Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ego interdum abstineooed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate .rium redarguimus Paulum, quod castigat corpus 1uum , O in servitutem redigit λ Abstineo a vino, quia in vino luxuria est, aut si infirmus sum , modico utor juxta consilium Pauli. Abstineo a carnibus, ne, dum nimis nutriunt earnem, simul Oearnis nutriant vitia . Cui consonans Emus Uincentius Cotti de vera Ecclesia Christi contra Jacobum Piceninum art. 6. q. I. n. I. sic habet:

Ecclesia igitur, si cet tis temporibus praecipit a earnibus abstinere, non ideo quod sentiat carnes non licere , vel coinquinare , Ied quod necesse sit pro peccaris satisfacere, O carnis Citia coercere. Sub qua quidem ratione nullus iudaismus, nullusque Manichaeismus introducitur. Et pergit: Nullum damnat, Ecclesia , cibum , nec putat, chrisum ullum cibi genus prohibui*e, sed ad ca-sigandam earnem, O vivificandum spiritum , praecipit christi fidelibus certis temporibus abstinere . Cur autem obtemperare non debeo , si medico id

praecipienti, ad sanitatem corporis obedire non dubito p Et n. a. sic concludit. Abstinendo ergo acarnibus, aliisque cibis, judaicos ritus non praetendimus innovare, nec cibum a cibo distinguere , qua

si hic mundus sit, alter immundus juxta synagogα leges. Quae enim legitima illatio est Θ Hebraeus abstinet: Manichaeus abstinet: Montanista abstinet; Ecclesia abstinet: Ergo Ecclesia cum superstitiosissentit Hebratis, & Manichaeis, Sc. cum caeteroquin nec Hebraeorum abllinentiarum ratio cum Manichaeorum , vel Montanistarum; nec Manichaeorum abllinentiarum ratio cum Hebraeorum, vel Montanistarum ; nec denique Montanistarum abstinentiarum, ac ieiuniorum ratio cum Hebraeorum , vel Manichaeorum abstinentiis convenire

dignoscantur; quin inimo & nulluε eorum cum

212쪽

Ecclesiae ieiuniis, abstinentiisque conveniat, ut intelligentibus patet. Quare potius verae Ecclesiae adversarii iudaigare non verentur, novae Ecclesiae ministris, non secus ac in veteri, uxorem permit tentes λ quod si obiicere velint etiam in vera Ecclesia , scilicet orientali, ministris coniugium per mitti id certe verum est , at non quidem in potestatis contemptum , ut apud haereticos, in Romanae Ecclesiae odium agentes, fieri solet , sed ex rationabilibus caussis, multisque cum restri ctionibus ab Ecclesia permitti consuevit . XIIII. Caeterum, ut ad hominem cum hae reti eis loquar; quomodo intelligi poterit non pro - sti hibitus aliquis cibus, cum etiam apud Omnes na' nentiae, actiones siquis eorum aegrotans, medico prohibente, ieiunia, sub - & certum vitae periculum praedicente , vinum hibu, obo bibens , aut panem, sive carnem comedens, uti rata lieitaque inter ipsos Haereticos coinquinaretur peccans, conclud n non quidem panis , vini, sive carnis natura, sed μ' pertinaci voluntate contra naturae leges agendo pQuod ergo ad corporis periculum evitandum licet. ad passiones edomandas, propter animae

periculum Ecclesi' obedire non licebit λ Si igitur ciborum abstinentia , nullo habito respectu ad corporalem , sive spiritualem abstinentis salutem , in Catholica Ecclesia damnata sit, id eerte de abstinentia , sive ieiuniis, cum superstitione . Vel erroris periculo coniunctis, intelligi debet; secus vero omni penitus absente periculo. Quinimo si ipsam et abstinentia erroris, superstitionis, veI salutis perieulum dignoscatur inducere, ad eam servandam minime ab Ecclesia obligari com probatur ; ut ab Eusebio lib. s. cap. 3. de Alcibiade narratur, qui solo pane, & aqua vesci solebat; quia tamen cum aliis martyribus in ca

cere detentus , eam servaturus consuetudinem sscandalum aliis generaret, quasi a cibis abhorre.

213쪽

Ciborum deleetiam minime damnari debere pe

ret, eo medere iussus est; Paruit itaque, inquit Eusebius , Alcibiades,'cunctis promiscue cibis uti coepit, gratias agens deo. Simile quid a S. Spiridione factum , ex Sozomeno apud Natalem dissert. q. Dec. a. innotescit. Ideo enim hospiti, ad illum divertenti, carnes suillas , sale conditas, licet in Quadragesima, proposuit, & comedere coegit, quia alios cibos non habens, licitum judicavit earnium abitinentiam dimittere: quod autem ipsemet Spiridion simul cum hospite carnes comederit, ex eo processisse dignoscitur: cum enim hospes ille , propositis carnibus, horruillat,ae, necessitate licet urgente, anxius hauitasset,& eomedere noluisset, ipse Spiridion , charitatis lege motus, animae simul, & corpori consulere volens, ne scilicet cum errore, aut scrupulo co mederet, vel , si non comederet, fame periret, . satius judicavit carnes secum ipso hospite comedere, quam illum gravi corporis, animaeque periculo exponere. Quod certe factum carnium esum in Quadragesima liberum esse non probat, ut haeretici iactitare solent. Abilinentiae igitur, ac ieiunia, prout ab Ecclesia praecipiuntur, neque contra Evangelicam legem sunt; neque Evangeli- eam libertatem tollunt; neque ex errore, vel aliqua superstitione sancita ἔ neque ab eadem Ecclesia damnata dignoscuntur.

q. III. Iuae in praecedentibus dicta sunt, ae discussa,

eonfirmantur.

XXIV. Ad obturanda ora leonum , contra Ecclesiam rugientium , quasi nullius roboris existant cibos prohibendi,praecedentibus paragraphis, assignatae rationes, in hoc 3. l. mundorum, im

214쪽

mundorumque veteris legis ciborum ratione , de- euliaribus bitaque Ecclesiae obediendi reassumpta oblistatio. V tio ibus ne, contra eiusdem Ecclesiae inimicos concludimus. Nec superflua , quae hic adducuntur, re- mus. putari debent ἔ eo enim tendunt, ut Ecclesiae inimici, eidem insultantes, quasi cum Manichaeis cibos natura malos sentiat, vel iudaiget, ulterius confutati , blaterare desinant. Enim vero quae , quantaque sit in damnando ciborum delectu ab Ecclesiae inimicis praesumpta temeritas, nulli bimelius innotescere poterit quam e sacris litteris mundorum , immundorumque rationes assignare ἔut inde pateat, catholicam Ecesesiam non Maniqchaeorum errore , Vel alia superstitione ductam , sed rationabilibus fundamentis, non minus, quam olim Hebraeorum Synagogam, innixam, aliquorum abstinentiam pro temporum varietate prae scripsisse .. XXV. Et certe mundorum , immundorumque Permissi in ciborum praeceptis sacras paginas refertas esse am- Veteri lagebigere quis poterit ρ omissis autem immundis ci bis , mundos tantum primo loco subiicimus, situ eutriusque deinde generis, mundorum scilicet, im- volatilium

mundorumque sub litterati, spiritu alique sensu s. id βῆ i

rationes assignabimus; ut inde innotescat aliquos cibos permitti, alios vero prohiberi sine supersti- . tione contingere. Quae autem munda reputaban tur , in Deut. describuntur, ubi quoad bestias terrae cap. Iq. v. q. dicitur: Hoe est animal, quod comedere debetis, bovem, ovem , Ocapram I item v. S. cervum, capram, capram

nempe Sylvestrem ; Bubalum , bovem nempe Sylves irem; Tragelaphum, animal scilicet quoad ba bam , ac faciem hirco, quoad reliqua vero, sicut& quoad magnitudinem cervo simile ἰ 'gargum, aliud scilicet caprae sylvestris genus cum albIS na

