Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

iso DE IMITAT. CHRIs Τ Iconsolari quando vult,&quantum vvir,& cui vult, sicut sibi placuerit, & non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam seipsos destruxerunt;

quia plus agere voluerunt quam potuerunt,non pensantes suae parvitatis mensuram, sed magis cordis astectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia ma)ora praesumpserunt quamDeo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt. Facti sunt inopes & viles relicti, qui in caesum posuerant nidum sibi: ut humiliati & depauperati discant non alis suis volare , sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt Mimperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant faciliter decipi possunt & elidi. 3. Quod si suum sentire magis se

qui quam aliis exercitatis credere velint, erit eis periculosus exitus ; si ta- men retrahi a proprio conceptu non

valuerint. Raro sibi ipsis sapientes ab

242쪽

LIBER III. Cap. VII. Istaliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate& parva intelligentia , quam magni

thesauri scientiarum cum Vana complacentia. Melius est tibi minus habe re, quam multum, unde posses super. bire. Non satis discrete agit qui se totum laetitiae tradit, obliviscens pristinae inopiae suae, & casti timoris Domi. ni , qui timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis & cujusque gravitatis nimis desperate se gerit, & minus fidenter de me quam Oportet, recogitat ac sentit.

. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, saepe tempore belli nimis dejectus & formidolosus reperietur. Si scires semper humilis & modicus in te permanere, necnon spiritum tuum bene moderari & regere, non incideres tam cito in periculum& offensam. Consilium bonum est, ut

243쪽

i DE IMITAΤ. CHRISTI fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita & denuo lucem posse reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. s. Utilior est enim talis probatio, quam si semper prospera pro tua Voluntate haberes. Nam merita non sunt

ex hoc a stimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori ponatur gradu ; sed si vera fuerit humialitate fundatus, & divina caritate repletus: si Dei honorem pure atque integre semper quaerat: si seipsum nihil reputet & in veritate despiciat, atque ab aliis etiam despici & humiliari magis gaudeat quam honorari.

244쪽

L1BER III. Cap. VIII. 113 De miti Uimatione suis in in oculis

Dei. CAP. VIII.

i. O Qu A R ad Dominum meum, 'I . - puisis sidi cinis. Si me amplius reputavero, ecce tu stas comtra me ε, & dicunt testimonium verum iniquitates meae, nec possum contradicere. Si autem me vitificavero &ad nihilum redegero, & ab omni propria reputatione defecero , atque sicut tum pulve avero, erit mihi propitia gratia tua & vicina cordi meo lux tua: &omnis aestimatio quantulacumque minima in valle nihilitatis meae submergetur, & peribit in aeternum. ibi enim

ostendes me mihi quid sum, quid fui, quo deveni: quia nihil sum,&nes civi. Si mihi ipsi relinquor, ecce nihil

245쪽

r14 DE. IMITAT. CHRIsTIdc tota infirmitas. Si autem subito me respexeris statim fortis efficior, & no VO repleor gaudio. Et mirum valde es hquo d sic repente .su blevor, dctam BC nigne a te complector , qui proprio pondere semper ad ima feror. E. Facit hoc amor tuus gratis prae-Veniens me, dc in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, de ab innumeris, ut vere dicam, eripienS malis. Me siquidem male amando me pC didi i dc te solum quaerendo dc pure amando, me dc te pariter inveni, atque CX amore profundius ad nihilum me

redegi. Quia tu, o dulcissime JEsu,

facis mecum supra omne meritum

meum, dc supra quam sperare audeam

vel rogare.

3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis sim indignus, tua tamen nobilitas dc infinita bonitas numquam cessat benefacere etiam in

246쪽

L1BER III. Cap. IX. ingratis & longe a te adversis Converte nos ad te ut simus grati, humiles & d voti t quia salus nostra tu es, virtus do fortitudo nostra.

luδd omnia ad Deum , sicut ad finem

ultimum sunt referenda. , CAP. IX. SALVAT O R.

i. ILI ego debeo esse sinis tuus j x supremus & ultimatus , si vere desideras esse beatus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus siepius ad seipsum & ad creaturas male incurva tus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te deficis & arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas, quia ego sum qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia : & ideo ad me tamquam ad suam originem cuncta sunt reducenda.

247쪽

116 DE IMITAT. CHRIs ΤΙΣ. Ex me pusillius & magnus , dives S pauper tamquam ex fonte vivo

aquam vivam hauriunt: & qui mihi sponte ac libere deserviunt , gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in Vero gaudio,neque in corde suo dilatabitur ; sed impedietur multipliciter, dc angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas ; sed mihi totum da Deo tuo, sine quo nihil habet

homo. Ego totum dedi, ego totum re- habere volo; & cum magna districtio. ne gratiarum actiones requiro. 3. Haec est veritas qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit caelestis gratia & vera caritas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neque pri-Vatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas, & dilatat omnes animae vires. Si recte: sapis in me solo

248쪽

L1BER III. Cap. X. III gaudebis, in me solo sperabis; quia nemo bonus , nisi solus Deus , qui stimsuper omnia laudandus, & in omnibus benedicendus in iacula iaculorum,

Amen.

Quod spreto mundo dulce est feretire

TUNc iterum loquar Domine,& non silebo; dicam in auribus ' Dei mei, Domini mei, Regis mei, qui es in excelso: O quam magna multi do dulcedinis tuae Domine, quam ab- Rondissi timentibus telSed quid es amantibus quid toto corde tibi servientibus 3 Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuae, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti mihi dulcedinem caritatis tuae, quia cum

249쪽

418 DE IMIT A T. C H R I s γ rnon essem fecisti me: & cum errarem longe a te reduxisti me ut servirem tibii& praecepisti ut diligam te. E. O IonS amoris perpetui quid di cam de tei Quomodo potero tui oblivisci, qui mei dignatus es recordari, etiam postquam contabui & perij 3 Fecisti ultra omnem spem misericordiam

cum servo tuo: & ultra omne meritum

gratiam & amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista 3 Non enim omnibus datum est ut omnibus abdicatis seculo renuncient , & monasticam vitam assumant. Numquid magnum est ut tibi serviam , cui omnis

creatura servire tenetur)Non magnum

mihi videri debet servire tibi: sed po-ltius hoc mihi magnum& mirandum

apparet, quod tam pauperem & indi gnum dignaris in servum recipere,&dilectis servis tuis adunare. Ecce omnia tua sunt quae habeo,&unde tibi servio. Verumtamem vice

250쪽

- L 1 AER III. Cap. X. 119 versa tu mihi magis servis quam ego tibi Ecce caesum, & terra, quae in minusterium creasti hominis praesto sunt, &faciunt quotidie quaecumque mandasti. Et hoc parum est, quin etiam Αngelos in ministerium hominis ordinasti. Transcendit autem haec omnia,

quod tu ipse homini servire dignatus es , & teipsum daturum ei promisisti. . Quid dabo tibi pro omnibus istis millibus bonis 3 Utinam possem tibi

servire cunctis debus vitae meae. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sussicerem. Vere tu es dignu Somni servitio, omni honore & laude

aeterna. Vere tu Dominus meus es , dcgo pauper servus tuus, qui totis viri-ms teneor tibi servire , nec umquam n laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo , sic desidero: & quidquid mihi deest tu digneris supplere.

s. Magnus honor, magnabi servire , & omnia propter te congloria ti-

SEARCH

MENU NAVIGATION