장음표시 사용
171쪽
absti ne intias, ac jejunia, etiam ii teneri dicendi sunt, qui illis non indigere auin
ab Episcopi iur*dictione, sed ab ipsa consuetudine ,
qua vim habet inducendi legis obligationem: quem. admodum opportune monent omnes laudati doctores. Et pergit immediate: Similiter non ab Epi. scopi praecepto, sed a jure naturali jejunare coguntur Regulares illis diebus , quos Episcopus justesse esuriales, si non jejunantes Icandalism praebeant
aliis, quod jam cum Suareet praenotavimus: Et concludit: tauocirca a culpa non excusamus eos Regulares , qui illis ipsis diebus, quibus tota dioecesiis a vetitis cibis abstinet, ut Episcopi edicto mo. rem gerant, ad suam ostentandam exemptionem , se splendide epulatos palam, O publice glorian. tur : haec enim vana ostentatio non potest non affeνre audientibus gravem ossensionem, praejertim
si jejunium fueriι ab Episcopo imperatum ex publi-
ea causa, puta ad placandam deum , ut ingens aliquod maluin, aret imminens mali perisIlum a gia cesi avertat . Et quidem adderem et cum ex lege charitatis dei iram avertere teneantur omnes; inde , publica , seu communi perurgente necessitate , Omnes , qui de communitate existunt, addet iram avertendam tenentur. Si ergo Episco.
pus , qui suarum ovium, etiam Regularium quoad extrinsecum saltem suae dioecesis regimen , Pastor existit, cujus proinde judicium in sua Ecclesia authenticum est, ad dei iram avertendam abstinentias, vel jejunia iudicat indicenda , ad ea servanda, etiamsi quoad alia exempti fuerint , vel contraria adsit consuetudo, etiam Regulares teneri dicendi sunt. LXVII. Et quoniam etiam inter fideles non desunt, qui superbiae spiritu ducti, quasi non indigentes , ab abIiinentiis, ac ieiuniis immunes reputantur; idcirco eos diabolico , ac falsitatis spiritu illusos ostendere volentes , omnes Ecclesia sticarum abstinentiarum, jejuniorumque praece ptis
172쪽
pti, obstrictos esse sentimus r Hue facit prop. i.
a Clem. V. in Viennenti concilio inter alias damnata , dicens: illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis, putatae scilicet impeccabilitatis , Ospiritu libertatis, non sunt humana subjecti obedientia . nec ad aliqua praecepta Ecclesia obligantur: quia ut asserunt) ubi spiritus domini, ibi
libertas . Et prop. 6. Se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti, O' perfecta anima licentiat a se virtutes. Cujus opinionis quanta sit falsitas ex ipsam et libertatis discretione patet;
cum enim viae libertas non eiusdem rationis sit, ac ea, quae in patria divinam consequitur visi Nem; ea autem , quae in patria divinae essentiae consequitur visionem , non nisi ex intuitiva ejus claritate in malum vergere nequeat; inde fit, quod eam , qua in via , a domino peregrinantes ,
fruimur, non per intuitivam visionem L sed per fidem ambulantes, & non per speciem , ex ordi- maria dei providentia illum perfectionis gradum, beatitudinis proprium, qua ex ipsam et intuitiva divinae essentiae visione in bono Obfirmamur, iuvia consequi non potuerint; ne dicere cum illusis huius farinae hominibus velimus viae inter , a patriae libertatem nullum ella discrimen . Si igitur
viae libertas in malum vergere potest, remediis ergo opus habet, ut a malo divertens, in bonum convertatur, ac siilat. Abstinentiarum autem, ieiuniorumque necessitatem suera iam diximus, eamque ex sanctorum sententiis comprobatam discussimus: eorum item ad concupiscentiam reis primendam; ad mentis elevationem obtinendam .& conservandam; ad officia erga deum,proximum,
ac seipsum explenda; nec non & ad deo pro peccatis iatis iaciendum necessitatem ex naturali, di vino, humanoque jure ortam hic cap. I. satis probatam demonstravimus. Viae igitur libertas
