Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

o DE IMITAT. CARIsΥ aeternam possiderent eas. O quam strictam, & abdicatam vitam sancti Patres in ercmo duxerunt i quam longas& graves tentationes pertulerunt lquam frequenter ab inimico vexati sunt i quam crebras & fervidas orationes Deo obtulerunt i quam rigidas abstinentias peregerunt i Quam magnum Zelum & fervorem ad spiritalem profectum habuerunt i Quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt f Quam puram &rectam intentionem ad Deum tenue xunt i Per diem laborabant, & noctibus orationi diutinae vacabant: quamquam laborando ab oratione mentali

minime cessarent.. 3. Omne tempus utiliter expendebant; omnis hora ad vacandum Deci

brevis videbatur, & prae magna dulcedine contemplationis etiam Oblivioni tradebatur necessitas corporalis

refectionis. Omnibus divitiis , dignia

132쪽

L1BER I. Capi XVIII. 4ritatibus , honoribus , amicis , & co-snatis renunciabant; nihil de mundonabere cupiebant ; vix necessaria vitaesumebant, corpori etiam servire in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia, & virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia & consolatione divi.

na reficiebantur.

4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi & familiares amici. Sibiipsis videbantur tamquam nihili & huic mundo despecti, sed erant in oculis Dei pretiosi & electi. In vera humilitate stabant, in simplici obedientia. vivebant, in caritate & patientia ambulabant : & ideo in spiritu quotidie proficiebant, & magnam apud

Deum gratiam obtinebant. Dati s x in exemplum omnibus Religiosiis: &plus provocare nos debent ad bene proficiendum , quam tepidorum Ru merus ad relaxandum.

133쪽

41 DE IMI FAT. CHRIIT Is. O quantus fervor omnium Rei Ggiosorum in principio suae sanctae institutionis fuiti O quanta devotio Orationis i quanta aemulatio Virtutist quam magna disciplina viguiti quanta revCrentia & obedientia sub regula magistri in omnibus emoruit i Testa tur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti & perfecti fuerunt, qui

tam strenue militantes mundum suppeditaverunt. Iam magnus putatur staquis transgressor non fuerit: si quis quod accepit cum patientia tolerare

potuerit.

6. O tepor & negligentia status nostri, quod tam cito declinamus apristino fervore ι & jam taedet vivere prae lassitudine & tepore i Utinam in re penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa saepius exempla vidisti devotorum.

134쪽

LIBER I. Cap. XIX. 43 De exercitiis boni Religios. CAP. XIX.

i. ΤΙ ΥΑ boni Religiosi omnibus V virtutibus pollere debet: ut sit

talis interius , qualis videtur exteriuS hominibus. Et merito multo plus debet esse intus quam quod cernitur foris: quia inspector noster est Deus, quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, & tamquam Αngeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, &ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad con versionem venissemus, atque dicerer Adjuva me Domine Deus in bono proposito & sancto servitio tuo : &

da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est quod hactenus fe

ci. -- -

135쪽

DE IMITAT. CHRISTI 2. Secundum propositum nostrum extendit se cursus profectus nostri: de multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens saepe deficit, quid .ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit 3 Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri: & levis omissici exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Jastorum propositum ingratia Dei potius quam in propria sapientia pendet : in quo & semper confidunt quidquid arripiant : Nam homo proponit , sed Deus disponit,

Ierire. as. nec es in homine mia ejus.

3. Si pietatis causa , aut fraternae utilitatis proposito quandoque consuetum omittitur exercitium , facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi aut negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est, & nocivum sentietur. Conemur quantum

possumus, adhuc leviter depciemus

136쪽

in multis. Semper tamen aliquid ceristi proponendum est , & contra illa praecipue quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra & interiora pariter nobis scrutanda sunt & ordinanda ; quia utraque expediunt ad profectum. . Si non continue te vales colligere, saltem interdum , & ad minus semel in die , mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores

tuos; qualis hodie fuisti in verbo, opere & cogitatione: quia in his saepius forsitan Deum offendisti & proximum.

Accinge te sicut vir contra diabolicas nequitias : fraena gulam , & omnem carnis inclinationem facilius fraenabis. Numquams1s ex toto otiosuS; sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia Exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda.

137쪽

6 DE IMITAT. CHRISTI 1. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda: nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum

tamen ne piger sis ad communia, dc ad singularia promptior i sed expletis integre atque fideliter debitis & in junctis , si jam ultra vacar, redde te tibi prout devotio tua desiderat. Non

possunt omnes habere unum exerci

tium, sed aliud isti, aliud illi magis

deservit. Etiam pro temporiS Congruentia , diversa placent exercitia :quia alia in festis, alia in feriatis ma gis sapiunt diebus. Aliis indigemus tempore tentationis, & aliis tempore pacis & quietis. Alia cum tris hamur libet cogitare: & alia cum laeti in Domino fuerimu S. 6. Circa principalia festa renotavanda sunt bona exercitia, &Sanetorum suffragia ferventius imploranda.

De festo in festum proponere debe mus quasi tunc de hoc seculo migra-

138쪽

L1BER I. Cap. XX. 47turi simus, & ad aeternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus,& devotius conversari, atqI. Omnem observantiam strictius custaire tam quam in brevi praemium laboris notasiri a Deo percepturi. . Et si dilatum fuerit, credamus

nos minus bene praeparatos, atque indignos tantae adhuc gloriae, quae revelabitur in nobis tempore praefinito:& studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatu ervus ait EVange- ' AG u.iM. Iista Lucas) quem cum venerit DominHAE, Hinvenerit migilantem. Amen dico vobis, super omnia bona fisa consituet eum.

De amore solitudinis silent

I. ILER'E aptum tempus vacandi

tibi, & de beneficiis Dei fre-

i Diuiti od by Corale

139쪽

8 D E I M 1 2 ΑΥ. CH R I s r 1quentet cogita. Relinque curiosa. Υales perlege materias, quae compunctionem magis praestent quam occupationem. Ii te subtraxeris a superfluis locution1bus & otiosis circuitionibus, nec non a novitatibus & rumoribus audiendis , invenies tempus sussiciens &aptum, quo bonis meditationibus insistas. Maximi Sanctorum humana consortia ubi poterant , vitabant, dc Deo in secreto vivere eligebant. Σ. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redij. Hoc sepius experimur quando diu confabulamur. pacilius est omnino tacere , quam Verbo non excedere. pacilius

est domi latere , quam foris se posse suffcienter custodire. Qui igitur in tendit ad interiora & spiritalia pervenire, oportet eum cum JEsu a turba declinare. Nemo secure apparet, nisi qui libenter latet. Nemo 1 ecurὰ loquitur, nisi qui libenter tacet. Ne

140쪽

L 1 AER I. Cap. X X. 49mo secure praeest , niti qui libenter subest. Nemo secure praecipit, nisi qui bene obedire didicit. 3. Nemo secure gaudet nisi qui

bonae conscientiae in se testimonium habet. Semper tamen Sanctorum securitas plena timoris Dei extitit. Nec eo minus solliciti & humiles in se fuerunt, quia magnis virtutibus & gratia emicuerunt. Pravorum autem securitas ex superbia & praesumptione oritur, & in fine in deceptionem sui vertitur. Numquam promittas tibi securitatem in nac vita , quamvis bonus videaris Coenobita, aut devotus Exemita.

. Saepe meliores in aestimatione hominum gravius periclitati sunt propter suam nimiam confidentiam. Unde multis utilius est , ut non penitus tentationibus careant, sed saepius impugnentur , ne nimium securi siint, ne forte in superbiam eleventur; ne etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION