Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ratione eonsideratum ; inde ex solemni voto, vel publico iuramento ad ieiunium, aliudve opus adostriditas, si ieiunium, aliudve opus servans, mali, divini honoris laesivi periculum certissime incurreret, ab huiusmodi ieiunio, aliove opere , ex solemni licet voto , vel publico iuramento proc

dente, eximeretur.

XXI. Non casu autem dictum est, Voti, ac lE4' uti iuramenti solemnitatem, vel publicitatem re' gumentum spective , secundum se non plus obligare , quam , votum ipsum , ac iuramentum in sua ratione conis sideratum e Si enim voto , vel iuramento servato sive simplici, vel solemni, privato, vel publico respective , scandalum oriretur; Sc tunc potius ad evitandum scandalum, quam ad votum, vel iuramentum , simpleX, vel solemne , privatum, vel publicum respective servandum, obligatio consurgeret. Ab huiusmodi ergo ieiunio , aliove opere , ex voto , vel iuramento , simplici, vel solemni, privato, vel publico respective procedente , oriretur e Temptio .

XXII. Quod si simplici, vel solemni Voto a seq2ini,

aut privato, vel publico iuramento ad ieiunium sumentium aliudve opus adstrictus, ieiunans, aliudve opus

servans , scandalum circa mores generaret; non ieiunans vero , non circa mores; sed circa fidem . scandali occasionem praeberet; tunc in concursu .

utriusque scandali vitandi, servatu impossibili; cum ex duobus malis, quorum utrumque impediri , vel repelli non possit, minus permittere, majus autem omnino impedire teneamur; intermorum autem , ac fidei scandalum major est circa fidem , quam circa mores illud vitandi obligatio; inde etsi ieiunans, aliudve opus servans, alteri ruinae occasionem circa mores praeberet; ad evitandum tamen circa fidem scandalum , quod ieiunans, aliudve opus servans, impediret, ab

482쪽

Idem prosequitur aringomentum.

huiusmodi jejunio, aliove opere servando ex voto , vel iuramento simplici, vel solemni, aut privato, vel publico respective, procedente

in sensu exposito non oriretur exemptio. Licet

enim votum sub gravi obliget , iuxta illud ps.

73. U. I 2. Vovete reddite domino deo vestror omnes , qui in circuitu ejus assertis munera; &juxta Angelicum 22. q. 38. art. 6. c. opera aliarum

Sirtutum moralium sputa jejunare , quod est actus abstinentiae; O continere, quod est actus eastitatio sunt meliora, O magis meritoria, si fiant ex voto quia sic jam pertinent ad divinum cultum, quasi quaedam dei sacrisicia; quia tamen inter divina

praecepta , positiva non semper, negativa autem

semper, & ad semper obligant; inde in voti, vel iurati ieiunii concursu, cum negativo divino praecepto vitandi scandali serva tu impossibili, ab huiusmodi ieiunio , aliove opere, ex di vitio licet

iure procedente, exemptio ex ipso mei divino iure sub alia ratione consurgeret; vel ad maius malum, non servato ieiunio, aliove opere, oriundum , non consurgeret. Non quasi, eo durante

concursu , subsiliens votum non obliget , sed quasi per illum serva tu impossibilem concursum , deo non amplius acceptum, a voti ratione pro illo casu deficere, seu non subsistere intelligitur; nisi forte, eo cessante servatu impossibili concursu, voti ratione , voventisque mente pensatis , huius obligatio revivisceret; vel iurata materia in aliam commutari debere dignoscatur. XXIII. Nec absimili ratione, si voto, vel jurato jejunio , aliove opere adii rictus , illud servans , perturbationem oriri dignosceret; tunc enim si votum , vel iuramentum manifestare noluerit, &perturbatio esset levis , data occasione, votum, vel juratum opus servare teneretur, ac proinde non oriretur exemptio . Quod si voto, vel

483쪽

iurato ieiunio, aliove opere servato, gravis oriis retur perturbatio , rationeque assignata , nollet alius accuiescere; tunc, nisi maiorem praevideret

orituram turbationem , voto, vel iuramento adstringi, ne transgressioni se exponeret , manifestare teneretur. Quod si sive non manifestata, sive manifestata voti , vel iuramenti obligatione gravis oriretur perturbatio, ira, & indignatio, nullaque assignata ratione, sedari poterit pertu batio , & tunc eligibilius esset votum, vel iuratum opus saltem pro illa vice omittere , quam gravis perturbationis occasionem existere; quin immo ex motivo charitatis ad illam perturbationem, quae charitati opponitur, in alio impediendam, votum,

vel iuratum opus omittere teneretur; Unde Na-varrus in suo Manuali cap. II. D. I9. Excusatur, inquit , etiam uxor a jejuniis voluntarie votis,

si maritus repugnat. Pro generali autem regula advertendum hic est , quod sic a voto , vel jurato opere exempto; si voti, vel iuramenti ratio durationem, seu dilationem permitteret, si scilieet adhuc pro illa vice non impleto, re bene spectata, eius obligatio non cessaret, tunc illius postmodum implendi, vel in aliud salutare opus commutandi ratio consurgeret.

XXIV. Votorum autem Ieiuniorum ab Ecesesiae νω-iejuniis praeceptis disparitas a s.Antonino in summa pari. a. iit. 6. cap. 2. Innocenti I sententiam

referente β. 6. octavo loco assignatur , dicente: De uxoribus dicit Innotentius: quod, quamvis debeant dimittere jejunia, qua habent ex voto , prohibentibus viris, Oe. secus vero Ecclesiae ieiunia . Cum enim ad vota uxoris ieiunia vir ipse

non teneatur ἔ inde poterit suam uxorem ex quocunque incommodo oriundo , a votis ieiuniis

prohibere servandis, secus vero ab Ecclesiae ieju-uiis, ad quae etiam ipse servanda tenetur. Non

484쪽

idem proinsequitur.& concluaditur argummentum

Ad super a lurale bonum in se. ipso conseris

earpendi autem madio, sed veritatis amore notandum videtur, praedictam doctrinam non In noeentii esse , sed Augustini, 33. q. S. can. Manifestum relatam, sic dicentis: Manifestum est ira violuisse legem , faminam esse sub viro, ut nulla vota ejus, quae abstinentia Pausa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo: quae sententia in eodem Augustino ex quaestionibus Numerorum q. I9. excerpta, videri poterit . Eo igitur solo sensu Innocentii sententia diei poterit, quatenus Innoc. III. de observat. Jejuniorum cap. consilium, etsi sub alio sensu , dicit: Cum non subjaceat legi necestas oeci & in nostro casu necessitas esset , ad tollendam turbationem, vel scandalum in domo viri; & malum divini honoris laesivum iuxta huius loci scopum , non consideratur in eo , cui datur scandalum , sed in eo, qui ad ieiunium servandum , scandali, seu spiri. tualis ruinae occasionem alteri praeberet. XXV. Ad exemptionem similiter ex iurato ieiunio inducendam , si iurato servato ieiunio, scandalum oriretur, Regula illa 38. juris in s.facit, dicens: Non est obligatorium contra bonos mores praestitum juramentum; non quasi iuramentum non obliget, sed quasi a iuramenti ratione, a iudicio scilicet, iustitia , ac veritate deficiens, obligari pro particulari casu cessaret. Dictanteisitur divino iure, sub quacunque ratione considerato, ieiunium, aliud ve opus; si jejunans, aliudve opus servans, non posset, posset autem non ieiunans, aliud ve opus non servans, malum

divini honoris laesivum per se impedire, vel reis pellere , ab hujusmodi jejunio, aliove opere , etsi

ex divino iure procedente, eximeretur.

XXVI. Positio II. dictante divina lege , vel divino praecepto ieiunium, aliudve opus; si te junans , aliudve opus servans non posset, posset

485쪽

autem non ieiunans, aliud ve opus non servans, servandum. supernaturale bonum prosequi, vel acquirere ; -ςqui tunc si ex illius supernaturalis boni privatione, ctante divi.

vel omissione , malum divini honoris laesivum in no jure le- se ipso exurgeret; non secus ac in superiori po-jΠm' 'sitione discussimus, ab huiusmodi jejunio, aliove misἡ ' i i

opere , ex divina lege, vel divino praecepto pro- nio consur cedente, exemptio consurgeret. Idemque dicen- gerς

dum , si ex voto, vel iuramento simplici, vel solemni, aut privato , vel publico respective ad ae res Dieiunium , aliudve opus adstricto, ex superna- uu . turalis boni privatione, seu omissione mali, perieulum divini honoris laesivi immineret ieiunanti, aliudve opus servanti,quod non ieiunanti, aliudve Opus non servanti, non immineret; tunc enim ut supra, ab huiusmodi ieiunio, aliove opere, ex voto, Vel iuramento &c. procedente, exemptio

consurgeret .

- XXVII. Et quia inter divina praecepta, in eo- Idem Pro rum concursu servaru impossibilia, illud praeferri debet , quod est alio certius , universalius , ac maioris mali impeditivum; inde ex divina lege, vel divino eraecepto, ad ieiunium , aliudve opus adstrictus, in concursu duorum praeceptorum divinorum servatu impossibili , illud in servando, vel non servando opere implere debet, quod est certius , universalius , ac maioris mali impeditivum . Unde si ieiunans , aliudve opus servans, non posset, posset autem non ieiunans, aliudve opus non servans, malum , divini honoris laesivum, in se ipso impedire, ab huiusmodi ieiunio, aliove opere eximeretur; contra vero, si ipso ieiunante, aliudve opus servante , malum divini honoris laesivum in ipso impediretur, quod non impe diretur, ipso non ieiunante, aliudve opus nouservante, utique ab hujusmodi ieiunio, aliove opere exemptio non consurgeret.

486쪽

Idem pro- XXVIII. Et quia divina lex, vel divinum praesumerimm ceptum Volo, vel iuramento certius est, univera salius . ac maloris mali impeditivum; inde inconcursu divinae legis , vel divini praecepti, ieiunium , aliudve opus dictantis, cum voto, vel juramento sub alia materia servatu impossibili, tune ab illa re vota, vel iurata, secus vero aieiunio, aliove opere, ex divina lege, vel divino praecepto procedente, oriretur exemptio. Quod si divina lex, vel divinum praeceptum , sive Vo tum , vel iuramentum simplex, vel solemne, seu privatum, aut publicum respective, jejunium , aliudve opus dictans, supernaturale bonum imis pediret, seu cum tali supernaturali bono con servando, vel acquirendo servatu poisibile non esset, cuius caeteroquin supernaturalis boni privatio, seu amissio, sive omisso nec malum divini honoris laesivum , nec alicujus divini praecepti transgressionem traheret; & tunc, ne hiauiusmodi supernaturali bono, cum ieiunio, aliove opere . ex divino iure in sensu exposito proce in

dente, serva tu impossibili , privaretur, divino iure ad aliud adstrictus, ab hujusmodi ieiunio,

aliove opere , sub quacunque ratione ex divino iure procedente, exemptio non consurgeret. Cum enim ieiunio, aliove opere, ex civino jure procedente, servato, nulla sequeretur divini juris trans. gressio, tunc certiori exi flente divina lege, vel divino praecepto, aut voto, Vel iuramento, adieiunium , aliudve opus adstringente, quod certe supernaturale bonum est; aliud autem lupernaturale bonum , cujus transgressio ex jejunii, aliusve operis observatione sequeretur, nullo modo praeceptum intelligatur; inde in casu posito ab illo

supernaturali bono non praecepto, secus vero

ab illo ieiunio, aliove opere , ex divino iure

procedente, orirςtur exemptio . .

487쪽

XXIX. Et quia in divino iure illud magis obli. Idem proingat, quod prius voluntatem ligat, ac praevenit, sequitur Rr divina autem lex, ac divinum praeceptum ho gummim minis voluntatem prius ligant, ac praeveniunt, quam vota , vel juramenta; inde divina lex, vel divina praecepta magis o uligant quam vota, vel iuramenta . Unde necessario sequitur , quod

inter divinum ius sub ratione divinae legis, vel divini praecepti , ac divinum jus, ex hominum

voluntate assumptum , qualis eli ex voto, vel iuramento contracta obligatio, servatu simul im.

possibile, magis obligat, quod ex divina lege, vel divino praecepto oritur , quam illud , quod ex voto, vel juramento procedit. Unde sicuti in concursu divinae legis, vel divini pmcepti, ac voti , vel iuramenti , servatu impossibili, are vota, vel iurata oriretur exemptio, ita, etsi votum magis obliget, quam iuramentum, ut pari. I. cap. I. n 32. discussimus, si tamen hum,na voluntas ad jejunium , aliudve opus iuramento se prius adstrinxerit, quam ad aliam rem per votum ; in concursu serva tu impossibili, non a rejurata, sed a re vota oriretur exemptio; vel saltem si res vota dilationem pateretur, ad hanc non constringeretur, nisi, in concursu servatu impossibili , res jurata prius impleretur. XXX. Id autem inter anteriorem divinam te. P gem, ac divinum anterius praeceptum respectu posterioris divinae legis, vel posterioris divini praece. pti , cum anteriori serva tu impossibilis, non contingit. Unde si anteriori divinae legi,vel divino praecepto alia divina lex, aliudve divinum praeceptum succederet, ad aliquid agendum , cum priori divina lege , vel divino praecepto servatu impossibile; tunc a iejunio , aliove opere a priori divina lege, vel priori divino praecepto procedente, exemptio consurgeret, ad opus autem ex posteriori divina

488쪽

lege, vel divino praecepto procedens, eonsurgeret obligatio. Quod autem dictum est, ac in similibus diei poterit; non eo sensu intelligitur, quasi voluntas priori lege ligata remanens, ad illam servandam non constringatur; sed potius quia per posteriorem divinam legem , ac posterius divinum praeceptum , cum priori divina lege, vel praecepto serva tu impossibile , a priori divinae legis, vel divini praecepti dictimine exempta intelligitur. Idem pro- XXXI. Unde concluditur, quod ex divino jure, ux, sive scilicet, ex divina lege, vel divino praecepto, .iilumen S ad ieiunium , aliudve opus adstrictus, per posterum . riorem divinam legem, vel divinum praeceptum, ad aliquid adstringens, cum praedicto jejunio, aliove opere servatu impossibile, non a re per posteriorem legem , vel per pollerius praeceptum indicta, sed a praedicto iesunto , aliove opere insensu ex possio ex divino iure procedente e Xl meretur. Contra vero in concursu ieiunii , aliusve operis, prius Voti, vel iurati, cum re postmodum vota, vel iurata serva tu impossibili, non a jejunio, aliove opere prius voto, vel iurato , sed a reposterius vota , vel iurata oriretur exemptio; vel saltem si res posterius vota, vel iurata dilationem Pateretur, apto tempore vel servari deberet, vel in aliud opus commutandi obligatio consurgeret, disparitas est, quia lex , vel praeceptum, certius & universalius , ac majoris mali impeditivum , voluntatem praeveniens semper intelligitur; propter quod posterior divina lex, vel posterius divinum praeceptum, nedum priori divinae legi, vel priori divino praecepto; verum & priori rei

votae, vel Iuratae, cujus obligatio ex humana voluntate assumpta ex divino iure procedit, semper praeferri intelligitur. Unde a ieiunio, aliove opere, ex divino iure sub quacunque ratione eonsiderato, sive scilicet ex divina lege, vel

489쪽

divino praecepto, sive ex voto, vel iuramento procedente, cum posteriori divina lege, vel divino praecepto servatu impossibili, semper exorta intelligitur exemptio et contra vero quia posterius votum vel iuramentum , anteriorem non pr*venit voluntatem , sed potius per prius votum , vel juramentum ad aliud per posterius votum , vel Auramentum servatu impossibile, praeventa, ac proinde impedita, & quasi incapax effecta intel. ligitur ; inde per prius votum , vel juratum te. j unium , aliud ve opus ligata remanens voluntas, non ab hoc ieiunio, aliove opere, prius voto, vel iurato, cum re posterius vota, Vel jurata serva tu impossibili, sed a re posterius vota, vel iurata, cum jejunio, aliove opere prius voto , vel

iurato, servatu impossibili intelligitur exempta. III. Positio lII. dictante divina lege, vel Ad physi- divino praecepto ieiunium, aliud ve opus, & ieiu- ςum Ρimae

nans , aliudve opus servans , non posset, Dosset f -

- - . . - malum In

autem non Ie unans, aliudve opus non servans, seipso imis naturale animae, corporisve malum in seipso Pςciendum.

impedire, vel repellere; tune ad illud naturale ER' ς di animae, corporisve. malum. impediendum , vel jejunium. repellendum, ab hujusmodi jejunio, aliove opere. nis hu' ex divina lege , vel divino praecepto procedente, iv 04y lς' eximeretur. Unde Chri lius Iesus, exprobrantibus η, κερες pharisaeis , quod discipuli ejus die sabbati spicas sit exem-yellerent, & manducarent, eos ad famis malum p Q in seipsis impediendum, legem non servantes atque sol itur vex necessitate spicas vellentes, & comedentes, non peccasse declarat Mati. I a. v. 3. dicens: on

legistis quid fecerit David, quando esuriit, O qui

cum eo erant: quomodo V. q. intravit in domum Dei, O panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant,

nisi Iolis I cerdotibusZ alludit enim, quando David Saulis iram fugiens, profugus, ac famelicus, in

490쪽

Idem Fr insequitur aragumentum.

civitatem Nobe, ad Aesim eleeh saeerdotem per. rexit , qui non habens nisi sanctificatos panes, propositionis panes illi dedit, ut dicitur I. Reg. a I .v. 6. Dedit ergo ei Iacerdos Ianctificatum panem: neque enim erat ibi panis , nisi tantum panes propositionis , qui sublati fuerant a facie domini, ut ponerentur panes calidi. XXXIII. Adi quid dicendum , si non jeiunans ,

aliudve opus , ex divina lege vel divino praecepto, ad naturale malum in seipso vitandum, procedem, non servans scandalum, ac presertim in religionis. vel Ecclesialii eae pote ilatis contemptum generaretpQuoad hoc autem videtur dicendum , quod , si gravissima esset necessitas, data occasione, &publica protestatione tacta, ab hujusmodi ieiunio oriretur exemptio, si secus fame perimi cogeretur: per illam enim publicam proteilationem, ac per

publicam assignatam rationem, evidentemque necessitatem scandalum ex parte comedentis tolleretur , neque esset activum : ex parte vero

adllantium , sic rebus positis , si adhuc scandalum duraret, esset pharisaicum et ad quod tollendum non teneretur comedens. Ratio autem quare

intrinseee illicitum sit illud comedere, quod in

religionis, vel Ecclesialticae iurisdictionis contemptum comeditur, secus vero in notira hypothesi , est ; quia ex illa come ilione, nulla urgente necessitate , adhibita , quali religionem abiurare, vel Ecclesiallicam potellatem contemnere declararet comedens r si autem gravis esset comeden d inecessitas , ac notoria ; & comeiturus , sic constitutus, se non in religionis, vel Ecclesiasticae potestatis contemptum , sed ut suae indigentiae satisfaceret, comedere protellaretur, per huiuS. modi protestationem , nullo modo Christianam religionem abiurare, vel Ecclesiallicam iurisdictionem contem aere, ex illa comestione decla

SEARCH

MENU NAVIGATION