173쪽
abstinentiis, Ieiuniisve opus habet, ut a malo diis vertens , in bonum convertatur, ac sistat. Qua lite igitur dici poterit ad talem posse in via perfectionis gradum perveniri, ut inde impee-eabilitate consequuta , ab Ecclesi e praeceptis eximi quis possit quod quasi in sua radice praeoculis habens Trid. Synodus , sess. 6. can. ΣΟ. Siquis, inquit, hominem iustifcatum, O quam-ium libet persectum , dixerit non teneri ad obsedivantiam mandatorum dei, ct Ecclesiae , sed tantum ad credendum, quasi vero evangelium sit nuda , O absoluta promissio vitae aeternae sine conditione objervationis mandatorum et anathema sit . Siquis igitur ab itinentiis, ac iςjuniis ad animae salutem consequendam se non indigere sentiat , praeterquam quod ex priciusnptione procedat , adhuc facta hypothesi, ab Ecclesiasticis praeceptis , sive ab itinentiis , vel jejuniis eximi non poterit . Unde Cajetanus a a. q. I 47. art. 3. in comment rio ad quaestionem : Hum non indigens jejunii remedio, ud culpa deletionem, cohibitionemque , o mentis elevationem, ad Ecclesiae jejunium ex praecepto teneatur Respondet: .rid hoc dicitur, quod
procul dubio quilibet non impeditus, hue egeat, sive non, remedio jejunii, subjacet praecepto jejunii t Cujus rei rationem assignans, sic prosequi tur i Et ratio est, quia lex jejunii data est omni.bus potentibus jejunare r quia omnes tales indigentri medio jejunii, vel pro peccato praeterito dele do, vel cavendo futuro . Constat enim omnes esse peccatore3, quamdiu in hac vita sumus. Et se quis non egeret tali remedio in Uecie , quia tamen lex data est de tali 18ecie remedii, qua communiter homines egent, Iubjacet etiam ille dictae legi . Quam doctrinam veluti ad regulam quamdam reducenΛ , sic pergit: Pro universali siquidem regula est habendum quod lex, qua communiter sit ad omnes ,
174쪽
at singulares personas pro remedio, vel quocunque
alio medio exequendo, ligat omnes non impeditos: quia , liceι ratio legis sit indigentia remedii, vis tamen coactiva ejus est ad non impeditos: quoniam hoc expedit O ad communem legis finem, qui essfacere homines virtuosos 3 O ad communem hom
num subjectionem sub lege, oe est de natura vis coactiva legis , scilicet obligare , si impedimentum non obitat; sicuti competit naturalibus agentibus agere sicacirer in passum non impeditum . Ratio autem quare, si respectu alicujus particularis deficiat legis finis, adhuc illum particularem obligare non desinat, ab eodem Cajetano ibidem assignatur, ad a. sic dicenter
cestas jejunii ad sinem in quolibet singulari nosi
ponitur causa legis, nisi ex cummuni conditione, O non ex partiali dispositione cujusque. Excusantia autem ex particularibus impedimentis impotemtiae istius, vel illius conditionis personarum , vel 'ipsarum personarum sumuntur habita ratione finis; quo in communi perseverante, etiamsi respectu particularium deficeret, etiam respectu particu Alarium obligans perseverat. LXVIII. Et certe quomodo ad impeccabilitatis Assignata satum pervenire possumus, in quo ad praeceptas solutio ro- ab Ecclesia abstinentias, vel jejunia non tenea- x xur .mur, cum Chri lius Jesus Apollolos jejunaturos dixerit poli ejus abscessum, etsi eunte ad Patrem Christo Jesu, post acceptum spiritum sanctum perisfectiores extituri forent λ dicentibus enim Joamnis discipulis Mati. s. v. ΙΑ. Iuare nos, risaei jejunamus frequenter: dijcipuli autem tui non
jejunant ρ Respondit Jesus v. II. Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cam illis est sponsus pvenient autem dies, cum auferetur ab eis Uonsus, o tunc jejunabunt . Et tunc Ioannes Bapti ita prae omnibus sanctitate fulgeret, de quo ipsam et Ve-Κ a riis
175쪽
ritas ait Mati. H. r. I I. Du surrexit internatos mulierum major Ioanne Baptista; arctam tamen , ducebat vitam, abstinentiis, jejuniisque addictam, de quo dicitur Mail. 3. v. q. Ipse autem Ioannes habebat .estimentum de pilis camelorum, Eois nam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus
erat locusta, O meι si estre. Quam sit autem
perniciosum Ecclesiae non obedire mandatis, a longe agnoscens S. Cyprianus Epist. ad Cornelium : Neque enim , inquit, aliunde haereses oborta sunt, aut nata sunt schisma a , quam inde , quod sacerdoti dei non obtemperatur ; cujus iudicium contemnens Berto idus de Borbach germanus anno I 336. inter alia temere docuit: hominem
in hac vita eum perfectionis gradum consequi posse. ut illi nec jejunio, nec oratione sit opus , Onihil deinceps sit ei peccatum . Et quia proprio
iudicio fisus, ab Ecclesiae veritatibus recedens , obcaecato intellectu , non aliam nisi seipsum veritatis regulam agnosceret, eo dementiae deve nit , ut dicere ausus fuerit: Laleum idiotam a deo
illuminatum adeo posse praedicando, O docendo proficere , ut magis ei quam Evangelio, σ fauctis . doctoribus sit credendum . praedictae LX lX. Proprio exinde eiusdem furfuris homi- doctrinae, nes illusi iudicio, sacram scripturam interpre- oppositi, tδntes , a Vero aberrare non desinunt ; Unde &eontinua in suum sensum contorquere nituntur sequentiatur exposi- Apostoli verba r. ad Tim. I. v. s. Lex justo non ess
' ' posita, sed injustis, O non subditis , impiis, O
peccatoribus, sceleratis, O contaminatis , parri, ' cidis, σ matricidis, di v. Io fornicariis, masculorum concubitoribus , plagiariis, mendacibus,perjuris, siquid aliud sana doctrina adversatur . Et v. II. est secundum Evangelium gloriae beati dei, creditum est mihi. Haec autem
Apostoli verba , licet blandientes haeretici sibi
176쪽
contra ipsos retorquentur . Sana autem expositio
haec est: Cum enim iuxta Apostolum loc. cit. v. F. Finis . . . praecepti, seu legis, sit eharitas de corde puro, O eonscientia bona, O Me non β-cta ; Et iustus operetur ex motivo charitatis erga deum , ac proximum , quod importat operari ex charitate de eorde puro, O conscientia bona , O
Me non ficta ; inde, quia justus etiam in s. rvandis
praeceptis ita operatur, non aliter ac si poena non esset, non sieut peccatores, quorum operationes non ex corde puro, neque ex conscientia bona, neque ex fine deo placendi per charitatem pro. Cedunt, non charitatis nempe amore, sed timoris causa legem seu praecepta servare conantur, iuxta illudi oderunt peccare boni virtutis amore roderunt peceare mali formidive poena; idcirco dicitur ivllo non esse imposita lex, sed iniussis, &e. Bon quatenus iustus legi subiectus non sit, sed quatenus non per coactionem , & quasi invitus, sed plena , ac sincera voluntate , & ex conscientia legi, seu praecepto sese subjicit , cui expositioni consonans Angelicus in tertium dist. Αο q. uni c. art. q. q. 3. ad a. sic habet: Ad secundum dicendum , quod virruosus ea, qua ad virtutem pertinent, delectabiliter exequitur, ut dieitur in I. Eib. O ideo virtus perfecta levius , quantumcumque di cilia , exequetur, quam carens virtute, facilia ; eui hoc ipsum triste est, quod a delecta tionibus illicitis abstineat. Eamdemque sententiam confirmare volens S. doctor Apostoli innixus elinquiis, sic ex eiusdem doctrinis ratiocinari prosequitur, in Epist. ad Galatas cap. s. Lect. 7. su' per illud. v. 23. Adversus hujusmodi nou est lex. in edit. Lugdun. I 689. dicensi Hic consequenter
