Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

non frangit ieiunium . Et idem Hurtadus refert declaratum esse a Paulo V. anno I 6Iq. in cujus prauentia P. Nicolaus de Anaya potum illum confecit. quo viso, respondit summus Patior i Hoc non frangit Iriunium: quam declarationem , subditidem Hurtadus, pro certa , O indubitata habent omnes Patres Societatis in provincia Mexieana , νι testatur P. Didacus de So a illius provincia Visitator. Nec deest, qui sub juramento deponat, se audivisse a P. Hieronymo de S. Vincen. Pium V. vivae vocis oraculo declarasse hunc potum ieiunium non frangere. Quod autem docet Hur-tadus, scilicet S. Pium V. Gregorium XIII. Pau. tum V. Gregorium XV. licitum chocolatis potum declarasse aniles fabellae reputantur a Daniele Concma cap. Io. n. 9. & Io. Et tempore Pii V. qui anno I 37 a. obiit, aliqui nondum chocolatae usum in Italiam pervenisse ponunt. Quoad hoc autem errat noster Daniel; aliud enim est aliis fidem non praestare, aliud vero quod alii dicunt, negare. Ad hoc enim quod non credam, sufficit, quod eorum auctoritatem. vel judicium meo judicio , meaeque eiactae auctoritati postponam; ad negandum autem quod alii dicunt, nec a me electa auctoritas, nec meum sufficit iudicium , niti vel apertam in eorum dictis inveniam contradictionem , vel eorum judicium , alio solidiori fundamento innixus , evertere studeam . Si igitur refertur, praedictum Archiepiscopum Auguilinum de Pad illa dicere, se vidisse declarationem authenticam Gregorii XV. quod scilicet cho colatis potus non frangit jejunium , dc alia, ut supra, sine injuria hujusmodi decisiones auerentium dici non pote it, talia monumenta fabellas esse, nisi eorum evertatur vel aut horitas, vel judicium, quod noller Daniel non facit. Dubitare quidem possum, an vera sint, quae asseruntur,

432쪽

absolute autem negare omnino non possum. Quod autem tempore Pii V. chocolatis usus nondum. in Italiam pervenisset , non adeo verum est. Ipse enim Daniel , ut supra n. 6O. retulimus, ex

ipsemet Archiepiscopo Augustino de nuptiat, cho latis originem circa dimidium saeculi decimi sexti reponendam; &Pius V. longe post eiusdem saeculi dimidium obiit. Id unum ad summum colligere poterat Daniel, tempore scilicet Pii V. ehoeolatis usum non adeo in Italia sicut posterioribus temporibus invaluisse. Quo etiam posito , non proinde non poterat chocolatis notio ex Indiis noviter repertis haberit quin immo ex eadem rei novitate magnum verisimilitudinis fundamentum apparet, ad Pontifices recursum fuisse; ut ex eorum oraculis , is i tem ex privata auctoritate loquentium, quid in hoc sentirent, declararent,multorumque ancipitem conIcientiam ad deponendum scrupulum, non secus ac in Americanis provinciis usus invaluerat, ad huiusmodi potum, eo, quo ieiunii tempore, modo convenit, sumendum inclinarent. Et Licet Navarrus Pio.

V. aliisque Pontificibus familiaris extiterit; iure

tamen merito non potuit, quatenus nullius esset auctoritatis, privatum Pontificis sensum, tamquam a privato doctore prolatum, sine anthentica ue. monstratione referre. Caeterum apud Thomam Hurtadum tract. Io. de potione chocolatica sumenda, vel non sumenda in die Ecclesiastici ieiunii eap. 8. in fine ante appendicem, responsionem Martini de Arpi lcueta invenio, qui consultus respondit a chocolate ieiunium Ecclesiaiticum non frangi; sic enim habet apud eumdem Hurtadum: Suppono , quod in aliquibus partibus Indiarum de more habeant potum eonficere ex substantia frumenti terra illius vultariter nuncupati Mare , quα

