Quaestiones morales selectiores a Gabriele Beato Societatis Iesu, theologiæ moralis in Collegio Romano professore, discussæ, ac resolutæ. In quibus, propositis casibus, prima quædam principia, ad plurimas alias quæstiones similes resoluendas perutili

발행: 1663년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

mortalis . Ergo a fortiori, erie mortale , propositum generale committendi omnia Veni alia , quae se obtulerint; Non minus enim shoe propositum, est periculum pro . Timum peccandi mortaliter, quam sit aliud , peccandi in materia lu-

6 Tertio 3 Quia , qui concupiscittaminam in communi, quia quan tum est ex parte illius desideris, exponit se periculo concupiscendi feminam cuiuscumque status sit; ratio ae talis periculi , peccat speciali peecato, eamque circunstantiam in confessione explicare tenetur. Sed etiam , qui vult omnia venia istia , quae se obtulerint, committere , exponit se periculo peceandi mortaliter obiectum enim istius propositi, apertissimi m periculumin' se continet peccandi mortaliter. Argo peecat mortaliter.

eo proposito, mortaliter no peccasse . Sallas I. a. u. a. qu. 88,

8 Primo , Quia, quamuis peccata venialia ad mortale disponant, nodisponunt tamen moraliter , ac

proxime, sed sollim remotὸς Videmus enim saepe , homines mortalia non committere , quamuis de Venialibus nihil e utent; nam, licet venialia charitatem refrigerent , &animum debilitent ; propositum tamen non committendi mortalia ,& piorum operum e Xercitium , eundem animum corroborant, detinentque, ne corruat ἱ quod enim ex una parte deperditur , alia via et reparatur . Cum ergo propolitum committendi omnia venialia , non sit dispositio , ac periculum proximum committendi mortale , neque erit peccatum mortale , sicque Ti- eius , tali proposito , mortaliter non peccauit. Secundo; Quia propositum committendi omnia venialia , ideo est peccatum mortale, quia est propositum perieuli, & occasionis proximae committendi mortale . Ex hoc autem capite non potest esse mortale ; nam illud periculum proxi- mum committendi mortale , vel

consistit in omnibus venialibus simul sumptis , vel sollim tu aliquiis bus; non in aliquibus tantum, quia alias propositum committendi aliqua venialia in quacumque male ria, esset propositum committendi mortale ; neque in omnibus simul , quia nunquam dari potest casus, in quo haec committantur ἰ Ergo pro- οῦ positum illa committendi, non est propositum alicuius periculi moralis, ac possibilis .lo Tertio; Quia , si propositum illud esset mortale, sequeretur teneri quemlibet sub mortali ad aliqua

venialia vitanda ; si enim omnia , sunt occasio proxima pecca di mor taliter, & unusquisque hanc Occasionem vitare tenetur I Ergo nuia quisque tenetur omnia vitare, vitando aliqua; haec autem quaenam erunt λί r Quarto; Quia, hac ratione, salus

382쪽

Quaest. LXIII.

nostra non consisteret solum in obseruatione praecept/ rum obligan . tium ad mortale , sed etiam in ob- se luatione eorum , quae obligant ad venialia, cum vitatio venialium ad vitationem mortalis necessario requiratur. a Quinto ; Quia, cum quis conte ritur de mortali, teneretur etiam simul conteri de venialibus tanquade proximis dispositionibus ad illud . Consequens autem euidenter est falsum , propos tum enim non vitandi venialia optime stare po test simul cum proposito non admittendi mortale .

3 TE que obstant rationes in se contrarium ; Ad primam

enim Respondetur, Quamuis non solum omnia , sed singula venialia disponant ad mortale , ut furtum leue ad furtum graue, non tamen inde sequi , quod venialia constituant in morali, ac probabili periculo committendi mortale , sed ad summum in perieulo remoto . HOC autem non inducit obligationem

illud vitandi sub mortali.Iε Ad secundam; Negatur Antece. dens ς potest enim quis nolle vitare venialia in aliquo genere , &tamen firmum propos tum habere, vitandi mortale in eodem genere ἶneque apparet, quomodo venialia . in aliquo gene Ic a constituant in apericulo pro*Imo comittendi modi tale in eodem genere . Is Ad tertiam Respondetur ,' Ne gando minorem; neque enim apparet , quomodo obiectum propositi omnia venialia committendi spericulum pro X imum in se conti

neat committendi mortale , cum

stare possit smul eum firmissmo proposito non admittendi mortale

COROLLA RIVM. Olligitur ex dictis ; Aliquan-

do propositum committendi, venialia, posse esse peccatum mor tale . Si quis enim propositum habeat committendi venialia , dum sunt illi occasones proximae mor

talium; ut, s quis proponat ludere sciens , ludum illi esse proximam occasonem blasphemandi; vel illa

Veni alia , quae cum alijs venia Iibus unita constituum, mortale in ea circunstantia, in qua illud constituum; ut, si quis proponat multa furta

committere, in parua quantitate , . quae smni unita constituant quantitatem sum cientem ad mortale 3 certe iste tunc mortaliter peccabit, hoc tamen non orietur, ex eo praecise , quod sit propositum admittendi venialia, sed ex eo, quod sit

propositum admittendi venialia , in ea circunstantia , in qua , vel sunt periculum proXimum mortalis, vel illud constituunt. Ita Salassico eis.

383쪽

s66 De Peccatis

Per qui peccata ,specie, inter se disseram.

IN quadam Religione , inter regulas, que obligabant sub

mortali, erat hςc, ne Religiosi sub poena excomm nicationis sine Superioris licentia, extra Monasterium. noctu comederent. chidam autem Religiosus, ad coenam .ab amico inuitatus . inscio Superiore, noctu apud illum caemnauit. Queritur; quot peccata mortalia commiserit. 3VMM ARIUM.3 Religiosus, Unieum pereatum commisi a Videtur contra Votum obedientiae. Per quid', υ-m pereatum ab alio diistingu 3turos iuerstate Virgutum , col Ilitur ditiestas peceatori mact non ὰ contra .s . Religiosus, duplex peccatum

Io Contra Votiam , ct contra regia am. Ir Cu sint obligationes diuersa. xx limitatio addi possit . 13 Votum, is regula, quas obsi-gationes inducaui . 36 Septimum , ae decimum Deea Agipraceptum , quomodo differant. 3s striamodo multiplisitas pracepto rum, arguat multiplicitatem

peccatorum.

16 Sacerdos Penesciarius, Dium

mittendo quot peceat iseommittat. II Sacerdotem occidens, quot per eata committat.

IS Precasum odiss . t ne unum,an multiplex. as Blasphemia in Deo Saero, quytuplex sit peccatum. zo Idem peccaeum , pluribus legibus potest esse prohibitum . II Peccata eordis, per quid specie

dimerant . et a Per quid, pereata oris. a 3 Per quid, percata operis.

I e. s. ad Confessionis valorem singula peccata, & circunstantiae mutantes speciem sint explicandae. Vt, & Confessarii de peccatorum specie', ac numero recte iudicare s

384쪽

Quaest. LXIV.

R poenitentes utrumque pro ut op portet declarare . valeant. Non abs re erit ostendere ἰ ex quo, e

tum distinctio , siue speethca , sue

numerica desumatur; Sic enim νsa tui poterit regula , ad eorum species, ac numerum facilius dignoscendum , di in consesson explicandum . 3 Videtur ergo Religiosus , extra

Monasterium caenando unicum peccatum commisse contra Votu Obedientiae , quo regulam vovit;

Ita Solus lib. I. ius. qu. Σ, art. 3. ad primum . Lerisma in sum.Sacr. tr. de Icen. e. I9.6 Primo, Quia, Voti obligatio, &obligatio regulae, non sunt duae o bligationes specie diuersae, alioquin dici posset, etiam obIigatio nes iuris naturalis, diuini, ae humani, esse tres obligationes speei editi ersas ἱ non magis enim inter se differunt illae, quam istae, Ergo Religiosus, noctu, in seio Superi .

re, extra Monasterium, eae nando quamuis fecerit eontra Votum, zontra regulam a non tamen comini:

misit duo peeeata mortalia, sed 'unum; alioquin, etiam Usurarius, v. g. dando ad usuram , tria pec cata committeret δ faceret enim contra praeceptum Diuinum ι nain 'turale, ae humanum 3 quod tam- nemo concedit .

Secundo , Quia . si Religiosus .

se extra Monasterium caedandos duo peccata comm is siet, etiam qui ex affectu rei alienae, nulla in terposita mora, mouetur ad furandum'; duo peccata committerexs

num contra de civiam Decalogi praeeeptum a quo desiderium rea

alienae , directe vetatur ἰ a Iterum contra septimum , quo furtum proinhibetur; magis enim differunt inter se, septimum praeceptum , ac decimum, quam obligatio Voti, ac regulae. Sed nemo dicit, eum qui ex affectu rei alienae, mouetur ad furandum, duo peccata commisssis, sed unum, Ergo neque Religiosus , se extra Monasteriun

Cae nando , duo peccata eum misit, sed unum

ceptorum , non rectὸ arguit mulintiplicitatem peccatorum, alioquia 'ad multiplicitatem peccatorum a 'requireretur multiplicitas praeceptorum; Diuersitas enim praecepto rum , esset mensura, unde desume

retur diuersitas peccatorum. Sed peccata multiplicari possunt specie , etiam non multiplicatis praeceptis; fornicatio enim, adulte rium, pollutio,& bestialitas, specie inter se differunt, di tamen omnia sunt eidemque praecepto castitatis opponuntux . Ergo multiplicitas

Praeceptorum s nin recte arguit

multiplicitatem peccatorum,ide que ex eo , quod Religiosus seeerit contra Votum, ac regulam, non recte insertur, duo peccata gom misisse a

NOTABILIA . 7 n Duertendum est primo; eum

ax idem sit principium constitu tulim euiuscumque rei, & illius distinctiuum a qualibet alia , hinc fori, uti se ut pcccatum consti in tur

385쪽

De Peccatis

tur in esse peceatI per contrarieta intςm ad regulam rationis; ita per

diversitatem eiusdem contrarietatis specie differat ab aliis , haec

autem diuersitas , colligitur a posteriori ex diuersitate praecepto rum, quibus opponitur , ex diuer- state, inquam non materiali , secundum quam , plura praecepta in ter se differunt solum ratione diuersorum praecipientium nam ea-dsm res ἔ v. g. eadem Vsura prohibeti simul potest praecepto diuino ,

naturali , ac humano I sed formali secundum quam, plura praecepta inter se differunt , ratione diuersorum finium , vel motivorum, pro

pter quae aliquid praecipiunt , vel prohibent; Cum enim peccatum a se transgresso legis , vel praecepti seo ipso , quod praeceptum, est for . maliter diuersum , ratione diuersim tiui , etiam ipsa transgresso est diuersa ; Quoniam vero propter idem motivum praecipi, vel pro hi beri possunt aliquando , res inter se notabiliter diuersae 9 ut cum ex eodem metiuo Cassitatis prohibe. inr fornicatio , pollutio, sed omia,

dic. hinc est , ut aliquando et ianua peccata inter se differant iuxtet diuersitatem rerum, quae praecipiuntur , Vel prohibentur. Quamuis

tunc etiam res illae, praeter fine a communem, alium etiam habeant

specialem , vel consideranti pate-hit a 8 Aduertendum est secundo; qua-uis verum sit, peccata diuersis viris tutibus opposita , specie distingui,

non tamen e contra esse uniuersalio scer Verum a quoties peccata specie distinguuntur, toties esse contra virtutes diuersas ; nam castitas est virtus unius speciei, & tamen peccata contra castitatem sunt multa , specie diuersa, ut fornicatio, adulterium, incessus &c. Similiter liberalitas , est una virtus secundum speciem ; S tamen eidem opponitur auaritia , ac prodigalitas, quae specie inter se differunt. Diverstas ergo specifica peccatorum, colligitur proprie ex diuersitate specifica dictaminum rationis, quibus peccata illa opponunturi sicut enim peccatum iniustitiae , consistit iti hoc, quod opponatur dictamini rationis dictanti; proximum non es

se laedendum in bonis suis, Ita,quia

Proximus , quattuor bonorum genera habet , in quibus laedi potest;

scilicet, Vitam; Honorem; Faniamἐ& Res temporales , Hinc fit, ut quattuor etiam dentur dictamina specie diuersa , quorum primum dictati Proximum non esse laedendum in vita: & huic opponitur homicidium . Secundum, dictat, non esse laedendum in honore ἰ & huic

opponitur Contumelia . Tertium dictat, non esse laedendum in fama ;& huic opponitur detractio. Quam tum denique dictat; non esse laedendum in rebus ἶ N huic opponitur furtum ; Dict imina autem ista, specie differunt , qui a respiciunt bona notabiliter, sue specie diuesen . His positis,

AD Casum Respondetur; Re .

ligiosum probabilius commisi μ

386쪽

imsisse duplex peccatum , alterum contra Votum , quo Vovit regulam, alterum cotra ipsam regulam. Ita Suet r. lom. 3. de resig. lib. Io.c-6. num . Sanc. lib. q.sum. e. II anum. 2S. Vasi. 98. c. I. num. 7. Satis tr. I d. num. 16. Eealij apud istos.

