장음표시 사용
111쪽
i A v E A s tumultum hominum quantum potes : multum enim impedit tractatus secularium gestorum, etiam si simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate & captivamur. Vellem me pim xies tacuisse, & inter homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur,& invicem fabulamur, cum tamen raro ,sine laesione conscientiae ad silentium redierimus 3 Ideo tam libenter loquimur, quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus: & cordiversis cogitationibus fatigatum optamus relevare. Et multum libenter de
his, quae multum diligimus, vel cupimus , vel quae nobis contraria sentimus libet loqui & cogitare.
112쪽
3 LIBER I. Cap. XI. H L. Sed , proh dolor i saepe inanitell&frustra. Nam haec exterior consola tio, interioris & divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est & orandum, ne tempuS otiose transeat. Si loqui licet &expedit, quae aedificabilia sunt loquatamur. Malus usus, & negligentia proafectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non pa arum ad profectum spiritalem devota spiritalium rerum collatio , maximo
ubi pares animo & spiritu in Deo sibi
De pace acquirenda, ta etelo proficien LC A P. XI.
Ibere,si non vellemus noS cum aliorum dictis aut factis, quae ad nostram curam non spectans, occupare.
113쪽
ir. DE I M I T AT. C HIL I sT IQuomodo potest ille diu in pace manere, qui alienis curis se immiscet 3 qui occasiones forinsecus quaerit Z qui parum vel raro se in triniecus colligit 3 Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt. 2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti & contemplativi fuerunt 3 Quia omnino scipsos mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuearunt: & ideo totis medullis cordis Deo inhaerere , atque libere sibi vacare potuerunt. NOS nimium occupamur prinpriis passionibus,& de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus, & ad quotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi & tepidi remanemuS. - 3. Si essemus nobismetipsis perfe- e mortui, & interius minime impli. cati ; tunc possemus etiam divina sapere, ac de caelesti contemplatione aliquid experiri. Totum & maximum
114쪽
LIBER I. Cap. XI. 23 impedimentum est, quia non sumus a pastionibus & concupiscentiis liberi:
nec perfectam Sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adverinatis occurrit nimis cito dejicimur , & ad humanas consolationes
. Si niteremur sicut viri fortes stare in practio ; profecto auxilium Domini super nos videremus de caeso. Ipse enim certantes , & de sua gratia sperantes paratus est adjuvare: qui nobis certandi occasiones procurat ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum Religionis ponimus , cito habebit finem devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus: ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus. s. Si omni anno unum Vitium exti paremus , cito viri perfecti essiceremur. Sed modo e contrario saepe sentimus, ut meliores & puriores in ini-
115쪽
14 DE IMIT AT CARI OTItio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis. Fervor & profectus noster quotidie deberet crescere; sed nilnc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam nobis faceremus in principio , cuncta postea possemus facere cum levitatere gaudio. 6. Grave est assueta dimittere ; gravius contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva & levia, quando superabis dissiciliora Resiste in
principio inclinationi tuae, oc malam dedisce consuetudinem, ne forte paulatim ad majorem te ducat dissicῆltatem. O si adverteres quantam tibi pacem , & aliis laetitiam faceres, teipsum bene habendo i puto quod sol licitior esses ad spiritalem profectum.
116쪽
, L1BER I. Cap. XII. 23 De utilitate admersitatis. CAP. XII.
ismus aliquando gravitates aliquas & contrarietates ; quia saepe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat:nec spem suam in aliqua re mundi ponat. Bonum est nobis quod patiamur quandoque comtradictores r & quod male atque imperfecte de nobis sentiatur , etiam si bene agimus & intendimus. Ista fetape juvant ad humilitatem, & a vana gloria nos defendunt. Tunc enim me lius interiorem testem Deum quaerimus , quando foris vilipendimur ab hominibus, & non bene de nobis creditur
1. Ideo deberet se homo in Deo totaliter firmare, ut non esset ei necesse
117쪽
16 DE IMITAT. CHRISTI multas humanas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur, vel tentatur, aut malis cogitationibus assiigitur , nanc Deum sibi necessarium magis intelligit, sine quo nihil boni se posse deprehendit. Tunc
etiam tristatur, gemit & orat promiseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, & mortem optat Venire : ut possit dissolvi & cum Christo esse. Tunc enim bene advertit, perfectam securitatem & plenam pacem in mundo non posse constare. De resistendo tenrationI S. CAP. XIII. UAMDIu in mundo vivimus' sine tribulatione ac tentatio: non possumus. Unde in Job scriptum est : ' Tentatio es mita hominis super terram. Ideo unusquisque sollic,
118쪽
tus esse deberet circa tentationes suas,& vigilare in orationibus: ne diabolus locum inveniret decipiendi, qui numquam dormitat , sed ' circuit quaereus . . p., iquem demoret. Nemo tam perfectus est& sanctus, qui non habeat aliquando tentationes ; & plene illis carere non
possumuS. 2. Sunt tamen tentationes homini
saepe valde utiles, licet molestae sint& graves , quia in iis homo humiliatur,
purgatur & eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes & tentationes transierunt , & profecerunt i &qui bene tentationes sustinere nequi-Verunt , reprobi facti sunt & defecerunt. Non est aliquis Ordo tam sanctus, nec locus tam secretus, ubi non sint tentationes, Vel adversitateS. 3. Non est homo securus a tentationibus totaliter quamdiu vixerit :quia in nobis est unde rentamur, ex quo in concupiscentia nati sumus. Una
119쪽
18 DE IMITAT. CHRISTI tentatione, seu tribulatione recedem
te, alia supervenit, & semper ad patiendum aliquid habebimus : nam bonum felicitatis nostrae perdidimus. Multi quamint tentationes fugere, M gravius incidunt in eas. Per ibiam fugam non possumus vincere , sed per
patientiam & veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores. 4. Qui tantummodo exterius decli nat, nec radicem evellit, parum proficiet, immo citius tentationes ad eum accedent, & peius sentiet. Paulatim, S per patientiam cum longanimitate, Deo juvante, melius superabis, quam cum duritia & importunitate propria. Saepius accipe consilium in tentationibus,& cum tentato noli durius agerer sed consolationem ingere sicut tibi optares fieri.
1. Initium omnium malarum tentationum inconstantia est animi, &parva ad Deum confidentia. Quia si-
120쪽
1 LIBER I. Cap. XIII. ' Escut navis sine gubernaculo hinc & in de a fluctibus 1mpellitur, ita homo remissus, & suum propositum deserens, varie tentatur. Ignis probat ferrum, tentatio hominem justum. Nescimus saepe quid possimus, sed tentatio aperit quid simus. Vigilandum tamen est praecipue circa initium tentationis; quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare sinitur : sed extra limen statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quidam di
Principiis obsea, sero medicina, paratur
Cum mala per longas invaluere moras.
Nam primo occurrit menti simplexcogitatio: deinde fortis imaginatio; postea delectatio , & motus praVuS,& assensio: sicque paulatim ingreditur hostis malignus ex toto , dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit,