Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Epist . ad C. Memmium, & alios

M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO PRAE T. v RB. S.

. L. cvs Ti Dius est tribulis, & municeps,& similiaris meus. Is causam habet quam causam ad te deseret. commendo tibi hominem, sicuti tua sides & meus pudor postulat: tantum,ut facileis ad te aditus habeat: uae aequa postulabit, ut iubente te impetret:sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim, prodesse in pri simis apud te. Vale.

M. T. CICERO C. C vRTIO PE DU CE ANO PRAE T. S. D.

M. FABI vhi unice diligo: summaque mihi cum eo consuetudo & familiaritas est peruetus. In eius controuersiis quid decernas, a te non peto seruabis, ut tua fides & dbgnitas postulat, edictum & institutum tuum in sed ut quam facillimos ad te aditus habeat: quae erunt aequa, iubente te impetret:vt meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse setiat, praesertim apud te. Hoc vehemcter etia atque etia te rogo. Vale.

M. T. CICERO C. M v NATIO C. F. s.

L. Divi NEius Tripho est omnino L. Reguli familiarissimi mei libertus, cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum . nam beneuoletior quam semper sui, es. se non possum: sed ego libertum citis per seipsum diligo. summa enim eius erga me si ossicia extiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime bonam beneuolentiam hominum & fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati & memores benemeritos de se commendare debent. pergratum mihi seceris, si ille intellexerit se, quia pro salute mea multa pericula adierit, saepe hyeme summa nauigarit, pro tua erga me beneuolentia gratum etiam tibi secisse. Vale.

M. Τ. CICERO P. SILIO PRO PRAE T. S. D.

T. piNNio familiarissime me usum esse, scire te arbitror. Quod quidem ille testamento declarauit, qui me tum tutorem, tum etiam secundum haeredem instituerit. Eius filio mire studioso, & erudito, At modesto pecunia Nicaeenses grande debent adiis octogies: &, ut audio, in primis volui ei soluere. Pergratu igitur mihi seceris, quan-hdo non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias, sed etiam puer ipse sibi persuasit, te omnia mea causa facturum csseat dederis opera, quoad tua fides, dignitasque patietur, ut quam primum pecunia Pinnio soluatur Nicaeensium nomine. Vale.

M. T. CICERO P. SILIO PRO PRAE T. S. D.

E T in Atilii negotio te amaui: ctim enim sero venissem, tamen honestum equitem Romanum beneficio tuo conseruaui: Si mehercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coitinctionem A singularem necessitudinem. Itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas: deinde impudentia pro-lequor. sed idem sirciam: te enim semper sic colam & tuebor, ut quem diligentissime.

Quintum fratrem meum, si me diligis, eo num cro cura ut habeas, quo me. Ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris. Vale.

M. T. CICERO P. SILIO PROPRAET. S. D.

NON putaui fieri posse ut mihi verba deessent: sed tamen in C. Lenio commendan do desunt. Itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. Incredibile est quanti faciamus & ego & frater meus, qui mihi charissimus est C. Lentu. Id fit cum plurimis eius ossiciis, tum summa probitate &sm-gulari modestia. Eum ego a me inuitissimus dimisi, cdm propter familiaritatem,& c luetudinis suauitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libeter utebar. sed vereor ne iam mihi superesse verba putes, quae dixeram defutura. Commedo tibi hominem, sicut intelligis me de quo ea supra scripserim, debere commendare: a teque vehet aenter etiam atque etiam peto,ut quod habet in tua prouincia negotii, expedias: quod tibi videbitur rectum cise ipsi dicas:hominem facillimum,liberalissimumque cognosces. sItaque te rogo, ut eum solutum, liberum, consectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. Id mihi fratrique meo gratissimum seceris. Vale.

172쪽

M. T. CICERO P. sILIO PROPRAET. ς. D.

NERO meus mirificas apud me tibi gratias egit prorsus incredibileis, ut nullum honorem sibi haberi potitiise diceret,qui a te praetermissus es et. Magnum fructu ex ipso capies: nihil est enim illo adolescente gratius. Sed mehercule mihi quoque gratiis inum secisti: pluris enim ex omni nobilitate nemine facis. Itaque si ca seceris,quae ille per me tecum agi voluit, grati lsrhum mihi seceris. Primum de Pausania Alabandensi sustentes rem, dum Nero veniat: vehementer enim eius causa cupere eum intellexi . itaque hoc valde te rogo. Deinde Nisaeos, quos Nero in primis habet necessarios, is diligentissimeque tuetur ac defendit. habeas tibi commendatissimos: ut intelligat illa ciuitas, sibi in Neronis patrocinio summum ei se praesidium. Strabonem Seruilium tibi saepe commendavi: nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit.

