Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

3o DE IMITAT. CHRIs Tihostis contra eum potentior. 6. Quidam in principio converrisionis suae graviores tentationCS patiuntur: quidam autem in fine. Qui dam vero quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli satis leviter tentantur secundum divinae ordinationis sapientiam & aequitatem ; quae statum & merita hominum pensat,& cuncta ad Electorum suorum salutem praeordinat. . Ideo non debemus desperare cum tentamur : sed eo ferventius Deum exorare, quatenus dignetur in omni tribulatione nos adjuvare: qui utique secundum dictum Sancti Pauli, lem faciet cum tentatione promentum, ut possimuου sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub potenti manu Dei in omni tentatione & tribulatione, quia ' hamiles spiritu faletabit, sedi exaltabit. 8. In tentationibus & tribulationi

122쪽

L1BER I. Cap. XIII. 3rbus probatur homo quantum profecerit: & majus meritum ibi existit, &virtus melius patescit. Nec magnum est , si homo devotus sit & fervidus cum gravitatem non sentit : sed , si tempore adversitatis patienter sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur , & in parvis quotidianis -- pe vincuntur: ut humiliati numquam de se ipsis in magnis confidant, qui in

tam modicis infirmantur. De temerario judicio mirando. C A P. . X IV. .

i. A D te ipsum oculos reflecte,&aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat , saepius errat , & leviter peccat: seipsum vero judicando & discutiendo semper fructuose laborat. Sicut

123쪽

D E IM 1τAT. CHR Is et Inobis res cordi est, sic de illa frequest ter judicamus t nam verum judicium propter privatum amorem facile petadimus. Si Deus semper esset pura in tentio nostri desiderij , non tam facile turbaremur pro resistentia sensus

nostri.

1. Sed saepe aliquid ab intra latet,

vel etiam ab extra concurrit , quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte seipsos quaerunt in rebus quaS agunt,& nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare quando res pro eorum Uelle fiunt & lentire. Si autem aliter fit quam cupiunt, cito moventur, & tristes fiunt. Propter diversitatem sensuum & opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos &cives; inter Religiosos & devotos. 3. Antiqua consuetudo dissiculter relinquitur : & ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris, vel industriae, quam virtuti .

124쪽

LIBER 1. Cap. XV. n irtuti subjectivae JEsu CHRIsΤΙ , raro vel tarde eris homo illuminatus , quia Deus vult nos sibi perfecte subjici, de

omnem rationem per inflammatum amorem transcendere. λ

De operibus ex caritate factis. CAP. XV:1. Ro nulla re mundi, & pro nul lius hominis dilectione aliquod malum es faciendum , sed pro utilitate tamen indigentis bonum opus aliquando intermittendum est , aut etiam pro meliori mutandum. Hoc enim tacto bonum opus non destrubtur, sed in melius commutatur. Sine caritate opus externum nihil pro dest : quidquid autem ex caritato agitur , quantumcumque parvum sit& despectum , totum essicitur fructuoι

sum. Magis siquidem Deus pensat C

125쪽

s DA IMIΤΑΤ. CHRISTI ex quanto quis agit , quam quantum facit. 1. Multum facit, qui multum diligit. Multum facit, qui rem bene fa- Cit. Bene facit , qui magis communitati quam suae voluntati servit. Saepe videtur esse caritas , & est magis carnalitas : quia naturalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus commoditatis, raro abesse Vo

lunt.

3. Qui vero perfectam caritatem habet, nulla in re seipsum quaerit, sed Dei gloriam solummodo in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat: nec in seipso vult gaudere, sed in Deo, super omnia bona optat beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert, a quo se taliter omnia procedunt , &in quo finaliter omnes Sancti frui biliter re

quiescunt. O qui scintillam haberet

126쪽

LIBER I. Cap. XVI. verae caritatis i profecth omnia ter rena sentiret plena fore vanitatis. De Iusserentia defectuum aliorum. CAP. XVI.

r. 'UAE homo in se , vel in aliis

emendare non Valet, debet patienter si istinere donec Deus aliter ordinet. Cogita quia sic melius est forte pro tua probatione & patientia , sine qua non iunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen, pro talibus impedimentis supplicare, ut Deus dionetur tibi subvenire. dc possis benigne portare. 1. Siquis semel , aut bis admoniatus non acquiescit, noli cum eo contendere , sed totum Deo committe, ut fiat voluntas ejus de honor in omnibus servis suis , qui bene scit malum in bonum convertere. Stude pa-

127쪽

36 DE IMITAT. CHR1sTItiens esse in tolerando aliorum dese eius , & qualescumque infirmitates; quia & tu multa habes , quae ab aliis

oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis , quomodo poteris alium ad tuum habere bene placitum Z Libenter volumus alios esse perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus.

3. Volumus quod alij districte cor.

rigantur, & ipsi corrigi nolumus. Disa plicet larga aliorum licentia, & ta men nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per s atuta volumus, &ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet quam raro proximum sicut nos ipsos pensamus. Si essent omnes perfecti, quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati

. Nunc autem Deus sic ordinavit , ut discamus alter alterius Onera

portare; quia nemo sine defectu, nemo sine onere , nemo sibi sufficiens,

128쪽

LIBER I. Cap. XVII. 3 nemo sibi fatis sapiens εἶ sed oportet

nos invicem portare , invicem consolari , pariter adjuvare, instruere &admonere. Quantae autem virtutis

quisque sit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt. Do Monassca vita. CAP. XVII. I. PORTET, ut discas teipsum in multis frangere , si vis pacem& concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis, vel in congregatione habitare, & ibi sine querela conversari, & usque ad mortem fideliter perseverare. Beatus qui ibidem bene vixerit, & feliciter consummaverit. Si vis debite stare, ac proficere , teneas te tamquam exulem

129쪽

DE IMITAT. CHRISTIS peregrinum super terram. O portet

te stultum fieri propter Christum si

vis religiosam ducere vitam. a. Habitus & tonsura modicum conferunt ; sed mutatio morum , Mintegra mortificatio passionum verum

faciunt Religiosum. Qui aliud quaerit

quam pure Deum , di animae suae fa . lutem, non inveniet nisi tribulatio nem & dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus , qui non nititur esse minimus & omnibus subjectus. 3. Ad serviendum venisti, non ad regendum: ad patiendum scias te vocatum & ad laborandum, non ad otiandum vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare, nisi ex toto corde se voluerit propter Deum humiliare.

130쪽

LIBER I. Cap. XVII L 3ν

De exemplis snctorum Patrum. CAP. XVIII.

LTNTu ERE sanctorum Patrum vivi- Ida exempla, in quibus Vera perfectio refulsit & religio , & videbis quam modicum sit , & pene nihil quod nos agimus. Heu, quid est vita nostra si itfis fuerit comparata Sancti & amici Christi Domino servierunt in fame & siti, in frigore & nuditate , in labore & fatigatione , invigiliis & orationibus , in jejuniis Msanctis meditationibus , in persecutionibus & opprobriis multis. α. O quam multas & graves tribulationes passi sunt A postoli, & Martyres, Confessores, Virgines, & reliqui omnes qui Christi vestigia voluerunt sequi 3 Nam animas suas in . hoc mundo oderunt, ut in vitam

C iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION