장음표시 사용
231쪽
1 o DE IMITAT. CHRIs ΤΙ STI , quia mei pauperis dignatus es recordari. ' O Pater misericordiarum sta Deus totius consolationis , gratiaS tibi ago, qui me indignum omni con solatione quandoque tua recreas comsolatione. Benedico te semper & glorifico , cum unigenito Filio tuo, & Spiritu sancto paraclito in saecula tacu lorum. Eia Domine Deus, amator iancte meus, cum tu VeneriS in cor meum exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea , & exultatio cordis mei. Tu spes mea , & refugium meum in die tribulationis meae.
z. Sed quia adhuc debilis sem in
amore, & imperfectus in virtute : ideo necesse habeo a te confortari, & Consolari: propterea visita me tapius, &instrue disciplinis tuis sanctis. Libera me a passionibus malis , & sana cor meum ab omnibus affectionibus inor dinatis : ut intus sanatus & bene purgatus, aptus essiciar ad amandum, for-
232쪽
L 1 AER III. Cap. V. I ttis ad patiendum, stabilis ad perseve
3. Magna res est amor , magnum omnino bonum, quod solum leve facit omne onerosum , & fert aequaliter omne inaequale. Nam onus sine onere portat, & omne amarum dulce ac sapidum essicit. Amor IΕsu nobilis, ad magna operanda impellit, & ad desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult este stirsum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse litaber , & ab omni mundana affectione alienus ; ne intimus ejus impediatur affectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nihil
dulcius est amore, nihil fortius, nihil altius, nihil latius, nihil jucundius, nihil plenius, nec melius in ca lo & in
terra: quia amor ex Deo natus est, nec
potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.
233쪽
i 1 DE IMITAT. CHRIs Tr . Amans volat, currit, & laetatur; liber est, & non tenetur. Dat omnia pro omnibus, & habet omnia in omnibus ; quia in uno summo bono stiper omnia quiescit, ex quo omne bonum fuit & procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor saepe modum nescit, sed super omnem modum feria vescit. Amor onus non sentit. labores non reputat; plus assectat, quam Valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere ac posse arbitratur. Valet igitur ad omnia; & multa implet,& effectili mancipat, ubi non amans ldeficit & jacet. 1. Amor vigilat, & dormiens non
dormitat. Fatigatus non laxatur; arcta tus non coarctatur; territus non conturbatur a sed sicut vivax flamma, &l ardens favilla sursum erumpit, secure que pertransit. Si quis amat , novit quid haec vox clamat. Magnus clamor
234쪽
L1BER III. Cap. V. I 3 in auribus Dei est ipse ardens assectus
animae, quae dicit.: DeuS meus, amor meus: ' tu totus meuS, & ego tuu S.
6. Dilata me in amore, ut discam interiori ore cordis degustare , quam suave s1t amare, & in amore liquefieri& natare. Tenear amore, Vadens supra me prae nimio fervore ac stupore. Cantem amoris canticum, sequar te dilectum meum in altum, deficiat in laude tua anima mea jubilans ex amore. Amem te plusquam me , nec me nisi propter te ; & omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris lucens
. Est amor velox , sincerus, pius, jucundus & amoenus ; fortis, patiens,
fidelis, prudens, longanimis, virilis,& seipsum numquam quaerens. Ubi enim seipsum aliquis quaerit, ibi ab
amore cadit. Est amor circumspectus, humilis, & rectus: non mollis, non levis,nec vanis intendens rebus; sobrius,
235쪽
i DE IMITAT. CHRIs ΤΙ castus, stabilis, quietus, & in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus, & obediens Praelatis, sibi vilis, &despectus, Deo devotus, & gratificus, sidens, semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus: quia sine dolore non vivitur in amore., 8. Qui non est paratus omnia pa-lti, & ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportevamantem, Omnia dura, & amara propter dilectum amplecti libenter ; nec ob accidentia contraria ab eo deflecti. De probatione meri amatoris.
236쪽
Quare Domine γSALVATOR. Quia propter modicam contrarietatem deficis a coeptis, & nimis avidὰ consolationem quaeris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut ei in prosperis placeo , ita nec in adversis ei displiceo.
2. Prudens amator non tam donum amantis considerat, quam dantis amorem. Affectum potius attendit, quam censum & infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non est ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me vel de Sanactis meis senseris, quam velles. A fiectus ille bonus & dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiae praesen-
237쪽
iis DE IMITAT. CHRΙsTItis est, & quidam praegustus patriae caelestis: super quo non nimium innitendum est, quia vadit & venit. Certare
autem adversus incidentes malos animi motus , & suggestiones spernere diaboli, insigne est virtutis & magni
meriti. 3. Non ergo te conturbent alienae
phantasitae de quacumque materia ingestie. Forte serva propositum, & inia tentionem rectam ad Deum. Non est illusio quod aliquando in excessum tuabito rapiaris, &statim ad solitas coriadis ineptias revertaris. Illas enim magis invite pateris quam agis: & qua diu displicent ac reniteris , meritum est & non perditio. . Scito quod antiquus inimicus omnino nititur impedire desiderium
tuum in bono, & ab omni devoto exemicitio evacuare: a Sanctorum scilicet cultu, a pia passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a pro-
238쪽
L 1 AER III. Cap. VI. I 7prij cordis custodia, dc a firmo proposito proficiendi in virtutibus. Multas
malas cogitationes ingerit ut taedium tibi faciat & horrorem, ut ab oratione revocet atque a sacra lectione. Displi-i
cet ipsi humilis confessio, & si posset a l
communione cessare faceret. Non credas ei, neque cures illum, licet sepius tibi deceptionis tetenderit laqueoS. Ipsi imputa cum mala ingerit & immunda. Dicito illi: Vade immunde
spiritus , erubesce miser , valde immundias es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime, non habebis in me partem ullam, sed ilEsus mecum erit, tamquam bellator artis, & tu stabis confusus. Malo mori, & omnem poenam subire , quam
tibi consentire. Tace re Obmutesce, non ' Mare. o. audiam te amplius licet mihi plures moliaris molestias. ' Dominus utamina tio mea, & salus mea, quem timebo. Si consistant adversum me castra, non time-
239쪽
1 8 DE IMITAT. CHRISTIV. ,δ.is. bit cor meum: ' Dominus adjutor meu est redemptor meur. 1. Certa tamquam miles bonus ;si interdum ex fragilitate corrueriS, resume vires fortiores prioribus Confidens de ampliori gratia mea: & prae cave a Vana complacentia & superbia. Propter hoc in errorem ducuntur multi, & in caecitatem paene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam & perpetuam humilitatem ruina
haec superborum, de se stulte praesti
De Occultanda gratia fkb humilitatis custodia. CAP. VII. SΑLvATOR. 1. IL 1 utilius est tibi & securius v devotionis gratiam abscondere,
nec in altum te efferre , nec multum
240쪽
L1BER III. Cap. VII. I 'inde loqui, neque multum pondera re I sed magis temetipsum despicere,& tamquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhaerendum , quae citius potest mutari in contrarium. Cogita in gratia quam miser & inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum vitae spiritualis profectus, cum consolationis habueris gratiam ; sed cum humiliter & abnegate, patienterque tuleris ejus subtractionem , ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas: sed sicut melius potueris &inteulexeris libenter quod in te est facias ;nec propicr ariditatem , seu anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligaS. L. Multi enim sunt qui cum non bene
eis successerit,statim impatientes fiunt aut desides. Non enimfemperes in pote-' Ieriro.s.state hominis etria ejus kd Dei est dare oc