Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

3o DE IMITAT. CHRISTI quis ex Prophetis: sed tu potius loquere Domine Deus, inspirator & illustra tor omnium Prophetarum , quia tu solus sine eis potes me perfecte imbueare , illi autem sine te nihil proficient. L. Possunt quidem verba sonare,

sed spiritum non conferunt. PulchCrrime dicunt, sed te tacente cor non accendunt. Litteras tradunt , sed tu

sensum aperis. Mysteria proferunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu Confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis& illuminas. Illi exterius rigant , sed tu foecunditatem donas. Illi clamant verbis , sed tu auditui intelligentiam

tribuiS. 3. Non ergo loquatur mibi Mnses, sed tu Domine Deus meus aeterna veritas: ne forte moriar, & sine fructu es ficiar , si fuero tantum foris admoni-

222쪽

L 1 AER III. Cap. III. rui

tus, & intus non accensus: ne sit mihi ad judicium verbum auditum, &non factum: cognitum, nec amatum: creditum , & non servatum. Loquere igitur Domine, quia audit ser*us tuus.

re mihi ad qualemcumque animae meae consolationem, & ad totius vitae meae emendationem, tibi autem ad laudem ει gloriam, & perpetuum honorem.

uod merba Dei humiliter iunt audienda :-qu)d multi ea non ponderant.

L A UDi fili verba mea , verba sua- Vissima, omnem Philosopborum, & Sapientum hujus mundi sciem

tiam excedentia. ' Verba mea syrritus Io. c.

in mira sunt , nec humano sensu pensanda. Non sunt ad vanam complacem

223쪽

I31 DE IMITAT. CHRIsΥItiam trahenda, sed in s1 lentio audien da, & cum omni humilitate atque affetiui magno suscipienda:

Domine, S de lege tua docueris eum; ut mitiges ei a diebus malis, & non desoletur in terra. SALVATOR.

2. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio , & usque nunc non cessio omnibus loqui: sed multi ad vocem meam surdi sunt & duri. Plures libentius mundum audiunt, quam Deum ; facilius sequuntur carnis suae appetitum , quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia & parva, i mortalium corda. Quis tanta cura mihi in omnibus servit, & obedit , sicut

224쪽

LIBER III. Cap. III. in

besce Sidon, ait mare. Et si causam quaeris , audi quare: Pro modica Ptae benada longa via curritur: pro aeterna Vita a multis vix pes semel a terra levatur. Vile pretium quaeritur : pro uno numismate interdum turpiter litigatur: pro vana re & parva promissione, die noctuque fatigari non timetur.3. Sed, proh dolor l pro bono incommutabili , pro praemio inaestimabili, pro summo honore & gloria interminabili, vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo serve piger& querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem , quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnumquam frustrantur, sed promissio mea neminem sal lit , nec confidentem mihi dimittit inanem. Quod promisit, dabo ; quod dixi, implebo ; H tamen usque in finem

I iij

225쪽

334 DE IMITAT. CHRIsTI fidelis in dilectione mea quis permana

serit. Ego remunerator sum omnium bonorum. & fortis probator omnium

devotorum.

. Scribe verba mea in corde tuo,& pertracta diligenter : erunt enim in tempore tribulationis seu tentationis tibi valde necessaria. Quod non intelligis cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo visitare meos electos , tentatione scilicet, α consolatione. Et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando Corum vitia, alteram exhortando ad vita tutum incrementa. Qui habet merba

mea, N spernit ea, habet qui judicet eum in novisimo die.

Oratio ad impetrandam devotionis gratiam. DIs CIPuLUS. s.T OMINE Deus meus, omnia b i na mea tu es. Et quis ego sum, '

226쪽

ut audeam ad te loqui λ Ego sum pau perrimus servulus tuus & abjectus vermiculus: multo pauperior & contatemptibilior, quam sciam, vel dice

re audgam. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil habeo, nih1lque valeo. Tu solus bonus , justus ,&sanctus ; tu omnia potes, omnia praestas , omnia imples , solum peccato rem inanem relinquens. Remini eremiserationum tuarum, Domine, & in ple cor meum gratia tua, qui non vis vacua esse opera tua. 6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaverit misericordia & gratia tua 3 Noli avertere faciem tuam a me: noli visi lationem tuam prolongare: noli coΠή 'V.r a. s. solationem tuam abstrahere 1, ' ne fiat 'NA ,- .anima mea sicut terra sine aqua tibi. Domine doce me facere moluntatem tuam ;doce me coram te digne & humiliter conversari: quia sapientia mea tu eS ,

I iiij

227쪽

33ω DE IMITAT. CHRIsTI qui in veritate me cognoscis , & c gnovisti antequam fieret mundus, &antequam natus es Em in mundo.

αuod in meritate , re humilitate coram Deo conmersandum es. CAP. IV.

SALVATOR.

i. ILI ambula coram me in veri. Itate , & in simplicitate cordis tui quaere me semper. Qui ambulat Coram me in Veritate , tutabitur ab incursibus malis : & veritas liberabit eum a seductoribus , & detractionibus iniquorum. Si veritas to liberoerit, vere liber eris, & non curabis de vanis hominum verbis.

Domine verum est sicut dicis: ita, quaeso , mecum fiat. Veritas tua me

228쪽

L1BER III. Cap. IV. 13 doceat, ipsa me custodiat , & usque ad salutarem finem conservet. Ipsa me liberet ab omni affectione mala , &inordinata dilectione : & ambulabo tecum in magna cordis libertate.

L. Ego te docebo, ait Veritas, qua recta sunt, & placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna & moerore : & numquam te refutes aliquid esse propter opera tua ona. Revera peccator es , & multis obnoxius passionibus & implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis , cito vinceris, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam unde possis gloriari, sed multa unde te debeas vitificare - quia multo infirmior es, quam valeas comprehende

3. Nihil ergo magnum tibi videatur ex omnibus quae agis. Nihil gran-

229쪽

138 DE IMITAT. CHRISTIde, nihil pretiosum & admirabile, nihil reputatione appareat dignum: nihil altum, nihil vere laudabile, ac desiderabile , nisi quod aeternum est.

Placeat tibi super omnia aeterna Veiaritas , displiceat tibi super omnia semper maxima tua vilitas. Nihil sic vitatu peres , sic timeas, sic fugias, sicut vitia & peccata tua r quae magis dis plicere tibi debent , quam quaelibet

rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate atque arrogantia ducti volunt secreta mea scire, & alta Dei intelligere , se ac suam salutem negligentes. Hi saepe in magnas tentationes & peccata propter suam si aperbiam, & curiositatem, me eis adver-j sante, labuntur.

. Time judicia Dei, expavescetram Omnipotentis. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscutare in quantis deliqui-

230쪽

L 1 AER III. Cap. V. I39 sti, & quam multa bona neglexisti. Quidam portant suam devotionem solum in libris , quidam in imaginibus, quidam autem in signis exterioribus& figuris. Quidam habent me frequenter in ore, sed modicum in corde. Sunt alij qui intellectu illuminati,& assectu purgati, ad aeterna semper lanhelant: de terrenis graViter audiunt, necessitatibus naturae graviter inserviunt: &hisentiunt quid Spiritus ve- ritatis loquitur in eis; quia docet eos terrena despicere, & amare caelestia: j mundum negligere, caelum tota die ac nocte deiiderare.

De mirabili lectu iamini amoris. C A P. V.

i. ENEDICO te Pater Caelestis, a Pater Domini mei JEsu CHRI-

SEARCH

MENU NAVIGATION