primi mobilis, & Zodiaci fiat inaequalitas ortus inter aliquas partes primi mobilis, & Z

diaci, etiam in sphqra rectartamen in complemento totius motus, seu circulationis utriusque,circulatio eorum semper perficitur spatio horarum a exactissime,nulla penitus inter utriusque motum , & circulationem inaequalitate relictar di ideo tabella huius aequationis non deseruit, nisi ad aequandam inaequalitatem illam motus Zodiaci,quae cotingit intra unius diei sp ti um pro Lunae motu, & Eclypsium tempore exactisiimo babedo; secus autem pro

76쪽

Astronomiae restituta: Lib. I. 63

aequatione dierum , quia dicta inaequalitas supra diem non datur , sed intra diem . Similiter qua uis Copernico, di sectatoribus dari videantur Anni inaequales , ac proinde dari dies inaequales ab alijs diebus; tamen cu omnes Anni sint vere aequalissimi inter se , ut late probabimus infra in capitulis , de anni magnitudine , ex quo ducunt originem a motu Solis per Zodiacum in sua irregularitate perpetuo re gularissimi: ita dies , qui originem ducunt a motu primi mobilis per Universu perpetuo aequalisnao, ac regulari , tam in toto motu,ac periodo suo,quam in sigulis par. tibus sui motus , sunt perpetuo aequali Ami: Insuper quemadmodum motus Solisper Zodiacum diurnus, a quo motu originem, & causam primam , ac potissimam a ducunt anni, quamuis sit inaequalis modo T. 8c modo fi I. minutorum, non essicit, ut dentur anni inaequales: ita neq; eficere potest, ut dentur dies inpquales,ctiamsi a Sole originem haberent dies; quod , ut vidimus verum minime est: nam sicuti inaequalitas motus Solis intra annum, videlicet intra periodum sui motus per Lodiacum , non concludit necessario inaequalitatem unius anni ab altero, ita neque inaequalitatem unius diei ab altero, nec totius diei, nec totius anni; ac proinde que- admodum nulla indiget aequatione annus,

quia inaequalitas motus Solis per Lodia.

cum est intra annum,non autem supra annum: ita nulla indiget aequatione dies, licet a Sole dies originem traheret, quia inaequalitas motus Solis, & Eclypticae, seu Zodiaci per Universum vi primi mobilis est intra diem, & non supra diem . Propterea Gotifredus Vendesinus libellum edidit Anno I 6 3. in quo concludit nullam

esse aequationem dierum ciuilium, immo neque pro motu, & tempore Eclypsium

Lunae nullam temporis aequationem conis

siderabilem esse sensit, & suam hanc sententiam expressit hoc carmine. In caelis par es hodiernae crastina 6mmae.. Quae congruunt eum Longomontano vhi supra, dum affert rationes,per quas inaequalitas temporis, quae k Solis inaequali

motu existimatur, abolenda sit. Receptum enim, inquit, hactenus a veteribus furi tempus , cuius in ex Sal in reuolo isne diurnatas; sequator vero regulator a meridie eodem in loco ineboatum duplicem suae variationis caucam habere, nempe inaequalitatem annum Eclipticae , cum aequatoreis , tum quoque Solis

motum diurnum , seu Pr prium , se inari alem, & subdit ibi, etenim ρ res causas inuenio, cur Ptolemaica temporis aqvatio, qNam omnes reliqui fronomisequuti sun , non re. Aesit accomodata : tum quod varia ex varys schis producatur, quod certe peccas in reci

procationem constantem temporis, cum motu .

tum quod illa , quae ab inaequali myta Solis diurno dependet, non aliud in Ecliptica principium agnoscat,quam quod linea Apogaei consiluitura de ibi. In υltima itaque re tutione

cursus lunaris, qua in Bohemia Anno I 6oo. peracta est, alteram cauLurum, quae . Solis in- .equali motu educeretur, tanquam ferme abris

ratione deseruimus : & ibi, qua commodissimὰιollitur si accessant Solis ad terram , recus

nique , motas diuma conuersonis attemperetur , adeo is Sole nobis propinquiore, haec concitatiνr fiat, remi Jior autem eodem remotiore; & isi, alteram a necessi te demonsationis obliquitatis Ecl pticae concessimus , quam

etiam nam retinemus, quando id ipsum ab ap.

