Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

296 militer in proposito, qui tenetur ad jejunium in prima illicita, scilicet in secunda comestione post primam licitam comestionem ) comestione , quia jejunium solviι, peccat, O non in aliis. In

. eo autem quod asserit, non adeo sana doctrina est quoad votum virginitatis, ut videre est infra n. 37. Ex pluribus autem , quae subiungit, apparet, eum non mordicus suilinere , ieiunium frangi per solam primam comestionem , quae scilicet sit secunda irlicita poli primam licitam comestionem ,

sed anceps est, & meticulosus, nec ejus animus videtur esse definire tamquam certum, quod revera per solam secundam comestionem, & non per tertiana, &c. ieiunium frangatur. Ideo autem sentit in secunda comestione peccari, secus vero In tertia , &c. quia durum ipsi videtur, quod Ecclesia ita unicam comestionem permittat, ut plures, seu singulas praeter primam sub gravi prohibeat. Per alios vero licet non pluries peccet, pluries comedens , gravius tamen peccare censent comestiones multiplicantem ,sicque sentire videtur Durandus apud s. Antoninum pari. 2. Tit. 6. cap. a. q. 9. sic referentem: Ied Durandus dicit in hoc esset tantum unum peccatum mortale, quia

fractio unius pracepti pro una die; sed tanto gravius , quanto pluribus vicibus comedit illa die, O

istud communius tenetur; σε boe, nisi novo con temptu pluries comederer; quia tunc verum est dictum Ioannis, toties scilicet per comestionem peccari , quoties per contemptum moraliter diversa multiplicaretur comestio. vide supra n. 24. N as. ac passim . Jejunii so- LV. Contra vero alii nee inferioris notae dolutionem, flores, quos inter Franciscus Sylvius; quaerensium Itioid ς sim. , an POii secundam come ilionem peccet,

non veti. quotieS comederet, in 12. q. I T. art. 6. sic ha-

m cibum, bet: Ruponsio virmaιiva , in probabilior est, ac

322쪽

omnino videtur ver a: quia praeceptκm jejunii, et si viideatur afrmativum quoad formam verborum, in se tamen continet hanc negationem: Non pluries comedes: alit: fumes refectiones. Atqui contra alia praecepIa negativa peccatur toties quoties. Ergo etiam per quascunque post primam multiplicatas comestiones. Idemque sentiens Co-vamivias, lib. q. variarum resolutionum cap. a .

subjungit: Hinc etiam subsequitur eum peceare contra legem, O praeceptum jejunii, qui jam violato jejunio , ea in die per fecundum prandium, tertio, aut quarto cibum a umpserit l, denique toties peccare novo peccato, quoties post primum, a jure permissum prandium, comederit . Cui opinioni favere dicit Joannem Medi nam , & Joannem de Neapoli. Et ratio, cui innititur, eli; quia enim in die ieiunii abstinentia tenetur, ideo

quamvis, per sit ibidem, semel violata jejunii lege, noη pvit illo die absiluentia perfecta uti,

poterit tamen ea uti nihilominus quoad reliquam diei partem, atque ideo partim legi satisfacere et nec video qua ratioue qui non possi praesertim ejus culpa , totam Iervare legem, sit exemptus ex hoe ab ejusdem legis .inculo quod eam partem, in qua legem adimplere commode valeat. Et Prosper Fagnanus de Pactis cap. Cum pridem coccasione capta simoniae dubium exponendi, quoad praesens n. 28. dicit: aeui comedit pluries in diebus jejunii, non solum peccat peccato inobedientia pselletiam peccato intemperantiae, sive gulae, quia 'μ-brietas attendit medium, non solum pefatis circumstantiis, quae saepe occurrunt, sed etiam quae tunc accidunt, quando agendum est, ubi ex Soto sic prosequitur: dum, Ecclesia, abstinentiam qua dragesimalem indicit, jejunium illud constituens in lirtute abstinentia; O ideo non solum ille contra obedientiam peccaret, qui jejunium ex contemptu

toties c Ra tingere ,

quoties post

primam moraliter diversa con tingeret me stio, Ec clesiae men

que naturae

conformius videtur .