Io Primo; Quia peccatum , est Iegis transgressio . Ergo, ubi lex est diuersa , etiam transgressio est diuersa . Lex autem Voti, ac Reg Le , videtur esse diuersa; regula enim, vim habet subditos obligandi, iuxta varias materias, & mOtiua virtutum , eum hic fuerit finis Legissatoris in condenda regu Iaa Votum vero sol uni ex virtute Religionis I Unde , quatenus est con tra regulam , pertinet ad diuersas species , iuxta diuersas materias δquatenus Vero, est contra Votum , semper est eiusdem speciei infimae,& pertinet ad eandem virtutem

Religionis. II Seeundo; Quia Regula , sicut,&praeceptum Superioris, ratione pomtestatis a Pontifice communicatae , vim habet constituendi rem praece piam tu materia virtutis, iuxta varias materias , instar legum, cum

ipsa etiam regula sit lex; & Uotum obligat semper in materia religionis , ad seruanda promissa Deo facta . Hae autem duae obligationes , videntur esse specie diuersae. Ergo etiam peccata, erunt duo specie diuersa , & in confessione explicanda. Ia Limitat tamen optime Sanchen; ut hoc verum se in Superioris prae cepto , solum quando Superior

pr ipiens, obligare vellet ex vi utriusque potestatis, quam habet , & a Pontifice , & ex vi Voti obedientiae; ut, si aliquid praeciperet in virtute obedientiae , & sub poena e X communicationis , quia tune per virtutem obedientiae, exigit obedientiam Volo sibi debitam , per poenam vero excommunicatio nis , exigit obedientiam sibi , ut Dralato , debitam . Si autem praecipiat solum in virtute obedientiae,

pro babilius est , tunc unicum esse peccatum contra V o tum , qui a , cum non constet, intentionem Superioris esse , utroque modo praecipere , non stri et ius, sed fauora in bilius in dubio iudicanduin est .

zI A D rationes autem oppositas L A Respondetur; ad primam a δNegatur Antecedens . Votum.

enim , inducit obligationem ex motiuo Religionis οῦ Regula vero, ex motivo illius virtutis, ad quam

Pertinet actus, per regulam praece Pius; regula enim, cum sit quae dam Iex , constituit materiam prae ceptam in ea virtute , ad quam ma

teria illa spectat, se ut faciunt aliae leges; quia hoc, regulariter est mo-tiuuin Legista toris, dum regulam condit, aut praeceptum imponit. Atque hinc est, ut si quis omittat rem praeceptam , non satis sit, fateri regulae transgressionein, sed explicari etiam debeat materia regulae , Ut constet species peccati commissi, ut aecidit etiam in alijs praeceptis 3 qui enim omittit Sa A a crum

387쪽

3γo De Peccatis

erum in die festo , non satisfacit,

dicendo; Tran res sum prae plum Eceles istιcum; sed explica

re debet etiam materiam omissam , ut constet species peccati commiΩfi. Cum ergo motivum regulae, &motivum Voti , sint diuersa, &pertineant ad diuersas virtutes, costituere possunt obligationes soroma liter diuersas , di refundere diuersas malitias in transgressionem.

Ius vero naturale, diuinum, ac humanum , cum obligent ex eodem

motivo, & disserant sollim ex par te Praecipientium, differunt solum materialiter , ideoque refunder non possunt in transgressionem, malitias diuersas 34 Ad secundam Negatur seque Ia , Septimum enim, ac decimum praevcet 'Mim, non differunt formaliter, tum habe an . idem motivum , sed scium matMialiter r, ratione rei prε e piae diuersae, quMtenus unum di , cte prohibet solvis actum inter

A Xqvum , ac regu Ia , differunt formaliter , quia habent diuersum finem, ac motivum, ut dictum est . Is Ad tertiam , Distinguo Antecedens; Multiplicitas specifica , &formalis Praeceptorum , non arguit multiplicitatem peccatorum; Ne .go Antecedens; Cum enim peccatum, nihil sit aliud , quam legistransgressio, necessariis ad legis multiplicationem formatu, debet multiplicari. Multiplicitas materialix