quidem, frumentρ molito mittitur in aquam, qu

433쪽

colata sicut aqua, quam nostrates exprimunt ex amygdalis ad condiendum obrietum; O i uper huic aqua , ut dulcior, O Iuavior sit, superadditur spuma, qua sit ex massa facta ea quibusdam granis, qua vulgo dicuntur cacao, qui potus videtuν a*cere stomachum, etiam jejunum, O naturales terra illius eum sola frequentatione inius potus laborareeonsuescunt, sine eo quod fumant alium cibum usque ad noctem . Hoc praeposito, sic pergit idem Na-varrus apud Hurta dum et dubitatur , an ab his , qui tenentur jejunare ex praecepto Ecclesiae , seu

alias , possu ante , O post prandium sumi dictus potus sine fractione jejunii Ecclesiae λ Item O simile

dubium t Itinerantes consuescunt miscere aquam

cum pulvere; vel farina Iacta ex dicto frumento de Male ex his dictis granis, qua vulgariter ca- eao pinot. Ad quod respondet Navarrus et quod per hujusmodi potum non frangitur jejunium st tutum ab Ecclesia, quod appellatur jejunium jejunantis ; quia tale jejunium solum inducit necessitatem abstinendi ab esu amplius, quam semel iudie, ct non a potu, ut tradit d. Thomas rece inpius 2 a. q. Iq7. art. 6. in corp. quaestionis, O

ad a. vide supra n. 4 I.) & pergit Navarrus: Et aqua confecta modo praedicto, O proposito esspotus , O habetur ab omnibus pro potu: Ergo non est illa interdicta in die jejunii; tum quia in Germania , Belgio Gallia Oe. huiusmodi potus usum vigere dicit. Cum igitur viri fide digni

nedum id teneant, verum & quod maius est , Pontificum declarationes etsi caeteroquin privatae auctoritatis testentur; & in foro conscientiae secundum iura uni testi fide digno creditur; inde fit, ut advertit idem Hurtadus loc. cit. in appenindice cap. I. num. 8 3. quod: Potest quis tuto in

praxi nitem illorum Adei elicere dictamen prudentia , quo D co formet pradicta opinιoni ; neque adi hoe

434쪽

qoτhoe requiritur, quod quis videat declarationem authenticam , nee testis debet esse juratus, Ied sates , quod sit fide dignus , contrarium dicere pro foro interno mibi non es probabile. Et num. 8a. sic prosequitur: Cumque Pontidices summi iam declaraverint, quod potus iste , cho colatis , nou frangit jejunium , hac declaratio semper subsistit, quousque alius Pontifex ob rationes de novo

Occurrentes . declarationem abrogaret, quod bucusque nullus fecit. LV. Horum autem, aliorumque omissis, quae circa materiae parvitatem circumferuntur, sententiis, ex proprio cerebro ut plurimum ad inventis, nullisque solidis rationibus fundatis, ex ipsarum mei oppositione laxitati faventium , vel rigori, earumque dubiis, conscientiam potius invertentibus, quam suadentibus et omissis item , quae circa Pontificias decisiones circumferuntur, opinionibus: Ad licitum chocolatis usum firmandum, stabiliendumque quoad materiae parvitatem cum relate ad vetitum , tum ad non vetitum cibum , non secus ac superiori cap. num. 37. ac deinceps discussimus, sic ratiocinari placet e Enimvero sub triplici ratione materiae parvitatem considerare oportet; sub ea scilicet, quae secundum se adeo parva sit, ut, etsi eius sumptio

secundum Ecclesiae mentem non sit, quia tamen nec praeter , nec contra eius mentem exiliit, eam sumens, nee ieiunium solvet, nec Venialem culpam involveti Alia est, quae, et si Ecclesiae men. ti non contradicat, praeter ejus tamen mentem

existens, licet eo quod jejunii finem non destruat, ieiunium nec solvat; quia tamen finem , sub vicoactiva ab Ecclesia intentum minuit, Ecclesiae menti difformis existens, venialem culpam involvit: Alia vero est, quae nedum Ecclesiae menti conformis non est, verum & contradicere, jejunii. que Ad lieitum

chocolatici

Potus usum Rabilienisdum', plura quoad ma teriae parvi tatem , ea

praejactis sup. cap. principiis

roposita. rmantur.

435쪽

que fines destrirere incipiens, ad lethalem culpam involvendam, ac proinde ad jejunii solutionem viam sternit. Et quia materiae parvitas sub quacunque ratione ex praedii s rationibus consideratur, non eadem in unoquoque cibo erit quantitas;inde antequam mentem noli ram e Xponamus, parvitatis materiae diversitatem quoad vetitum , vel non vetitum cibum cap I. n. qO. ad n . I

discussam , brevi calamo commemorare placet ediximus autem ibidem n. qo. 4 I. & qa. quoad vetitum cibum quadragesimam octavam unius librae italicae partem , etsi secundum Ecclesiae mentem non sit, ob ejus tamen tenuitatem , nec prae ter , nec contra existentem, nec inde venialem,

nee lethalem culpam involverei Quia vero unciae dimidium , seu vigesima quarta italicae librae pars, etsi jejunii finem non destruat, ac proinde nec Ecclesiae menti contradicat ; quia tamen nedum non secundum, verum & praeter Ecclesiae mentem

existit; inde jejunium licet non solvat, illud

tamen diminuens , venialem culpam includit: Et quia unius unciae, seu duodecima italicae librae pars contra Ecclesiae mentem existens, ieiunii fines destruit, lethalem culpam involvit. Diximus

item praedicto cap. I. n. 63. qq. 6 . quoad nodve titum cibum, sub dupla ratione relate ad vetitum considerata materiae parvitate , unciae di midium, seu vigesimam quartam italicae librae par tem etsi non secundum , quia tamen nec praeter, nec contra Ecclesiae mentem est; jejunium necsblvere nec venialem culpam involvere et Quia vero una uncia , seu duodecima italicae librae pars, etsi non contra, ieiunii tamen detrimentum, ac poenam , sub vi coactiva ab Ecclesia intentam minuens, praeter Ecclesiae mentem est, venialem culpam non cxcluderet. Et quia duae unciae,

seu sexta italicae librae pars nedum non iecundum

436쪽

Ecclesiae mentem est, verum & ieiunii fines destruens, contradicere incipit; inde ad let talem culpam vel disponit, vel involvit. LVI. His positis quoad materiae parvitatem Quo sensa rationibus, facile erit sub ratione parvitatis ma- L E eteriae licitum, illicitumve chocolatis usum de parvitate clara'e. Si enim solida chocolatis portio a culpa flvij , Hexcusabit, quae ex vetitis cibis parvitatem illam 'bs: ὀ μ'

tantum contineret, quae ex Ecclesiae benigΠitate potus usus omnem culpam excluderet, quartam scilicet unius ratio adin-

unciae librae italicae partem; vel quoad non vetitos t '' si cibos vigesimam quartam ejusdem italicae librae uncm eum partem ἔ a fortiori, majori aquae quantitate diluta dimidio un- huiusmodi parvitas, quarta scilicet quoad vetitum cibum unciae pars; vel quoad non vetitum cibum ratur. unciae dimidium, sive se sola, vigesima nempe quarta italicae librae pars cibo vetito non admista; vel idem unciae dimidium ex quarta unciae parte vetiti cibi, ac tantundem non vetiti admistum , sub ratione quantitatis, & qualitatis consideratum,

potus naturam induens , nec venialem , nec lethalem culpam involveret. Quoniam vero quae quoad vetitum cibum vigesima ouarta, quoad non vetitum autem duodecima italicae librae solidae cho colatis portio est, venialem culpam non exce dit; a fortiori maiori aquae quantitate admissa , potus naturam induens, etsi praeter Ecclesiae mentem existens; quantum tamen ad materiae parvitatis attinet effugium , una uncia se sola , cibo nempe vetito non admista , vel simul cum vetito cibo, unciae nempe dimidio e ibi vetiti, ae tantundem non vetiti constans, venialem culpam non e ce deret. Et quia non nisi quae relate ad vetitum cibum duodecima. relate vero ad non vetitum

sexta italicae librae solidae clincolatis portio Ecclesiae menti contradicens, lethalem culpam invol vit; inde non minus quam hujus materiae parvitas et si

437쪽

6I etsi aquae immista, ae diluta; vel se sola sub ra. tione scilicet sextae italicae librae partis , vetito cibo non admistae; vel ex duodecima librae italicae

cibi vetiti parte, ac tantundem non ve citi considerata , duas uncias complens, quantum ad parvitatis materiae rationem attinet, lethalem culpam

includereti Cum hoc tamen , quod si cibi vetiti portio ad lethalem culpam se sola sufficeret, sub duplici ratione vide cap. I. n. 6l culpam

involveret. Quantitate autem Om resa, quae, ut superiori n. II. vidimus, ex vetitis cibis constans, vel nullam, vel venialem , vel lethalem culpam involveret; relate ad eam , quae ex non vetitis cibis composita sit portio, sic videtur ratiocinandum : Si materiae parvitas praeci sive a natura potus, in sua nempe comestibili ratione considerata, vigesimam quartam librae italicae partem non excedens, ab omni culpa ex Ecclesiae benignitate eximit; vide hic n. II. quanto magis aqua diluta, potus naturam induens, omnem similiter culpam excludet λ Si item duodecima italicae librae pars, in sua comestibili ratione considerata, venialem culpam non excedit; quanto magis majori aquae quantitate immista, ita ut potus naturam induat, ex praejactis hic, &in superioribus I. j. principiis, etiam addito sacchari unciae dimidio,quae relate ad sesqui unciam tertiae partis additio saccharum potius est, quod salis naturam habens, non nutritioni , sed ciborum solutioni, ac digestioni deservit, venialem culpam non excedit λ aqua utique nedum ex Ecclesiae tolerantia , per quam vis coactiva abs

tinendi ab huiusmodi potu sublata intelligitur,

verum & ex potus ratione , eo, quo exposuimus, atque exposituri sumus, modo sumens eximitur. Cum praesertim saccharum non ut cibus, sed

ut sal consideratum, Ecclesiae jejunium non frangere s

438쪽

Ixgere, aqua dilutum apud omnes iudicetur. Unde

sesqui uncia , una nempe uncia cum dimidio, ex Cacaci, saccharo &c. in tota materia solida ex cibo non vetito constans portio, aqua diluta, ac potus naturam induens , ieiunium non frangeret.

LVII. Et quia nonnullae aliae ex praedictis Nedum nedum apud sophistas , verum & apud alios i . .

timoratae praesertim conscientiae VirOS Oriri pOS' verum M sunt difficultates, quasi licitum cuique sit, parum potus ratio.

aquae sesqui unciae chocolaticae materiae solidae ad- :ΣEsbia miscere, & in die jejunii sumere; vel nostra quoad tamateriae parvitatem servata sententia, passim in tionis usum iisdem diebus, ieiunio addictis hoc potu recreari; qquiride- vel non secus ac in diebus ieiunio non addictis,' φη ' intinctis panis frustulis, hoc potu uti; vel relate ad vetiti cibi mistionem ea uti quantitate, quae . venialem, sive lethalem culpam includat; inde his omnibus satisfacere volentibus, ad primum sic respondere placet: Praeterquam quod enim huiusmodi spissa chocolatis potio potus naturam non induat, ac proinde nec juxta mentem nostram existat, quin & ex praeiactis principiis in die ieiunii extra comestionem prohibetur, ex alia item ratione huiusmodi chocolatis usus illi et tus

declaratur; cum enim nec Ecclesiae, nec Theologorum, nec timoratae conscientiae virorum menti huiusmodi sumptio conformetur quin &contradicat; inde non potus, sed comestibilis

rationem nedum retinens , verum & augens, po- lentae instar existens, ieiunium certissime frangeret .

LVIII. Ad secundum autem videtur dicendum: Licitus ch.. Ex eo. quod materiae quantitatem, quae sub ra- Σ' utit' tione solidae materiae sesqui unciam, unam nempe plusquam unciam cum dimidio, quae scilicet octava sit temet in dicitalicae librae pars, non excedat, maiori aquK

439쪽

4 2 quantitate admistam, ita ut potus naturam induat,

semel in die ieiunii sumere licitum dicimus: non proinde saepius, seu plusquam semel in die ieiunii

illam, etsi potus rationem habentem , sumi posse declaramus. Etsi enim ex praeiactis principiis, quin & accedente Ecclesiae tolerantia, ac Praelatorum consensu, usuque, immo & legislatorum

universalem , pene dicam , morem non prohibenα. tium, licitam chocolatis potionem asseramus ἔquia i men nec Theologorum, nec timoratae eonscientiae virorum, nec Praelatorum mens; quin& nee legislatorum ad huiusmodi potum, etiam sub cibi liciti ratione a nobis admissum, plus quam semel in die ieiunii sumendum tolerantia,

aut praxis, vel consensus, aut ratio accedit; inde

etsi in sensu a nobis admisto semel in die ieiunii illum sumere licitum asseramus , plus Ter quam semel tali potu recreari in die ieiunii non

licere declaramus .

Lictrusino. LIX. Ad tertium autem responsio descendit rz I .' anis enim nec potus naturam induit, potui inpinis seu tinctus; nec timoratae conscientiae virorum, stulis admi . nec theologorum, nec Praelatorum , & multo mi 'in , Dyn nus legislatorum praxis , sententia, tolerantia , xςφgi v vel consensus, aut ratio accedit. LX. Ad quartum autem sic respondendum viis Lieitus ebo. detur: Licet enim materiae vetiti cibi parvitate colatici po- servata, etiam aquae immista, potus naturamimes; stur induente , uteRs, quamum ad parvitatis materiae prohibitum attinet rationem , aut nullam, aut venialem, vel cibum non lethalem culpam incurrat; quia tamen etiam intelligitur. sub ea parvae quantitatis ratione neque apud timoratos conscientiae viros, neque apud Theologos, neque apud Praelatos , sive legislatores,

ieiunii spectata natura , huiusmodi chocolatici potus sumptio admitti solet; inde, nisi specialis ad sit locorum cousuetudo hujusmodi potus, ex

440쪽

vetitis coalescens cibis, omnino illicitus reputari debet; quin & etiam hujusmodi admissa consuetudine, non proinde in jejuniorum praesertimanti paschalium diebus licitus reputari poterit, si talis sit vetiti cibi quantitas , vel qualitas , ut vel nec rationabiliter toleretur, vel jejunii fines destrueret; eo semper sensu, quo in superioribus de materiae parvitate relate ad ciborum quantitatem, & qualitatem discussimus , atque uberius declaravimus, intelligi volumus . LXI. Ea igitur chocolatis potio in ieiuniorum diebus licita reputari poterit, quae omnem cujus evnque vetiti cibi rationem excludens; octavam librae italicae partem in sua massa uon excedens; majori aqua quantitate immixta ; potus naturam

induens ; panis frustulis exclusis; semel tantuma jejunantibus sumatur . Ubi autem chocolatis

malia ex vetitis etiam cibis componatur, nullo modo in diebus esurialibus licitam esse, etsi maiori aquae quantitate immixtam, intelligimus . Unde Lambertinus liciti usus chocolatici potus rationem assignans Inst. I . n. 7. sic habet: vel quia potiones , nili ex rebus jejunio comtrariis conficiantur, illud minime violant; vel quia choc lates lieet de ciborum genere, si aqua dissolvatur, in genus potus convertitur; .eι etiam quod exigua rei quantitas parvi aestimetur: qui

bus omnibus invetera am jam consuetudinem adjungunt , uuanimi eonsensu receptam, O ab Ecclesiasticis Praesidibus haud improbatam . Et n. I subiungit r Admittatur benigna illorum opinio , qui jejun ium eboeolatis potu Violari negant. Sapientissime tamen subditi Iuis tameη intemperantia.

viel etiam iasi jejunii culpa prorjus immunem , σωacuum eum existimet, qui modum excedens, talem sibi pateram indulgeat, qualia a S. Hieronymo deIeribitur ad Nepotianum , sorbitiunculas deli

SEARCH

MENU NAVIGATION