Tantum a te petimus, ut agas cam rem, nec relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. Id tum gratum mihi crit: tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum. Summa huius epistolae haec est,ut ornes omnibus rebus Nerone, sicut instituisti atque secisti. Magnum theatrum habet ista prouincia, non ut haec nostra adolescentis nobilis, ingenios, abstinentis commendatione atque gloriam. Qua re si te fautore usus erit, sicut & utetur profecto. & usus est amplissime clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit, & beneficiis suis obligare. Hoc in genere si eum ε, adiuueris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris: sed mihi etiam gratissimum seceris. Vale.

M. T. CICERO P. SILIO PROPRAET. S. D.

c v M P. Terentio Hyspone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est: multaque, & magna inter nos officia paria & mutua intercedunt. Eius summa existimatio agitur in eo, ut pactiones cum ciuitatibus reliquis conficiat. non me praeterit, nos eam rem Ephesi cxpertos esse, neque ab Ephesis ullo modo impetrare potuisse. sed quando,quemadmodum omnes existimant,& ego intelligo, tua cum summa integritate, tum sngulari humanitate & mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis, consequare: peto a te maiorc in moas dum ut honoris mei causa hac laude Hysponem assci velis. Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est, non solum ob eam causam, quod ea societas uniuersa in mea fide est sed etiam quod plerisque sociis utor familiaritime. Ita & Hysponem meum per me ornaris, & societatem mihi coitinctiorem seceris: tiique ipse & ex eius obseruantia gratissimi hominis,& ex socioru gratia hominu amplissimorti maximum fructu capies,& me summo beneficio affeceris: sic cnim velim existimes, ex tota

tua prouincia otiansque isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis. Vale.

M. T. CICERO P. SERVILIO S. D.

A. C AE c I NN A M maxime proprium clientem familiae vestrae non comme larem

tibi, clim scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse misi me & patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria, Ss huius sortuna ita mouerct, ut hominis omnibus mecum siudiis, officiisque coniunctissimi mouere debeat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum, &talem, calamitosum, aliquem asserant cumulum meae literae: quo studiosius cum, quibuscunque rebus possis, iuves. Quod si Roniae fuisses, etiam salutem A. Caecinnae es semus sui opinio mea ser0 per te consecuti. De qua tamen magnam spem habemus, freti clementia collegae tui. Nunc quado iustitiam tuam secutus, tutissimum libi portum prouinciam istam esse duxit: etia atque etiam te rogo atque oro, ut cum & in reliquiis veteris negotiationis colligendis iuves, & caeteris rebus tegas atque tueare. Hoc

mihi gratius facere nihil potes. Vale.

173쪽

Epist. ad C. Memmium,&alios

M. T. CICERO P. SERVILIO S. D.

v x prouincia mea Cilicies cui scisHεis δεο Asiaticas attributas fuisse, nullo sum ' familiarius usus, quam Androne Arthemonis silio Laodicens: eumque habui in ea ciuitate tum hospitem, tum vehementer ad meae vitae rationem de consuetudinem ac commodatum. Quem quidem multo etiam pluris, posteaquam decessi, sacere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem, meique memorem. Itaque eum

Romae libcntissime vidi: non te enim sugit, qui plurimis in ista prouincia benigne secisti quam multi grati reperiatur .Haec propterea scripsi,ut & me no sine causa laborare intelligeres,& ut tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. Feceris igitur mihi gratissimum si ei declararis quanti me facias id est, si receperis eum in fidem tuam,& quibuscunque rebus honeste, ac sine molestia tua poteris, adiuueris. Hoc mihi vchcmenter erit gratum . idque ut facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.

M. T. CICERO P. SERVILIO IS AURICO PRO co S. C O L L E G ΑΕ s. D.

ORATAE mihi vel cinenter tuae literae suerunt, cx quibus cognoui cursus nauiga- 1 tionum tuarum. significabas enim memoriam tuam nostrae ncccssitudinis, qua mihi

nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de Repub. id est de statu prouinciae, de institutis tuis familiariter scribes. quae quanquam ex multis pro tua claritate audiam tam e libcntissimc ex tuis literis cognoscam. Ego ad te de Reipub summa quid sentiam non saepe scribam propter pcriculum eiusmodi literarum. Quid agatur autem, scribam saepius. sperare tamen videor, Caesari collegae nostro sore curae,& esse, ut habeamus aliquam Rempub. cuius consiliis magni reserebat te interesse. Sed si tibi utilius est id c si gloriosius, Asiae praeesse,& istam parte Reip. male affectam tueri: mihi quoque idem , quod tibi & laudi tuae profuturum est, optatius dcbci csse. Ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor, summo studio diligentiaque curabo: in primisque tucbor omni obseruantia clarissimum virum patrem 1ituti:quod & pro vetustate necessitudinis,& pro beneficiis vestris,& pro dignitate ipsus faccre debeo. Vale.

