Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1oo D E I M I Υ ΑΤ. CHRISTI ficile videtur. Quando vero JEsus non adest, totum durum est. Quando JE-sus intus non loquitur , exterior Comsolatio vilis est. Si autem JEsus unum verbum loquitur tantum, magna comsolatio sentitur. Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco in quoa . flebat, quando Martha illi dixit Ma gister ades , re mocat te ' Felix hora, quando JESus vocat de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus de durus es sine JEsu i Quam insipiens & vatanus si cupis aliquid extra JEsu M l Nonne hoc est majus damnum , quam si totum perderes mundum L. Quid potest mundus conferre si ne IE su 3 Esse sine JEsu gravis est i fernus: & esse cum JEsu dulcis est paradisius. Si fuerit tecum JEsus, nullus poterit nocere inimicus. Qui invenit J Esu M, invenit thesaurum bonum: im mo bmum super omne bonum. Et qui perdit JEsu M, perdit nimis multum,

192쪽

'LIBER II. Cap. VIII. Ior& plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine IE su ; ditissimus qui bene est cum JEsu.

3. Magna ars est scire conversari cum JEsu, M scire JESuM tenere, magna prudentia. Esto humilis & pacifiacus, & Crit tecum JEsus. Sis devotus& quietus, & permanebit tecum JE-sus. Potes cito fugare IESuM , & gratiam ejus perdere , si volueris ad ex teriora declinare. Et si illum effugataveris & perdideris , ad quem fugies 32 quem quaeres amicum Sine amico non potes bene vivere , & si J Ε s u snon fuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimis tristis & desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis & laetaris. Eligendum est magis totum mundum habere contrarium ,

quam JEsu M offensium. Ex omnibus ergo caris sit JEsus solus dilectus spe. cialis. . Diligantur.omnes propter I Ε-

193쪽

1OL DE IMΙΤΑΤ. CHRIsTISUM , JEsus autem propter seipssem. Solus JEsus CHRIsaeus singulariter est amandus ; qui solus bonus & fidelis invenitur prae omnibus amicis. Propter ipsum & in ipso tam amici, quam inimici tibi sint cari: & pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant & diligant. Numquam Cupias singulariter laudari, vel amari,

quia hoc solius Dei est , qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde suo tecum occupetur; neque tu cum alicujus occuperiS amore: sed sit Igsus in te & in omni bono homine.

s. Esto purus & liber ab intus sine

alicujus creaturae implicamento. Oportet te esse nudum , & purum cor ad Deum gerere, si vis vacare, & videre quam suavis sit Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris praeventus & attractu S : ut omnibus evacuatis & licentiatis, solus

194쪽

L 1 B E R II. Cap. IX. Io 3 cum solo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem , tunc potens fit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper & infirmus erit, & quasi tantum ad flagella relictus. In his non debes dejici , nec desperare ; sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare cuncta supervenientia tibi ad laudem JEsu CHRIsae I perpeti; quia post hyemem sequitur aestas, post noctem redit dies, & post tempestatem magna

serenitaS.

De carentia omnis stilisCΑΡ. IX. TON est grave humanum contemnere solatium , cum adest divinum. Magnum vero est & valde magnum tam humano , quam divino posse carere solatio : & pro honore Dei libenter exilium cordis velle susti-

G iiij

195쪽

xo DE IMITAT. CHRIs ΤΙ nere, & in nullo seipsum quaerere, nec ad proprium meritum respicere.

Quid magni est s1 hilaris sis & devotus adveniente gratia 3 Optabilis cunctis haec hora. Satis suaviter equitat, quem gratia Dei portat. Et quid mi rum si onus non sentit , qui portatur ab Omnipotente, & ducitur a sum mo Ductore ΘΣ. Libenter habemus aliquid pro solatio, & dissiculter homo exuitur a seipso. Vicit sanctus Martyr Laurentius saeculum cum siuo Sacerdote; quia omne, quod in mundo delectabile videbatur, despexit: & summum Dei Sacerdotem Sixtum, quem maxime diligebat , pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit; δc pro humano solatio divinum bene placitum magis elegit. Ita & tu ali quem necessarium & dilectum ami cum pro amore Dei disce relinquere.