ex utrisque concludit, quod qui spiritum sequumtur, ηοn sunt subleget sed utitur tali probatione r
177쪽
ille est sub lege, qui est obnoxius legi s id est, qui facit contraria legi , sed illi, qui aguntur spi
ritu, non faciunt opera contraria legi: Ergo non
sunt sub lege Suia aut faciunt opera φiri. tus , O adversus huiusmodi non est lex ; idest contra opera spiritus, sed spiritus docet eat nam Mut lex exterius docet opera virtutum, ita O sp ritus interius movet ad illa. Unde Rom. 7. V. 22. dicitur r eondelector enim legi dei fecundum inte. riorem hominem. Et pergit Angelicus ad Gal. 3. Aut faciunt opera earnis; O haec in his, qui spiritu dei aguntur, non sunt contraria legi, unde
dicit Apoll. v. et . Iui autem sunt Christi, scilicet, ut explicat Angelicus in eadem Epist. qui viritum
dei habent, pergit Apostolus: carnem suam crucifixerunt tum Qitiis, oe concupiscentiis contra vero , ut dicitur Rom. 8. v. s. Si quis autem spiritum
christi non habet, hic non est ejus. Et pergit Angelicus t Illi ergo spiritu dei aguntur, qui sunt christi: isti, inquam , carnem suam crucidixerunt; opera nempe carnis impediendo, dei gratia adjuti; sicque a cogente lege per spiritum subtrahuntur; unde dicitur Rom. 8. v. I'. Suicunque enim spiritu dei aguntur, ii sunt filii dei. Praetereo , quod in praedictis , ac similibus quoad justos legis exem. ptio quandoque de lege caeremoniali procedit iuxta illud ad Gal. s. v. I 8. Suod si spiritu ducimini, non estis sub lege; sub jugo scilicet legis veteris, seu sub lege caeremoniali, quae amplius non obligat; secus vero sub lege cum praeceptorum cum ipse dux noster Mati. S. v. I7.dixerit: Nolite putare , quoniam veni solvere legem , aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Unde relate ad moralia praeces a etiam iusti sub lege dicendi sunt . quia vero iustus iuxta Apostolum spiritu dei agitur & non coactive, sed ex char, talis motivo a malo se abstinet; ideo prohibitiva
178쪽
lege non ligari dicitur: contra Vero quia peccator non ex charitatis ratione, sed ex quadam coactiva legis vi operatur, & consequenter si poena deest , a malo non abstinet, idcirco iustus non esse sub lege dicitur, secus vero peccator. Quia item praeceptiva lex non de totiendis impedimentis, sed de mediis ad consequendam salutem necessariis agit; ideo iusti quatenus ad salutem consequendam impedimenta non ponunt, lege prohibitiva ligari non dicuntur, secus vero peccatores. Et quatenus etiam impedimenta non ponentibus, inedia ad salutem necessaria sunt, de quibus lex praeceptiva agit; inde lege praeceptiva omnes ligari , prohibitiva vero soli peccatores adstringi dicendi sunt. LXX. Justi igitur etiam quoad moralia dici praedimaliquo modo possunt non esse sub lege scilicet, ut explicat Angelicius ad Gal. Lect- plieatur tum ad eoactionem: Et sic justi non sunt sub lege: eonfutatis, quia motus O instinctus spiritus sancti, qui es que in eis, est proprius eorum instinct s ; nam chari ,itui. ta, inclinat ad illud idem, quod lex praecipit. uia ergo justi habent legem interiorem , sponte faciunt, quod lex mandat ab ipsa non coactit qui
vero voluntatem male faciendi habent, comprimuntur tamen pudore, vel timore legis, isti cogun.
tur. Et sie justi sunt sub lege obligante rantum, non cogente , sub qua , coactivae nempe legis ratione, sunt solum injusi. Non igitur , quasi lege non teneantur iusti, intelligendum est illud Apost. a. Cor. 3.V. II. ubi autem spiritus domini, ibi li- b ertast illudque I. Tim. i. v. s. Lex iusto noπ
es posita, sed iniustis O non subditis, impiis, σc.
cuius rei discretione utens Angelicus, sic ulte- Arius praedictas expositiones, scripturae , ac rationi
inquit, de sui ratione duo habet, primo quidem
179쪽
les ad E clesae abs tirentias,
I a quod est regula humanorum actuum; seeundo quod habet vim coactivam. Dupliciter ergo aliquis homo potest esse legi Iubiectus; uno modo sicut regula. tum regula: O hoc modo omnes illi, qui subduntur potestati, subduntur legi, quam fert potestas: quod autem aliquis potestati non subdatur , potesteontingere dupliciter: uno modo quia est simpli. riter absolutus ab ejus subjectione: uti sunt illi unius regni respectu alterius regni relate ad peculiares potestates. Alio modo fecundum quod regitur IVeriori lege; ut qui regitur legibus Episco. pi, non ligatur ordinationibus Parochi. Alio Cero modo dicitur aliquis subjectus legi sicut eoactum euentit Et hoe modo homines virtuosi, O justi non subduntur legi; sed soli mali. suod enim est eoactum, O violeηtum, est eontrarium voluntati , violantas autem bonorum consonat legi, a qua malorum voluntas discordat: Et ideo secundum hoe boni non sunt sub legeded solum mali. Qua ratione igitur dicere audent huiusmodi illusores cuilibet liberum esse Ecclesiae pmceptis non obedire Θ vel iustos ad impeccabilitatis gradum pervenire, &se legum obtervantia non indigere , cum ex hac ipsa elatione a tultitia deficerent λ Unde Aerius, tesse divo Augustino haeresi s haereticus reputatus est , quia afferebat nee statuta solemniter celebranda esse ieiunia, sed eum quisque voluerit, jejunandum. ne videatur esse sub lege. LXXI. Quoad infideles autem, an praeceptis ab Ecclesia abstinentiis, vel ieiuniis teneri dicantur, certa ab incertis distin puere oportet; cum enim iuxta Angelicum 22. q. I . art. .c. pec
eatum infidelitatis rensistat in renitendo fidei, hoc potest contingere dupliciteri quia aut renititur fidei, nondum subcepta: talis infidelitas est paganorum; sive aeentilium: aut renititur fidei christianae suscepta;
er hoc ori in figura, cir sic es infidelitas Iudaeo
180쪽
rum et vel in ipsa manifflatione veritatis; O Mest infidelitas haereticorum. Qua posita Angeli ei
expositione, sic ratiocinari placet: quia abstinea. tiarum, ieiuniorumque obligatio a potestate prae eipiente procedit; potetias autem praecipiendi non exercetur, nisi in subditos; inde est, quod, nisi in subditis, huiusmodi abstinentiarum, ieiuniorumque obligatio non consurgit. Ecclesiastiea autem potestas non exercetur, nisi in ovili Chri. sti; in Christi autem ovile nemo intrare potest nisi per baptismum, sive in re, sive in voto susceptum . Quicunque igitur baptizati non sunt, ad hoc ovile non pertinentes, nec obligari possunt a potestate, Chri ili ovile regente , dicente Apost. I. cor. F. v. 12. Iuid enim mihi de iis, qui foris sun judicarePUicet enim Christus qua deus homo est, omnium caput, & pastor per creationem
sit, omnesque creaturae ad eum pertineant, civeS-que eius omnes homines, sub diversa licet ra, tione ae sui fideles, etiam extra Ecclesiam existentes , dici possint, secundum quoad etiam intelligit, & asserit Fagnanus de const. cap. eanonum statuta n. 6 s. dicens : omnes autem tam fideles, quam infideles, oves sunt Christi per ereationem, licet non sint oves de ovili Ecclesia, ac proinde omnibus mandare possit, ac praecipere; quia tamen ipse non in omnes suas oves Petro iurisdietionem contulit, sed in illas , quae per baptismum Christi Ecclesiam ingrediuntur; inde fit, quod, sicut nec oves Petri sunt, qui per baptismum nondum eius ovile, quod est Ecclesia, ingressi sunt; ita nec eius legibus tenentur, nisi per baptismum universae legis debitores constituantur. Nondum ergo in Ecclesiam per baptismum ingressi, ad praeceptas eius abstinentias , ac ieiunia non teneri dicendi sunt. Contra vero qui per baptismum aliquando intra Ecclesiam extiterunt, ut Apostatae;