323쪽

frangeret ; verum ερο ille, poli primam comessio.

nem, alteram, vel tertiam &c. addens, contra

abstinentiam, non ex contemptu , sed pra gula id faceret. In idem inclinat s. Antoninus in summa pari. a. Tit 6. cap. a. q. s. Item, inquit, die-jejuniorum pro qualibet vice, comedit ultra unam vicem, peccat mortaliter fecundum Ioan .

de Neap. in qualibet, quia reducitur istud praeeptum ad negativa . Et alii multi sunt praesereti me Religiosorum familiis, mordicus asserentes , nedum per secundam, verum & per tertiam , quartam, Sc. comestionem, usque dum scilicet ieiunii finis, ab Ecclesia intentus, & quoad executionem praeceptus saltem quoad partem perseverare poterit, peccari, non secus ac de praecepto negativo sentientes; etsi caeteroquin, ut per cibi non vetiti comestionem peccetur, major quam per cibi vetiti sumptionem requiratur quantitas, ut supra , prauertim num. 37. & deinceps de ma teriae parvitate agentes, introspeximus, discussimus, ac resolvimus . Quin & extra come ilionem

comedens, duplici posset ratione peccare, & ieiunium solvere ; sub ratione scilicet comelli cibi vetiti, & sub ratione comesti cibi non vetiti, si vetiti, & non vetiti cibi comes io ratione quan

titatis, culpam includentis, una ab alia moraliter diversa, ac prohibita extra scilicet lesitimam comestionem perficeretur; secus vero si in permissa esurialium ciborum comellione vetiti cibi quantitatem, quae culpam includeret, copularet comedens; tunc enim non sub ratione duplicis quoque cometit Onis, ut patet, sed sub ratione tantum admissi cibi vetiti peccaret comedens . Extra legitimam igitur comestionem sub duplici ratione peccare videtur comedens, si eam cibi vetiti portionem sumeret, quae a legitima comestione moraliter diversa exiliens , non eam solam

324쪽

contineret quantitatem, quae sub cibi vetiti, verum etiam eam contineret, Vel compleret, quae

sub non vetiti cibi ratione culpam involveretrUnde quia quarta unciae pars cibi vetiti in ratione disquirendae culpae, eadem est ac non vetiti cibi semiuncia; Et unius unciae vetiti cibi dimidium idem est ac integra non vetiti cibi uncia ; Et una vetiti cibi uncia idem reputatur, ac duplex non vetiti cibi uncia; sequitur, quod, sicuti per duplicem non vetiti cibi unciam ieiunium sub ratione duplicis comestionis frangeret comedens; ita per duplicem vetiti cibi unciam , extra legitimam comestionem sumptam nedum sub vetiti cibi ratione, verum &sub non servatae unicae comestionis ratione peccaret comedens; secus vero si in legitima comestione sumeretur; tune enim sub vetiti tantum cibi ratione pecca rei comedens . Sub utraque similiter ratione peccaret comedens, si extra comestionem partim ex cibo vetito sub ea quantitate, quae culpam involveret , partim ex cibo non vetito duas integras uncias comederet; secus vero si eam tantum

carnis, seu vetiti cibi portionem su meret sei licet

unam tantum unciam , quae ratione tibi vetiti ieiunium frangeret; tunc enim sub una tantum ratione, non servati scilicet ciborum delectus, secus vero non servatae unicae comestionis peccaret comedens . Licet enim una carnis, seu vetiti cibi uncia sub ratione nutritionis duarum unci rum non vetiti cibi substantiam contineat; quia tamen duplicis comestiosis ratio majorem requirere videtur cibi quantitatem , quam eam, quae

ad ieiunii solutionem sub cibi tantum vetiti ratione sufficeret; idcirco quae ad jejunii solutionem sub ratione cibi vatili scisceret quantitas, ad eiusdem solutionem sub ratione duplicis coώmestionis susticere non videtur. Nec mirum si per

