Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rio DE IMITAT. CHRISTI

6. Credis tu evadere quod nullus mortalium potuit praeterire Quis Sanctorum in mundo sine cruce & tribulatione fuit 3 Nec enim Dominus noster JEsus CHRIsTus una hora sine dolore passionis fuit quamdiu in hoc mundo vixit. ' Oportebat enim Christum pari , S rejurgere a mortuis, re ita intrare ingloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam viam sanctae crucis . Tota vita Christi crux fuit & martyrium , & tu tibi quaeris requiem &gaudium 3 Erras, erras, si aliud quaeris quam pati tribulationes , quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, & circumsignata crucibus. Et quanto altiusqvis in spiritu profecerit, tanto graviores sibi cruces inveniet: quia exiiij ejus poena magis ex amore crescit. 8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus non est sine levamine con

212쪽

L1BER II. Cap. XII. nilationis : quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suae cruacis. Nam dum sponte illi se subjicit,

omne onus tribulationis in fiduciam consolationis divinae convertitur. Et quanto caro magis per amictionem at teritur, tanto spiritus amplius per in aternam consolationem roboratur. Et nun numquam in tantum Confortatur

ex affectu tribulationis & adversitatis, Ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore ac tribulatione esse vellet: quoniam tanto se acceptiorem Deo credit, quanto plura &graviora pro eo perferre potuerit. Non

est istud virtus hominis,sed gratia Christi; quae tanta potest & agit in carne fragili, ut quod naturaliter semperab horret & fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur & diligat.

9. Non est secundum hominem cruacem portare , crucem amare , corpuS

213쪽

111 DE IMITAT. CHRIsTI castigare, &servituti subjicere ; honores fugere, contumelias libenter sustinere, seipsum despicere, & despici optare ; adversa quaeque cum damnis perpeti , & nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad teipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitu do de caelo, & subjicientur ditioni tuae mundus & caro. Sed nec inimicum dia bolum timebis, si fueris fide armatus,& JEsu cruce signatus. Io. Pone ergo te sicut bonus & fi delis servus Christi ad portandam viriliter crucem Domini tui, pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa, & varia incommoda in hac misera vita , quia sic tecum erit ubicumque fueris i dc sic revera invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse: & non est reme dium evadendi a tribulatione malorum,

214쪽

- LIBER II. Cap. XII. res 9 dolore , quam ut patiaris. Calicem Domini affectanter bibe , si amicus ejus esse & partem cum eo habere de sideras. Consolationes Deo committe: faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulationes, & reputa eas

maximas consolationes; quia ' non sunt R- δ.ιν.

condignae passiones hujus temporis ad fucituram gloriam promerendam , etiamsi solus omnes posses sustinere. II. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio sit tibi dulcis, & sapiat pro Christo; tunc bene tecum aestima es sse, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu vero pati grave tibi erit, Mfugere quaeres , tamdiu male habebis,& sequetur te ubique fuga tribulatio

iΣ. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum & moriendum,lfiet cito melius, & pacem invenies. l

215쪽

114 DE IMITAT. CHRISTI . Etiamsi raptus fueris usque ad tertium caesum cum Paulo , non es propterea securus de nullo contrario sustinendo. a. s. te. Ego linquit IEsus ) ostendam illi quanta Oporteat eum pro nomine meo pati. Pati

ergo tibi remanet si IEsuM diligere, M perpetuo illi servire placet. 1 Utinam dignus esses pro nomine J Esu aliquid pati: quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta quoque aedificatio esset proximii Nam patientiam omnes commendant, quamVis pauci tamen pati velint. Merito deberes libenter modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro

mundo.

14. Scias pro certo quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto quisque plus moritur sibi, tanto magis Deo vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum caAestia, ni-

216쪽

LIBER . II. Cap. XII. ussi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptiuS, ni- ,hil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari; quia Christo similior esses , & omnibus sanctis

Conformior. Non enim stat meritum

nostrum , & profectus status nostri in multis suavitatibus & consolationibus: sed potius in magnis gravitatibus, dc tribulationibus perferendis. Is. Si enim melius aliquid aliud &utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo & exemplo ostendisset. Nam dc sequentes se dis .cipulos, omnesque eum sequi cupientes , manifeste ad crucem portandam hortatur, & dicit: ' Si quis vult veni-- ι. re post me, abneget semetimum, S tollat in cocem suam, ta sequatur me. Omnibus

217쪽

i16 DE IMITAT. CHRIsTI ergo perlectis & scrutatis, sit ista conainai. clusio finalis: uoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei.

Explicit Liber secundu .

218쪽

IMITATIONE

CHRISTI

De interna consolatione. De interna Christi locutione ad animam delem. CAPuΤ I. V D IA M quid loquatur Dominus Deus in me. Beata anima, quae Dominum in se loquentem audit, &de ore ejus verbum consolationis ac

219쪽

cipit. Beatae aures , quae venas divini

susurri suscipiunt, & de mundi hujus

susurrationibus nihili advertunt. BCatae plane aures quae non vocem foris sonantem sed intus auscultant veritatem loquentem & docentem. Beati

oculi qui exterioribus clausi , interioribus autem sunt intenti. Beati qui interna penetrant, & ad capienda arcana caelestia magis ac magis per quotidiana exercitia se s udent praeparare. Beati qui Deo vacare gestiunt, & ab omni impedimento saeculi se excutiunt. Σ. Animadverte haec, o anima mea, &claude sensualitatis tuae ostia, ut possis audire quid loquatur in te Dominus j. Deus tuus. Haec dicit ὀilectus tuus: 'Sa lus tua ego sumita tua,& vita tua. Serva te apud me, & pacem invenies. Dimitate omnia transitoria, & qua re aeterna. Quid sunt omnia transitoria nisi seductoria 3 Et quid juvabunt omnes crea-

ae si fueris a Creatore deserta Omnibus

220쪽

L 1 AER III. Cap. II. I29nibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam ac fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.

uod meritas intus loquitur sine strepitu

merborum.

CAP. II. '

i. ' π O qu ER E , Domine, quia audit , Rae a. s. ssemus tuus. Seretus tuus sum ac D . ego, da mihi inteliserum, ut sitam testi

monia tua. Inclina cor meum in oeerba γοιδδα oris tui: fluat ut ros eloquium tuum. ire t 33 δ

Dicebant olim filij Israel ad Moysen:

' Loquere tu nobis, est audiemus: non β ε δε δ' quatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro: sed magis cum Samuele Propheta humiliter , ac desideranter obsecro: ' Lo- 3'. quere Domine , quia audit servus tuus. Non loquatur mihi Moyses , aut ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION