장음표시 사용
391쪽
Postremo si quid statuendum est, id
velim reverenter, non arroganter, ex divinis litetis, non e commerciis hominum , ratiunculis, statui. Nunc
neque quaestiuncularum ullus est finis, in quibus ipsis tamen quanta familiarum& factionum d mensio & cotidie
decretum ex decreto nascitur. Breviter, eo redacta res est, ut negotii summa non tam ex Christi praescripto, quam ex scholasticorum desinitionibus E episcoporum qualiumcunque potestate dependeat. Quibus rebus sic involuta sunt omnia, ut ne spes quidem sit mundum ad verum illum Christianismum revocandi. Haec aliaque permulta perspiciunt ac deplorant sanctissimi, idemque doctilumi viri, quorum omnium praecipuam causam a audax hoc irreverens recentium theologorum genus rejiciunt. O si tibi liceret, mirorpi , tacitis oculis animi mei cogitationes intueria nimirum intelligere quam multa prudens hoc reticeam loco. At horum aut nihil attigit Moria, aut certe levissime attigit, ne quem ostenderem. Atque eandem
392쪽
cautionem in omnibus servare curavi,
a quid obscoene scriberem , ne quid pestiferum moribus, ne quid seditiosum , aut quod cum ullius ordinis injuria conjunctum videri posset. Si quid ibi dictum est de divorum cultu, semper reperies aliquid assicriptum , quod palam testetur nihil aliud taxari quam superstitionem non recte colentium divos. Item si quid in principes, si quid in episcopos, si quid dicitur in monachos , semper addimus quod declaret, illud in ordinis injuriam non esse dictum, sed in corruptosin suo indignos
ordine ne quenquam bonum laederem, dum malorum insector vitia. Ac rursus dum hoc ago, subtractis omniam nominibus, este ci quod in me fuit, ne
vel mali possent offendi. Postremodum salibus &jocis, fictaquei ridicula persona , tota peragitur fabula, curatum est, ut tristes etiam horosi boni consulant. Iam illud non ut mordacius dictum notari scribis, sed ut impium. Nam quo, inquis, pacto serant piae aures, quod futurae vitae felicitatem dementiae speciem vocas Obse
393쪽
AD DOR p. THEOLOG. 38 Iero te, optime Dorpi, quis tuum can-uorem docuit subdolum hoc calum m-tandi genus sis es, quod magis arbitror, quis astutus ad hanc mihi struendamicalumniam tua abusus est simplicitate PAd hunc modum solent isti calumniatores pestilentissimi duo verba decer-:. ere, eaque nuda, nonnunquam Mim a mutata nonnihil, praerier missis his quae .. durum alioqui sermonem leniunt ra explicant. Notat ac docet hanc astui iam in suis institutionibus Quintilia-
t. t nus. Nostra quam commodissime re-ῆ feramus additis confirmationibus,
si quid est quod mitiget, quod extenuet , quod alioqui causam adjuved:
contra, quae sunt adversariorum, ea
destituta his omnibus recitemus , id-cue verbis, quam fieri potest, odiosissimis. Hanc artem isti non ex Quiatiliani praeceptis , sed ex sua malevo- ientia didicerunt: qua saepenumerosit, ut quae magnopere placitura sae- , t tint si sic te ferantur ut scripta sunt ali- et recitata vehementer offendant. Re-
lege, quaeso teri locum , ac diligenter iaspice, quibus gradibus, quoque ser-
394쪽
monis progressu hoc perventum sit, ut felicitatem illam demetiae speciem esse dicerem. Adhaee observa quibus verbis ' explicem: videbis illic esse, quod vere pias aures etiam delectet, tantum abest ut sicquam sit quod offendat. In tua recitatione offendiculum est, non in meo libello. Etenim cum hoc
ageret Moria, ut universum rerum genus Stulticiae nomine complecteretur, doceretque, totius humanae selicitatis summam a stulticia pendere, per omne mortalium genus pervagata est, usque ad reges ac summos pontifices Deinde perventum est ad ipsos apostolos, atque adeo Christum, quibus stulticiam quandam tributam reperimus in saccis literis. Neque vero periculum est, ne quis hic imaginetur apostolos aut Christum vere stultos
fuisse, sed quod in his quoque fuerit
infirmum quiddam, .nostris tributum affectibus, quod ad aeternam in lam ac puram sapientiam parum sapiens videri possit. Verum haec ipsa stulticia vincit omnem mundi sapientiam, quemadmodum tropheta o- mem
395쪽
AD DOR p. iram L. timnem mortalium justitiam pannis confert formina menstruo fluxu contaminatae , non quod bonorum justitia polluta sit, sed quod ea Quae apud homines puri illima sunt, quodammodo impura sint, si ad illam effabilem de puritatem conferantur. Et ut sapientem proposui stulticiam, ita sanam insaniam , cordatam amentiam facio. Quoque mollius esset, quod de sanctorum fruitione sequebatur, praemitto tres Platonis furores , quibus
felicissimus sit amantium , qui nihil aliud sit quam cstalis quaedam. At piorum ecfla sis nihil aliud est quam gustus quidam futurae beatitudinis, qua toti absorbebimur in deum , in illo magis quam in nobis ipsi futuri.