325쪽

eamdem actionem sub una, vel sub dupli ei ra.

tione peccaret comedens, non secus ac sacerdotem occidens , homicidium , & sacrilegium perpetraret ; nec non usque ad meridiem in die latio laborans, sub duplici ratione similiter peccaret, a servili nempe opere non abii inens. & Sacrum omittens. Et notandum, quod nemo ex illis, qui ante Benedictum XIV. sullinebant, quod vetitum cibum, seu carnem comedens, a pluribus comestionibus abstinere ni)n teneretur; vel qui nunc suit inent, quod, fracto per secundam co. mestionem ieiunio, ab aliis comestionibus abili. nere non tenetur, dicere ausus fuerit, quod parvam carnis quantitatem , quae tantum sub cibi vetiti ratione jejunium frangeret, comedens , a Pluribus eomellionibus abitinere non teneretur . Quod si par v m carnis quantitatem, quae sub ratione tantum cibi vetiti, ad frangendum ieiunium sufficeret, comedens, etiam per illos ab unica comessione non eximeretur; sequitur, quod licet, si tanta esset extra legitimam comestionem carnis quantitas , quae cO Bella ad frangendum

ieiunium sub ratione cibi vetiti sola sussiceret, illud sub ratione tantum cibi vetiti, secus vero sub ratione duplicis comellionis frangeret; secus vero si cibi vetiti quantitas tanta esset, quae cibi non vetiti quantitatem ad ieiunii solutionem

sufficientem , compleret: tunc enim eam e ibi vetiti quantitatem comedens, etiam sub ratione

duplicis comestionis peccaret. Quod sane in superioribus dictum, discussumque eli, non solum ierlicet sub 'ratione delectus ciborum , verum dc sub ratione unicae come itionis ie junu praeceptum secundum se , ac iuxta Ecclesiae mentem , veluti sub duplici ratione procedere , ac fidelium con scientiam constringere. Ex quibus eorum hallucinatio dignoscitur , communem esse Opinonem dim

326쪽

299 dicentium , solum in secunda , secus vero in ter tia , quarta , &e. comestione peccari. vide supran. 2 . & 23. ac passim . LVI. Hanc autem secundam sequi volentes opinionem , non tamquam strictiorem , sed quia Eeelesiae menti, ieiuniique naturae conformiorem se subiungimus: Fatemur quidem valde inter doctores disceptari, an qui secundo, vel tertio eo mederit, toties ieiunium frangeret, quoties post legitimam primam comestionem comederit λ Quia

tamen non comedere nisi una vice, praecipimur,

verius sentire videmur cum aliis nec inferioris notae theologis, sustinentibus, etiam per secundam comestionem fracto ieiunio , toties peccari, quoties moraliter diversa repeteretur comestior sicuti,quia carnium abstinentia sub negativa ratio. ne ab Ecclesia praecipitur, toties peccaret comendens, quoties cibi vetiti, culpam includentis, comestio fieret. Jejunii namque finis, ipsi met intrinsecus, & ab Ecclesia sub vi coactiva prae .ceptus , etiam post secundam, tertiam &c. cibi sumptionem saltem quoad partem obtineri, ac perseverare poterit ι Idem autem est praecipere, seu potius unicam permittere comestionem, ac prohibere quamlibet praeter unam; qua peracta etia in si finis ab Ecclesia intentus , & quoad executionem praeceptus, per secundam , &c. comestionem perseverare quoad totum non poterit, obtineri tamen poterit quoad partem . In qualibet ergo comestione , praeter illam , ab Ecclesia per missam , non praeter, sed contra Ecclesiae mentem

ageret, ac peccaret comedens.

LVII. Qui autem contra sentiunt, solidis rationibus inniti non videntur; sic enim, vel simili modo ratiocinari solenti Si cui praeciperetur, ne vas aliquod frangeret, vel qui virginitatem Voveret. Semel fracto vase, vel amissa, etiam

si per

lutionem per quamvicumque, ab unica legi

liter diversam contin gere , α peccari coismestionem eligitur, ac statuitur. Coatrarie diluuntur sac praedicta sententia stabilitur.