tium pilis; Ornem , oryx animal est , caprae, sive

215쪽

sive cervo non longe dissimile, unicorne tamen & pilo contra aliorum animalium naturam ad caput verso; Camelopardalum, animal est sua Gr. ma camelo, colorum autem varietate pardo, seu pantherae simile. Et v. 6. omne animal, quod in duas partes findit ungulam , O ruminat, comedatis. Quoad ea vero, quae moventur in aquis, vel per aerem volitantur, v. s. dicitur: Haeceomedetis ex omnibus, qua morantur in aquis: qua habent pinnulas , O squammas, comedite et utque dicitur Lev. II. v. s. tam in mari quam in IIuminibus , stagnis. Et De ut. Iq. v. II. Omnes aves mundas comedite . Et v. ao. omne, quod mundum est, comedite . Et Lev. II. v. a I. Iuidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae Diit super

terram, V. 22. comedere debetis , ut est bruchus in genere suo, vermis scilicet e locustarum genere sine alis , qui arborum frondes erodit ἔ Et attachus, atque ophiomachus, lacertae, seu serpentis genus; ae locusta singula juxta genus suum. Et quoad aquas v. 36 dicitur r Fontes vero, ct ciuernae, O omnis aquarum congregatio munda erit. Quoad volatilia autem, ut notat Angelicus I a. q. Ioa ἔart. s. ad I. in fine figuralis expositionis, quadrupedia illa sola conceduntur eis, qua poste riora crura habent longiora, ut salire possint. Mundis autem assignatis cibis, eorum eum es litteralem rationem ex eodem sic explicabimus: rum littera. Iuni autem , inquit ibidem . concessa ad esum ani-

.c ' molio ruminantia, O findentia ungulam , quia φι-gΠ-xRx Libent humores bene digestos, oe junt media complexionis : quia nec sunt nimis humida , quod significant ungula, neque sunt nimis terrestria, cum non habeant ungulam continuam, sed fissam. Iupiscibus etiam eonces sunt eis ρυces sicciores, quod significatur per hoc, quod habent aquammas, Opinis

216쪽

pinnulas, per hoe enim eseitur temperata eomplexis humida piscium. In avibus etiam sunt eis eoncessa magis temperatae, sicut gallinae, perdices,

aliae hujusmodi. Aliamque litterae rationem assignans, addit: tollendam nimiam diligentiametrea cibaria. Unde concludit: Et illeo conceduntur illa animalia, quae facili in promptu

haberi possunt. Quia nimirum ex ciborum comestione humorum qualitates generantur; inde nedum ea permissa sunt, quae ad gulam, & aviditatem moderandam inducerent, verum & talium animalium carnes permissae sunt, temperatos habentium humores, ut inordinati humores per eorum comestionem impedirentur, passionesque, quantum ad naturales motiones fieri poterit, domarentur. Animalia vero, pergit S. doctor, qua

Iudaeis sunt concessa ad esum , non comedebant Gentiles , sed ea tamquam deos colebant, vel propter aliam causam ab eis abstinebant . XXVII. Immundorum autem rationes sub litterati sensu assignans Angelicus in sua I a. q. IO a. art. 6. ad I. sic prosequitur: Possunt tamen aliqui tibi per accidens inquinare animam, in quantum scilicet conιra obedientiam, vel votum, vel ex nimia concupiscentia comeduntur, vel in quantum

praebent fomentum luxuria , propter quod aliquia vino, o carnibus abstinenti Et pergit: secundum

autem corporalem immunditiam , qua est corruptio nis cujusdam, aliquae animalium carnes immundNtiam habent; vel quia ex rebus immundis nutriuntur , sicut porcus, aut immunde conversantur, sicut quaedam animalia, sub terra habitantia, sicut talpae, murer, O alia hujusmodi, unde etiam quemdam fatorem contrahunt; vel quia eorum carnes propter superfluam humiditatem, vel siccitatem corruptos humores in corporibus humanis generant et Et ideo

robibitae Iuni ςis carnes animalium habentium 1υ-

Immundois rum , seu

lis ratio de signatur.