M. T. CICERO P. SERVILIO C o L L E G AE S.

C. C v R T i v s Mithres est ille quide, ut scis, libertus Posthumii similiarissimi mei: sed me colit & obseruat aeque, atque illum ipsum patronum suum. Apud eum ego sic Epheli sui quotiescunque sui tanquam domi meae: multaque acciderunt, in quibus &beneuolentiam cius erga me experirer & fidem. Itaque siquid aut mihi, aut meorum cuipiam in Asia opus est ad hunc scribere consuevi, huius cum opera de fide, tum domo,& re Vti, tanquam mea. Haec ad te eo pluribus scripsi, ut intelligeres me non vulgariter nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere. Peto igi- ntur a te, ut in ea controuersia, quam habcide fundo cum quod a in Colophonio, εἰ in caeteris rebus, quantum fides tua patietur, quantumque tuo commodo poteris, tantum ei honoris mei caula commodes. eis, ut eius modestiam cognoui, grauis tibi nulla in re erit si & mea coissendatione, & sua probitate assecutus erit uti de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. Vt igitur cum rccipias in fidem, habeasque in numero tuorum, te vehementer etiam atque etiam rogo. Ego,quae te Velle, quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose, diligenterque curabo. Vale.

M. T. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE S. D.

M i A non cit obscura tua in me beneuolentia, sic fit ut multi per me tibi velint coemendari. Ego autem tribuo nonnunquam in vulgus, sed plerunque necessariis ut hoc tempore. na cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. Eius , libertum T. Ampium Menandrum, hominem frugi, de modestum, de patrono, & nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. Vehementer mihi gratum seceris, si quibuscunque rebus sine tua molestia poteris, ei commodaris. Quod

174쪽

Lib. X ΙΙΙ.

ut facias, te vehementcr etiam atque etiam rogo. Vale.

M. T. CICERO P. SER vlLIO COLLEGAE S.

M v L Lo s tibi commendem neccssc est,quando omnibus nota nostra necessitudo est, tuaque in me beneuolentia. Sed tametsi omnium causa, quos comendo, velle debeo: tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius & comes meus suit illo miserrimo tempore,& omnium itincrum,nauigationum, laborum, periculorum ys meorum sociusmeque hoc tempore discessisset a me, nisi ego ei permisissem. Quare sic tibi eum commendo,ut unum de meis domesticis & maxime necessariis. Pergratum mihi seceris, si eum ita tractaris, ut intelligat hanc commendationem sibi magno usui atque adiumento fuisse. Vale.

M. T. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE S.

CER EL Ll ΑΕ necessariae meae rem, nomina, possessiones Asiaticas commendaui

tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime: tuque mihi pro tua consuetudine, proque tuis in me perpetuis, maximissique officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. Meminisse te id spero: io enim solere. sed tamen Cerelliae procuratores scripserunt, ic propter magnitudinem prouinciae, multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum. Peto igitur ut memineris, te omnia, quae tuam fides pateretur, mihi cumulate recepisse. Equidem existimo habere te magnam facultatem sed hoc tui est consilii & iudicii ex eo s.c.quod in haeredes C. Venonii factum est, Cerelliae commodandi. id s. c. tu interpretabere pro tua sapientia. scio enim eius ordinis authoritatem semper apud te magni suisse. Quod reliquu est,sic velim existimes, quibuscunque rebus Cerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturu. Vale.

M. T. CICERO PHILIPPO PROCOS. S.

GRATvLOR tibi, quod ex prouincia saluum te ad tuos recepisti incolumi fama &Repub. quod si Romae te vidissem, coram gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus absens, L. Oppius praesens curae fuisset. Cu Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. Et te vehementer νγ succensuisse audiui, & moleste tuli. De re nihil possum iudicare, nisi illud mihi certe persuadeo te talem virum nihil temere secisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto, ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condoncs,nini quid existimas in ea re violari cxistimationem tuam : quod ego si arbitrarer, nunquam te rogarem milisque tua fama multo antiquior est et, quam illa necessitudo est. sed mihi ita persuadeo potest fieri ut saltar eam rem laudi tibi potius quam vituperationi sore. Quid fieri possit &quid mea causa facere possis nam quid velis, nodubito) velim, si tibi graue non erit, certiorem me facias. Vale.