327쪽

3oosi per unum culpabilem coitum , virginitate, prae cepti transgressu exilieret, secus vero illius fractiva sis partes ulterius comminuens, vel . iterum,

etsi culpabiliter , colens . His autem , aliisque omissis paritatibus, utique in nostro casu diverti mode procedendum eli. Semel enim fracto vase,

cum ad nullum usum inservire possit, illius finis

omnino cessat, nec secundum partem perseverat: paritas autem quoad virginitatis votum nos non ferit, immo potius favet, ut ex Angelico observari poterit, a a. q. 88. art. 3. ad a. dicente rMulier, qua vovit virginitatem, si postea eorrumpatur, non solum debet servare quod potest, scilicet perpetuam continentiam, sed etiam de eo, quod amiseις, peccando , paenitere. Unde falsum dignoscitur, quod ibidem dicit Turre cremata rille, qui Covit virginitatem, oe postea contrabit , in primo actu carnalis copula peccaι, O non in aliis i Et primo quidem errat quoad priora verba retsi enim qui virginitatem voverit, peccet, con trahere volens , legitimo tamen post simplex votum contracto matrimonio , viro voti inscio, nedum non peccat in posterioribus actibus debitum reddens, verum & nec in priiro actu carnalis copulae, si tantum reddat, & non petat; Unde peccavit quidem contra votum , contrahere volens, sed legitime reddens, ne per primum quidem carnalis copulae actum peccaret, si tantum redderet, & non peteret . Et secundo errat quoad posteriora verba: Et non in aliis, non quidem errat, dicens , mulierem , quae virginitatem voverit , cum viro voti inscio contrahentem, post primum carnalis copulae actum . debitum redden. tem, non peccare; sed quatenus eius menS est, ita per primum coitum, amissa virginitate , ad

nihil aliud sub ratione fracti voti obligationem

remanere, ut omnino extinctum post primum

328쪽

3 Icoitum, votum ponat r ita ut eonsequenser ad ejus mentem si qua virginitatem voverit, fornicetur, amissa per primum coitum virginitate,

nedum non peccaret, matrimonium contrahens ,

verum & nec ulterius fornicatura peccaret, scilicet contra votum a quod esse falsum ex Angelico dignoscitur; tenetur enim facere quantum potest. Licet igitur vota virginitas per culpabilem coitum

semel amissa , secundum se irreparabilis sit; quia

tamen tenetur facere, quantum potest; inde etiam per secundum , tertium &c. coitum in eo, quod contra votum agere I quodque non facere potuisset , peccaret. Non absimiliter in casu nostro rLicet enim secundo comedens, facere non possit, quod non comederit, jejuniique transgressor non extiterit; quia tamen adhuc poli secundam comestionem jejunii finis , qui carnis maceratio est, ac poena , ab Ecclesia intenta , & quoad executionem praecepta potest quoad partem perseverare, tenetur facere ouantum potest, ne penitus

ieiunii finis sub Ecclesia praeceptus, destrua tu Licet igitur aliorum sententia, quia blandior,

communior videatur, praeterquam quod autem communiorem esse falsum sit, ut n. I. Obse Vavimus, etiamsi tamen communior esset, non

proinde verior reputari deberet; Communior quidem putabatur sententia, quod a carne dispensatus, &a jejunio dispensari intelligebatur, non tamen proinde verior , ut ex pluribus a ieiunii natura sumptis principiis , a nonnullis etiam ante Benedici. XIV. supra n. I 3. ad I 6. comprobatis, ac passim a nobis in superioribus de monil ratis, ac prauertim ex eiusdem Benedicti XIV. Encyclicis innotescere potest. Per tertiam igitur quinque peccari comestionem omnino teneri debet, nisi ex Ecclesiae benignitate certo innotesceret,

eam , humana pensata fragilitate, ad grave pee

329쪽

3o1 catum obligare non intendere, nisi ad secundae

comestionis abstinentiam , secus vero , secunda quomodocunque admissa , ad tertiae quartae, &c.

comestionis abstinentiam: contra tamen: constante

praecepto , non comedendi scilicet nisi una vice, ne ad alia etiam. transgredienda praecepta sub benignitatis praetextu viam sternere velimus , huiusmodi benignitas praesumi non poterit , nec debebit. vide supra n. 24. & as. ac passim .