pareHus lunaribus , tam ιn Ecu bus, quam extra, quodammodo Upagitari perpendant . Omissa itaqueQua ab avarente motu Solis de daci alias indetur inaequalitate sum iItam , qua ab obliquitaIe arcua Eclipticae,cum aqua torris prouenit, ct seorsim in appendice motus Lana aprud Dchonem lib. I. Progymnasema tum extat Ura rosequemur,dummodo Piri nomena lunaria in deliquys , o extra , illam quoquomodopatiantur; & ibi, cr ceria merito afrmare pomum, me nunquam in toto A ro-namico furio maiore , quam hic diFcultate laborasse. Haec Longomontantis,ubi supra. Itaque praetermissa tabella aequationis dierum naturalium , quae est in Progymnasinatibus Tychonis d. lib. I. pag. II 3. amplectitur Longomontanus istam, quam

Tycho posuit in dicta Appendice motus

Lune pag. II .d. lib. quae non tantum pro aequatione temporis in Lunam; sed etiam pro aequatione temporis in Solem deseruit, licet ob tarditatem motus Solis ipsa

neglecta, nihil erroris sensibilis fieri possit. Et Scatho in Epistola ad lectorem in libro

77쪽

64 Francis es Leuem Romani

Tabularum dilectionum totam primi motus rationem continenti si Ioannis de Mon. te Regio denuo editarii Anno r6os. Uvi-tembergae, eelebrans dd. tabularii utilita. tem publicam,firmat dicrum originem ,&essentiam a motu primo tantum pendere, dum inquit. ; Ac ut de praecipuo phaenomeno

Hurna solum conuersonis nunc dicam, i a. dierum, noctiumque, tum in eadem, tum in diauess regionibus anomalia , ct huius ad numeros , o mensuram cerIam accommodatis , aliande, quam ex ascenIionum tabulis non

sumitur. Quam autem necesssariumst non s- iam in Astronomia ed etiam in omni arte,ex- Florate perceptam,ct cognitam habere dieram rationem, o magnitudinem, id ira mammum

es , is demo ratione nihil opussit; Ignorato

enim minori tempore , qui sunt dira, ac hora, mensium quoque, or annorum spatia ignoraries necesse, qua de horaxum, ac dierum conser- .ations legitima exsunt, ct complentur: ne- quo facile est verbis exprimere quatis renes

futura esseor in his rise sareis , ct ethnicis ,

quales in communi vita confusiones, si nemo sciret temporum disicrimina, o annoνam se

riem, atque fer aratra mundi continuationem.

Quares praeter hunc et um Tabula sta alium non praesarei, is profectosatis esset ad haris diagnitatem confirmandam atque ilis andam,

ere. Idemq; fateri videtur Erasmus Rein-holdus in Tabulis directionum Prscepti I 6

in fine. Si igitur dierum,noctiumque anomalia,& inaequalitas, tum in eadem qualibet regione, tum in diuersis, quibuslibet regi nibus Orbis terrae aliunde, quam ex ascen sionum tabulis non sumitur, nimirum non nisi a lationibus Zodiaci per Vnivcrsum , vi primi motus et Tempora autem reuersionis dd ascensionum, & lationis Zodiacisnt seper in qualibet regione orbis terr rum 36o. veluti videre est in qua uis tabula ascensionum ad quasvis orbis terrarum

potares eleuationes: Haec autem 36o. tempora redacta in horas, nihil aliud sint, qua

horae a . exacte: Igitur dies non sunt, necesse possunt,nisi horarum et exacte: itemque aliud non sunt,quam primi motus periodus, ut plene probat Tycho in lib. I Progymnasin. a pag. I94. ad ao3. & nos

dixi in I. I. c. . de primo mobili in fine.