217쪽

ryotias, id est, ungulam eontinuam non figam propter

eorum terrestreitatem ; oesi militer Iunt eis prohibita earnes animalium habentium multas rituras in pedibus, quia sunt nimis cholerica, ct adusa, sicut carnes leonis, O hujusmodi; Et eadem ratione prohibita sunt eis aves quadam rapaces, qua sunt nimia siccitatis, O quadam aves aquatica propter excessum humiditatis; si militer etiam quia dam pisces non babeutra pinuulas, O squamma , ut anguilla, O hujuJmodi propter excessum humi ditatis . Et inferius sensui litterati insiliens, subiungit: Generaliter tamen probibitus est eis esus omnis Ianguinis , O adipis cujuslibet animalis.

Sanguinis quidem tam ad vitandam crudelitatem , ωι aeteriarentur sumanum Iavreinem essundere .... rum etiam ad vitandum idololatria ritum: quia eorum conquetudo erat, ut circa sanguinem congregatum adunarentur ad comedendum in bonorem ιdolorum, quibuI reputabant sanguinem accepti mum elle r Eι ιdeo aomιnus mandavit, quod fanguis ellunderetur , O quod pulvere operiretur. Et quoad animalium sussiacatorum prohibitionem sic pergit immediate: Et propter hoc etiam probiabitum est eis comedere animalia sust cata, vel frangulata , quia in tali morte animalia multum a guntur: O dominus voluit eos a crudelitate

proυιbere etiam circa animalia bruta, ut per hoc magis recederent a cymdelitate hominis, habentes

exercitium pietatis etiam circa bestias. Quo ad adipis item probioitionem sic habet loc. cit adipis, inquit, etiam ejus probibitus est eis r tum quia

idololatra comedebant illum in honorem deorum suorum : tum etiam quia cremabatur in honorem

deit tum etiam quia Ianguis, O adeps non ge

nerant bonum nutrimentum . Prohibitorum vero Ductuum rationes allignans loc.cit. ad I. sic. pro

cedit et Gentiles fructus primitivos, quos fortu

218쪽

192 aestimabant , diis suis offerebant, vel etiam eomburebant eos, quaedam magica faciendar O ideo, praeceptum est eis, ut Iructus trium priorum an-

u norum immundos reputarent... .psma autem quar.

i. D anni, tamquam primitia mundorum fructuum i deo offerebantur; quinto autem anno, deinceps a comedebantur. Unde Lev. I9. v. 23. sic legitur: i Suando ingressi fueritis terram , plantaveritisi in ea ligna pomifera , auferetis praeputia eorumἔi praeputia dicuntur, quae primis tribus annis germinabant , quae immunda tali tempore orta deci a. rantur , ut sequitur r poma , quae germinant, mismunda erunt vobis, nee edetis ex eis. v. 2'. Ruar

ιo autem anno omnis fructus eorum sanctis tabuetur laudabilis domino . v. 23. Suinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, qμα pro'

ferunt.

, XXVIII. Et quia deus sub litterae cortice spi- rundorum ritum intendebat ; inde quae sub litterati sensu tabi uri

praecipiebantur , etiam sub spirituali sensu intel- ciborum ligenda sunt; Quaeque proinde tamquam munda ibi 'ritalis permitteret, quaeque tamquam immund 3 proni gnatur. heret, etiam spiritualiter permisisse ac prohibuisse respective dicendus est. A mundis igitur incipere, Volentes , spirituales eorum rationes ex Angelico assignabimus , qui I a. q. Ioa. art. 6. in figurali exposit. ad primum quoad bestias terrae sic habet. Fi ungula significat . . . . diIcretionem boni, O mali; ruminatio autem significat meditationem Icripturarum, O sanum intellectum earum. Cuicunque autem horum alterum deest, spiritualiter immun dus est. Quoad pisci vero rosequitur : I

