Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 6 ... rationabili motivo inversionem eligens. praeter Ecclesiae consuetudinem ageret; inde jejunii in- , versionem eligens ἔ nulla rationabili causa motus , venialem culpam contraheret; a qua tamen omni no eximeretur , si prudentibus ductus rationibus, ieiunium inverteret, ut supra n. IO . e X aliorum placitis innuimus . vide insuper n. aq.

sententia 'Oll. uuam certe comessionis inversionem, si

illae jejunio ex prudentibus procederet rationibus, ieiunium euhi 'Qq dς struere., Bec Opponi, immo & ipsi met te. illationes. Iunio DVOrabilem esse teneri poterit. Etenim posita doctrina, adhuc ientaculum ex in advertentia , vel ex culpa sumens, ieiunium perficere posset, quin immo & ad illud perficiendum teneri concluditur. Unde Sylvius 2 a. q. Iq7. art. λde eo, qui mane sumpsit ientaculum, vel nesciens esse ieiunium, vel hoc non advertens, re putans se foras iturum, cum tamen postea non eat, respondet: quod pro modo sua ignorantiae , inadvertentiae debet poenitentiam agere , Oresidua illius diei parte jejunare ; ita tamen ut licitum ei opinemur plenam refectionem cum aliis sumere 'el meridie , vel Oevere , prout occasio fert, si alioquin sive gravi incommodo nequeat totum diem in abstinentia transigere : si tameu possit transigere , sola 26pertina coenula deberet esse cor lcmus ; quia sic agendo, integre jejunium servabit quoad unitatem refectionis: tenetur autem in-ιegre servare, quando potest. & post pauca subdit: Ex his colligi potes, quid faciendum sit ei, qui post prandium die jejunii sumptum , inadvertenter

manducati debet enim jejunare , oe a caenula Se spertina abstinere.

In jejunii . CIII. in fraudem vero agens, quia ieiunii fi-iIti, Tri pςm ' -d Ecclesia intentum, & quoad executio-

372쪽

pravo agens affectu, ieiunii poenam, ac detrimentum impediendi, ab Ecclesia sub vi coactiva

praeceptum , semper peccaret. Unde exquisitos cibos in comestione, vel refectione , servata proportione, requirens, ac miro artificio conditos, non quidem ad vitae sul lentationem , corporisque congruum nutrimentum , ne scilicet hominis na- tura nimis debilitetur, ab Ecclesia in comestione, ac re lectione respective permissum, sed usque ad delicias ne rejunii poenam , ac detrimentum sentiret, etiamsi e X contemptu non ageret, peccaret. Unde qui in ieiunii fraudem, ne scilicet poenam , ac detrimer tum , sub vi coactiva prae. ceptum sentiret, exquisitos cibos, vel maiorem quam natura exigeret, quantitatem comederet, vel nimis anticiparet, Vel in Verteret, ex pravo

saltem affectu non sentiendi poenam , ac ieiunii detrimentum, semper peccaret; nedum scilicet sub ratione intemperantiae , verum & quia praeceptam ieiunii poenam , ab Ecclesia sub vi coacti.

va intentam servare nollet, nec servaret. Quan- . ta autem sit culpa, etiamsi, quisquis erit, a vetitis cibis abstineret, & unicam comestionem hora debita servaret, ac in coenula ciborum quantita tem non excederet; ex animo, ac fine non sentiendi jejunii poenam venari poterit; quod sane

relate ad casus passim occurrentes, consessario

rum sapientjae, ac prudentiae relinquimus discu

llendum.

373쪽

Hujus a superiori

capite

nii soluti in nem discretio designa

Medicina les potiones sive porti nes , jeju

nia ex na

turali iure

procedenis

tia , solvere non posse probandum assumimus.