Pr xceptorum , non arguit multipli citatem peccatorum. Concedo Antecedens ἷ Sicut enim, peccatum non habet malitiam, per oppositi

nem ad legem , quatenus procedita tali, vel tali Legissatore, sed solum quatenus est condita propte itale, vel tale motivum I ita nee d uersitatem habet a lege, quatenus pendet a tali Legislatore , sed solum quatenus praecipit ex tali moin

COROLLARIA. olligitur ex dictis prim δ;sa-

cerdotem beneficiarium, Dis

uinum ossicium ommittendo nolia

committere duo peccata, quamuis Laciae contra obligationem benefi-eia & Ordinis Sacri ἰ nam utraque haec obligatio , imposita est e X eodem motivo religionis; ut Sacerdos, & beneficiarius , rebus sacris vacet. Similiter, qui die Dominico , in quem in ei die dies festus alicuius Sancti ex praecepto , Sacrum non audit, duo peccata nou

committit, quia plura haec praecepta , non praecipiunt auditionem. Saeti ex diuerso, sed eX eodem mo-tiuo Religionis. Contra vero, Sacerdos , si in actum venereum con sentiae, duo saltem peccata committit , quia actus venereus Sacer

doti, ex vari S praeceptis , & pro pter diuersa motiua , est prohibitus a scilicet, ex motivo castitatis,& ex motiuo Religionis ratio ne Voti, quod per actum vene

reum violatur is

27 Secundo; Eum, qui Sacerdotem

occidit, committere plura peccata specie diuersa , quia facit conir Dplura praecepta, ex diuerso moti uci imposita ; facit enim contra praeceptum

388쪽

ceptum iustitiae s & contra reuerentiam Sacer goti debitam . Simi. liter , qui sanguinem , in loco Sacro , voluntarie effundit, peccat contra iustitiam, sanguinem fundendo , & contra reuerentiam loco saero specialiter debitam , ex praecepto Ecclesiae , hanc reuerentiam, in hac materia, ex religionis motivo praescribentis . 18 Tertio; Peccatum odii erga proximum , quo quis vult illi malum circa facultates, Vel honorem,

vel personam non esse plura peccata diuersa , sed unum; quia odiue si peccatum , quod consummatur' interius , & in suo esse specifico

constituitur, potius ex moti uoiqua

ex obiecto materiali. Ergo , licet mala volita proximo , specie differant 3 quia tamen optantur ex eo dem motivo, hoc est , ex displicentia personae, ideo odium, semper est unius, eiusdemque speciei. 9 Quarto; Blasphemiam , & turpia colloquia in loeo Saero , praeter malitiam , quam habent in alio loco , non habere etiam malitiam

specialem in loco sacro , scut habet pollutio; quia ista non sunt spe eiali lege humana, prohibita, ne fiant in loeo sacro, ob loci reuerentiam , sicut est prohibita poru

Io Quinto; Posse peccatum aliquod

esse eiusdem speciei, quamuis se lege diuina, naturali, ac humana prohibitum ; quia lex tam diuina , quam humana,illud ex eodem mometuo prohibere potest, atque ita de facto prohibetur usura, fur tum &c. a I Peecata eordis , specie disse ire, ac multiplicari; Primo , ratio obiecti, siue materiae specie diueret. sae ; ut si quis velit occidere , ac furari. Secundo, ratione diuerse circunstantii in eadem materias ut, si quis velit furari in loco sacro. Tertio, Denique ratione finis diuersi ab ipsa materia ἴ ut, si quis velit occidere, ut furetur; hac enim omnia habent deformitates, & op

postiones cum recta ratione , quae Communiter reputanturAEnotabiliter diuersae in genere moris .a1 Peccata oris , specie differro ἔPrimo, quando sermo .est de obiectis, siue materijs specie diuersis ἔvi sunt , blasphemia , & contumelia. Secundo , quando est circa personas specie diuersas; ut contumelia dicta in Patrem, vel Regem, quia tunc censeritur habere dum mitates notabiliter diuersas contra pietatem , ac iustitiam ; omnestamen contumeliae, videntur esse

eiusdem speciei, quia inter se notabiliter differre non videntur, cum omnes sint laesimae eiusdem honoris, in quo tota earum malitia conris stit .

a 3 Peccata operis, spe ei e differre,

sicut peecata cordis3 Primis, ratione materia diuersae 3 t, si quis occidat, di furetur. Secundo, ratio ne diuerse circunstantiae in eadem materia ; ut, s quis furetur in loeo saero. Tertio, denique ratione finis, a materia diuersi ; ut, si quis

occidae, ut furetur . Istae enim omnes repugnantiae cum recta ratione; censentur eommuniter inm

389쪽

De Peccatis

. notabili diuersitate consistit diuer, stas spe sifica . Ad dignoscendam diuersitatem specificam peccatorum, hanc statui, possis tanquam regulam Vniuersa- Iem . Cum peccatum , si essentialiter transgressio legis internae , ut victum est Itot erunt peeeata spe ete diuersa a quot erunt leges internae notabiliter inter se diuersae . Tunc Rutem , leges internae erunt notabiliter diuerse,cum habebunt mo' tiua praecipiendi , vel prohibendi , notabiliter diuersa. Tunc Veros. Inot.iua erunt notabiliter diuersa, cum a Viris prudentibus, talia iudicabuntur. Non quod iudie; umprudentum hanc diuersitatem no tabilem effetat, sed quia , cum ex rebus ipsis habere non possimus regulam certam 3 haec tandem desumenda est ex iudicio prudentum min eoque sistendum est. Sic Incestus , & Adulterium , specie differunt , quia incestus , est transgresso Iegis internae dictantis,' no a esse accedendum ad non suam propter reuerentiam debitam sanguini. Adulterium vero, est transgres.sio alterius legis internae dictantisἶnon esse accedendum ad non suam, quia aliena est: Quae duo motiua , prudentum iudicio, notabiliter inter se differunt.

Per quid peccata, quae exterius perficiu ur, inter

. A, uumero disilinguantur.

a L VM in quadam Ecclesia, magna populi multitudo,

ad Sacramentum Eucharistiae recipiendum coni flueret; Parochus, quamuis cum conscientia pec- cati mortalis, plurium Conseisiones audiuit, eisque Eucha-1istiam ministrauit. Quaeritur; Vnum ne, an Plura Peccata , commiserit.

detur unum numero pecca-

390쪽

Quaest. LXV

re,funt plura peecata .ro Plares Confessonesinunt plures actiones completa, o inter se non Unibiles. Ir Sieut Pereussio Petri, , ct per- 3eusio Pauli. 12 Diuersias numerisa pereatora sumitur ex diuersitate obiectorum , veIactionum exterin

narum a

I a Confisiones nibiIbabent,in quo qoniri possint . iri Non ordinantur ad aliquid aliud. Is Sicut plura periuria ad eo Hmandam eande a tatem .i s Voluntas omittent o Dium . , fertur in gulas horas tamquam in eius partes . .

x7 Tot sunt peccata ,-junt

externi eonsummati. 18 Meeatum non restituendi, esonum, non plura , sis rei alienae, est peccatum diuersum ab eius aee tisin

ao omnes actus praeedenter , vel subsequentes actum principa- Iem nt unum Dium pecca

tum. .

si Etiam si ex se, non sint indifferentes,sed mali . RATIONEs DUBITANDI .

a Voniam in Consessione, non solum peccatorum species a stici etiam numerus est explieandus; Ideo, sicut ostendimus , unde eorum species desumatur , ita ostendendum est, unde desumi de beat eorum numerus ; Et quia hici

diuerso modo desumitur in peccatis externis, ae in internis, De ex. eernis prius, quaerendum est; dein

de , Ruas sq. de Internis .

Videtur ergo Parochus unum tantum peccatum commisisse . Ita Mori tom. I. lib.4. c. in .

de paenit. cc s. num.q8. 'tPrimo , Quia, cum confessiones illae fuerint auditae una post alia avidentur moraliter inter se eoutimnuari, & quasi unum actum com pletum moraliter integrare ἶ sicut, qui tota nocte contra prohibitionem ludit, semel tantum lusisse viodetur , ex Bariolo , ct Naua . Apoenit. e. cum eonsideret num. ΦλErgo , sicut iste , censetur unum tantum peccatum committere, ita Parochus , confelliones audiendo . Secundo; Quia, si quis ex volunutate occidendi inimicum,emat gla dium , equum ascendat inimicum sequatur,ac tandem Recidat,quam uis interim voluntatem illum ocineideudi censetur tamen unum tantum peccatum coi mitte te, & satisfacit, confitenda. oecisionem. Ergo eodem modo . eum illarum Consessionum audi tiones, processerint omnes ab eadem voluntate: s censentur unum solum peccatum moraliter consti

res contumelias,.ac iniurias in aliquem profert, vocando ilIum a adulterum, furem , periurum, Si non committit tria peccata, licet

SEARCH

MENU NAVIGATION