219쪽

Immunduis Tum, seu

missorum ciborum spiritualesllationes designantur.

ditiam spiritualem ; in sensu scilicet omnibus reis

spective proportionato. XXIX. Immundorum autem rationes ex eodem Angelico sic assignabimus et quia igitur cuicunque ... horum alterum dees, vel discretio scilieet boni , ac mali, per ungulae fissionem significata; vel scripturarum meditatio, earumque sanus intellectus, per ruminationem indicatus , spiritualiter immundus est, spiritualiter scilicet imperfectus; inde ex belliis terrae, quae findunt, & non ruminant, vel quae ruminant, & non findunt, spirituali spectata ratione , immunda declarata sunt. Quoad immundas vero aves ex eodem Angelico sic prosequimur: In avibus autem specialia quadam genera prohibentur. Singulorum autem ferine volatilium generum sub spirituali sensu prohibitorum, rationes assignare volens Angelicus, in

figurali expositione sic habet. In aquila enim , quae alte volat, prohibetur superbia. In eopho autem, quι equis oe hominibus injest ιs est, crudeliιas potentum prohibetur. In habato autem , qui pascirur minutis avibus, signiscantur illi, qui sunt pauperibus molesti. In milvio autem , qui maxime insidiis utitur, designantur fraudulenti is

In vulture autem qui sequitur exercitium, expectans comedere cadavera mortuorum, segnificantur

illi, qui mortes, oe seditiones hominum assectant, ut inde luerentur . Per animalia comini generis significantur illi, qui Iunt Goluptatibus denigrati, Cel qui Iunt expertes bona assectionis, quia corvus Iemel emisus ab arca, non est rever jus . Perstruthionem , qui, cum sit avis , volare non potes, sed semper es circa terram , significantur deo m litantes , ct se negotiis saecularibus implicantes . Icticorax , quae nocte acuti est vijus, in die autem non videt, Ilanscat eos, qui in tempora libus Iuni astuti, in Viritualibus . hebetes. Larus

220쪽

autem, qui O volat in aere, O natat in aqua, significat eos, qui ct circumciflonem. baptismum venerantur ; vel significat eos, qui per contemplationem volare volunt, O vivunt in aquis voluptatum . Accipiter vero, qui deservit hominibus ad praedam , significat eos , qui ministrant

potentibus ad depraedandum pauperes. Hr hcibonem, In noste victum quaerit, die autem latet, significantur luxuriosi , occultari quae

runt in nocturnis operibus, agunt. Merga

Ius autem , est, ut sub umtis diutius immoretur , significat gulosos, in aquis deliciarum se immergunt. in vero avis est in fri- ea , habens longum rostrum , serpentibus pale, tur, forte est idem quod ciconia , O signiscat invidos , aliorum , de Ierpentibus reficiuntur. Θcnus autem est coloris eandidi, O longum collum habet , per quod ex profunditate terrae , vel aqua cibum irahit , O potest significare homines , qui per exteriorem justitiae candorem lucra terrena quaerunt. Onocrotalus autem avis

est in partibus orientis longo rostro, qua in Ducibus habent quosdam Iolliculos, in quibus primo cibum reponit, in pos horam in ventrem mittit, O Mηscat avaros , qui immoderata solicitudine

necellaria vita congregant. Porporio autem printer modum alιarum avitum habet unum pedem I tum ad natandum , alium Axum ad ambulandum, quia O in aqua natat . uι anates , oe in terra

ambulat, ut perdices , O solo morsu bibit, omnem cibum aqua tingens; significat eos, qui nihiι ad alterius arbitrium facere volunt, Ied solum quod fuerit tinctum aqua propria voluntatis . Per hero - dionem , qui vulgariter falco dicitur , significan-ιar illi, quorum pedes sunt veloces ac sundendum sanguinem . Charadrius autem , quae es avis garrula , significat loquaces. usa auιιm , quam.

SEARCH

MENU NAVIGATION