Ex hactenus ergo deductis, quoniam dies omnes sunt perpetuo, di Ubique te

rarum inter se aequales horarum 2 q. exacte,nulla indigent profecto equatione.Cirinculus enim aequatoris, cuius Poli sunt ijdem, ac Poli mundi, & circulatio primi mobilis, a prisca Gricorum sapientia dictus est ἐσημερινός, quod latine interpretatur aequidialis,quamuis deinde dictus sit aequinoctialis. Praeterea cum tot sint Tabulae aequationis dierum, quot fere su ut Astronomi; haec sane varietas,& differentia est validum aris gumcntum erroneae opinionis inaequalitae iis dierum. Veritas enim quae unica est, minime patitur tot Tabularum pro equandis diebus diuersitatem. Si quis aulcm 1equeretur Tabellam illam Tychonicam,&Ptolemaicam, seu Coperniceam, quae in

Rein holdi Tabulis Prurenicis est,in primo

precepto pag. Iq.6c Canonu pag. & .E ror in Lunae motu ad tres usque quintas unius gradus extenderetur, ut ait Monte-

regius in Epitome ad Alma gestum Ptolemaei lib.3. proposit. 18. & error in Sole esset alicuius minuti. Si vero quis attenderet Tabellas Kepleri, Lansbergij, Bullialdi, de aliorum posteriorum , error ii militer in Lunae motu, ac etiam in ipso motu Solis diuersus resultaret a diuertis imagianarijs eorum aequationibus: non solum

enim hallucinatio est in suppositione inaequalitatis dierum , & in opinione inter eos malo is, de minoris inaedualitatis dierum , sed etiam in methodoe, & ratione aequandi dies: nam quando docent persuas Tabellas aequare diem, & horam apparentem veram alicuius obseruationis ,

puta AEquinoctij, seu cuiuslibet alterius

dati principisi, ut videre est in Almagesto

nouo eruditi Riceioli lib. 3. de Sole c. 32- per totum, & c. 33. pag. I 83. nullam alliugnant rationem cur verum , & apparens

tempus dictae obseruationis ad non apparens , ac non verum , & proinde fictum tempus reducendum si manifestum namque est, ex physicis documentis, quod o ne tempus est alicuius motus tempus,quia tempus sine motu, & motus sine tempore

impossibile est esse,ut dixit Aristoteles lib. a. de Senerat. di corrupi. tex. Oa. & ubi

78쪽

non est vere alius motus,& positus planetae ab illo tunc obseruato, non est vero aliud tempus: & propterea assignanda est ratio, & necessitas, quae cogit in qualibet determinia obseruatione motus , & positus planetae cuiuslibet, seu in qualibet radice , assumere tempus fictum, quod vere non est in rerum natura alicuius motus sempus, ne frustratoria, & vana sit aequatio huiusmodi temporis apparentis. Uerumtamen pro ratione deducunt dies nulla aequatione indigere, quando dies non pendent a motu Solis, veluti quando numeramus interuallum,quod est inter transitum duarum stellarum fixarum per meridianum , tunc enim propter exilem disse. rentiam utimur Tabula temporum primi mobilis, in qua uni horae gradus I . aequatoris, & uni minuto I . minuta aequatoris Pr cise respondent,ac proinde utimur die primi mobilis, qui et . horarum exacte est:

sed quando dies j & diei partes pendenta motu Solis, ut in casu obseruationum aequinoctij, tunc quia diei mensura,& terminus refertur ad Solem, uti debemus Tabella temporum, seu dierum solarium,qui dies solares, quoniam sunt inaequales iuxta Solis motum diurnum, modo S 7. modo 6 I. minutorum,ideo ad aequalitatem sunt reducendi, quia dies naturales Solis inaequales non possunt desiimi pro communi mensura, & certa motuum caelestium, nisi ad aequalitatem reducantur. Sed huic assertioni facilis est responsio. Primo, quia cum secundum eosdem necesse sit motus caelestes omnes distributos secundum hos suos dies Solis medios , &aequales, conuertere in tempus verum, &aPParens nobis , qui tempora vero Solis motu metimur,& numeramus; nulla sane ratio est, quae cogat motum apparentem verum ad non apparentem, & ut vocant medium reducere, dum idem motus pro ipsius usu reducendus est denuo ad verum, di apparentem . Secundo respondetur,

