장음표시 사용
201쪽
tio DE IMITAT. CHRISΤI frui valet : quia tempus tentationis non diu cessat.1. Multum contrariatur supernae
visitationi falsa libertas animi, & magna confidentia sui. Deus bene facit consolationis gratiam dando ; sed homo male agit non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo
non possunt in nobis dona gratiae fluere, quia ingrati sumus auctori, nec m- tum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias referenti: & auferetur ab elato quod dari solet humili. 3. Nolo consolationem , quae mihi
aufert compunctionem : nec affecto contemplationem , quae ducit in elationem. Non enim omne altum, sanctum nec omne desiderium, purum ;nec omne dulce, bonum , nec omne crurum, gratum Deo. Libenter accepto
gratiam unde humilior & timoratior inveniar, atque ad relinquendum me
202쪽
L1BER II. Cap. X. ' mparatior fiam. Doctus dono gratiar, Meruditus subtractionis verbere non si
bi audebit quidquam boni attribuere: sed potius se pauperem & nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est: & tibi adscribe quod tuum est: hoc est , Deo gratias pro gratia tribue; tibi autem soli culpam & dignam poenam pro culpa deberi sentias. . Pone te semper ad infimum, &dabitur tibi summum ; nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se. Et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores. Pleni veritate & gloria caelesti non stant vanae gloriae cupidi. In Deo fundati & confirmati nullo modo pos sunt esse elati. Et qui totum Deo assi scribunt quidquid boni acceperunt,
gloriam ab invicem non quaerunt: sed I an. i. μgloriam, quae a solo Deo est, volunt:& Deum in se & in omnibus Sanctis laudare super omnia cupiunt, & sem-
203쪽
M DE IMITAT. CARI saetper in idipsum tendunt. s. Esto igitur gratus pro minimo,
nuS majora accipere. Situm etiam pro maximo,& magis contemptibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum, aut munus vile videbitur. Non enim patavum est quod a silmmo Deo donatur. Etiam si poenas & verbera donaverit, gratum esse dcbet: quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis evenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia data, patiens pro ablata: Oret, ut redeat ; cautus ut & humilis ne
204쪽
LiBER II. Cap. XI. H De paucitate amatorum Crucis JEsu. CAP. XI. i. T AB ET JEsus nunc mulsos ama-
tores regni sui cactestis , sed
paucos bajulatores suae crucis. Habet multos desideratores consolationis,sed paucos tribulationis. Plures invenit socios mensae, sed paucos abstinentiae. Omnes volunt cum Christo gaudere,
sed pauci volunt pro ipso aliquid sustinere. Multi JEsuM sequuntur usque ad fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus venerantur: sed pauci ignominiam crucis sequuntur. Multi JEsu Mdiligunt quamdiu adversa non conti gunt. Multi illum laudant & benedi cunt quamdiu consolationes aliquas
ab ipso percipiunt. Si autem JEsus scri
205쪽
ir D E I M 1 T AT. CHRIsae Iabsconderit, & modicum eos reli querit , aut in querimoniam , vel in dejectionem nimiam cadunt. L. Qui autem I Esu M propter IES M,& non propter suam propriam aliquam consolationem diligunt, ipsum in tribulatione, atque angustia cordis sicut in summa consolatione benedi Cunt. Et si numquam eis consolationem dare vellet, ipsum tamen semper laudarent , & semper gratias agere vellent. 3. O quantum potest amor I Esu purus, nullo proprio commodo, vel amoiare permixtust Nonne omnes mercenarij simi dicendi,qui consolationes semper quaerunt Z Nonne amatores sui ma
gis , quam Christi probantur, qui sua
commoda & lucra semper meditantur 3 Ubi invenietur talis qui velit Deo servire gratis . Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam ve-j
206쪽
