Moriæ encomivm. By Des. Erasmus. Annotated by G. Listrius

발행: 1648년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

411쪽

A DOR P. THEOL. 4 Itexemplari , cum ipse sensus mulio rectius quadrat num his omnibus cor temptis, tuum sequeris codicem, fortassis ascriba depravatum Neque vero quisquam asseverat in divinis literis ullum esse mendacium mirarimo quidemin hoc adductum est abs te; neque totum hoc , de quo cum Hieron Imo Idigladiatur Augustinus, quicquam ad rem pertinet. At illud pla res clamitat, vel caeco, quod a uiat, potest esse perspicuum, saepe vel ob imperitiam interpretis , vel ob oscitantiam, Graeca male reddita esse saepe germanam ac veram lectionem ab indoctis

librariis fuisse depravatam , id quod

cotidie videmus accidere, aliquoties mutatam a semidoctis parum attentis. Vter magis favet mendacio, qui haec corrigit ac restituit, an qui citius erat ad dimendam, quam tolli Quandoquidem ea depravatorum natura est, ut menda mendam gignat. Et iura fere ejusmodi, quae mutamus , ut ademphasim pertineant magis , quam adsensum ipsum quanquam saepenumero magna sensus pars est emphassis Ve-

412쪽

o ERAs Mus RO T. rum non raro tota aberratum est via.

quod quoties accidit , quaeso te, quo confugit Augustinus, quo Ambrosius, quo Hilarius , quo Hieronymus, nisi

ad Graecorum fontes ' Id cum sit ecclesiasticis quoque decretis comprobatum , tamen tergiversaris,.studes refellere, vel potius elabi distinctiuncula. Scribis, eo seculo Graecorum codices emendatiores fuisse Latinis inunc contra esse, nec fidendum illorum libris, qui desciverint ab ecclesia Romana. ix adducor, ut credam te hoc ex animo scribere. gid ais non legemus eorum libros, qui desciverunt a

fide Christiana Cur igitur Aristoteli

tantum autoritatis tribuunt, ethnico,

cui nihil unquam fuerit cum fide commercii Tota Iudaeorum gens a Christo descivi ; nihil ititur ponderis habebunt apud nos calmii Prophetae, illorum sermone siclipti Iam mihi recens capita omnia , in quibus Graecia Latinis dissentiunt orthodoxis nihil reperies,quod ex novi Testamenti verbis natum sit, aut quod huc pertineat. Tantum de vocabulo hypostaseos de

413쪽

rcrandi caeremoniis, de paupertate sa cerdotum, de potestate Romani pon-άiscis controversia est. At nihil horum tex falsatis approbant exemplatibus Ati quid dices, ubi videris sic interpreta-stum Originem, sic Chrysostomum, silci Basilium , sic Hieronymum Num

eo quoque seculo falsa verat aliquis craecorurii codices ' Aut quis unquam deprehendit Graecorum codi- ces vel uno in loco falsatos fuisse Z Postremo cur falsare velint, cum hinc non tueantur sua dogmata Adde huc, .aod semper in omni doctrina genere Grata ortam codices emendatiores sui sese, quam nostros, fatetur LM. Tutilius , quanquam alioqui Graecis iniquior . Nam distinctio iterarum, apices, wipsa scripturae dissicultas, in causa est , quo minus facile queant vitiari:

aut si quid fuerit vitiatum , facilius possit restitui. Porro quod scribis, ab

hac editione non esse recedendum, tot videlicet conciliis approbata more vulgarium theologorum facis, qui

quicquid ullo modo in publicum

414쪽

sum irrepsiti ecclesiastic Ctribuere sol ceautoritati At mihi vel una pro se synodum, in qua sit haec editio comprobata. Nam qui comprobabit , quae, cujus sit, nemo novit Nam Hiero.nymi non esse, vel ipse testantur Hieronymi praefationes. Sed est , comprobarit synodus aliqua num ita comprobavit . ut nihil omnino liceat ex Graecorum fontibus emendaret Nummendas etiam omnes comprobavit, quae variis modis potuerint irrepereZ Num hujusmodi verbis conceptum fuit decretum a patribus maec editio cujus sit aut oris nescimus, sed tamen eam approbamus : nec obstare volumus, siquid secus habent Graeci codices, quantumvis emendati; si quid secus legit Chrysostomus, aut Basilius, aut Athanasius, aut Hieronymuc; et,

iam si illud magis quadra verit ad sensum Euangelicum & tamen hos ipsos

autores in caeteris magnopere comprobamus. Qiἷin etiam quicquid aposterum , quocunque modo , vel a semidoctis laudaculis , vel ab imperitis ebriis oscitantibus librariis sueti e

415쪽

AD 'o, P. THEOL. o I uitiatum, depravatum, additum, o . missum, eadem probamus autoritate: meque cuiquam volumus liceres, mu-

a re scripturam semel inductam. 1 di- Iculum decretum, inquis. At hujusmodi necesse est fuisse, si nos autoritate synodi deterres ab hac industria Postremo quid dicturi sumus, ubi viderimus, nec hujus editionis exemplaria consentire Numin hanc pugnantiam approbavit synodus , praescia videlicet, quid quisquam mutaturus esset 'Atque utinam, mi Dorpi, tantum esset ocii Romanis pontificibus , ut hisce

de rebus salutares ederent constitutiones, quibus caveretur, de restituen

dis bonorum aut O Ium monument IS,

de parandis ire ponendis menclatis a exemplaribus. Verum in eo consilio

sedere nolim istos falsissimo nomine

theologos , qui huc tantum spectant, ut quod ipsi didicerunt, id solum habeatur in recto. Quid autem isti didicerunt, quod nosi ineptissimum, Midem colastissimum Quibus si contingat tyrannis , futurum est, ut antiquitatis optimis autoribus ejectis, insulsissimas