quod asserenti dierum ins qualitatem dari Propter tuaequalitatem motus diurni solaris incumbit, & opus est in primis,& ante omnia ei probare, & demonstrare, dari necessario inaequalitatem dierum, propter dictam inaequalitatem motus diurni sola

rem tutat Lib. I. 6 ς

ris, cum contrarium ex hactenus latissimε deductis constet, & probatum sit die omnes esse aequales, & minime ab ullo motu solari dependere; Insuper ostendere debet, quod dies solares perpetuo inaequales, redacti ad aequalitatem sint certa , &communis, ac persecta mensura motuum caelestium; quod pariter contrarium manifeste est veritati, alioquin haec supponere,& constanter afirmare sine ulla ratione, ac necessi are, nihil aliud est,quam gratis,& chimeri ch inaequalitatem dierum amplecti, & irrationabiliter reijcere aequalitatem dierum, & communem , ac certam mensuram omnium motuum caelestium ,

quae a primo mobili, eiusque motu est; &inquirere inaequalem, ac proinde ex sui

natura ineptam, di incertam mensuram motuum caelestium, quae a Sole, eiusq; mois

tu semper inaequali est: & tanto magis veluti probauimus,cum dies a Sole non sint, nec ab ullo eius motu squali,seu inaequali, immo etiam si Sol in rerum natura non existeret, tamen dies, qui a primo mobili est, esset mensura communis, & certa motus omnium Planetarum, & fixarum, qualiscunque sit motus corum aequalis, v linaequalis,& nulla unquam aequatione indidi gerent. Cum igitur nulla ratio cogatas lumere dies solares de sui natura semper inaeq rides ad mensuram communem, &cei tam motuum caelestium, dum habemus

dies primi mobilis de sui natura semper aequalissimos,& dum primum mobile lege

pariter naturae est mensura certa,communis, & perfectissima omnium motuum cae ἀlestium secundorum, ac Solis,ut late Arisblib.8. Physic. tex.76. secus autem Sols frustra, & inutiliter, & sine ratione assumuntur, & considerantur dies isti solares inaequales, etiamsi quomodolibet redacti adaequalitatem. Tum etiam, quia huiusmodi consideratio inaequalitatis dierum in vla nunquam fuit, nec erit apud ullos Astronomos in suis Tabulis, neque etiam apud

supputatores Ephemeridum : nunquam enim pro certa,& communi mensura mintuum caelestium sumpserunt dies solares medios, scilicet ad aequalitatem redactos semper maiores horis 24. per minuta 3 FOL 3asi . IV. 2 . sed dies primi mobilis I tasitum

79쪽

66 Francisci Leuerar Romani

tantum horarum et q. exacte ; supputant enim die tim Planetas ab uno meridie ad alterum,scilicet ab horigonte recto ad rectum eundem horizontem, Cuius magnitudo ubique terrarum est 36o. partium, seu graduum AEquatoris, quaeque reducta in horas est et . horarum praeci se, ut late supra probauimus. Tum etiam quia si v c. luti fatentur isti recentiores,dies laui usino. di solares naturales inaequales, idcirco adaequales, & medios reducunt, ut possint de sumi pro mensura communi, dc certa motuum caelestium, & secundum huiusmodi dies distribuere motus caelestes, alio.