196쪽

L1BER II. Cap. IX. Ios Nec graviter feras cum ab amico derelictus fueris, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem se parari.

3. Multum & diu oportet homi nem in seipso certare antequam dif-cat seipsum plene superare, & totum affectum suum plene in Deum trahe re. Quando homo stat super seipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus amator Christi, &studiosus sectator virtutum non cadit super consolationes,nec quaerit tales sensibiles dulcedines; sed magis fortes exercitationes , & pro Christo duros

sustinere laborES. . Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam ; sed Dei munus intelli ge esse, non tuum meritum. Noli extolli, noli nimium gaudere, nec inaniter praesumere : sed potius esto humilior ex dono, cautior quoque acti-

197쪽

ios DE IMITAT. CHRISTI moratior in cunctis actibus tuis: quoeniam transibit hora illa , & sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes: sed cum humilitate atque patientia expecta Caelestem visitationem; quoniam potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam , & consolationem. Istud non esti noVum, nec alienum viam Dei expetatis : quia in magnis Sanctis, & in antia quis Prophetis fuit talis saepe altern

s. Unde quidam, pr sente jam gra-

' Aca .ν. tia, dicebat: ' Ego dixi in abundantia mea non movebor in aeternum. Absente

vero gratia quid se fuerit expertus, jM. , adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, in factus sum conturbatus. Inter haec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, & dicit :' nu ,. 'Ad te Domine clamabo , siser ad Deum meum deprecabor. Denique orationis suae fructum reportat, & se exauditum

198쪽

LIBER II. Cap. IX. IOTtestatur, dicens: Audivit Dominuου, 'misertus es mei: Dominus factus es

adjutor meus. Sed in quo Θ ' Conmentia .

si, inquit , planctum meum in gaudium mihi, indi circumdedisti me iatilia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis infirmis & pauperibus , si interdum in fervore, & interdum in frigiditate sumus ; quoniam Spiritus venit & recedit secundum suae voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum diluculo , ω subito probas illam. 6, Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Dei, &in sola spe gratiae caelestis 3 Sive enim adsint homines boni, sive devoti fratres, & amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulcri , sive dulcis cantus & hymni, omnia haec modicum juvant, modicum sapiunt, quando desertus sum a gratia , & in propria

199쪽

1o8 DE IMITAT. CHRISTI paupertate relictus. Tunc non est mea lius remedium, quam patientia, &abnegatio mei in voluntate Dei. . Numquam inveni aliquem tam religiosum, qui non habuerit interiadum gratiae subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus & illuminatus, qui prius, Vel postea non fuerit tentatus. Non enim dignus est alta Dei contemplatione, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tentatio praecedens esse stignum. Nam tentationibus probatis caelestis promittitur consolatio. ' Qui micerit,iinquit, dabo ei edere de ligno initae. 8. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus , nec caro adhuc mortua est, ideo non cesses praeparare te ad certa.

200쪽

L1BER II. Cap. X. IO9men, quia a dextris & a sinistris sunt hostes qui numquam quiescunt. De gratitudine pro gratia Dei.

CAP. X.

i. s' 'UR quaeris quietem cum natus usis ad laborem 3 Pone te ad patientiam magis, quam ad consolationem : & ad Crucem portandam magis, quam ad laetitiam. Quis enim saecularium non libenter consolationem &latitiam spiritalem acciperet , si semper obtinere posset Excedunt enim

spirituales consolationes omnES muniadi delicias & carnis voluptates. Nam omnes deliciae mundanae aut turpeS, aut vanae sunt. Spiritales vero deliciae

sola jucundae & honestis, ex virtutibus progenitae, & a Deo puris mentibus intusae. Sed illis divinis consolationibus nemo semper pro suo affectu

SEARCH

MENU NAVIGATION