Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

- sis

ponatur, possunt, quantum naturali indigentiae satisfaciat , quosquos, & quoquo modo cibos praeparatos invenerint, possibili servato exemptionis ordine cap. 3. discusso, sibi appositos comedere. Unde qui quadragesimali tempore ex esurialium ciborum inopia carnes comedunt, non sunt puniendi juxta illud Innoc. III. qui Bracharensi A ehie p. respondens, cap. consilium de observatione ieiuniorum, sic habet: Cum autem quaesieris , quae sit illis poenitentia injungenda, qui

diebus quadragesimalibus, quo tempore tanta famis inedia ιngruebat, quod magna pars populi

propter inopiam annonae periret, earnes comedere Iunt coacti et respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniencos. Et Alphonsus Toitatus in caput 6. Matth. q. III. postquam dixerat et Generale est apud omnes quod in quadragesima abstineant ab iis, scilicet a lacticiniis&c. subdit: Et hoc verum est, nisi propter penuriam, quia regio illa non habet piJces ad Iusesentiam; quia potes tunc recurri ad alios ei. bos : nam cum nece1 itas faciat licitum usum camnium, a fortiori licitum Iaciet usum lactis, casei, in

ovorum . Ciborum igitur penuria invalescente , necessitas, a lervando in sejuniis ciborum delectu, excusat; dummodo, quantum fieri poterit, semvando praNepto saltem quoad partem, quoad unicam nempe comestionem , & horam , conformetur. Unde cap. Licet tam veteris de poenit. &remiss. Alexander II l. Triburiensi Archie p. scri- hecis , dicit : Si autem illi, qui aliquos dies in pane, aqua ex iriua cta sibi paenitentia tenentur pe agere , panem , quo vescanIur, non habent, leguminibus, aut pucibus, uret aliis cibariis rem ciantur , si necessitas id exposcat: dheretione tamen adhibita , quod his non ad delicias; sed ad iustentationem uιantur. Quoad illos autem ru-

542쪽

sticos , & pauperes, qui tales sint, ut herbis, Aleguminibus, pane, ac fructibus, ut plurimum vescantur, ex piscium penuria nedum carnes comedere non possunt, verum & nec lacticinia in diebus jejuniorum, nisi aliud necessitas exposce. rit, vel Ecclesiallica potestas indulserit.

praedictae J XXXVII. Huc spectare videntur filii familias,

3oc ΠΠα uxor, serv i , sive famuli , & ancill*, quae e men-ptoponitur, is domini vivunt : ac depςndentes, qui scilicet' ab alio sustentantur . Et multo magis si filius, uxor, servus, famulus, vel ancilla, qui e mensa patris, viri, domini vivunt, in suj sustentatiope , a patre, viro, domino , vel ab alio pendent,

pater autem vir, dominus, vel aliuM, a quo sustentatio pendet, ac domum gubernat, in die ieiunii comedendos in meridie cibos pararet, qui non sufficerent: poliet enim tunc filius, uxor, servus, famulus, ancilla, vel alius quicunque in sensu exposito dependens, absque ullo scrupulo vel in serotina reicctione suae indigentiae satisfacere; vel in meridie parum cibi sumere, jejunium invertens , sero scilicet comedere; eoque modo, exigente necessitate , a jejunii con. ditionibus sese eximere, quo minus Ecclesiae men, ii contraire iudicaverit, prout cap. a. discussum est. .

Qua raneis LXXXVIII. Id autem intelligendum est, cis Erisio' inviti , α non ex industria , neque in jeiuniistoeed i fraudem sic constituantur, Sis enim rebus positis, quoad pra- quoad praedictos dependentes , non vide xur scru- . pi ' pulose agendum, si sine gravi incommodo secus '' agere non possunt. Quod si in servando ieiunio ab Ecclesia praecepto, detrimentum sit leve, servari debet, neque proinde ab ulla jejunii conditione exemptio consurgerex: quod si detrimen tum in se leve, ex circumstantiis tamen grave fiat, di inevitabile ; tunc ab eo jejunio servando,

543쪽

peout necessias exegerit, suxta exemptionis ordinem cap. 3. discussum , exemptio consurgeret,

dummodo inviti , & non in ieiunii fraudem in

exemptionis necessitate constituti, dignoscantur . .

LXXXIX. Quocunque autem easu proprii in Lirim pm dividui necessitas immineret , cui ieiunium ser quo pio.

vans , subvenire non poterit , poterit autem non tam hane seiunans , vel aliquam jejunii conditionem non usitionem 'servans; tunc jes unium, Vel aliquam ejus eos plieatue aeditionem, prout necessitas exeserit, omittere pin robora titius deberet, quam proprii individui notabile detrimentum sustinere liceret. Ex illo enim Gen. I. v. 28. crescite proprii individui conservatio omnino praecipitur , quae ad charitatem pertinet. Quoeunque igitur inevitabili modo proprii individui conservatio per ieiunium, vel aliquam eius conditionem impediretur, ab huiusmodi i iunio , vel aliqua eius conditione oriretur exemptio , dicente Apostolo: Adversus hujusmodi non est lex . XC. Ex quibus exemptionis discretio oriri di. Hujus refognoscitur e Sicut autem cum notabili detrimento Σ-

exemptionem oriri, ita notabili detrimento non quoad limconsurgente nee exemptionem consurgere inno. lani , vestescit. Quod explicans Magnus Tossatus in 6. Mati. q. I 33. Lit. d. quaerens, quid requi. ritur, ut ieiunium frangens, peccet, vel non rius expliopeccet, sic ratiocinatur et equiritur , quod qui--ΑΠ x. cunque frangere vult jennium, habeat eausam rationabilem ad hoc faciendum , talem , quam si legislator Oidisset, dispe aret eum eo , vel non obligasset ad ieiunandum , ct tunc poterit jejunium stangere sine peccato mortali . His ergo positis

eircumstantiis , a ieiunio , vel aliqua eius con ditione oriretur exemptio; Deus vero rationa

bili caussa deficiente ; sic enim prosequitur: Frangens jejunium, pec t mortaliter, si nullam causam

544쪽

Praedime

doctrinae ratio assis Matur . Qua ratio.

ne jejunii

exempti , . confessario impositi , adhuc necessitate urgente . Intelligi de beat. decla

ratur .ri

XCI. Cuius ratio illa esse poterit, quae in

exposit. cap. 6. Mati. q. I 37. col. I. Litt. K. ab eodem tangitur, dicente: Lex ... habet vi

gorem a legislatore ἔ ideo quando discordat ab intentione ejus , scilicet quia non dirigit ia bonum, sed est oceasio mali, non est servanda , quia hoe

potius esset agere contra legem . Uti nempe eontingeret , rationabili exurgente caussa , ut ieiunium solveretur Tunc enim jejunii eustodiam contra Legislatoris mentem esse nemo sanae menistis ignorat. Quocunque autem modo in ciborum penuria, aliave necelsitate, data opera, se constituetet , ut ad jejunium , vel aliquam ei us con ditionem impotentem se redderet, peccaret; non

uidem eo quod non ieiunaret, facitus impotens ,ed eo quod voluntarie impotentem se reddiderit, de in ieiunii fraudem egerit. XCII. Quod si jejunium sit ex confessarii prae-.cepto, tunc, quantum ad individui conser ὐa- tionem attinet, si detrimentum non esset, nota

bile, jejunium servare teneretur: quod si nota bile. & inevitabile esset, tunc ab huiusmodii ejunio, prout necessitas exposcerit, exemptio, consurgeret; nec sic agens peccaret, dummodo, invitus, & non in jejunii fraudem ad has anpulitas redactus dignosceretur; secus vero si ex industria factus impotens dignosceretur. Con- fellarii namque praeceptum non magis obligare videtur, quam illud veteris legis, quo se ilicet praeter sacerdotes nullus poterat propositionis panes comederer quod sane licet de jure divinci extiterit. Lev..24. V. 9 Erunιque, proposi