M. T. CICERO PHILIPPO PROCOS. S.

ET si non dubito pro tua in inc obseruantia, proque nostra necessitudine quin comendationem meam memoria teneas: tamen etiam atque etiam cunde tibi L . Op- ,s pium familiarem meum praesentem,& L. Egnatii familiarissimi mei absentis negotia commendo. Tata mihi cum eo neccssitudo cst, familiaritasque, ut si mea res essci, non magis laborare. Quapropter gratissimum mihi seceris, si curaris viis intelligat me a te tantum amari, quantum ipse existimo. Hoc mihi gratius sacere nihil potes. idque ut fa

cias, te vehementer rogo. Vale.

M. T. CICERO T. TITIO T. F. LEG ΑΤΟ S. D.

ET si non dubito, quin apud te mea commendatio prima satis valeat:tamen obsequor homini familiarissimo C. Aviano Flacco: cuius causa omnia tu cupio, tum mehercule etiam debeo. De quo & praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humani sime respondisti: & scripsi ad te accurate antea.sed putat interesse sua, me ad te quam- saepissime scribere. Quare velim mihi ignoscas,si illius voluntati obtemperans, minus 3 videbor meminisse constantiae tuae. A te idem illud peto,ut de loco,quo deportet fru-

175쪽

ira Epict . ad C. Memmium, & alios

mentum,& de tempore Aviano commodes. Quorum Vtrunque per eundem me obtinuit triennium , dum Pompeius isti negotio praefuit. Summa est , in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianus,quando se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum. Vale.

TANTAE mihi cum tippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius, quam nos internos sumus. Quod nisi ita cilci, uterer mea Cosectudine ut vobis nulla in re molestus essem. ctenim vos mihi optimi testes estis, cum mihi persuasum esset, nihil esse quod a vobis impetrare non possiem munquam me tamen grauem Vobis cile voluisse. Vehementer igitur vos etia atque etiam rogo, ut honoris mei causa liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis, remque cum eo conficiatis ut quam mpossessionem habet in agro Fregellano a vobis empta, eam libera de immunein habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro affectu arbitrabor. Valete.

M. T. CICERO P. SVLPITIO I M P. S. D.

c v'M his temporibus non sane in Senatum ventitarem, tamen ut tuas literas legi, non existimaui me saluo iure nostrae veteris amicitiae, multorumquc inter nos offici rum facere posse, ut honori tuo deessem. Itaque affui, supplicationemque tibi lubenter decreui: nec reliquo tepore ullo aut rei, aut existimationi, aut dignitati tuae deero. aDque ut hoc tui necessarii sciant, hoc me animo crga te esse, velim facias eos per literas certiores,ut siquid tibi opus sit, ne dubitent mihi iure suo denuntiare. M. Bollanum, virum bonum & sortem,&omnibus rebus ornatum, meumque Veterem amicum,tibi magnopere comendo. pergratum mihi seceris, si curaris viis intelligat hanc com- idimendationem sibi magno adiumentosuisse, ipsisque virum optimum gratissimumque cognosces. Promitto tibi, te ex eius amicitia magnam voluptatem csse capturum. Praeterea a te peto maiorem in modum pro nostra amicitia,& pro tuo perpetuo in me studio, ut in hac re etiam clabores. Dionysius seruus meus, qui meam bibliothecam multorum num orti tractauit, cum multos libros surripuisset, nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in prouincia tua. eu & M. Bollanus familiaris meus,& multi alii Naronae viderunt. sed cum se a me manumissum esse diceret, crediderunt. Hunctus

mihi restituedum curatis, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parua, sed animi mei dolor magnus est. ubi sit &quid fieri possit. Bollanus te docebit.

ego, si homine per te recuperaro, summo inc a te beneficio affectu arbitrabor. Vale.

D E M o c R i T v s Sicyonius non solum hospes meus est, sed etiam, quod no multis contingit, Graecis praesertim,valde familiaris: est enim in eo summa probitas, summa virtus summa in hospites libcralitas & obseruantia: incque prae caeteris & colit,& obseruat,& diligit. eum tu non modo suorum ciuium,verum etiam pene Achaiae principem cognosces. huic ego tantummodo aditum ad tuam cognitione patefacio & munio. cognitum perte ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. Peto igitur a te ut his literis lectis recipias cum in tuam fide, polliceare omnia te facturum mea causa. De reliquo, si, id quod confido, fore dignum eum tua amicitia, hospitioque cognoueris, pcto ut eum complectare, diligas,in tuis habeas. erit id mihi iοι

maiorem in modum gratum. Vale.

M. C. Α L L I E N O PROCOS. S. D.

ET TE scire arbitror quati secerim C. Avianum Flaccum: & ego ex ipso audieram optimo & gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius lilios dignissimos illo patre, meosque necessarios, quos ego unicc diligo, commendo tibi sic,ut maiore studio nullos commedarc possvn. C. Avianus in Sicilia est. Marcus est nobiscum. ut illius dignitate praesentis orncs rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius in ista prouincia sacere nihil potes. idq; ut facias,te vehementer cita atq; etia rogo. Vale.

176쪽

M. T. CICERONIS EPISTOLARvM AD TERENT i AMvxOREM ET ALIos LIBEROS LIBER XII ii. M. T. CICERO TERENTI AE, ET TULLIOLAE, ET CICERONI suis s. P. D.

τ L i T E R i s multorum, & sermone omniti perfertur ad me, incredibilem tua virtutem & sortitudinem esse, teque nec animi nec corporis laboribus defatigari. me miserum,te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse: Tulliolamque nostram,cx quo patre tatas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctussNam quid ego de Cicerone dicam ξ qui cum primum sape-ire coepit, acerbissimos dolores, miseriasque percepit. quae si ut tu scribis, fato facta putarem, serrem paulo facilius: sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui inuidebant: eos non sequebar qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus, neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum, aut improborum: beatissimi viveremus. nunc quado sperare nos amici iubent, dabo opcram ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta si intelligo, quantoq; fuerit facilius manere, domi, quam redire. sed tamen si omncis Tribunos pl. habemus si Lentulti tam studiosum,quam videtur, si vero etiam Pompeium &Caesarem, non est desperandum. De familia,quomodo placuisse amicis scribis, faciemus. De loco, nunc quide iam abiit pestilentia: sed quandiu fuit, me non attigit. Plancius homo officiosissimus me cupit esse secu,& adhuc retinet. Ego voleba loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Hyspo veniret, nec milites: sed adhuc Plancius me retinet : sperat posse fcri ut mecum in Italiam decedat. Quc in ego diem si videro, & si in vestrum complexum venero, ac si &Vos, & meipsum recuperaro: satis magnum mihi fructu videbor percepisse & vestrae pietatis & meae. Pisonis humanitas, virtus, amor, in omneis nos tantus est, ut nihil supra possit. Vtinam ea res ei voluptati sit: gloriae quide video sere. De instatre nihil ego te accusaui: sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissi- , mos. Quibus mc voluisti agere gratias, egi,& me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me mea Terentia scribis, te vicu venditura: quid, obsecro te me miserum quid suturum estρ & si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiete No quco reliqua scribere stanta vis lachrymarum eu) ne te in eundem fletum δdducam. tantum scribo: si erunt in oscio amici, pecunia non deerit: si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per sortunas miseras nostras vide ne puerum perditum perdamus:cuis aliquid erit, ne egeat mediocri virtute opus est,&mediocri sortuna, ut caetera conse- quatur. Fac valeas, & ad me tabellarios mittas, Ut sciam quid agatur, & vos quid agatis.Mihi omnino iam breuis expectatio essi Tulliolae S Ciceroni salutem dic. Valete. D. ante diem v i. Calend. Decemb. Dyrrhachii. Dyrrhachium veni,quod&libera ci uitas in me officiosa, & proxima Italiae . sed si offendet me loci celebritas, alio me conseram,&ad te scribam.

M. CICERO TERENTI AE, ET TULLIOLAE, ET CICERONI SVIs S. P. D.

NOLI putare me ad quenqua longiores epistolas scribere, nisi liquis ad me plura scripsit, cui putorcscribi oportere: nec enim habeo quod scribam : nec hoc tempore quicqua dissicilius facio. ad te vero, & ad nostram T ulliolam non queo sine plurimis lachrymis scribere: vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui itaque praestare debui &, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem n strum merito eius amo plurimu. cum, ut potui, per literas cohortatus sum, gratiasque egi ut debui. In nouis Tribunis pl. intelligo spem te habere. id erit firmum, si Pom-

177쪽

i7 Epist. ad Terentiam,& liberos

peii volutas erit: sed Crassum taliam metuo. A te quide omnia feri sortissime & aman itissime video, nec miror: sed moereo casum eiusmodi,ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleuentur. nam ad me P. Valerius homo ossiciosus scripsit,id quod ego maximo cum fietu legi, quemadmodum a Vesta ad tabulam Valeria ducta esses. hem mea lux,

meum desiderium, unde omnes opem petere solebant, te nunc mea Teretia sic vexari, sic iacise in lachrymis &sordibus, Idque fieri mea culpa, qui caeteros seruaui, ut nos periremus: Quod de domo scribis, hoc est de area: ego vero tum denique m illi via debor restitutus si illa nobis erit restituta. Verum haec non sunt in nostra manu. Illud doleo, tuae impensa facie laest incius partem te miseram &despoliatam venire. quias conficitur negotium omnia consequemur. sia cadem nos fortuna premet, etiamne

reliquias tuas misera proiicias Obsecro te mea vita, quod ad sumptu attinet, sine alios qui possunt,si modo volunt sustinere:& valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare: nam mihi ante oculos dies noctesque versaris: omneis labores te excipere video timeo ut sustineas: sed video in te esse omnia. Quare ut id, quod speras, Si quod agis, consequamur, serui valetudini. Ego, ad quos scribam, nescio, nisi aut ad eos, qui ad me scribunt: aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. Longius, quoniam vobis ita placet, non discedam: sed velim quamsaepissime literas mittatis,praesertim si quid est firmius quod speremus. Valete mea desideria, valete. Datum ad iii. Non. Octob. Thessalonicae.

N. C. TERENTIAE, ET TULLIAE, ET CICERONI SVis s. P. D.

ACc Epi ab Aristocrito treis epistolas, quas ego lachrymis prope deleui: confi- 7cior enim moerore mea T crentia: nec me meae miseriae magis excruciant, quam tuae

vcstraeque. Ego autem hoc miserior sum, quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum,sed culpa mea propria est . meum suit ossiciu, vel legatione vitare periculum,uel diligentia de copiis resistere, vel cadere sortiter. hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil suit. Quare cum dolore conficior tum etia pudore: pudci cnim me uxori meae optimae, suauissimis liberis virtutem de diligentiam non praestitisse: nam mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester, di moeror, de infirmitas valetudinis tuae: spes autem salutis pertenuis ostenditur. inimici sint multi, inuidi pene omnes. ciicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen quandiu vos eritis in spe, non deficia, ne omnia mea culpa cecidisse videantur. Vt tuto 3

sin quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici volunt vivere in his talis miseriis. Ego tamen facia quae praecipis. Amicis, quibus voluisti, egi gratias: de eas literas Dexippo dedi: meque de eorum ossicio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos, de officio, di ego perspicio, dc omnes praedicant. Dii saxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul, de cum liberis nostris frui liceat. Nuc spes reliqua est in nouis Tribunis pl. 6t in primis quidem diebus: nam

si inueterarit, actum est. ea re ad te statim Aristocritum misi, ut ad me continuo initia rerum, & rationem totius negotii posses scribere: etsi Dexippo quoque ita imperaui,

statim ut recurreret: εἰ ad fiatrem misi,ut crebro tabellarios mitteretnaam ego eo nomine sim Dyrrhachii hoc tempore, ut quam celerrime quid agatur audiam,& sam tuto. ciuitas enim haec semper a me defensa est. cum inimici nostri venire dicentur tum 1 in Epirum ibo. Quod scribis te, si velim, ad me venturam : ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet. sin autem. Sed nihil est opus reliqua scribere. cx primis, aut ad summum secundis litcris tuis constituere poterimus quid nobis faciendu sit.Tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas:etsi magis iam rem,quam literas, debeo expectare. Cura ut valeas, de ita tibi persuadeas, mihi te charius nihil esse nec unquam fuisse. Valc mea Terentia, quam ego videre videor, itaque debilitor lachrymis. Vale. Prid. Calend. Decemb. Dyrrhachii.

178쪽

in Eco minus saepe ad vos doliteras, quani possum, propterea quia cum omnia ini hi tempora sunt misera, tum vero cum aut scribo ad vos, aut vestras lego conscior lachrymis sicut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidus suisi em: certe nihil, aut non multum in vita mali vidissemus. quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reseruauir, minus est erratum a nobis. sin haec mala fixa sunt: ego vero te quam primum mea vita cupio videre,&in tuo complexu emori, quando neque dii, quos tu castissime coluisti: neque homines, quos ego seruaui semper, nobis gratiam retulerunt. Nos Brundusii apud M. Lenium Flaccum dies X II I. suimus,Virum optimum, qui periculum sortunarum & capitis sui pro mea salute neglexit: neque legis improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii & atriicitiae ius, officiumque praestaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus, ha-ὼ bebimus quidem semper. Bruduso prosecti sumus ad v. Cal. Maias:per Macedoniam Cyzicum petebamus. o me perditum,ὁ me aRictum: quid nunc rogem te ut venias,mulierem aegram & corpore & animo consectam mon rogem sine te igitur sine Opinor, sic agam. Si cstspes nostri reditus eam cofirmes, & re adiuves. sin ut ego me tuo, transactum cst:quoquo modo potes, ad me fac venias. unum hoc scito:si te habebo, non mihi videbor plane periisse. Sed quid de Tulliola mea fiet iam id vos videte: mihi deest consilium. Sed certe quoquo modo se res habebit, illius misellae & matrimonio &famae seruiendum est. Quid Cicero meus,quid agete iste verό sit in sinu semper,& complexu meo. Non queo iam plura scribere:impedit moeror. Tu quid egeris, nescio, utrum aliquid teneas:an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem ut scriti bis spero re semper nostrum. De familia liberata nihil est quod te moueat. primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus .est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magnopere nemo. caeterorum seruorum e causi est, ut si res a nobis abesset, liberti nostri essent,si obtinere potuissent: sin ad nos pertine rent, seruirent, praeterquam oppido pauci. Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris ut animo sim magno,&spem habeam recuperadae salutis: id velim sit eiusmodi, ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam literas accipiam 3 quis ad me perseretiquas ego expectassem Brundusi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem

praetermittcre nolucrunt. Quod reliquum cst, sustenta te mea Terentia, ut potes. honestissime viximus, floruimus. non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit. peccatum est nullum, nila quod non una animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc , suit liberis nostris gratius, nos vivere: caetera, quanquam serenda non sunt, seramus. Atque ego qui te confirmo, ipse me non possum. Clodium Philetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, homine fidelem, remis. Salustius officio vincet omnes spes. Cennius est perbenevolus nobis: quem semper spero tui sore Obseruantem. Sicca dixerat se mecum fore: sed Brundusio discessit. Cura, quoad potes, ut valeas: &sic existimes, vehementius irae tua miseria quam mea, comoueri. Mea Terentia fidissima atque optima uxor,& mea charissima filiola,& spes reliqua nostra Cicero, valete. Prid. Calend. Maii, Brundusio.

s i T v & Tullia lux nostra valetis, eso S suauissimus Cicero valemus. Prid. Id. Oct. Athenas venimus, cum sane aduersis ventis usi essemus, tardeque & incommode, nauigastemus. De naui exeuntibus nobis Acastus cum literis praesto fuit uno &viget 1-mo die, sane strenue. Accepi tuas literas: quibus intellexi te vereri, ne superiores mihi redditae non essent. omnes sunt redditae:diligentissimeque a te perscripta sunt omnia: sdque mihi gratissimum suit. Neque sum admiratus hanc epistolam, quam Acastus attulit, breuem suisse: iam enim me ipsum expectas,sive nos ipsos: qui quident

179쪽

i76 Epist. ad Terentiam,& liberos

quam primum ad vos venire cupimus: etsi,in quam Rem p. venimus, intelligo. cogno 'ui enim ex multorum amicorum literis, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare:vt mihi, cita venero, dissimulare non liceat quid sentiam. Sed. quando subeunda se tuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu velim quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris, obuiam nobis prodeas. De haereditate Praeliana quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amaui) hoc velim cures: si auctio ante meum aduentum fiet,Vt Pomponius,aut ii si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet. nos, cum Venerimus, reliqua pernos agemus. sin tu iam Roma prosecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. nos, si dii adiuuabunt,circiter Id. Nov. in Italia speramus fore. Vos mea suauissima&optatissima Terentia Se Tulliola si nos amatis, curate ut valeatis. Athenis,ad xv.Cal. Nov.

N Ec saepe est cui literas demus: nec rem habemus vllam quam scribere velimus. Ex tuis literis, quas proxime accepi, cognoui praediu nullum venire potuisse. Quare videas velim quomodo satisfiat ei cui scis me satisfieri velle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego no miror te mereri, ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollice, si adhuc non est prosectus, quam primum fac extrudas. Cura Vt valeas.Idib. Quint. Vale. is

OMNE is molestias & solicitudines,quibus &te miserrimam habui. id quod mihi molestissimum est, Tulliolamque, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui &eieci: quid causae autem fuerit, postridie intellexi, quam a vobis discessi. ακρατον noctu eieci .statim ita sum leuatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur. cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie de caste satissacias, id est Apollini de AEsculapio. Nauim spero nos valde bona habere. in eam simul atque conscendi haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiares multas epistolas:quibus te & Tulliolam nostram diligentissime commendabo. Cohortarer vos, quo animo sortiore essetis, nisi Vos sortiores cognoscere, quam quenquam virin Et tamen eiusmodi spero negotia es irse, ut εἰ vos istic comodissime sperem esse,& me aliquando cus milibus nostri Remp. defensurum. Tu primum valetudinem tuam velim cures: deinde, tibi si videbitur, villis iis utare quae longissime aber ut a militibus .iundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurima dicit.

Etiam atque etiam vale. Datum v II. Id. Iun.