416쪽

filii mas istorum naenias pro oraculis habere cogatur mundus quae usque adeo nihil habent bonae eruditionis, ut eo sane malim vel mediocris esse cerdo quam istius generis optimus, si nihil melioris accesserit doctrinae. Isti sunt, qui nolint quicquam restitui, ne quid ignorasse videatur. Hi nobis ficta synodorum autoritatem objiciunt hi magnum Christianae fidei discrimen exaggerant : hi periculum ecclesiae,

quam isti scilicet humeris suppositis

fulciunt, rectius plaustrum fulturi, huiusmodi fumos, spargunt apud vulgus indoctum ac superstitiosum apud quod cum pro Theologis habeantur, nolint ulla opinionis sue actura facere.

Verentur, ne, cum perperam divinascitant literas, id quos penumero faciunt, Graecae aut Hebraica veritatis autoritas in os jactatur, Mox appareat, esse somnium quod velut oraculum adducebatur. Divus Augustinus, vir tantus, ad haec episcopus, non gravatur vel ab anniculo puero discere. Isti tales malunt omnia sui sum ac deorsum miscere, quam committere, ut qui cis

417쪽

quicquam videantur ignorare , quodild absolutam pertineat eruditionem.

Quanquam nihil hic video , quod ma- opere pertineat ad fidei Christianae

syncei itatem: quod si maxime pertineret, hoc certe magis esset elaborandum. Neque vero periculum est, ne protinus omnes desciscant a Chri lio, si fors auditum fuerit, repertum esse in sacris libris, quod vel scriba depravarit indoctus aut dormitans vel interpres, nescio quis parum apte verterit Alus

ex rebus hoc periculi est, quas hoc loco rudes subiiceo. Quato Christianius fuerit, semotis contentionibus, quod quis' possit, in commune usum libenter conferre, idque candide amplacti, simulq;&citra fastum discere quod nescias,&citra invidia docere quod scias. Quod si qui sunt illiteratiores quam ut quicquam recte docere possint, elatiores quam ut quicquam discere velint, hos, quoniam pauculi sunt, valere sinamus, bonarum, aut certe

bonae spei mentium, potius habeamus rationem Ostendi quondam meas annotationes rudes adhuc , adhuc a

418쪽

os ERAs Musino T. follibus, quod junt , calentes , viris integerrimis summis Theologis, doctissimis epilcopis: hi fatebantur, ex illis qualibuscunque rudimentis tibi plurimum lucis affulsisse ad divinarum literarum cognitionem. Porro quod ad mones , sciebam Laurentium Uallam ante nos hoc laboris occupasse; quippe cuius annotationes primus curarim evulgandas Iacobi Fabri in Paulinas epistolas commentarios videram atque utinam ab his sic eiIet elaboratum , ut nostra industria nihil foret opus, quidem Vallam plurima laude dignum arbitror, hominem rhetoricum magis quam theologum , qui hac diligentia sit usus in sacris literis, ut Graeca cum Latinis contulerit, cum non pauci sint Theologi , qui nunquam universum testamentum ordine perlegerint quanquam ab hoc aliquot locis dissentio , praesertim in his quae ad rem Theologicam pertinent. Porro Iacobus Faber commentarios illos jam tum habebat in manibus, cum nos hoc operis moliremur ac parum commode evenit, ut nec infamiliarissimis

collo is

419쪽

colloquus alter ultri nostrum in mentem venerit, de suo meminiis inuituto. Nec ante cognovi quid agitati et ille , priusquam opus formulis excu- sum prodisset. Et hujus conatum C hementer approbo quanquam ab hoc quoque locis aliquot diisentimus in viti, cum tali amico libenter φοι futuri per omnia, nisi vel magis quam amici esset habenda ratio , praesertim in sacris literis. Sed mihi nondum satis liquet, cur hos duos objicias num ut a re velut occupata deterreas 'eapparebit, me post tantos etiam viros non sine causa laborem hunc suscepisse. An hoc significas , nec istorum industriam probari Theologist quidem quid Laurentio ad veterem illam

invidiam accesserit, non video. Fabrum audio probari ab omnibus. Quid, quod nec omnino simile negocium molimur ' Laurentius tantum annotavit locos aliquot, idque, ut apparet, in transcursu, levique quod dici solet, brachio. Faber in Paulinas duntaxat epistolas edidit commentarios,

easque tuo mole vertit: tum si quid disia

420쪽

ira ERΑs Mus o T. crepabat, obiter annotavit. Nos universum testamentum novum ad Graecorum exemplaria vertimus, additis e regione Graecis, quo cuivis promptum sit conferre. Adiecimus separatim annotationes. in quibus partim argumentis, partim veterum autoritate theologorum docemus, non temere mutatuquod emendavimus, ne vel fide careat nostra correctio, vel facile depravari possit quod emendatum est. Atque utinam praestare potuissemus , quod se ldulo sumus conati. Nam quantum ad lecclesia negocium attinet, nihil verebor has meas vigiliolas cuivis episcopo , cuivis cardinali, cuivis etiam Romano pontifici dare , modo talis sit, qualem habemus. Postremo non dubito futurum , quin tu quoque sis edito libro gratulaturus, qui nunc ab eden ita dehortatis, modo vel paululum eas degustaris literas , sine quibus hisce de rebus rectejudicari non possit. Vide, mi Dorpi, ut eod cotticio geminam inieris gratiam nimirum alteram apud theolo os istos, quorum nomine diligentim me functus sis tua legationes alte-

SEARCH

MENU NAVIGATION