Electa senis LVIII. Quoad praesens igitur legislatoris menstentia, supra disquirenda est, ad quid nempe obligare intendat ex legislato. Per praeceptum non comedendi pluries, obligareris mente . ne intendit ad non comedendum secundo tantum,

ieiuniique an vero ad non comedendum simpliciter nisi dipi ea ui semeta Si enim hoc secundum; toties peccatur,& eon fit. ' quoties praeter unicam legitimam comessionem η rur, comeditur. vide supra tr. 33. Et quia aliqui

ponunt, praTeptum tendere ad non comedendum

secundo, vide n. Fq. inde per istos secundo

comedens peccaret; tertia vero , vel quarta vice&c. comedens, ecclesiastici praecepti transgressor non esset. At alii longe melius dicunt, praeceptum ieiunii non tendere vel ad unam quidem pur- mittendam , vel praecipiendam comestionem , sed ad plures , quam unam , prohibendas co mestiones . Una proinde comestio ex vi praecepti ieiunii non praecipitur, nec prohibetur, sed pe mittitur ἔ unica tamen peracta domestione, ulterior comestio, ab illa una moraliter distincta , sub ratione negativa prohibita intelligitur. A secunda igitur inclusive comellione, ac deinceps toties peccabit comedens, quoties comestiones moraliter multiplicaret. Licet enim per secun

f dim comestionem jejunii finis a sua integritate defecerit; quia tamen praecipientis finis quoad partem servari poterit; inde ad illum, saltem quoad partem servandum, ex vi praecepti remanet obli.

330쪽

obligatio. Quis enim dieeret, quod , si aliquis

lethaliter hominem vulneraret , a nova lethali culpa esset immunis, si iterum aggrediens, S. adhuc vivum reperiens, per aliam moraliter a prima distinctam percussionem , iterum repercuteret, ex eo scilicet quod primum vulnus ad causandam mortem certissime sufficeret Etsi enim prima percussio, utpote gravis contra charitatem actio , per omnes lethalem culpam involveret , nemo tamen diceret, quod repercutiens, per secundam percussionem etiam sub acceleratae mortis ratione iterum non peccaret. Licet. enim per primam certissime, ac brevi tempore esset moriturus, deberet tamen facere, quantum posset, ne vitam illius destrueret, immo nec acceleraret, ne dicere velimus repercussionem insensu exposito contra quintum decalogi praeceptum non

existere. Non secus quod jejunium videtur dicendum: Licet enim posita secunda comestione, vel tertia &c. perfecta ieiunii forma amplius rein parari, ac praecipientis finis, quoad executionem praeceptus in sua integritate servari amplius non possint; ne tamen jejunii sinis, poena scilicet omnino impediatur, a quacunque alia , praeter unam, eomestione abstinentiae praeceptum perseverare discendum est : Sicut celebrare , nisi semel in die, prohibitus, nedum secunda vice eodem die celebrans , peccaret, verum & tertio celebrare nou posset; nec quarta vice eodem die celebrans, ulterius celebrare poterit: cum enim praecepti finis per singulas vices, perseveret , eumdem per singulas mittas, praeterquam in prima, trausgre' deretur eodem die-celebrans r Item: qui alicuius vestem laceraret, ita ut ad eumdem usum servire posset; quia tamen quae remaneret fracta, ad alium usum utilis exilieret, ac proinde substantialis prohibitio adhuc in lacerata veste perseverat a

SEARCH

MENU NAVIGATION