LIBER II. Cap. XI. Wr rum pauperem spiritu, & ab omni creatura nudum' quis inmeniet'Pro Igν de ' e 'i ultimis sinibus pretium ejus Si dederit ho- Cana. e. mmo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit poenitentiam ma- :gnam, adhuc exiguum est. Et si prehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habueritvirtutem magnam,& devotionem nimis ardentem, adhuc multum sibi deest: unum scilicet, quod silmme sibi necessarium est. Quid min. ι illud γ Ut omnibus relictis se relinquat, & a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cumque omnia fecerit quae facienda noverit
nihil se fecisse sentiat. s. Non grande ponderet, quod gram de aestimari possit: sed in veritate servum se inutilem pronuntiet ; sicut Ve-lritas ait: ' Cum feceritis omnia , quaeprae- 'Lusi γ δ .cepta junt mobis, dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vere pauper & nudua
207쪽
Ds DE IMITAT. CHRIs ΤΙ spiritu esse poterit, oc cum Prophetarc. dicere: ' Quia unicus , re pauper semego. Nemo tamen isto ditior, nemo ii berior, nemo potentior, qui scit se&omnia relinquere, & ad infimum se po-
De regia etia sanctae Crucis. CAP. XII. i. Ustus hic multis videtur sermo: ' Luc. p. 3- Abnega temerinum, toste crucem tuum, S sequere IEsu M. Sed multo durius erit audire illud extremum VCrbum: ' Discedite a me maledicti in ignem
aeternum. Qui enim modo libenter audiunt &sequuntur verbum crucis; tUnc non timebunt ab auditione damnatio- aianha.. nis aeternae. Hoc signum crucis eris in caelo, cum Dominus ad judicandum menerit. Tunc omnes servi crucis , qui se
208쪽
L 1 B E R II. Cap. XII. Ii 7 Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent judicem cum magna fiducia. L. Quid igitur times tollere crucCm, per quam itur ad Regnum In cruce salus, in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus; in cruce infusio supernae suavitatis, in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus; in cruce Virtutis summa , in cruce perfectio sen-ctitatis. Non est salus animae, nec spes
aeternae vitae nisi in cruce. Tolle ergo
crucem tuam, & sequere IE su M, dcibis in vitam aeternam. Praecessit ille bajulans stibi crucem, & mortuus est
pro te in cruce: ut & tu tuam portes crucem , & mori assectes in cruce. Quia si commortuus fueris , etiam cum
illo pariter vives. Et si socius fueris poenae, socius eris & gloriae.
3. Ecce in cruce totum constat, &in moriendo totum jacet , & non est
209쪽
Ii 8. DE IMIΤΑΤ. CHRIsTIalia via ad vitam , & ad veram inter nam pacem, nisi via sancta crucis,"idianae mortificationis. Ambula quo Vis , quaere quodcumque Volueris , & non invenies altiorem viam suia pra , nec securiorem viam infra, nisi viam sanctae crucis. Dispone & ordina omnia secundum tuum velle ac videre, nec invenies nisi semper aliquid pati debere aut sponte, aut invite: & ita Cricem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis. . Interdum a Deo relinqueris, imterdum a proximo exercitaberis , &quod amplius est, s a te tibimet ipsi gravis eris; nec tamen aliquo remedio, Vel solatio liberari seu alleviari poteris: sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas . Vult enim Deus ut tribulationem
sine consolatione discas pati, &ut illi totaliter te subjicias , & humilior ex
210쪽
LIBER II. Cap. XII. II stribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati. Crux igitur semper parata est, & ubique te expectat.
Non potes effugere quocumque cucurreris: quia quocumque VeneriS teipsum tecum portabis , & semper teipsum invenies. Converte te supra, coninverte te infra, converte te extra & intra : & in his omnibus invenies crucem : & necesse est te ubique tenere patientiam, si internam vis habere pacem , & perpetuam promereri coro
s. Si libenter crucem portas, porta bit te , & deducet te ad desideratum finem: ubi scilicet finis patiendi erit, quamvis hic non erit. Si invite portas, onus tibi facis, & teipsum magis gra-Vas ; & tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem, aliam procul dubio invenies, & forsitan graviorem.