At hunc Plato furorem vocat , cum quis extra se raptus , in eo est quod amat, eoque fruitur. Non vides quam
diligenter paulo post distinxerim stulticiae, insaniae genera , ne quis simplicium in verbis nostris labi pollet 'Verum de re non pugno, inquis verbis ipsis abhorrent piorum aure S. At cur non ostenduntur eaedem aures
396쪽
Quod stultum est dei in stulticiam crucis Cur non divum Thomam inius vocant, qui de Petri ec stasi scribit in hunc modum Dum pie desipit sermonem incipit de tabernaculis. Sacrum illum ac felicem raptum desipientiam vocat, 'amen ista canuntur in templis. Cur mihi non olim scripsere dicam , quod in precatione quadam Christum magum dixerim incantatorem Divus Hieronymus Christum Samaritanum appellat, cum fuerit Iudaeus Paulus eundem seccatum vocat, quasi plus dicas quana peccatorem Maledictum vocat. quam impium convicium, si quis maligne velit interpretari r quam pia laus, si qui , ut Paulus scripsit, ita accipiat 'Ad consimilem modum , si quis Christum praedonem appelle siquis adulterum, si quis temulentum , si quis haereticum, nonne futurum sit, ut boni omnes obturent aures At si quis commodis verbis haec esserat, sermonis pro resta paulatim huc lectorem velu- manu deducat, quemadmodum
397쪽
P T HEo t. 387 triumphans per crucem , praedam ab inferis abducta patri revexerit; quemadmodum Moysi synagogam velut uxorem Uriae, sibi adjunxerit, ut ex ea nasceretur pacificus populus inuo pacto charitatis musto temulentus , semetipsum nobis impenderi ; quem admodum novum doctrinae genus in .
vexetit , ab omnium' sapientum insipientum placitis longe diversissi- mum quis quaeso poterit offendi, prae
sertim cum horum vocabulorum sin- gula nonnunquam reperiamus in ar- canis litetis, in bonum usurpata sensum Nos in Chiliadibus nam id obiter venit in mentem apostolos Silenos appellavimus, immo Christum ipsum Silenum quendam diximus. Accedat iniquus interpres, qui hoc tribus verbis odiosius expliceri quid intolerabilius' At legat iusi aequus quae scripsi probabit allegoriam. Demiror autem , nec illud animadversum ab istis, quam cautim efferam ista , quamque
correctione studeam mitigare sic enim propono Sed posteaquam semel , 1ταῖ induimus , age doceamus c
398쪽
illud, felicitatem Christianorum, qua tot laboribus expetunt, nihil aliud esse quam insania stulticiaeq; genus quoddam Absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Audisne' Primum quod otia de re tam arcana disputat, id mitigo proverbio , quod jam leonis exuvium induerit. Nec simpliciter appello stulticiam aut insaniam , sed stulticia insaniaeque genus, ut piam stulticiam in felicem intelligas insaniam, juxta distinctionem quam mox subjicio. Nec hoc contentus, addo, quoddam, ut appareat, figuram subesse, non simplicem esse sermonem. Nec his contentus , offensam deprecor, quam verborum sonus possit gignere .admoneo. ut magis observent quid dicatur, quam quibus dicatur verbis Atque haec quidem in ipsa statim propositione. Iam vero in ipsa tractatione quid est omnino, quod non pie, quod non circumspecte sit dictum, ac
reverentius etiam quam ut conveniat
Moriar sed ibi malui paulisper oblivisci decori, quam non satisfacere dimittati rei malii rhetoricen offende
399쪽
AD DOR P. THE L. 38χre quam laedere pietatem, Ac postremo peracta probatione , ne quem O vereri quod de re tam sacra Stulticiam, hoc est, jocosam personam fecerim loquentem hanc deprecor culpam hisce verbis : Verum ego jamdud oblita metri G Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate , Stulticiam simulierem dixisse. Vides ut nusquam ce statim omnem ostendiculi ansam praecidere. Verum ista non perpendunt , quorum aures praeter propositiones, conclusiones, corollatia nihil admittunt. Q nid quod praefatione praemunierim libellum, qua
conor omnem recludere calumniam rneque quicquam addubito , quin ea candidis omnibus faciat satis. Quid autem facias istis, qui vel ob ingenii pertinaciam sibi satisfieri nolint, vel
stupidiores sint quam ut satisfactionem intelligantes Nam quemadmodum Simonides dixit, Thessalos hebetiores esse, quam ut pomni a se de cipi, ita quosdam videas stupidiores, quam ut placeri queant. Adhae noci
400쪽
mirum est, invenire quod calumnietur qui nihil aliud quaerit nisi quod calumnietur. Quod si quis eodem animo legat divi Hieronymi libros, centum locos offendet qui calumniae pateant nec deerit in omnium Christianissimo doctore quod ab istis haereticum possit appellari ne quid interim dicam de Cypriano, de Lactantio, deque caeteris consimilibus. Denique quis unquam audivit ludicrum argu mentum in Theologorum vocari cognitionem Quod si placet, cur non eadem opera quicquid a poetis hodie scribitur aut luditur , ad hanc excutiunt legem quot illic reperient obscoena , quot veterem paganismum Olentia Verum haec quoniam inter sς-ria non habentur, nemo theologorum existimat ad se pertinere. Neque tamen postulem istorum exemplum mihi patrocinari. Ego nec oco scriptum a me velim , quod ullo pacto Christianorum ossicia pietati Modo detur qui quod scriptum est intelligat mo dodetur aequusi integer, quique cognoscere studeat , non at recte calu