De Ieiunii solutione , IIoad Medicamenta ;

Potus in genere; Potus missos, oe non missos; Potus vinorum ; Et chocolaten . I. Superiori capite non omnem , quae ad telu-nii solutionem spectat. dohtrinam adduximus ἔsed ea in relate ad ieiunium, ac singulas ejus conditiones in genere ; quoad culpam item in earum solutione contrahendam ἔ quoad materiae, vel durationis parvitatem; & quoad comestionis, ac caenulae interruptionem adducere conati sumus et Quoad medicamenta autem , ac potuum materiam relate ad j eiunii solutionem in hoc capite complere statuentes, quinque Paragraphos , prout in titulo inspiciuntur, assignabimus . De quibus singulis relate ad ieiunia , ex naturali , divino, humanoque iure procedentia, an , quan

do , & quomodo jejunium solvant, discutiendum aggredimur. De Iejunii solutione, Σuoad Medicamenta. II. Jejunii solutionem, ex medicamentorum sumptione oriundam relate ad jejunia , naturaleius spectantia, seu ex naturali practicae rationis principio procedentia, disquirere superfluum videtur. Cum enim jejunia iuris naturae, ut pari. I. cap. I. passim, ac praesertim num. s. discussimus, ad corporis sanitatem acquirendam, vel conservandam, sive augendam ordinentur, quem etiam finem medicamenta respiciunt, inde, quia me dicamentorum emergente caussa , ieiunii ratio ex

374쪽

naturali praeli eae rationis principio non exoritur , necessario sequitur , quod , medicamentorum exurgente caussa, ieiunii ratio, ex naturali iure procedens, relate ad medicamentorum abit, nentiam amplius non subsistit, sed omnino cessa. re dicenda est. Et quatenus medicamentorum remedium dictante naturali iure, neque ad alia consequenda , vel fugienda, ut eodem cap. I. n.

8.l ad Io. ad I . discussimus, jejunium ab eodem naturali jure dictaretur; inde quod non inveniunt, ieiunium solvere medicamenta non posisunt. Superfluum ergo erit, jejunii, ex naturali jure procedentis, solutionem per medicament. rum sumptionem inquirere ; qua ratione enim illud solvere possent, quod natura neque ad animae , neque ad corporis utilitatem ullo modo dictaret plII. Quod si non de ieiunio, quoad corporis, si ieiunium

animaeve bonum acquirendum, conservandum , BQB 8x ζ, vel augendum, sive ad malum avertendum ἔ nat itale, sed de naturali jejunio secundum se sermo proce. etiam pe'ruat ἔ cum hujusmodi ieiunium cujuscunque sive medic cibi,sive potus ab itinentiam requirat; et tunc quod τ etiari.

Cunque , et ex quacunque caussa sive per modum tui.

cibi, sive potus sumatur, naturale ieiunium framgere tenendum eli; de quo ieiunio loquens Angelicus 2 a. q. Ia7. art. 6. ad a. ait. et hoc solvitur per quemlibet potum etiam aqua, ut est na

turale jejunium, ad Eucharistiae sumptionem ab Ecclesia praeceptum , quod jejunium non jejunantis, sed naturale dicitur. IV. Utrum autem medicamenta ieiunium scit Quo senuevant, ex divino iure procedens , diversa erit in- γ' quisitio. Cum enim deus vitae, ae mortis sit do. zi '' minus , sequitur , quod , si de jeiunio sermo sit, portiones

quod a deo , etiam quacunque data corporis ne

cessitate , praeciperetur, per medicamenta jejusi' pro 'pinee

375쪽

dens, solvi um , ex divino iure si e proeedens, solveretur. Si Pollit dος λ' militer dicendum , si jejunium ad impediendum

proximum divinae offensae periculum , necessarium judicetur; et talia ellant medicam: nra , ad corporis licet sanitatem acquirendam , vel conservandam, sive augendam , quae animae periculum potius severent, quam extinguerent. Eo quod enim animae salus, divinusque honor,corporis sanitati praeferendus, etiam ex rectae practicae rationis principio dictaretur , inde fieret, quod hujusmodi ieiunium ex divino jure in casu posito praeceptum , per corporis medicamenta similiter sol.

veretur.

qv8 V. Quod si de ieiunio , ex divino jure per sim auri, atri plex vel Votum , sive iuramentum , aut

ne proce- religiosam professionem procedente, sermo sit; dentia jeju- tunc distinguendum videtur: si enim medicamem dicamenta ta ad tuendam Vitam Omnino necessaria digno. solvi, vel scantur; cum constet de tuenda vita diuinum non Alvi naturale praeceptum ἔ an vero votum, vel iura sit deeta mentum cum vitα periculo servatum velit deus non ratur. constet ; inde certo , & incerto concurrentibus ex divino jure praeceptis, certius omnino praefer, ri debere praeceptum tenendum est; Unde si ad tuendam vitam omnino necessaria dignoscantur medicamenta, tunc jejunium ex divino jure per simplex , aut solemne votum , aut iuramentum , vel per religiosam professionem procedens, per medicamentorum sumptionem non solveretur. Quod si non omnino , sed ad melius esse , ad tuendam vitam necessaria judicentur medicamenta ἔ- & tunc , quia praeceptum ex divino jure per simplex . vel solemne votum, aut iuramentum, vel religiosam professi inem procedens, Odligare constat; an vero huiusmodi obligatio pro levi necessitate adeo relaxetur, non constat, immo po

tius non .re,axari iudicari debet; inde jejunium

376쪽

ex divino iure per simplex, vel solemne votum,

vel juramentum , aut religiosam professionem procedens, per medicamentorum sumptionem in casu posito solvi tencndum est , si scilicet, contra jejunium, ex voto &c. Ortum, sub ratione qualitatis, vel portionis medicamenta cum sint, ad tuendam vitam, ut ponimus, omnino necessaria non dignoscantur, vel in jejunii ea voto &c. proecedentis fraudem sumantur, vide cap. I. n. IO.& I I.

VI. Quod si de jejunii solutione sermo sit ,

ex humano iure procedentis; per medicamenta ecclesiasticum ieiunium non solvi communis sententia est i Unde Sylvius 22. q. I T. art. 6. de . finiens , refectionis nomine eam intelligi cibi sunt. ptionem , qua si ad alendum corpus, subiungit iEt idcirco sumptio medichια , rerumque medicinitium, qua non sumuntur causa nutritionis, Ied medicationis , neque est reseditio , neque solviι jejunium ecclesiasticum . Et Paludanus apudν g. An toninum in summa pari. a. Tit. 6. cap. 2. ἔ. 9. linquens de bina comestione, quae jejunium trangit , Excipitur, inquit, cum ca a medicina sumuntur ; tunc enim non Iolvunt jejunium Ecclesia , sed natura electuaria , oe omnia alia hujusmodi, quae conjueverunt, sicut species jumi post prandium ad juvandam digessionem, etiamsi ex talibus confecta sint, quae per se in cibum sumi consueverunt , dummodo sinι alterata , sicut per decoctionem , vel confedtionem , quae non in cibum , sed in cibi adjutorium communiter ab utentibus

assumuntur, ut in dadblis, nucibus, confectis, Opignotata similiter non solvunt jejunium: haec ille, scilicet Petrus de Palude. Et apud eumdem sic pergit Petrus de Palude in A. Iuod si quis non propter famem , vel voluptatem , fed timore, ne deficeret, pra anxietate die jejunii sicus , vel por

rectam, uti aliquid bMj modi praelibaret ante bo

Ecelesiae jejunia pex

medicamenta non

377쪽

τam es messionis quasi per modum medietnae, non frangeret jejunium . Hoc autem , subjungit d. Antoninus , non pradicandum est. Et Fr. Concina , li. cet probabiliori imi acerrimus propugnator , rem tame u introspiciens lib. a. de Ecclesiae praeceptis

differt. a. cap. 8. n. 9. concluditi Ex his colliges,

omnia ea licite sumi posse die ieiunii, quae non ad

delectationem, neque ad nutritionem, Ied ad Iolam actualem infirmitatem repellendam per modum medicina, in juxta me uram indigentia Iumuntur .

Et addit: Heinc contionatores eo die, quo concio. nantur, ad Socem pro concione necessariam conservandam . juPandamque quidquam per modum medicina capere valent. Idem die de Cantoribus, qui eborum moderantur , quive hoc munus alioquin

necessarium exercere minime possent, nisi vocem

aliquo remedio adjuvarent. Horum omnium prudentia Eoangelica regula sit, oporteι . Per hoc autem quod subjungit: sique pro majori securitate , oe in legis obsequium , a superiore , dummodo fieri potest , licentia obtineatur, meticulosum se otiendit, ut in similibus solet. Auctor enim iste ad aliorum discoperiendos errores aptissimus est; ad confutandos facilis; in conclusionibus vero probandis. sequendisque relate ad praxim minus quandoque essicax, & meticulosus, asylum requirens dispensationis; quae sane dispentatio quoad praesens neque ex Angelico erui uignosci,

tur; clarissime enim, & absque ulla exceptione in sua a a. q. I T. art. 5. ad tertium docet i Electuaria, etiami aliquo modo nutriant, non tamen

principaliter absumuntur ad nutrimentum, sed ad digestionem ciborum . Pnde non solvunt jejunium , sicut nec aliarum medicinarum assumptio . Quem sequens Fr. Joan. Duns Scotus in editione lugdunensi anni I 63 p. in lib. q. Reportatorum paritien sum disi. 8. q. asserit: Iejκnium Ecclesia non

378쪽

solvit qualiscumque sit modica sumptio cibi; pa

tet de medicina, O Ueciebus sumptis cum lati jejunio . VII. Quod si electuariorum comestio non in na. Quo sensuturalis indigentiae levamen, sed ob delectationem μῆς ςsae je- fieret, etsi Ecclesiae ieiunium non solveret, con Zhas '..itra temperantiam tamen ageret, electuaria sic sold per comedens; ct ieiunii meritum perderet, vel mi medica'nueret. ln ieiunii vero fraudem, ne jejunii poenam , ac detrimentum , ab Ecclesia sub vi co Ecti elatatur 'va praeceetum, sentiret, vide cap. I. n. 24. &23.) electuaria , Vel qualiacunque medicinalia comedens, ieiunium, servata proportione solve. ret; cuius rei veritatem dignoscens Angelicus, in . diit. I s. q. art. q. q. I. ad tertium sic ratio

cinatur: Iuidam doctores dicunt vide infra n.) quod si electuaria comedantur ad delectatio. nem , solvunt jejunium ; si autem causa medicina fumantur , nou sonitur jejunium e sed Raιutum p Witisae legis non attendit intentii nem observan. tis , sed ipsum actum ἔ eo quod modus virtutis noucadit in praecepto , sed est sinis praecepti. bed ea intentione potest aliquis mereri, vel demereri: Et ideo dicendum, quod electuaria etsi aliquo modo

nutriant, non tamen hic est priηι alis fus eorum, Ande nec loco manducationis Iumi coqueverunt.

Et ideo talis sumptio jejunium Ecclesius 3on solvit. - Et quamvis homo possit storaliter, vel in parte ex hoe meritum jejunii perdere , vel etiam morta liter peccare , si sit immoderata libido, non tamen

est transgressor praecepti Ecelinia ; scilicet sub ratione jejunii; peccaret autem tunc contra tem perantiam juxta damnatam ab Inhocentio XL die a. Martii I 679. prop. radicentem : comedeare, o bibere usque adjatietatem ob stilam volu ptatem non est peccatum , modo non obsit valetudini, quia licite poιes appetitus naturalis juis

379쪽

Qua rati a ne medicinalia ali

quando jejunium

frangere saliquando

ero non

frangere, dicenda

sint , disparitas assi

gnatur.

