Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i98 Ad Tironem.

Antonii inueteratam sine ulla offensione amicitiam rctinere sane volo,scribamque ad eum,sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syngrapha Cras expecto LeptanMetenim ad cuius rutam pulcgio mihi tui sermonis utendum est.Vale. u

ET si mane Harpalum miseram:tamen cum haberem, cui recte darem literas, etsi noui nihil erat, iisdcm de rebus volui ad te saepius scribere: non quin considerem dili gentiae tuae, sed rei me magnitudo mouebat. Mihi prora & puppis, ut Graecorum prouerbium est,suit a me tui dimittendi, ut rationes nostras explicarcs. Offilio & Aurelio utique satistat. A' Flamma, si non potes omnem, partem aliquam velim eZtorqueas: in primisque ut expedita sit pensio Caled. Ian. de attributione conficies. de repraesentatione videbis. de domesticis rebus hactenus. De publicis omnia mihi certa,quid Octauius, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram. sed scilicet literas tuas expecto: & scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi , est dictum,&postridie Hircium. puto utrunque ad aquas Semas. quid egerint. Dolabellae procuratores sic ut admon tur. appellabis etiam Papiam. Vale.

tr si iusta & idonea usus es excusatione intermissionis literarum tuarum: tamen id ne saepius facias rogo. nam etsi de Reip. rumoribus & nuntiis certior fio, &de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater: tamen de qua uis minima rescripta a te ad me epistola semper suit gratissima.Quare cum in primis tuas desadcrcm literas noli comittere ut excusatione potius expleas ossiciu scribedi,quam assiduitate literaru. Vale.

C I C ERO TIRONI S V O S. D.

VERBERA v I te cogitationis tacito duntaxat conuitio, quod si sciculus alter ad sime iam sine tuis literis perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono. Marcus est adhibendus:1sque diu,& multis lucubrationibus commetata oratione. vide ut probare possit, te non peccasse. Plane te rogo, sicut olim matrem nostram sacere memini,quae lagenas etiam inaneis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exiccatae:sic tu, etiam si, quod scribas, non habebis,scribito tamen, ne sur- tum cessationis quaesiui se videaris. valde enim mihi semper & vera & dulcia tuis epistolis nuntiantur. Ama n OS,& Vale.

Q. CICERO TIRONI SVO S. P. D.

MIRIFICA M. mihi verberationem cessationis epistola dedisti: nam quae parcius frater perscripserat, verecsidia v idelicet & properatione, ea tu sine assentatione,ut erant, ad me scripsisti,& maxime de C ulibus dess. quos ego penitus noui libidinum & lan- μguoris effoeminatissimi animi plenos. qui nisi a gubernaculis recesserint,maximum ab uniuerso naufragio periculum est. Incredibile est quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestiuis fecisse:quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit societate vitiorum deliniet. Res est aut tribunitiis,aut priuatis costiis munienda: nam isti duo vix sunt digni, quibus alteri Caesenam,alteri Cossutianarum tabernarum standamenta credas. Te, ut dixi, sero oculis. ego vos ad III. Cal. Videbo, tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro,dissuaviabor. Me ama. Vale.

202쪽

M. Tullii Ciceronis Epistolarum

AD BRVTVM LIBER .

ci CERO BRVTO S.

Lo Dius Trib pl. designatus valde me diligit, vel, ut in Τι- ris, dicam, valde me amat. Quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito bene enim me nosti) quin illum quoque iudices a me amari. nihil enim mihi minus hominis videtur, quam non respondere in amore iis, a quibus prouocere. is mihi visus est suspicari, nec sane magno quidem dolore, aliquid a suis,vel per suos potius inimicos ad te esse delatum,quo tuus animus a se esset alienior. Non soleo mi Brute quod tibi notum esse arbitror) temere affirmare de altero: cst enim periculosum propter occultas hominum voluntates, multiplicesque naturas. Clodii animum perspeetiim habeo, cognitum, iudicatum: multa eius indicia, sed ad scribendum non . necessaria: volo enim hoc testimonium tibi videri potius,quam epistolam .auctus Antonii beneficio est, eius ipsius beneficii magna pars a te est. Itaque cum saluis nobis vel let saluum. In eum autem locum rem adductam intelligit sest enim, ut scis, minime stultus ut utrique salvi esse non possint. Itaque ricis mauult de te vero amicissime & loquitur, &sentit.quare,siquis secus ad te de eo scripsit, aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etia, mihi vc potius credas, qui & sacilius iudicare possum, quam ille nescio quis & te plus diligo. Clodium tibi amicissimum existima, ciuemque talem, qualis &prudentissimus,& sortuna optima esse debet. .

CICERO BRUTO s.

s c R i P T A & obsignata iam epistola, literae mihi redditae sunt a te, plenae rerum nos uarum, maximeque mirabiles: Dolabellam quinque cohortes misisse in Cherrones.sum. Adeone copiis ab udat, ut iis,qui ex Asia sugere dicebatur, Europam ap2ctcre co netur equinque autem cohortibus quid se nam facturum arbitratus cst, cum tu co quinque legiones, optimum equitatu, maxima auxilia haberes/quas quidem cohortes spero iam tuas esse:quoniam latro ille tam suit demens. Et tuum consiliu vehementer laudo, quod non prius tuum exercitum Apollonia Dyrrhachioque mouisti quam de Antonii

suga audisti, Bruti eruptione, Populi Rom. victoria. Itaque quod scribis, postea statuisse te aucere exercitum in Cherronessum, nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium Populi Rom. iacis ex tua dignitate, & e Rep. Quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta de Antoniis:quod dicam, in bonam part c accipias: magis mihi

probatur militum seueritas, quam tua. Te beneuolentiam exercitus,equitumque ex-

pertum esse, vehcmcntcr gaudeo. De Dolabella, ut scribis,squid habes noui facies me certiorem. in quo valde delector, me ante prouidisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi: & id valde pertinuit,ut ego tum intelligebam, ad Remp. Vt nunc iudico, ad dignitatem tuam. Quia scribis me maximo odio egisse, ut insectarer Antonios Idque laudas: credo ita videri tibi:sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo: scribis enim acrius prohibenda bella ciuilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. Vehementer a te Brute dissentio:neque clementiae tuae concedo: sed salutaris seueritas vincit inanem speciem clementiae. Quod si clemctes esse voluerimus nunquam deerunt bella ciuilia. Sed de hoc tu videris. De me possum idem, quod Plautinus pater in Trinumo, Mihi quidem aetas acta serme cst,tua istuc refert maxime. Opprimemini mihi credeὶ Brute,nis prouideritis: neque enim populum sem-s per eundcm habebitis, neque Senatum,neque Senatus ducem. Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. nihil potest esse verius. x IIII. Cal. Maii. N.iiii.

203쪽

etoo Ad Brutum

CICERO BRVTO S.

N O s T RAE res meliori loco videbantur: scripta enim ad te certo scio qua gessa sunt. Quales tibi saepe scripsi Cosule tales extiterunt. Caesaris vero pueri mirifica indoles virtutis. utinam tam facile eum florente & honoribus & gratia regere ac tenere possimus, quam facile adhuc tenuimus. Est omnino illud difficilius,sed tamen non dissi-dimus:persuasum est enim adolescenti, Si maxime per me,eius opera nos esse saluos. Et certe nisi is Antonium ab Vrbe auertisset periissent omnia. Triduo vero aut quatriduo ante hanc rem pulcherrimam, timore quodam pcrculsa ciuitas tota ad te se cum con- iugibus& liberis effundebat . eadem recreata ad x i I. Cal. Maii,te huc Vcnire, quam se ad te ire malebat. Quo quidem die magnoru meorum laborum, multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida, veraque gloria. nam tantae multitudinis quantam capit urbs nostra, concursus est ad me fictus. ea cum usque in Capitoliu deductus, maximo clamore atque plausu in rostris collocatus sum. Nihil est in me inane ineque enim debet. Sed tamen omnium ordinii consensus, gratiarum actio, gratulatioque me commouet, propterea quod popularem me esse in populi salute praeclarum est. Sed haec te malo ab aliis audire. Me velim de tuis rebus, consilisque facias diligentissime certiorem: illudque consideres, ne tua liberalitas dissolutior videatur. Sic lentit Senatus,sic populus Rom. nullos unquam hosteis digniores mni supplicio suisse, quam eos ciueis, qui hoc bello cotra patriam arma cepertit. Quos Zquidem ego omnibus sententiis ulciscor. Si persequor omnibus bonis approbantibus. Tu quid de hac re sentias tui iudicii est . ego sic sentio, trium fratrum unam & eandem esse causam Consules duos, bonos quidem,sed duntaxat bonos, amisimus.Hircius quidem in ipsa victoria occJdit, cum paucis diebus magno praelio ante vicisset. Nam Pansa sugerat vulneribus acceptis, quae ferre non potuit. Reliquias hostium Brutus persequitur,& Caesar. Hostes aute omnes iudicati,qui M. Antonii sectam secuti sunt. Itaque id s.c. plerique interpretatur etiam ad tuos sue capiuos, siue dedititios pertinere. Equidem nihil disserui durius, cum nominatim de C. Antonio decernerem,quod ita salue

ram,a te cognoscere causam eius Senatum oportere. x. Cal. Maii.

BRVTVs CICERONI S.

QI A N T A sin laetitia affectus co*nitis rebus Bruti nostri & Consulum, facilius est tibi existimare, quam mihi scribere . cum alia laudo & gaudeo accidisse,ium quod Bruti eruptio non solum ipsi salutaris suit, sed etiam maximo ad victoriam adiumeto. Quod scribis,trium Antoniorum unam atque eadem causam esse, quid ego sentiam, meliudicii esse: statuo nihil, nisi hoc Senatus aut populi Rom. iudicium esse de iis ciuibus qui pugnantes non interierint. At hoc ipsum, inquies, inique facis, qui hostilis animi in Rem p. homines ciueis appelles. Immo iustissime: quod enim nondum Senatus censuit,nec populus Rom. iussit, id arroganter non praeiudico, neque revoco ad arbitrium

meum. Illud quidem non muto,quod ei, quem me occidere res non coegit,neque crudeliter quicquam eripui, neque dissolute quicquam remis, habusque in mea potestate, quoad bellum suit. Multo quidem honesius iudico, magsique quod concedere possit 'Resp. miserorum sortunam non inscctari, quam infinita tribuere potentibus, quae cupiditatem & arrogantiam incedere possint. Qua in re Cicero vir optime ac sortissime, milisque merito & meo nomine,& Reip. carissime, nimis credere videris spei tuae: sta-tsmque,ut quisque aliquid recte secerit, omnia dare ac permittere:quasi non liceat tra duci ad mala consilia corruptum largitionibus animum .Quae tua est humanitas, aequo animo te moneri patieris, praesertim de communi salute: facies tamen quod tibi visum

fuerit: ctiam ego, cum me docueris. Nunc Cicero, nunc agendum est, ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causast, ut aliud renascatur illo peius. Nihil iam neque opinantibus, aut patientibus nobis aduersi evenire potest, in quo non cum omniu culpa, tum praecipue tua sutura stici

204쪽

ius tantam authoritatem Senatus, ac populus Rom. non solita esse patitur, sed etiam cupit, quanta maxima in libera ciuitate unius esse potest quam tu non silum bene sentiendo, sed etiam pruienter tueri debes. Prudentia porro quae tibi superest, nulla abs te desideratur, nisi modus in tribu edis honoribus. Alia omnia sic abunde adsunt, ut cum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutcs. Vnum hoc grato animo, liberasque prosectum, cautiorem ac moderatiorem liberalitatem desiderat: nihil enim Senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut praesidio sit. Itaque ib meo de Consulatu, ne Caesar tuus altius se ascendisse putet decretis tuis, quam inde, si Consul factus sit,descensurum .Quod si Antonius ab alio relictum regni instrumetum occasionem regnandi habuit: quonam animo sere putas, siquis authorc non tyranno intersecto,sed ipso Senatu putat se imperia quaelibet concupiscerp posset Quare tum &facilitatem &prouidentiam laudabo tuam,cum exploratum habere coepero Caesarem honoribus, quos acceperit, extraordinariis sere contentum. Alienae igitur, inquies, culpae me reum faciesὶ Prorsus alienae,si prouideri potuit ne existeret. quod utinam inspectare possis timorem de illo meum. His literis scriptis, te Consulem factum audiuimus.Tum vero incipiam proponere mihi Remp. iustam,& iam suis nitetem viribus, si istuc videro.Filius valet,& in Macedoniacu equitatu praeniissus est. Id. Maiis. Ex castris.

M A D v. Cal. Maii, cum de iis qui hostes iudicati sunt bello persequendissententiae diceretur, dixit Seruilius etiam de Ventidio,& ut Cassius persequeretur Dolabellam. Cui cum essem assensu decreui hoc amplius,ut tu,si arbitrarere Utile fore,cque Repu. esse,

persequerere Dolabellam bello: si minus id comodo Reip. facere posses, siue non existimares e Rep. esse, ut in iisdem locis exercitum cotineres. Nihil honorificentius potuit facere Senatus, quam ut tuum esset iudicium, quid tibi maxime conducere Reip. videretur. Equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella, ad fidem,& ad dignitatem tuam pertinere,eum persequi. De Cassii nostri copiis nihil sciebamus: neque enim ab ipso ullae literae:neque nutiabatur quicquam,quod pro certo haberemus. Quantopere autem intersit opprimi Dolabellam, prosectd intelli- 3 gis,tum ut sceleris poenas persoluat, tum ne si quo se latronum duces ex Mutinensi suga conserant. Atque hoc mihi iam ante placuisse,potes ex superioribus meis literis recordari. quanqua tum & sugae portus erat in tuis castris,& subsidium salutis in tuo exercitu. Quo magis nunc liberati sui spero) periculis, in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. Sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter: facies nos, quid constitueris,&quid agas si tibi videbitur) certiores. Ciceronem nostrum in vestrum collegium cooptari volo. Existimo omnino absentium rationcm sacerdotii comitiis posse haberi: nam etiam factu est antea. C. enim Marius,cum in Cappadocia esset,lege Domitia factus cst Augur: nec,quo minus id postea liceret, ulla lex sanxit. Est etiam in lege

Iulia,quae lex est de saccrdotiis proxima,his verbis, QV i PETIT, C v I v SUE RATIO ε ΗΑ BEBIT v R. aperte indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. Hac de rescripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur,sicut in rebus omnibus. Tibi autem statuendum est de Domitio & de Catone nostro. sed quanuis liceat absentis ratione haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. Quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas. Omnino Pasi vivo celeriora omnia putabamus: satim enim collegam sibi subrogasset: deinde ante praetoria sacerdotum comitia suis sent. Nuc per auspicia longam moram video: dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. Tu tota de re quid

sentia velim me facias certiorem. III. Non. Maii.

. Noti expectare dum tibi gratias agam. Iampridem hoc ex nostra necessitudine, quae ad summam beneuoletiam peruenit,sublatum esse dcbet. Filius tuus a me abest:

205쪽

etoa Ad Brutum

in Macedonia congrediemur. iussus est enim Ambraciam ducere equites per Thessaliarm S scripsi ad eum,ut mihi Heracleam occurreret. Cum eum videro squoniam nobis permittis) communiter constituemus de reditu eius ad petitionem, aut ad comendationem honoris. Tibi Glycona medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. Audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae, custodirsque ut parricidam . Nihil minus credendum est: quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepiti praetcrea est modestus homo,& frugi, quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad sacinus. Rogo te, & quidem valde rogo, nam Axhilicus noster non minus, quam aequum est, laboratὶ eripias eum ex custodia, conseruesque: hoc ego ad meum officium priuatarum rerum aeque ,ε atque ullam aliam rem, pertinere arbitror. Cum has ad te scriberem literas ab Satrio legato C. Trebonii reddita est mihi epistola, a Tullio & Deiotaro Dolabellam casum, fugatumque esse. Graecam epistolam tibi misi Cycherci cuiusdam ad Satrium missam. Flauius noster de controuersia, quam habet cum Dyrrhachinis haereditariam, sumpsit te iudicem. Rogo te Cicero,&Flauius rogat rem conficias. Quinci, qui Flauium secit haeredem, pecuniam debuerit ciuitas. non est dubium, neque Dyrrhachini inficiantur, sed sibi donatum aes alienum a Caesare dicunt. Noli pati, a necessariis tuis necessario meo iniuriam fieri. x v ii. Cal. Iun. ex castris, ad imam Candaviam.

BR v TVS CICERONI S.

BIBuxus quam carus mihi esse dcbeat, nemo melius iudicare potest, quam tu, cuius tantae pro Rep .contentiones, solicitudinesque fuerunt. Itaque vel ipsius virtus,vel nostra necessitudo debet cociliare te illi, quo minus multa mihi lcribenda esse arbitror. voluntas enim te mouere debet nostra, si modo iusta est, aut pro incio necessario sus. incipitur. In Pansae locum petere constituit. Eam nominationem a te petimus. Neque coniuctiori dare beneficium,quam nos tibi sumus: neque digniorem nominare potes,

quam Bibulum. De Domitio & Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commedatissimi sint Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes. Sed Apuleius in sua epistola celebrabitur. Bibulum noli dimittere ex sinu tuo tantum iam virum,ex quanto crede mihi) potest euadere, qui vestris paucorum respondeat laudibus.

CICERO BRVTO S.

M v L T O s tibi commendo, & commendem necessc est: optimus enim quisque vir,&ciuis sequitur iudicium tuum: tib sque omnes sortes viri nauare operam & sudiuvolunt: nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te & gratiam & auctoritatem is valere plurimuna. Sed C. Nasennium municipem Suessanum tibi ita commendo, ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octauum principem duxit. postea in re familiari occupatus suit. Hoc tempore cum Reip. partibus, tum tua excellenti dignitate commotus, vellet per te aliquid auctoritatis assumere. Fortem virum Brute tibi commendo, frugi hominem, &, siquid ad rem pertincti etiam locupletem. Pergratum mihi erit,si eum ita tractaris, ut merito tuo mihi gratias agere possit. .

rvNGERER ossicio, quo tu iunctus es in meo luctu, teque perliteras consolarer nisi scirem iis remediis, quibus meum dolorem tu leuases, te in tuo non egere: ae velim facilius, quam tunc mihi, nunc tibi tute medeare. est enim alienum tanto viro, ut es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes, quas collegeras, tum auctoritas tua a nimio moerore deterruit . cum enim mollius tibi ferre viderer, quam deceret virum, praesertim cum qui alio consolari soleret, accusasti me perliteras grauioribus verbis,quam tua consuctudo serebat. itaque iudicium tuum magni aestimans, idque veritus, me ipse collegi: & ea quae didiceram, legeram, acceperam , grauiora duxi tua auctoritate addita. ac mihi tum Brute officio solum erat & naturae, tibi nunc populo&scenae sui dicitur) seruiendum est: nam cum in te non solum

206쪽

exercitus tui,sed omnium ciuium,ac pene gentium coniecti oculi sint, minime decet, propter quem sortiorcs caeteri sumus, cum ipsum animo debilitatum videri. Quam ob rem accepisti tu quidem dolorem id enim amisisti, cui simile in terris nihil suit) &estio dolendum in tam graui vulnere, ne id ipsum carere omni sensu doloris sit miserius,

quam dolere: sed, ut modice caeteris utile est, tibi necesse est. Scriberem plura, nisi ad tenaec ipsa nimis multa essent. Nos te, tuumque exercitum expectam usi: sine quo, ut retia qua ex sententia succedant,vix satis liberi videmur fore. De tota Rep. plura scribam,&sortasse iam certiora iis literis,quas Veteri nostro cogitabam dare.

CICERO BRVTO s.

Nu As adhuc a te literas habebamus, ne famam quidem, quae declararet,ie, cognita Senatus authoritate, in Italiam adducere exercitum: quod ut faccres,sdque matu rares, magnopere desiderabat Resp. ingrauescit enim in dies intestinum malum, nec externis hostibus magis, quam domesticis laboramus: qui erant omnino ab initio belli, sed facilius frangebantur. ercctior Senatus erat,non sententiis solum nostris, sed etiam cohortationibus excitatus: erat in Senatu satis vehemens & acer Pansa, cum in caeteros huius generis, tum maxime in socerum, cui Consuli non animus ab initiet, non fides ad extremum defuit. Bellum ad Mutinam gcrebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, nonnulla in Hircio. huius belli fortuna, ut in secundis, fluxa:vt in aduerss,bona. erat victrix Resp.caesis Antonii copiis,ipso expulso a Bruto. deinde ita multa peccata, Vt quodammodo victoria excideret c manibus. perterritos,inermos, saucios non sunt nostri

duces persecuti: dat imque Lepido tempus est, in quo leuitatem eius saepe pcrspectam, maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni,sed rudes Bruti & Planci . sunt fidelissima & maxima auxilia Gallorum:sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole,admirabiisque constantia, improbissimis literis quidam , fallaci-Vbusque interpretibus ac nuntiis impulertit in spem certissimam Costilatus. quod simul atque scias, neque ego illum absentem literis monere destiti, nec accusare praesentes eius necessarios,qui eius cupiditati suffragari videbantur: nec in Senatu sceleratissimorum cosiliorum sontes aperire dubitaui: nec vero ulla in re memini aut Senatum meliorem,aut magistratus . nunquam enissa in honore extraordinario potentis hominis,

vel potentissimi potius squandoquidem potentia iam in vi posta est & armis) accidit

Vt nemo Tribunus pl. nemo alio magistratu, nemo priuatus author existeret Sed in hac constatia atque virtute erat tamen solicita ciuitas. illudimur cnim Brute cum militum deliciis,tum imperatoris insoletia. tantum quisque in Rep.posse postulat,quantum habet virium. non ratio,non modus, non lex, non mos, non officiti valet, non iudicium, non existimatio ciuiu non posteritatis verecudia. Haec ego multo ante prospiciens sugiebam ex Italia,tum, cum me vcstrorum edictorii fama reuocauit. incitasti vero tu me

Brute veliae. quaquam enim dolebam in eam me Vrbe ire, quam tu fugeres, qui eam liberauisses,quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore: perrexi tamen, Romamque perueni, nulldque praesidio quatefeci Antoniti, cotraque eius arma

nefanda, praesidia, quae oblata sunt, Caesaris caelio & authoritate firmaui. Qui s steteritidem, milisque paruerit, satis videmur habituri praesidit: sin aute impiorum costia plus

Valuerint, quam nostra, aut imbecillitas aetatis non potuerit grauitatem reru sustinere, spes omnis est in te. Quamobre aduola obsecro, atque eam Rep. qua virtute atque animi magnitudine magis, quam euentis reru liberasti, critii libcra. Omnis omniti concur

sus ad te futurus est.Hortare idem per literas Cassii spes libertatis nusqua,nisi in vestrorum castroru praesidiis est. Firmos omnino &duces habemus ab Occidete,&exercitus. Hoc adolescentis praesidiu equide adhuc firmum esse fido,sed ita multi labefactant, ut ne moueatur, interdit extimescam. Habes totum Reip. statum, qui quide tum erat,

cum has litcras daba. velim deinceps meliora sint. sn aliter sucrit, squod dii omen auertat) Rcip. vice dolebo,quae immortalis esse debeat.mihi quide quantulu reliqui est

207쪽

ao Ad Brutum

VETERis Antistii talis animus est in Rem p. ut non dubitem quin in Caesare &Antonio se praesiturus fuerit acerrimum propugnatorcm communis libertatis, soccasioni potuisset occurrere: nam qui in Achaia congressus, P. Dolabella milites atque equitcs habente, quod uis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis ina qlueritiquam videri aut coactus esse pecuniam dare,aut libenter dedisse homini nequio simo atque improbissimo, is nobis ultro pollicitus est,&dedit xx iis ex sita pecunia, quod multo carius est, seipsum obtulit & coniunxit. huic persuadere coepimus, ut imperator in castris remaneret, remque publicam defenderet. statuit cundum sibi, quoniam exercitum dimisisset: statim vero rediturum ad nos confirmauit legatione suscepta, nisi Praetorum comitia habituri essent Consules: nam illi ita sentienti de Rep. magnopere auctor sui, ne differret tempus petitionis suae. cuius factum omnibus gratum esse deber, qui modo iudicarint hunc exercitum esse Reip. tibi lato gratius, quanto maiore animo, gloriaque libertatem nostram defendis, & dignitatem: si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es. Ego etiam mi Cicero proprie, familiariter ue te rogo, ut Uctcrem ames, velίsque esse quaamplissimum: qui etsi nulla iι re deterreri a propolato potest, tame excitati tuis laudibus,indulgentiaque poteri quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum:& mihi gratissimum erit.

CICERO BRVTO.

ετ si daturus eram Messalae Coruino continuo literas, tamen Veterem nostrum ad te sine litetis meis venire nolui. Maximo in discrimine Resp. Brute versatur, viactores ue rursus decertare cogimur. id accidit M. Lepidi scelere & amentia. quo tempore cum multa propter eam curam,quam pro Rep. suscepi, grauitcr serrem,tum nihil tuli grauius, quam me non posse matris tuae precibus cedere, non sororis. nam tibi quod

mihi plurimi est) faciter me satisfacturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa

Lepidi distingui ab Antonio, omniumque iudicio etiam durior erat,quod, cum hono- ribus amplissimis a Senatu esset Lepidus ornatus, tum etiam paucis ante diebus praeclaras literas ad Senatum misisset, repete non solum recepit reliquias hostium, sed bellum acerrimum terra, masque gerit: cuius exitus qui futurus sit, incertum est. Itaque cum rogamur, ut misericorda liberis eius impertiamus, hihil affertur, quo minus summa supplicia, si s quod Iuppiter omen auertat) pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint. Nec vero me fugit, quam sit acerbum, parentum scelera filiorum poenis tui. Sed

hoc praeclare legibus comparatum est, ut charitas liberorum amiciores parentes Reip.

redderet. Itaque Lepidus crudes is in liberos non is qui Lepidum hostem iudicat. atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe de sensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis. quanquam quod tua mater & sinror deprecatur pro pueris, id ipsum, & multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, is Antonius, & reliqui hostes denuntiant. Itaque maximam spem hoc tempore habemus

in te atque exercitu tuo. cum ad Reip. summam,tum ad gloriam, & dignitatem tuam vehementer pertinet te in Italiam, ut ante scripsi, venire quam primum: egoi enim Vehementer tum viribus tuis, tum etiam consilio Resp. Veterem pro eius erga te beneuolentia singula sque officio libenter ex tuis literis complexus sum, eumque cum tui, tum Reip. studiosissimum, amantissimumque cognoui. Ciceronem meum propedie, ut spero videbo:tecum enim illum,& te in Italiam celeriter en venturum confido.

D E M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor:qui si eripuerit se nobis quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines) oro atque obsecro te Cicero, i necessitudinem nostram, tuamque in me beneuolentiam obtestans, sororis meae liberos, obliviscaris esse Lepidi filios: meque his in patris locum successis existimes. hoc sa te impetro, nihil profecto dubitabis pro his suscipere. Aliter alii cum suis vivunt:

208쪽

nihil ego possum in sororis meae liberos facere, quo possit expleri voluntas mea aut os-ficium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt,si modo digni sumus, quibus aliquid

tribuatur: aut ego matri ac sorori, puerisque illis praestaturus sum,si nihil valuerit apud te,reliquumque Senatum contra patrem Lepidum Brutus auunculus e Scribere multa ad te neque possum prae solicitudine ac stomacho, neque debeo. na si in tanta re, tam que necessaria verbis mihi opus est ad te excitandum & confirmandum, nulla spes est sacturum te quod volo & quod oportet. Quare noli expectare longas preces: intuere ' meipsum,qui hoc a te vel a Cicerone coniunctissimo homine priuatim, vela consulari tali viro remota necessitudine priuata impetrare dcbeo. Quid sis facturus, velim mihi quam primum rescribas. Cal.Quint. Ex castris.

CICERO BRVTO

BREVEs tuae literae: breues dico immὁ nullae . tribulae versiculis his temporibus Brutus ad mer nihil scripsis cm potius.& requiris meas. Quis unquam ad te tuorum sine incis venit quae autem epistola non pondus habuit quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum

epistolam. recte id quidem : sed haec quoque debuit esse plenior. Ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsssies, statim extrusi tabellarios, literasque ad Cice-3' ronem:vi ctiam si in Italiam venis et ad te rediret. nihil enim mihi iucundius,nihil illi

honestius. quanquam aliquoties ei scripseram, sacerdotum comitia mea summa con tentione in alterum annum csse reiecta:quod ego cum Ciccronis causa claboraui,tum

Domitii,Catonis Lentuli, Bibulorum: quod ad te etiam scripseram. sed videlicet,cum illam pusillam epistolam tuam ad me dabas,nondum erat tibi id notum. Quare omni

studio a te mi Brute contendo, ut Ciceronem meum ne dimittas, ta rimque adducas:

quod ipsum,si Rem p .cui susceptus es,respicis,libi iam iamque faciedum est: renatum enim bellum est, Idque non paruo scelere Lepidi. oxercitus auic Caesaris,qui erat optimus, non modo nihil prodest,sed etiam cogit exercitum tuum flagitari: qui si Italiam attigerit, erit ciuis nemo squem quidem ciuem appellari fas st) qui se non in tua castra conserat . etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus. Sed non ignoras 3 quam sint incerti animi hominum, S insecti partibus, & exitus praeliorum . quin etiamsi, Π spero,vicerimus,tamen magnam gubernationem tui consilii, tuaeque auctoritatis

res desiderabit. Subueni igitur per deos, Idque quam primum. tibi pcrsuade, non te Idibus Martiis,quibus seruitutem a tuis ciuibus repulisti, plus prosuit se patriae, quam si ma

ture veneris,profuturum. I I. Id.Quint.

CICERO BRVTo

MEssA L A M habes. quibus igitur literis tam accurate scriptis assequi possum, subtilius ut expliccna,quae gerantur, quaeque sint in Rep. quam tibi is exponet, qui & optime omnia nouit,& elegatissime expedire & deserre ad te poteste caue enim existimes Brute quanquam non cst nccesse ea me ad te, quae tibi nota sunt, scribere: sed tamen 33 tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire caue putes,probitate constantia,cura, studio Reip. quicquam illi esse simile: ut eloquentia,qua mirabiliter excellit vix in eo locuna ad laudandum habere videatur. quanquam in hac ipsa sapientia plus apparet: ita graui iudicio, multaque arte se exercuit in verissimo genere dicendi. tanta autem industria est, latumque euigilat in studio, ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur. sed provehor amorc: non enim id propositum est huic epistolae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum, cui & virtus illius non minus quam mihi nota est,& haec ipsa studia,quae laudo notiora. quem cum a me dimittens grauiter serrem, hoc levabar uno, quod ad te tanquam ad alterum me

proficiscens,& ossicio fungebatur,& laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus. Venio nunc, longo sane interuallo, ad quandam epistolam, qua mihi multa tribuens, H unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius,&tanquam pr.

209쪽

aos Ad Brutum

digus. tu hoc: alius sertasse, quod in animaduersione poenaque durior: nisi fortasse Otrunque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium tibi cupio esse notissimum: neque selum ut Solonis dictu usurpem qui &sapiens unus fuit ex septem,& legum scriptor solus ex septem. is Rem p. duabus rebus contineri dixit, praemio &poena. est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, & quaedam in Vtroque generc mediocritas. Sed non tanta de re propolitum est hoc loco disputare. Quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis, alienum non puto aperire . Post interitum C saris, civestras memorabit eis Idus Martias, Brute,quid ego praetermissum a vobis,quantamque impendere Reip. tempestatem dixerim, non es oblitus. magna pellis erat depulsa per VOS, magna populi R. macula deleta, vobis vero parta diuina gloria: sed instrumentum sregni delatum ad Lepidum & Antonium: quorum alter inconstantior, alter impurior, Vterque pacem metuens, inimicus otio. His ardentibus perturbandae Reip. cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus. erexerat enim se ciuitas in retinenda libertate consentiens. nos tum nimis acres: vos fortasse sapientius excessistis urbe ea, quam liberaratis: Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. Itaque cum teneri Vrbem a parricidis viderem, nec te in ea, nec Cassium tuto eise posse, eamque armis oppressam ab Antonio: mihi quoque ipsi esse excedendum putaui. tetrum enim spectaculum, oppressa ab impiis ciuitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem, qui semper ii fixus in patriae charitate discessima ab eius periculis serre no potuit. Itaque in medio Achaico cursu, cum Etesiarum diebus auster me in Italiam, quasi dissuasor mei consilii retulisset, te vidi Vcliae, dolusque vehementer. cedebas enim Brute, cedebas, quoniam Stoici vestri negant sugcre sapientis. Romam ut veni, statim me obtuli Antonirsceleri atque dementiae Muem cum in me incitauissem, consilia inire coepi, Brutina planc, vestri enim haec sunt propria sanguinis) Rei p. liberanda . Longa sunt quae restant, praetereunda: sunt enim de me. tantum dico, Caesarem hunc adolesccntem, per quem adhuc sumus, si verum fateri volumus, fluxisse ex sente consiliorum meorum. Huic habiti a me honores nulli quidem Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. ut enim primum libcmtatem reuocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quid cin Bruti diuina virtus ita commouisset,ut iam id scire possemus,atque omne praesidium esset in puero,quia celauicibus nostris auertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus equanquam ego illi tum verborum laudem tribui, eamque modicam. decreui etiam imperium: Πquod quanquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum habenti necessarium. quid enim est sine imperio exercitus3 Statuam Philippus decreuit, celeritate petitionis primo Seruius, post maiorem etiam Seruilius. nihil tum nimium videbatur. sed nescio quomodo facilius in timore benigni, quam in victoria grati reperimur. ego enim D. Bruto liberato cum hetissimus ille ciuitati dies illuxisset, idemque casu Bruti natalis esset, decrcui,ut in fastis ad eum diem Bruti nomen ascriberctur: in eoque summaiorum exemplum secutus, qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos Pontifices ad aram in Velabro facere soletis. quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriar sempiternam memoriam volebam. atque illo die cognoui paulo plures in Senatu malevolos esse, quam gratos. eos per ipsos dies effudi si itavisin honores in mortuos Hircium &Pansam, Aquilam etiam: quod quis reprehendit, 'nisi qui deposito metu praetcriti periculi suerit oblitus 3accedebat ad beneficii inc moria gratam ratio illa, quae etiam posteris posset esse salutaris: extare enim volebam in cri

delissimos hostes monimenta odii publici sempiterna. Suspicor illud minus tibi prinbari quod ab tuis familiaribus optimis illis quidem viris, sed in Rep. rudibus non probatur, quὀd,ut ouanti introire Cassari liceret, decreuerim. Ego autem sed erro sortasse: nec tamen is sum, ut mea me maxime delectene nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius. cur autem ita sat aperiendia non est: ne magis videar prouidus suisse,quam gratus. Hoc ipsum nimium:quare alia videamus. D. Bruto decreui honores: decreui

210쪽

L. Planco. praeclara illa quide ingenia,quae gloria inuitantur:scd Senatus etiam sapiens, v qui, qua quenque re putat, modo honesta ad Rem p. iuuandam posse adduci, hac utitur. At in Lepido reprehendimur: cui cum statuam in rostris statuissemus iidem illam euertimus. nos illum honore studuimus a furore reuocare: vicit amentia leuissimi hominis nostram prudentiam . nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali, quantum in euertenda boni. satis multa de honoribus. Nunc de poena pauca sunt dicenda: intellexi enim ex tuis saepe literis,le in iis,quos bello deuicisti, clem etiam tuam velle laudari. existimo equidem, nil a te nisi sapienter: sed sceleris poenam prae termittere sid enim est,quod vocatur ignoscero etiam si in caeteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim bellum ciuile suit in nostra Repub om-- nium, quae memoria mea suerunt, in quo bello non, utractique pars vicisset, tamen ali-

Α' qua forma esset sutura Reip. hoc bello victores quam Remp.simus habituri non facile affirmarim: victis certe nulla unquam erit. Dixi igitur sententias in Antonium dixi in Lepidum seueras: neque tam ulciscendi causa, quam ut &in praesens sceleratos ciues timore ab impugnanda patria deterrerem, & in posterum documentum statu crem, nequis talem amentiam vellet imitari. quanquam haec quide sententia non magis mea fuit,quam omnium. in qua videtur illud esse crudele quod ad liberos, qui nihil meruerunt, poena peruenit. sed id & antiquum est,& omniti ciuitatum: siquidem etiam Themistoclis liberi eguerunt. Et si iudicio damnatos eadem poena sequitur ciueis, qui potuimus leniores esse in hostes ρ quid autem queri potest quisquam de me, qui, si vicissiet, . acerbiorem se in me suturum fuisse confiteatur necesse est e Habes rationem mearum sentetiarum, de hoc genere duntaxat honoris & poenae: nam de caeteris rebus quid sens' serim quidque censuerim, audisse te arbitror. sed haec quidem non ita necessaria. Illud valde necessarium Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum: summa est expectatio tui: qui si Italiam attigeris, ad te concursus fiet omnium. siue cnim vicerimus qui quidem pulcherrime viceramus, nisi Lepidus perdere omnia, & perire ipse cum suis concupivisset) tua nobis authoritate opus est ad collocandum aliquem ciuitatis statum, sue etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in authoritate tua,tum in exercitus tui viribus. sed propera per deos: scis enim quatu in sit in temporibus, quantum in celeritate. Sororis tuae filiis quam diligenter consulam, spero te ex matris & ex sororis literis cogniturum . qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis, quae mihi charissima est, quam, ut quibusdam videor,constantiae nacae. Sed 4x ego nulla in re malo, quam te amando constans & esse & videri.

BRVΤVS CICERONI S.

PARTICvLAM literarum tuarum, quas misisti Octauio, legi, missam ab Attico mihi. studium tuum, curaque de salute mea nulla me noua voluptate affecit: non selum

enim usitatum, sed etiam quotidianum est,siquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut seceris. At dolore, quatum animo maximum capere possum, cadem illa pars epistolae scriptae ad Octauium de nobis affecit: sic enim illi gratias agis de Rep. tam suppliciter ac demisse, quid scribam e pud ct conditionis ac

fortunae: sed tamen icribendum est: commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosorρὶ ut prorsus prae te seras non sublatam dominationem, sed dominum commutatu cffc. verba tua recognosce,&aude negare seruientis aduersus Regem istas esse preces. Vnum ais esse,quod ab eo postuletur&expectetur, ut eos ciueis,de quibus viri boni, populusque Rom. bene existimet,saluos velit.quid s nolite non erimus atqui non esse, quam csse pcr illum, praestat. Ego mediusfidius no existiino tam omneis dcos auersos esse a salute populi Ro. ut Octauius orandus sit pro salute cuiusquam ciuis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum: iuuat enim magnifice loqui, & certe decet

aduersus ignoranteis quid pro quoque timendum, aut a quoque petendum sit. Hoc tu Cicero posse fateris Octauiu, & illi amicus es: aut, si me charii habes, vis Romae videri,

SEARCH

MENU NAVIGATION