Moriæ encomivm. By Des. Erasmus. Annotated by G. Listrius

발행: 1648년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

361쪽

ENeob. u M. II 6 μαρος ἀνὴρ η τακή - nisi sorte putatis hoc' ad mulieres nihil attinere ' Video vos epilogum expectare. sed nimium de stipitis, i quidem arbitramini me quid dixerim etiamnum memini ite curri tantam verborum inraginem e studerim ' Vetus illud.

in l

mulieres nihil tua taedi versu habet, stultus vir. Vidιavor Apte praetexit oblivionem in epilogo . qui constat repetitione eorum quae dicta sunt, quod nisi a memore fieri nequit. Verborum farra ne Allus ad illud InvenNostri est farrago libelli Est enim farra osaetificii genus o vatii consectum lcgamini

Odi memorem compotatorem. Est apua Martialem sciesertur apud Piniarchum in quaestionibus convivialibus. Explicatur accura tius in Chiliad. Erasmi. Notum hae Nam illud vetui. hoe Moriae novum. Tacite allusit ad stulto auditores, qui concionibus nihil secum referunt domum adeo ut saepenumero audia reor dicenter Quam belle concio natur esto ac mox

rogati, quid dictum sit, nihil habeat quod af

362쪽

berrimi 'mystae. ιλος.

addidit uri ite, bibite. Et vivere , proprie patim aliter vivere. r PQ

363쪽

MARTINO DORPIO

On sui reddita nobis pistola tua sed tamen exemplar, haud scio quomodo exceptum, amicus quidam exhibuit

Ant verpiae Deploras Moriam parum felicitet editam , studium in restituendo Hieronymo nostrum magnopere comprobas ab editione novi testamenti deterres. Quibus literis tuis, mi Dorpi, tantum abest ut quicquam fuerim offensus , ut posthac mihi coeperis esse multo charior, cum semper suetas charissimus adeo syncere consulis, mones amice objurgas amanter Habet nimirum hoc Christiana charitas, ut etiam cum tavit maxime, tamen penuinae suae dulcedinis gustum obtineat. Multae mihi cotidie redduntur ab eruditis viris literae, quae me decus Germaniae, quo solem, qua lunam sa-

364쪽

verius quam ornant. Harum emotior, si ulla unquam me perinde delectavit, ut illa Ddrpi mei jurgatria epistola Vero dictum est a Paulo, charitatem non peccare : sive quid adulatur, stu det prodesse, sive stomachatur, non aliud agit. Atque utinam liceret per ocium ad tuas literas rescribere, quo tanto amico satisfaciam. Vehementer enim cupio, quicquid ago, te approbante fieri, cuius ingenio, paene coelesti , cujus eruditioni singulati, cujus judicio longe acerrimo tantum tribuo, ut malim unius Dorpii, quam mille caeterorum calculis approbari. Verum adhuc a navigatione naui ea-bundus , mox equitatioue sessus: ad haec, in componendis sarcinulis occupatus satius esse duxi, quomodocumque respondere, quam amicum in ista relinquere opinione, si ve hanc ex te ipso conceperis, sive instillaverint alii, qui te ad eam epistolam scribendam subornarunt, quo sub aliena persona suam agerent tabulam Primum igitur, ut ingenue diram , edita Moria

365쪽

vel si mavis, famae. At ego nimi moror gloriam cum invidia conjunctanti

Quanquam, o superi, quid est hoc totum, quod vulgo gloriam vocant, nisi

nomen inanissimum ex gentilitate re-: illicium Quod genus non pauca resederunt apud Christianos, dum immortalitatem appellant famam posteris relictam, virtutum qualiumcunque studium. In omnibus edendis libris hic unicus semper mihi fuit scopus, ut mea industria aliquam adferrem utilitate. Id si minus assequi possem, certe ne quam adferrem noxam Proinde cum magnos etiam viros videamus literis suis abusos ad affectus suos diger edos, dum alius cantat ineptos Amores suos, alius adulatur iis quod captat, alius injuria lacessitus stylore se rit, alius ipse sui tibicen est, Mi esserendis propriis laudibus quemvis Thrasonem quemvis Pyrgopol nicen superat : ego tamen quamvis ingenio tenui perquam exigua . . doctrina praeditus, tamen huc semper

366쪽

31 ER As Mura o T. spectavi, ut, si possem, prodessem sinminus, ne quem laederem Homerus

suum in Thersitem odium molestaearminis hypotypo ultus est Plato quam multos nominatim perstrinxit uis dialogis 3 Cui pepercit Aristoteles qui nec Platoni pepercit, nec Socrati Habuit suum Demosthenes Eschinem, in quem stylo debaccharetur. Habuit suum Cicero Pisonem habuit Vatinium, habuit Salustium habuit

Antonium. Quam multos nominatim&ridet&carpit Seneca Quod si recentiores expendas; Ietrarchae in

medicum quendam, d Laurentio in Pogium, Politiano in Scalam stylus teli vice fuit. Quem ex omnibus mihi dabis tam modestum, qui non ama-rulentius in aliquem scripseritin Ipse Hieronymus, vir tam pius oravis, aliquoties non sibi temperat, quin invigilantium incandescat acrius in Iovinianum insultet immoderatius , in

Rufinum amarulentius invehatur Se

per hic eruditis mos fuit, quicquid dolet aut delectat, chartis ceu fidis sodalibus committere, in harum sinum o

367쪽

AD DOR . THEOLOG. 367mnes pectoris aestus effundere. Immo deprehendas, quosdam non alio consilio libros scribendos suscipere, quam ut in his obiter animi sui motus insulciant, atque hac ratione transmittant in posteros. At ego in tot iam editis voluminibus, cum tam multos candidissime laudarim , quaeso , cujus unquam denigravi famam Z cui vel levissimam asperii labem uam gentem, quem ordinem , quem hominem nominatim taxavi Quid si scias, miDot-pi , quoties ad id faciendum fuerim nulli tolerandis contumeliis provocatus semper tamen vici dolorem animi me , magisque rationem habui, quid posteritas esset judicatura de nobis, quam quid illorum mereretur improbitas. Si res ipsa perinde suisset nota caeteris, ut erat mihi, nemo me mordacem judicasset, sed aequum, sed modestum etiam, ac moderatum. Sed ita mecum cogitabam, auid aliis cum nostris privatis afffect ibus' aut Qui nostra haec nota poterunt esse vel procul dissitis,vel posteris Ego non quod illis, sed quod me dignum est , secero.

368쪽

3 3 ERAs Musin o T. Praeterea nullus est tam inimicus, que non optem, si fieri possit, in amicum redire. Cur ei rei praecludam tam 3 Cur hic scribam in hostem , quod aliquando frustra nolim scriptum in amicum' Cur notabo carbone, cui suum candorem, etiamsi promereatur, non possim restituere Malo in hanc peccare partem, ut vel parum meritos picis dicem, quam ut meritos vituperem.

Nam si quem falso laudaris, candori tribuitur: sin quantum libet etiam ignominia dignum suis pinxeris coloribus, non illius factis , sed tuo morbo isscribitur. Ut ne dicam interim, quod, ut eae injuriis, mutua talione reciprocantibus, ingens bellum aliquoties exoritur, sic ex maledictis vicissim ultio citroque regestis periculosissimum incendium non raro nascitur. Et ut parum Christianum est, injuriam injuria pensare , ita parum generosi pectoris

est, dolorem tuum cuminarum exemplo conviciis ulcisci. Hujusmodi rationibus ipse mihi persuasi , ut semper innoetias cincruentas haberem literas , ut eas u litis mali nomine con-

369쪽

ataminarem. Nec aliud omnino spe-: tavimus in Moria, quam quod in cae-ieteris lucubrationibus , tametsi via di- diversa. In Enchiridio simplicitet Chri-ystianae vitae formam tradidimus. In clibello de Principis institutione palam sadmonemus, quibus rebus principem toporteat esse instructum. In Panesy litico, sub laudis praeri extu, hoc ipsum

a tamen agimus oblique , quod illic egit mus aperta fronte. Nec aliud agitur in Moria sub specie lusus, quam amam est in Enchiridio Admonere voluimus, non mordere prodesse, non laedete consulere moribus hominum, non ossicere Plato philosophus tam gravis largiores in compotationibus invitatiunculas approbat , quod arbitretur, quaedam vitia per hilaritatem vini posse discuti, quae severitate corrigi non possent. Et Flaccus existimae jocosam quoque admonitionem non minus atque seriam conducere.Riden tem, inquit dicere verum , Quid vetas Neque non perspectum est hoc sapientissimis olim vicis, qui saluberrima vite praecepta ridendis ac puerilibus

370쪽

bus in speciem apologis proponere

maluerunt, quod per se subaustera veritas, voluptatis illecebra commendata, facilius penetrat in animos mortalium. Nimirum hoc est illud mel, quod apud Lucretium medici pueris medentes absinthi poculo praelinunt. Nec in alium usum veteres illi principes hoc motionum genus in aulas suas induxerunt, quam ut horum libertate leviora quaedam vitia citra ullius offensa mi aperirentur,in emendarentur Fortasse Christum in hoc album vocare non conveniat verum licet coelestia cum humanis ullo modo conserre, nonne hujus parabolae confine quiddam habent cum veterum apologis Etjucundius illabitur, macrius insidit in animos Euangelica vetitas, huiusmodi lenociniis commendata, quam si nuda produceretur. Id

quod in opere edoctrina Christiana divus Augustinus copiose persequitur. Videbam quam esset mortalium vulgus stultissimis opinionibus corruptu, idque in stingulis vitae institutis in remedii votum erat verius quam spe rioiade

SEARCH

MENU NAVIGATION