quin esset inutilis prorsus, & ridicula ista

excogitata reductio; necessario debent a D ignare cuius magnitudinis sint dies isti lares ad aequalitatem redacti,ut secundum illorum magnitudinem distribuant motus ealestes diurnos in Tabulis motuum diurnorum, & consequenter menstruorum, Brannuorum. Cum itaque inter dies naturales Solis inaeqtiales, dies unus naturali. SoIis aequalis, seu medius praeter horas a primi mobilis, contineat etiam minuta 3.16'. 32φ. i' et o si iuxta horum dierum magnitudinem distribuerentur motus caelestes,equidem post paucos menses admo. dum exorbitarent a vero huiusmodi dies, di motus consequenter ad huiusmodi dies

comparati. Cum autem motus caelestes

non distribuantur dictis diebus solaribus

medus, aequalibus , vefuti sep posuerunt esse distribuendos, prosetio recedunt euidentera ratione, & fine,cuius gratia excogitarunt hos dies solares medios, aequales aq. horarum , & minutorum 3. 36 . 3 a Lx M. ao Uy. Ad hanc igitur nimis enormem exorbitantiam euitandam, recedentes aratione, per quam sicut eis videbatur cogebantur aequare dies solares, & negligere dies primi mobilis; amplexi sunt nouis.

simi recentiores aliam methodum aequandi dies, sed pariter omnino inutilem, tierroneam : opinantur enim aequare dies , di tempora, dum in data obseruatiOnone AEquinoctij considerant in sphera recta

differentiam veri motus Solis a medio mO. tu eiusdem, ac si tunc per meridianum v

re fieret huiusmodi motus verusin medius Solis, vereque ibi transitum faceret vietq; gradus Solis veri, & Solis medii; & non vi.

dent , quod hoc minime est aequare tem pus, neque diem, sed ostendere rem prorissus inutilem, & vanam, nempe qua uto in teruallo partium lcmporis in sphaera recta discrepent inter se locus ille Solis verus, a loco eiusdem Solis medio . aequare namq; tempus, & diem, est numerare in teruallu, quod existit inter transitum hodiernum

per meridianum gradus, & minuti Solis veri, aut me dij hodierni, & inter transitum crastinum per idem meridianum gradus,&minuti Solis veri, aut medi; crastini; non autem numerare interuallum, quod est in. ter gradum, di minutum Solis hodiernum verum, & gradum , ac minutum Solis pariter hodiernum medium. Quod autem magis erroneum,& si ratione est, iccentiores isti utuntur unica, ct sola illa aequatione temporis sic, ut supra erroneu ad inuenta secundum . illum

locum Solis verum, S mcdium datae illius obseruationis, pro motibus quibuscunque

diurnis, menstruis, & annuis praeterito ru, ac futurorum seculorum omnium, etiamsi reliqui dies omnes, motusq; Solis per Zodiacum praeteritorum, ac futurorum seculorum excepta die, motuq; Solis datae illius Obseruationis, nulla indigerent aequatione, neque reductione a rEmpore apparenti ad aequale,& omnes tum futuri, tum praeteriti motus, illa sola aequatione praesentis seculi tantum, & non alia unquam indigere possient. um Vendelino, & Longomontano igitur concludendum, quod in Caelis par est hodiernae crastina sutumae . De natura viribus, ct proprietatibus

Temporis.

J Smpus itaque est numerus,& inensura motuum omnium, sed maxilne motus circularis primi corporum caelestiu,

videlicet primi mobilis, seu primae lationis , & per hunc est numerus , & mensura reliquorum motuum, ut docuit Arist. lib. . phys. tex.33. 3c lib. 8. physic.tex.76.8c quia impossibile est tempus sine motu existere , dc motum sine tempore, ut idem lib. a. de

Senerat. dccorrupi. tex.6 I. Ideo tempus

licet

80쪽

Astronomiae restitutae Lib. l. 67

licet non sit motus, tamen aliquid motus est, & affectio, di continuata quantitas to. tius motus: ac proinde quantus motus est, tantum semper dicitur fuisse tempus, &quaelibet eorum pars, una semper post alteram existit, ut Arist. lib. physic tex.99.& propterea dicitur etiam , quod tempus est, fuit, deerit, quia motus quoque est, fuit, icerit ; itemque dicitur tempus prae sens, praeteritum, & futurum , quia motus praesens est, praeteritus, atque futurus, &in utroque est prius, & posterius, & nunc. Itaque quemadmodum motus existit absq; eo, quod intelligatur,&numeretur ab in intellectu, ita cosequenter tempus diisti m tus : Et idcirco tempus est proprie numerus , qui numeratur, non autem, quo numeram usin quemadmodum motus, neque

diuidi, neque interrumpi potest, sed mente tantum numerari, & signari, ita,& tempus , quod consequitur motum , quatenus ipse motus perseuerat, ipsumq; motum 2κCadem perseuerantia metitur: ideo nihil inuenitur, quod naturaliter tempori finem imponere possit, quia neque caelorum mo- tui; Tempus enim licet sit numerus , est tamen continuum, neque quod sit discretum, suam continuitatem tollit, ex quo Cnim magnitudo est continuo diuisibilis , motus id ipsum patitur , propter autem motum etiam tempus, ut Arist. lib.q. phy

P terea quia tempus est numerus, dimensura diuersorum motuum , nempe velociis morum,& tardissimorum, ideo tem-Pus non est unum ,& idem, sed similiter, vel breuissimum , D paucum, vel longissimum, ac multum: Et quamuis Arist.lib.q. Physic. tex. I II. sentire videatur tempus

csse ubique idem ,hoc sane intelligitur ubi cst coae litatis motus,& in eodem loco,prout cst motus primi mobilis,& Zodiacunon autem ubi diuersi sunt motus,& in diuersis ocis, nam tunc necessario diuersum quoque tempus in illis existit; Immo licet sit idem impus, & numerus primi mobilis,&Zodiaci, tamen non est eadem res , quae mouetur, etenim primum mobile non est Zodiacus, nec Zodiacus primum mobile, pro ut est numerus decem canum , & decem equorum, licet idem sit,tamen decem eanes non sunt decem equi, ut Itb.7. physic. tex.3I. Quemadmodum etiam nec locus, nec terminus, a quo mouentur prima

mobile, & Zodiacus, est idem, ac locus determinus ad quem mouentur,quamuis cadem sit via, idemq; penitus spatium, sicuti quamuis idem spatium sit, eademque via , quae est a Thebis ad Athenas , & ab Athenis ad Thebas, tamen non est idem locus, nec eadem ratio existere, & distare hinc illue,& illinc huc, ut lib. 3. physic. a tex.

Rursus , quia tempus habet vim determinandi motum, & per motum reliquαν, propterea necesse est omnia, quae in tempore sunt, contineri a tempore, atque finiri, di coarctari, & pati aliquid a tempore ,

quemadmodum ea, quae in loco sunt, con

tineri a loeo, & sisti,ae finiri usque ad continens, quod non indiget contineri: hinc est quod tempus dicitur causa corruptio

nis, quia motus cuius numerus tempus est, causa existit corruptionis formarum,quas

inuenit, & nullum tempori subditum est

perpetuum. Dicitur autem tempus magis causa corruptionis , quam generationis , quia est remotiuum formaium,earum qu quas inuenit actu existentes destructiuum,

ut dixit Arist. lib. . physiciem Ia 8.& dicitur etiam causa generationis,quia dat esse,& generat consequenter per motum, qui accidit in illo tempore . Insuper tempus dicitur sapientiae, de artium causam esse, dies namque diei eructat verbum, & nox nocti indicat scientiam , ut in Psalmo I 8. Omnia enim perficiuntur in tempore, & tempus fluxit e ducit ad non praeterlabilem aeternitatem. Ex his ergo quando dicitur tempus, subintel ligitur necessario motus, quia uli possibile est tempus sine motu esse , & e conuerso quando dicitur motus subintelligitur nece stario tempus: itemque quando dieitur motus subintelligitur consequenter actio dicti motus, qnoniam sicut nullum tempus est unquam sine motu, ita nullusmotus si

ne actione , actio namque motus, & tempus se habent ad inuicem consequenter, ac necessario, & semper sunt simul, & motus nihil est aliud, quam actus entis,& permotum agere primum, &potissime mania

SEARCH

MENU NAVIGATION