545쪽

tionis panes, Aaron , es filiorum ejus, comedant eos in Deo sancto r quia Sanetum Sanctorum est de sacrificiis domini jure perpetus ; David tamen saulis iram fugiens , & Nobe civitatem ingrediens, ab Achimelech sacerdote , fame uringente, aliis deficientibus cibis, propositicinis panes oblatos comedit iuxta illud I. Reg. 2I. v. 6. dedit ergo ei Sacerdos Santificatum panem: neque enim eraι ibi panis , nisi tantum panes proposi- . tionis i quod sane Davidis factum , utpote in

necessitate constituti, a Christo domino approbatur; nacta enim occasione ex Pharisaeorum scandalo , eo quod discipuli ejus, urgente fame, spicas vellerent die sabbati, & manducarent , non solum eos, necessitatis caussa, excusat, verum& David exemplo Mati. I a. v. 3. Pharisaeos ex

probrat, dicens: Non legissis quid fecerit David, quando esuriit, oe qui cum eo erant. F. q. Θο modo intravit in domum dei, O panes propositionis comedit, accepit nempe a Sacerdote in domo dei, non tamen in domo dei comedit quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi Iolis sacerdotibus p XCIII. Id autem quoad jejunium a confessario Idem ii impositum, pro imminente tantum necessitate R i jςjunisi , licere intelligimus, quatenus scilicet, ea urgentς, ii urimi

ad impositum ieiunium servandum non tenetur: tum , conanon proinde tamen ab illo servando opere omni-.tinuatur, Mno eximeretur. Unde , ut alibi dictum est, a Gaz

ieiunio, aliove opere, a confessario imposito, tum . etiam exemptionis urgente necessitate, sive illud plendi emergente impotentia, non absolute, proprie exemptio, sed in aliud salutare opus

commutationis ratio exurgeret, per confessarium faciendae.

XCIV. Positio IV. dielante universalis Eccle- An ad nassae lege, vel Pontificis praecepto, vel particum

a . . .

546쪽

ipso eon servandun ,

nio exur.

gere possit, exemptio, discutitur. ac resolvi.

Idem prese

plicandum .sa laris dioeeesis lege. aut eonsuetudine , vel Episcopi, aut conseisarii praecepto , in uno jejunium, aliudve opus; & ieiunans aliudve opus servans,

non posset, posset autem non ieiunans , aliuove opus non servans, naturale animae , corporisve bonum conservare, vel acquirere; tunc ad naturale animae, corporisve bonum in seipso conservandum, vel acquirendum, ab hujusmodi ieiunio, sub quacunque ratione ex humano iure procedente, considerato, secundum se exemptio non consurgeret. Non casu dictum est secundum se. Si enim naturalis animae, corporisve boni privatio , seu amissio physicum animae, corporisve malum traheret, tunc eo , quo superiori positione tertia a n. 46. ac deinceps discussum eli, modo ab huiusmodi jejunio, ex humano jure processen te, e Xemptio consurgeret.

XCV. Ad quod explicandum, sic ratiocinari videor: si ex physici animae, eorporisve boni, ad quod conservandum impediretur ieiunans, privatione, seu amissione, non proprie phylicum animae, corporisve malum , quale vitet e. g. delirium, phrenesis , mutilatio, visus amissici,&c. sed boni physici tantum diminutio leaveretur, qualis esset e. g. reminiscentiae, visus, ainditus , vel sanitatis diminutio , si hujusmodi boni physici diminutio cum physico malo conveniret, tunc , ut in superiori positione 3. n. 66. ac dein ceps diximus,ad corporalis sanitatis diminutionem impediendam, ab huiusmodi ieiunio, ex humano iure, sub quacunque ratione procedente , eXem ptio coniurgeret: quod si physici boni diminutio cum physico malo non conveniret, sed physici boni perfectionem tantum excluderet, qualis esset per tecti sit ma memoria, perfectissimus visus, perfecti nima corporis sanitas &c. tune si ex huius perfectionis defectu semper , vel passim, pensatis

547쪽

omnibns , notabile incommodum in patiente se. queretur, quod per ieiunii omissionem impediretur, vel saltem magna ex parte diminueretur; ad huiusmodi notabile incommodum impediendum, sive diminuendum , a ieiuniis, ex humano iure procedentibus , exemptio consurgeret. Quods ieiunii omissio ad notabile illud incommodum sve impediendum , sive diminuendum, sive re.

pellendum non conduceret, tunc etiam durante

illo incommodo , ab huiusmodi jejunio exemptio

non consurgeret .

XCVI. Plaeet autem ad quartam hanc positionem stabiliendam , Angelici doctrinam adducere, angelido in η. dist. I . q. 3. art. r. q. a. ad 3.sic ratiocinantis: eonfirma. secundo accipitur valetudo corporis secundum op:i- tur .mam corporis dispositionem: Et quia caro in suo robore consistens o dociliui spiritui Iubditur, ideo necessarium ad valetudinem , sic acceptum, quod scialicet medium sit non ad sanitatem simpliciter, sed ad optimam sani tatis dispositionem , et si licite accipi potest, tamen laudabiliter subtrahi potes: in talis subtractio, huiusmodi scilicet medii omis.sio, ad ianitatis perfectionem necessarii, non muLeum mortem ac terat, cum corpus humanum in- .eniatur frequensius ex supersultate, quam ex defectu mortales aegritudines incurreret unde etiam

Galenus dieit, quod summa medicina est abstinemtia. Unde abstinentes diutius vivunt iuxta illud Eccli. 37. v. 34. Propter crapulam multi obi runt et qui autem abstinens es , adjiciet vitam. Et ideo concludit ibidem Angelicus et Praedicta sub- . tractio , illa scilicet mediorum omissio, non ad. sanitatem simpliciter, sed ad valetudinis persectionem necessariorum, non potest diei mortis occasio, eum se habeat ad utrumque, scillaea ad prolongandam vel breviandam vittam r subtractio, autem ejus, quod non es necessarium, nec hoc, nec

548쪽

illo modo , est de neeessitate virtutis temperantM. Unde, etiamsi ad talem valetudinis perfectionem conservandam , vel acquirendam , jeiunii omissio

medium necessarium reputetur, ac sit; tamen eo quod valetudinis perfectio ad conservandam vi. tam necessaria non sit; inde ad eam conserva n. xlam , vel acquirendam , praeceptum JeIunium omittere non tenemur, nec possumus; nisi aliud evidens necessitas exposcerit, ac faciendum dicta veri t.

Praedict* XCVII. Advertendum autem hic est , quodUA. q. 'l licet valetudinis perfectionem acquirendam,

plicatur.& Vel conservandam etiam exd. Thoma ab Ecclesiae ooncluditur ieiuniis exemptio secundum se non consurgeret; contra vero, si , boni huiusmodi perfectione deficiente, aliud sequeretur incommodum e tunc enim', pensatis omnibus , exemptionis iudicium ferri poterit. Unde Caetanus 2 a. q. 167. art. 3. in fia. mulierem excusat, si ex seiunio mainei lenta, a viro suo despiceretur, dicens: Et propter hane rationem uxor, quae ex jejunis maer.

t a , minusque grata viri sui oculis appareat . se hine despici, aut minus amari se conspicit ab eo , excusatur a jejunio , quoniam ipsa tenetur se

conservare gratam viro suo. Non quidem ex pulchritudinis defectu secundum se , sic enim exemptio non consurgeret, sed ex aliis secuturis in. commodis; quibus minime sequentibus , ex pul- ehritudinis defectu ab Ecclesiae ieiuniis non oriretur exemptio; ut contingit in puellis, quae . iuris sui sunt, quarum corpulentiae defectus, etiam si minus gratas quibusdam eas redderet, non proinde ab Ecclesiae ieiuniis exemptionem traheret; etsi caeteroquin ieiunantes macilentiorest evaderent. Quocunque autem modo jejunii, a confessario impositi omissio, ad physieum animae,

corporisve bonum io sensue posito coastrUan 'i dum

549쪽

dum, vel aequirendum , necessaria iudicetur, nunquam ab huiusmodi ieiunio exemptio, sed

commutationis ratio consurgeret.

XCVIII. Positio V. dictante universalis Ecele- : ida sitae lege, vel Pontificis praecepto, Vel particu min: bona

daris dioecesis lege, aut legitima consuetudine, in seipso vel Episcopi , aut confessarii praecepto in uno muser an seiunium, aliudve opus; di et unans, aliudve quirenda. opus servans , non posset, posset autem non je- dictante jeaiunans, aliudve opus non servans, externa bona iunium hu- sibi conservare, vel acquirere; tunc ad e terna Isti κε ebona sibi conservanda , vel acquirenda , quae possit exemispersonae conditioni, aut statui , vel dignitati ne--discu- cessaria, vel congrua iudicantur, ab huiusmodi ης ieiunio, aliove opere ex humano iure procedente exemptio consurgeret: Quod si nec personae conditioni , nec statui, nec dignitati necessaria , vel congrua iudicentur; tunc ad ea conservanda, vel acquirenda, ab huiusmodi jejunio ex humano iure procedente , eXemptio non consurgeret. Quod si externorum bonorum pri io, seu amissio aliud traheret mali incurrendi, boni ve amitis

tendi periculum ; tunc mali, boni ve pensata quam o, 'litate, ac periculo, iuxta allatas nactenus posi- tionum solutiones, exurgeret, vel non exurgeret exemptio.

XCIX. Qua super re Navarrus in suo Manuali de praeceptis Ecclesiae cap. a I .n. I 6. quoad sta-. ἡ'ut'ri' ius honestatem conservandam sic habet et Secun placitis ro. da causa, scilicet necessitas excluat quem a D- sorax .junando , quoties oportet facere ipsum aliquid impatibile , illi ad vita. aut sui status decori confer arionem necessarium. aut ad vitandum damnum aliquod notabile , aut lucrandum aliquid, quod raro lucrifieri potest. Et Caetanus a a. q. I T. arti 3.. in fine sic habet: si oportet aliquem l

horare, quia ex solo labore vivere potest, aut si j

550쪽

ne talis laboris meretae non potest habere omnia neeessaria ad sanitatem, vel statum temporalem sui, suorum, puta , quia est faber σ sine eon. tinuo exercitio non potest vivere ipse eum sua familia iuxta gradum suam, oe dotare filias, tenere filium in studio, o vestire suos ut deeet suam eonditionem, alia huiusmodi. Si scilicet ad suum statum conservandum , talia agere quis debet , cum Ecclesiae jeiunio servatu impossibilia tunc non ab illis agendis, sed ab Ecclesiae ieiunio, aliove Opere, ex humano iure procelente, oriretur exemptio. Idque ipsum referens,

sic pergit ibidem, dicens: Similiter ad vitan.

dum damnum non solum repente occurrens , puta

propter bellum imminens, sed simpliciter, puta , quia mercator, si nou cito pergit, aut perficit talia opera, damnificatur in rebus fuiso Eι similiter si damnum lucri eessantis repente accidit, ut de piscatione alerium dicitur. In omnibus enim dictis casibus. O similibus necessitas excusat a jejunio Ecclesii , ex quo simul eum his operibas non possunt ieiunareis Quo sensu C. Id autem non ad quameunque hone itatemgith, iri EL M ad illam solum , quae necessitati , vel perisIigi debeat, sonae conditioni, aut dignitati, seu ossicio non critur. superflua , sed congrua iudicabitur, conservandam, intel Iigs debet. Unde dicendum videtur, quod, si ad honorem obtinendum , vel conservandum per extrinseeani honestatem ex superfluo vellium cultu', sive ad hominum gloriam captandam, vel ad delicias prosequendas, sive consequendas , ieiunir omissio valeret; tunc ad supra dicta prosequenda , sive consequenda in senω. su exposito ab Ecclesiae ieiunio, sub quacunque ratione procedat, exemptio non consurghret. NON ergo quis ullo modo poterit ad praedicta conservanda, vel acquirenda in sensa exposito, je

SEARCH

MENU NAVIGATION