3 set actibus frui. Subiungit tamen loc. cit. Angelieus. Visi in fraudem sumeret, aut si eis, quasi aliis ci

bis , uteretur, ad famem extinguendam. Item in suo a a. q. 167. art. 6. ad 3. postssuam dixerat, electiari a jejunium non frangere, addit: Nisi forte aliquis in fraudem electuaria in magna quantitate assumat per modum cibi. VIII. Cujus rei disparitas haec assignari poterit : Licet enim finis praecepto extrinsecus non cadat sub praecepto; dc delectationis abiunentia non sit finis jejunio intrinsecus, vel ab Ecclesia praeceptus , seu praecepto extrinsecus et ac proinde ciborum dele etitionis ab itinentia ab Ecclesia sub ratione ieiunii non praecipiatur ; unde electuaria , etsi ob delectationem sumpta Ecclesiae ieiunium non frangant; contra vero: quia sinis poenae, seu detrimenti corporis est jejunio intrinsecus , ac proinde ab Ecclesia intentus , & quoad executionem praeceptus; inde fit, quod, etsi electuaria secundum suam naturam spectata , jejunium non frangant, quia tamen in magna quantitate in jejunii fraudem sumpta , ne scilicet ieiunii poena , ac detrimentum , ab Ecclesia sub vi coactiva intentum, & quoad executionem praeceptum sentiatur, finem jejunio intrinsecum destruerent; inde iii jejunii fraudem ad famem extinguendam per modum cibi sumpta medicinalia jejunium frangerent; secus vero si cum moderatione non ob finem non sentiendi poenam, sed ob puram

voluptatem, vel ad captandam ciborum delectationem sumerentur; qui certe finis etsi ut jejunio extrinsecus , illud non frangeret, ejus tamen meritum imminuerct, dc sub alia ratione peccatum involveret, ut superiori numero diximus. Vide cap. I. n. 24. & a F. ac passim : IdemquQsentiunt doctores , quos inter Turrecremata de consecr.

diit. 3. n licet fere eisdems, ac divi Thomae

380쪽

verbis se habet i Electuariis etiamsi aliquo modo

nutriant, non tamen sumuntur principaliter ad nutrimentum , 1ed ad digestionem ciborum. Nnde non solvunt jejunium ; sicut nec aliarum medicinarum sumptio nisi Iorte aliquis in fraudem electuaria in magna quantitate assumat per modum cibi. Idemque, quod supra, confirmat, ac declarat Angelicus, in A. di ii. I . q. 3. art. q. inquirens, utrumper binam come itionem ieiunium solvatur, quoad electuaria concludens, sic respondet: Alio modo

Iolvitur jejunium , secundum quod est ab Ecclesia institutum : ex qua solutione Domo escitur transgressor statuti Ecclesiae de jejunio servando, vel non Iervando, si ex di ensatione , vel causa legitima dimittat; σ de hae Iolutione jejunii nunc

quarimas . Ad hoc autem praecipue valet considerare intentionem statuentis . Intendit autem Ecclesia certum modum statuere manducandi, ut scilicet semel in die jejunans , manducet, O ideo si albquorum sumptio, secundum quae manducatio Iolet compleri, iteretur, jejunium , praedicto modo acceptum, solvitur; si autem aliqua sumantur, qua ad manducandum de se ordinata non sunt, sed ad alium uJum , qui usus communiter manducatio non .ocatur , talis cibi vel potus sumptio post manducationem unam, ante, vel post, non facit ese b, nam manducationem; O ideo talis sumptio jejunium non Iolvit. Et ibidem ad tertium sic concluditi Et ideo dicendum , quod electuaria, etsi aliquo modo nutriant, non tamen his est princia palιs Hus eorum . Unde nec loco manducationis jumi eo ueverunt; Et ideo talis jumptio jejunium Ecclesiae non solvit. Iuamvis homo possit totaliter vel tu totum , vel ex parte ex hoc merιtum jejunii perdere; vel etiam mortaliter peccare, si sit immoderata libido: non tamen est tra gressor

pracepti jejunii, nisi in fraudem sumeret , O eis

Z quasi

SEARCH

MENU NAVIGATION