M. T. C. TERENTIAE s V AE S. P. D.

si v ALE s, bene est:ego quidem valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentissime: nam mihi de scriptum 5e nuntiatum est, te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me secisti de Caesaris literis certiorem, secisti mihi gratum . item posthac, si- quid opus erit. siquid acciderit noui, facies ut sciam. Cura ut valeas. Vale. Da

tum IIII. Non. Iun. M. T. C. T E R E N T I AE S V AE S. P. D.

AD CAETER As meas miserias accessit dolor e Dolabellae valetudine, de Tulliae. it omnino de omnibus rebus nec quid consili capiam, nec quid faciam scio. Tu velim tuam Sc Tulliae valetudinem cures. Vale.

M. T. C. TERENTIAE S V AE S. P. D.

Q v i D fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius, quam oportuit. cum eo s locuta eris intelliges quid fieri velim:apertius scribi quado ad illum scripseram, necesse non

fuit. De ea re & de caeteris rebus quam primum velim nobis literas mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. v I i. Id. Quint. '

Μ. T. C. T E R E N T I AE S V AE S. P. D.

si v ALEs, bene est:ego valeo. T ullia nostra venit ad me prid. Id. Iun. cuius summa virtute εἰ singulari humanitate, grauiore etiam sum dolore assectus, nostra

180쪽

Lib. XIIII.

simam esse negligentia, vi longe alia in sortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo, Ciceronem ad Caesarem mittere, & cum eo Cn. Salustium .si prosectus erit,iaciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. xv I I.Cal. Quint.

M. T. CICERO TERENTIA 2 s V AB s. P. D.

Q v ό D nos in Italiam saluos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim .sed pertum bati dolore animi magnUque iniuriis, metuo ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus. Quare,quatum potes, adiuva. quid autem possis, mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est.& longum est iter,& non tutum: Nnon video quid prodesse possis,si veneris. Vale. Datum prid. Non. Nov. Brundusio.

M. T. CICERO TERENTI AE SVAE S. I . D.

φ Qvo D scripsi ad te proximis literis de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore, &quae concitatio multitudinis ignoro . si metuendus iratus est, quies tamen ab allo fortasse nascetur. Totum iudicabis quale fit, & quod in miserrimis rebus minimὸ miserum putabis,id facies. Vale. V I.Id.Quint.

TVLLIVS TERENTI AE, ET PATER T v L L I O L AE, DUABUS ANIMIs SV Is . ET CICERO MATRI OPTIMAE, s VAVISSIM AE SORORI S. P. D.

s I V o s valetis, nos valemus. Vestrum iam consilium est non solum meum,quid sit vobis siciendum. Si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi es se potestis. sin homo amens diripiendam Vrbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis vobis prodesse possit. Etiam illud metuo, ne iam intercludamini, ut cum velitis, exire non liceat. Reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes firminae sintne Romae si enim non sunt, videdum est ut honeste vos esse possitis. Quomodocunque nunc se res habet, modo ut haec vobis loca tenere liceat bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. Etiam illud verendum est, ne breui tempore fames in Urbe sit.His de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo,cum quibus vobis videbitur consideretis: ad summam animo sorti sitis. Labienus rem meliorem iacit. adiuuat etiam Piso,quod ab Urbe discedit, &sceleris condemnat generum suum. Vos meae charissimae animaequamsaepissime ad me scribite, & vos quid agatis, & quid istic agatur. Quintus pater,&filius,& Rusus vobis salutem dicunt. Valete. v ali. Cal. Quint. MinturniS.

TVLLI Us TERENTI AE SUAE S. D.

V S I V A L E s,bene est: ego valeo. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obuiam Ciceronem Caesari mittere: sed mutauimus consilium,quia de illius aduentu nihil audiebamus . De caeteris rebus, etsi nihil erat noui, tamen quid velimus, &quid hoc tempore putemus opus e , ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. x II. Cf.Quint.

TVLLIVS TER ENTI AE SVAE S. D.

SI VALE s bene est: ego valeo. Etsi eiusmodi tempora nostra sunt,ut nihil habeam quod aut a te literaru expectem, aut ipse ad te scribam : tamen nescio quomodo &ipse Vestras literas expecto & scribo ad vos cum habeo qui ferat.Volumnia debuit in te o ficiosior esse,quam suit:&id ipsum quod secit, potuit diligetius facere & cautius: quani, quam alia sunt quae magis curemus, magssque doleamus: quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt,qui me de mea sententia detruserunt. Cura Vt valeas. Prid. Non. Ian.

TvLLIVS TERENTIAE SUAE S. D.

s i Q v i D haberem quod ad te scriberem, facerem id & pluribus verbis,&saepius. nunc quae sunt negotia vides. Ego autem quomodo sim affectus, ex Lepta & Trebatio poteris cognoscere. Tu fac ut tuam&Tulliae valetudinem cures. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION