장음표시 사용
181쪽
i78 Epist. ad Terentiam, δ liberos
TVLLIVS TERENTIAE, ET PATER SUAVIssIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.
coNsIDERANDUM vobis etiam atque citam animae meae diligenter puto quid faciatis, Romaene stis, an mecum in aliquo tuto loco. id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. Mihi venitit in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per D labellam, eamque rem posse nobis adiumento cile,siqua vis, aut siquae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me mouet, quod video omiacis bonos abesse Roma,& eos mulicres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est tum oppidorum, tum etiam praediorum,ut & multum csse mecum,& cum abieritis, comode etiam in nostris praediis esse possitis. Mihi plane non satis collat adhuc,utrum sit melius. Vos videte quid aliae faciant isto loco foeminae, & ne, cum velitis, exire non liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum, & cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula & praesidium habeat, Philotimo dicetis. Et velim tabellarios instituatis certos, ut quotidie aliquas a vobis literas accipiam. Maxime autcm date operam ut valeatis, si
nos vultis valere. v III. Cal. Fcbr. Formiis.
TvLLI Vs TERENTI AE SVAE S. D.
1 N maximis meis doloribns excruciat me valetudo Tulliae nostrae. de qua nihil est squod ad te plura scribam: tibi enim aeque magnae curae esse ccrto scio. Quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendu: etiam ante sectilem : sed me multa imp dierunt, quae ne nunc quidcm cxpcdita sunt. sed a Pomponio expecto literas, quas ad me quam primum perserendas cures Velim. Da operam ut valeas.
i N Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis, aut postridie. Ibi sic visnt omnia parata: plures enim sortasse nobiscum erunt:&, Qt arbitror,diutius ibi commorabimur. Labrum s in balneo non est fac ut st:item caetera quae sunt ad victum,& ad valetudinem necessaria. Vale. v. Cal. Octob. de Venusino.
s i vales, bene est: ego valeo. Da operam ut conualescas:quod opus erit,ut re tem -- pusque postulat, prouideas atque administres, & ad me de omnibus rebus quam lapis sine literas mittas. Vale.
s a Vales, bene cst: ego valeo. Nos quotidie tabellarios vestros expectamus: qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis faciendum sit faciemusque te statilia certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Cal. Sept.
s .I vales bene est: ego valeo. Redditae mihi iam tandem sunt a Caesare literae satis liberales:&ipse opinione celerius venturus esse dicitur. Cui virum obuiam procedam, an hac eum expectem,cum constituero faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quamprimum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Prid. Id.Sext.
s i vales bene cst: ego valeo. Nos neque de Caesaris aduentu neque de literis, quas 'Philotimus habere dicitur, quicquam adhuc certi habemus. Siquid erit certi,faciam testatim certiorem. Ualctudinem tuam fac ut cures. Vale. III. Id. Sext.
182쪽
SENATVM, ET ALIos, LIBER XV. M. T V L L I v s M. F. CICERO PROCOS. S. P. D.
C O s S. PRAET T. TRIBB. P L. S. P. R.
I v o s bene valetis, bene est . ego quidem valco. Etsi nun dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus sere suis copiis: tamen quod arbitrabar a M. Bibulo Procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse,statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea, quae de alterius prouincia nuntiarentur. Postea Vero quam certissimis authoribus, legatis, nuntiis, literis sum certior factus: vel quod tanta res erat, vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo pene est communis: quae ad me dclata essent, scribenda ad vos putaui. Regis Antiochi Commageni lcgati primi mihi nuntiarunt Parthorum magnas copias Euphratem trantire coepisse. Quo nuntio allato cum essent nonnulli, qui et Regi minorem fidem habendam putarent: statui expectandum est e, siquid certius afferretur. Ad x ii l.Caled Octob. cum excrcitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae & Cappadociae mihi literae redditae sunt a Tarcondimoto qui sidelissimus socius trans Taurum, amicissimusque populi Ro. existimatur: Pacorum Orodis regis Parthorum filium cum permagno cquitatu Parthico transisse Euphratem,&castra posuisse Tybae: magnumque tumultum esse in prouincia Syria excitatum . Eodem die ab Iamblico Phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire, amicumque esse Reipub. nostrae,itterae de iisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus al- 'atis, etsi intelligebam socios infirmer animatos esse, &nouarum rorum expectatione suspensos: sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram, quique nostram consuetudinem integritalcmque perspexerant,amiciores populo Ro. esse factos: Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. & ob eam causam & ut oppri-3 merentur ii, qui ex Cilicum gente in armis essent, & ut hostis is qui esset in Syria, sciret exercitum populi Ro. non modo non cedere his nuntiis allatis, sed etiam propius accedere , exercitu ad Taurum institui ducere. Sed siquid apud vos aut horitas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego pene cerno: magnopere vos &hortor & moneo, ut his prouinciis serius vos quide,quam decuit sed aliquando tamen considatis. Nos quemadmodum instructos, & quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis,non estis ignari .Quod ego negotium non stultitia obcaecatus, sed V crocudia deterritus non recusaui. neque enim unquam ullum periculum tantum putaui quod subterfugere mallem,quam vestrae authoritati obicpcrare. Hoc autem tempore res sese sic habct,ut nisi exercitum tantum, quatum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has prouincias miseritis, summum pcriculum sit, ne amittendae sint omnes hae prouinciae,quibus vectigalia populi Ro. continentur. Quamobrem autem in hoc prouinciali delectu spem habeatis aliquam,causa nulla est: neque multi sunt:&diffugiunt, qui sunt, metu oblato: & quod genus hoc militum sit, iudicauit vir sortissimus M. Bibulus in Asia,qui cum ci permisissetis, delectu habere noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri, aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuuare possint: aut ita alienata a nobis, ut neque expect an dum ab iis, neque committedum iis quicquam esse videatur. Regis Deiotari & voluntatem &copia quantaectique sunt, nostras esse duco. Cappadocia est inanis. Reliqui Reges tyrannique necive opibus satis firmi, nec voluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum, animus certe non deerit: spero,ne consilium quidem. 'uid casurum sit,incertum est. vii- nam saluti nostrae consulere possimus:dignitati certe consulemus. Valete. M. it.
183쪽
i8o Epist. ad Senatum, & alios
s i vos bene valetis,bene est: ego quidem valeo. Cum prid. Cal.Sext. in prouinciam svenissem, neque maturius propter itinerum &nauigationum difficultatem venire potuissem: maxime conuenire officio meo, Resque pub. coducere putaui, parare ea, quae ad exercitum, quaeque ad rem militarem pertinerent. Quae cum essent a me cura magis& diligentia,quam facultate & copia constituta, nuntisque & literae de bello a Parthis inprouinciam Syriam illato quotidie sere afferrentur: iter mihi faciedum per Lycaoniam& per Isauros, & per Cappadociam arbitratus sum: erat enim magna suspicio, Parthos,
si ex Syria egredi atque irrumpere in meam prouinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam, quae cum Cilicia continens est, iter feci: castraque ad Cibystra, quod oppidum est ad monte Taurum, locaui: ut Artuasdes Rex Armenius, quocunque animo esset,sciret non procul a suis finibus exercitum populi Rom. esse: &Deiotarum fi- εdelissimum Regem, atque amicissimum Reip. nostrae, maxime colunctum haberem hominem, cuius & consilio & opibus adiuuari posset Resp. Quo cum in loco castra haberem, equitatumque in Ciliciam misissem,ut & meus aductus iis ciuitatibus, quae in caparte essent, nuntiatus, firmiores animos hominum saceret,& ego mature, quid ageretur in Syria scire possem:tempus eius tridui, quod in his castris morabar, in magno οὐ ficio & necessario mihi ponendum putaui. Cum enim vestra authoritas intercessisset, ut ego Regem AriobarZane Eusebem & Philoromatum tuerer, eiusque Regis salutem& incolumitatem regni defendere, Regi, regn6que praesidio essem: adiunxi scisque salutem eius Regis populo Senatusque magnae curae esse,quod nullo unqua de Rege decretum esset a nostro ordine: existimaui me iudicium vestru ad Rege deserre debere,esque praesidium meum, &fidem,& diligentiam polliceri:vt quando salus ipsus &in'
columitas regni mihi comendata esset a vobis, diceret, siquid vellet. Quae cum essem in consilio meo cu Rege locutus initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum & pcrhonorificum videbatur,Senatui populoque Ro. tantae curae esse salutem suam, meque tantam diligentiam adhibere, ut &mea fides & commendationis vestrae authoritas perspici posset. Atque ille primo quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae, neque regno diceret se aut intelligere fieri, aut etiam suspicari. Cum ei ego gratulatus es
sem, Idque me gaudere dixissem, cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni, & vigilanter se tueretur, atque admonitu Senatus consuleret saluti suae: tum a me
discessit in oppidum Cibystra. Postero autem die cum Ariarathe fiatre suo & cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit:perturbatusque & flens,cum idem & ssater faceret & amici,meam fidem,vestram commedationem implorare coepit. Cum
admirarer quid accidisset noui: dixit, ad se indicia manifestarum insidiarum csse delata, quae essent ante aduentum meum occultata: quod ii, qui ea patefaccre possent, propter metum reticuissent: eo autem tempore spe inci praesidii complurcis ea quae scirent, audacter ad se detulisse, in his amatissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere ea quae is me quoque audiente dicebat, se solicitatum esse ut regnare vellet id vivo fratre suo accidere non potuisse: se tamen ante illud tempus eam rem nunquam in medium propter periculi metum protulis e.Quae cum es et locutus, monui Rcgem ut omnem diligentiam ad se conseruandum adhiberet: amicosque in patris eius fide atque iudicio probatos hortatus sum, Regis sui vitam, docti casu acerbissimo patris eius, omni cura custodiaque defendcrent.Cum Rex a me equitatu, cohortesque de exercitu 'meo postularet: etsi intelligebam vestro s. c. non modo posse me id facere, sed etia debere:tamen clim Resp.postularet propter quotidianos ex Syria nuntios,Vt quaprimum
exercitu ad Ciliciae fines adducere: cumque mihi Rex patefactis iam insidiis non egere
184쪽
exercitu populi Rom. sed posse se suis opibus defendere videretur illum cohortatus sum, ut in sua vita conseruanda primum regnare disceret: a quibus perspexi illat tibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio: poena afficeret eos,quos necesse esset: reliquos metu liberaret: praesidio exercitus mei ad eorum, qui in culpa essent, timorem potius,
quam ad contentionem uteretur. re autem ut omnes,quando s. C. nosciat, intelligerent me regi,si opus esset, ex authoritate vestra praesidio futurum. Ita confirmato illo. io ex eo loco castra moui, & iter in Ciliciam sacere institui: cum hac opinione e Cappadocia discederem, vi ccsilio vestro casu incredibili, ac pene diuino Rcgem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante, quemque meae fidei commendassetis, & cuius salutem magnae vobis curae esse decreuisetis, meus aduentus praesentibus insidiis liberasset. Quod ad vos a me scribi, non alienum putaui, ut intelligeretis ex iis, quae pene acciderunt vos multo ante, ne ea accideret, prouidisse: edque vos sudiosius seci certiores, quod in Rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingenii, fidei, beneuolentisque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam, diligentiamque in eius vos salutem videamini contulisse. Valete.
M. T. CICERO I M P. s. D. M. CATONI.
c Q M ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium M ante diem ii i. Non.Sept. isque mihi nuntiassent Regis Parthoria filium, quocum esset
nupta Regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorti copiis, multarumque praeterca gentium magna manu venisse, Euphratemque iam transire coepisse,
dicsque Armenium Regem in Cappadociam impetum esse facturum: putaui pro no-sra necessitudine me hoc ad te scribere oportere. Publice propter duas causas nihil scripsi quia & ipsum Commagenum legati dicebant ad Senatum statim nuntios literasque misisse: & existimabam M. Bibulum Procos. qui circiter Id. Sext. ab Epheso in
Syriam nauibus prosectus erat,quod secundos ventos habuisset, iam in prouincia suam peruenisse: cuius literis omnia certiora perlatum iri ad Senatum putabam. Mihi, ut in huiusmodi re,tantoque bello, maximae curae est, ut quae copiis & opibus tencre vix pos- sumus. ea mansuetudine & continentia nostra, socior si fidelitate teneamus. Tu velim, ut cousuesti, nos absenteis diligas & defendas. Vale.
M. T. CICERO I M P. s. D. M. CATONI.
s V M M A tua authoritas secit, meumque perpetuum de tua singulari virtute iudi- Cium,ut magni mea interesse putare,& res eas,quas gessitam,tibi notas esse,& non ignorari a te,qua aequitate&continctia tuerer socios, prouinciamque administrare. His enim
a te cognitis, arbitrabar facilius ine tibi,quae vellem, probaturum . Cum in prouinciam prid. Cal.Sext. venissem,& propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem:biduum Laodiceae sui, deinde Apameae quatriduum triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. Quibus in oppidis cu magni convcntus sui sent, multas ciuitates acerbissimis tributis & grauissimis usuris,& falso aere alic no liberaui. Cumque ante saduentum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes linelegato sine Tribuno mil. denique etiam sine centurione ullo apud Psilomelum cosedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia. M. Anneio legato imperaui, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret, coactoque in unum locu exercitu, castra in Lycaonia apud Iconium faceret.Quod cum ab illo diligenter esset actum ego in castra ad v I I.Cal. Sept.veni:ctim interea superioribus diebus ex s. c. & euocatorum firmam manum,& equitatum satis idoneum,&populoruliberorum, Regumque sociorum auxilia voluntaria comparauissem. Interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem, Cal. Sept.legati a Rege Commageno ad me missi, pertumultuose,neque tamen non vere, Parthos in Syriam transisse nuntiauerunt. Quo audito, vehemeter sum 4 commotus cum de Syria,tum de mea prouincia,de reliqua denique Asa. Itaque exem
185쪽
i 8a Epis . ad Senatum, εἴ alios
Nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter motis Amani naturam facile tenuissem duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quoru uterque D uis praesdiis propter angustias intercludi potestsaec est quicquam Cilicia cotra Syriam munitius) sed me Cappadocia mouebat, quae patet a Syria, Regesque habet finitimos,
qui etiam si sunt amici nobis,tamen aperter Parthis inimici esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cibystra castra seci, ut &CLliciam tuerer,& Cappadociam tenens, noua finitimorum consilia impedirem. Interea in hoc tanto motu, tantaque expectatione maximi belli, Rex Deiotarus, cui non site causa plurimsi semper & meo & tuo. & Senatus iudicio tributum est, vir cum beneuolentia & fide erga populum Ro.sngulari, tum praesentia, magnitudine & animi & consili legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum.Cuius is ego studio, officioque commotus egi ei pcr literas gratias: Idque ut maturaret, hortatus sitia. Cum aute ad Cibystra propter rationem belli quinque dies cssem comoratus, Rogem Ariobarzane, cuius salutem a Senatu te authore comendatam habebam, praesentibus insidiis nec opinantem liberauimeque selum ei saluti sui, sed etiam curaui ut cum
authoritate regnaret. Metram & eum,quc tu diligenter mihi comendaras, Athenaeum,
importunitate Athenaidis exilio multatos, maxima apud Rege authoritate gratiaque constitui. Cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adolescens & equitatu & peditatu & pecunia paratus,&omnino iis qui nouari aliquid volebant: persectute regno ille discederet, Rexque sine tumultu ac sine armis, omni authoritate aulae communita, regnum cum dignitate obtinerct. Interea cognoui multorum literis atque nuntiis, magnas Parthorum i
copias,& Arabum ad oppidii Antiochiam accessisse, magni inque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis, & a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praes dii causa, occidione occisum . Quare cum videre a Cappadocia Parthorum copias auersas, non longe a finibus esse Ciliciae:quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitu duxi. Quo ut veni, hostem ab Antiochia recessisse Bibulum Antiochiae esse cognoui, Deiotarumque confestim iam ad me venientem cum magno &firmo equitatu & peditatu, & cum omnibus suis copiis, certiorem feci, non videri esse causam,cur abesset a regno, meque ad ei siquid noui sorte accidisset, statim literas nunti que missurum csse. Cumque co animo venissem, ut utrique prouinciae, si ita tempus serret, subuenirem:tamen id quod iam ante statueram vehementcr interesse utriusque Iprouinciae,pacare Amanum & perpetuum hostem ex eo monte tollere,agere perrexi.
Cumque me discedere ab eo monte simulassem,& alias parte is Ciliciae petere, abessemque ab Amano iter unius diei, & castra apud Epiphaneam secisset ad iiii. Id. Octob. cum ad uesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut ad O i i. Id. Octob. cum lucesceret, in Amanum ascenderem : distributisque cohortibus & auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pontinus legatus, reliquis M. Anneius,& L.Tulleius legati praeessent, plerosque nec opinanteis oppressimus, qui occis captique sunt interclusi fuga. Eranam autem, quae fuit non vici instar, sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram & Ceminorim, acriter &diu repugnantibus, Pontino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei decimam, magna multitudine hostium occisa, cepimus : castellaque sex capta, comptu'ra incendimus. His rebus ita gestis,castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quatriduum: & in reliquiis Amani delendis, agrisque vastandis, quae pars eius montis meae prouinciae est, id tempus omne consumpsimus. Consectis his rebus, ad
oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi. Quod cum esset altissimo & munitissimo loco, ab idque incoleretur, qui ne Regibus quidem unquam paruissent, cum &lagitiuos reciperent, & Parthorum aduentum acerrime expectarent:
ad existimationem imperii pertinere arbitratus sum, comprimere eorum audaciam,
186쪽
quo sicilius etiam caeterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, stangerentur. Vallo & sessa circundedi: sex castellis castrίsque maximis sepsi: aggere, vincis, turribus oppugnaui: usisque tormentis multis, multis sagittariis, magno labore meo, sine ulla molestia sumptuve sociorum, septimo quinquascssimo die rem conseci, ut 3 omnibus partibus urbis disturbatis aut incensas, compulit in potestatem meam ire uenirent. His erant finitimi pari scelere & audacia Tibarani. ab his pindenisso capto, obsides accepi: exercitum in hyberna dimisi. Quintum statrem negotio praeposui, ut
in vicis aut captis, aut male pacatis exercitus collocaretur. Nunc velim tibi sic persuadeas si de his rebus ad Senatum relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem tributam si tu honorem meum sententia tua comprobaris. Idque etsi talibus de rebus grauissimos homines & rogare solere,& rogari seio: tamen admonendu potius te a me quam rogandum puto. Tu es enim is,qui me tuis sententiis saepissimc ornasti: qui oratione,qui praedicatione, qui summis laudibus in Senatu, in concionibus ad caelum extulisti:cuius ego semper tanta esse verborum pondera putaui, ut Uno verbo tuo cum ' mea laude coniuncto, omnia consequi me arbitrarer . Te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decretu
rum, si referretur ob eas res, quas is Consul in urbe gessisset. Tu ide mihi supplicationem decreuisti togato, non ut multis, Repub. bene gesta,sed ut nemini, Repub. conseruata. Mitto quod inuidiam,quod pericula,quod omne is meas tempellates & subieris,&multo etia magis si per me licuisset,subire paratissimus lacris:quod denique inimicum Incum, tuum inimicum putaris: cuius etiam interitu,ut facile intelligerem, mihi quantum tribuere Milonis causa in Senatu defendenda approbatis. A me autem haec sunt prosecta quae ego in beneficii loco non pono,sed in veri testimonii atque iudicii: non Ut praeliantissimas tuas virtutes tacitus admirarer squis enim in te id non facit in sed in omnibus orationibus,sententiis dicendis causis agendis omnibus seriptis, Graecis, Lati-Mnis, omni denique varietate literarum mearum te non modo iis,quos vidissemus, sed iis de quibus audissemus, omnibus anteferrem. Quae res sortasse quid sit, quod ego hocnestio quid gratulationis & honoris a Senatu tanti aestimem. Agam iam tecum familiaritcr, ut est&studiis. & officiis nostris mutuis, &summa amicitia dignum, &nccessitudine etiam paterna. Si quisquam fuit unquam remotus εἰ natura,& magis etiam vimihi quidem sentire videor ratione atque doctrina, ab inani laude & sermonibus vulgi: ego profecto is sum. Testis est Consulatus meus: in quo sicut in reliqua vita, fateor ea
me studiose secutum, ex quibus vera gloria nasti posset: ipsam quidem gloriam per se
nunquam putaui expctendam. Itaque & prouinciam ornatam, & spem non dubiam triumphi neglexi .sacerdotium denique,cum squemadmodum te existimare arbitror non difficillime consequi p-em, non appctivi. Idem post iniuriam acceptam, quam x tu Reipub. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitalc, sed etiam gloriam, studui quam ornatissima Senatus, populique Rom. de me iudicia intercedere. Itaque & Augur postea ficri volui,quod antea neglexeram: & eum honorem,qui a Senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim,nunc mihi expetendu puto. Huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desiderii ad sanandu vulnus iniuriae, ut faueas adiutorque sis,quod paulo ante me negaram rogaturia,vchementer te rogo. sed ita si non ieiunia hoc nestio quid. quod ego gessi, & contcnendum videbitur, sed tale atque tantum, ut multi ncquaquam paribus rebus honores summos a Senatu cosecuti sint. Equidem etiam mihi illud animaduertisse videor stis enim quam atteic te audire soleamin te non tam res gestas,quam mores, instituta, atque vitam imperatorii spectare solere in habendis aut non habendis honoribus. Quod si in mea causa cosaderabis, reperics meu exercitu imbecillo contra metu maximi belli firmissimu praesidium habuisse, aequitate& cotinctiam. His ego subsidiis ea sum colecutus, quae nullis legionibus cosequi potuis sem:ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos reddere animesqM. iiii.
187쪽
nouarum reru expectatione suspensos, ad veteris imperii beneuoletiam traducere.Sed nimis haec multa de me praesertim ad te,a quo uno omnium socioru querelae audiutur. Cognosces ex iis,qui meis institutis se recreatos putat. Cumque omnes Uno prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt, praedicat, ut: tum duae maximae clientelae tuae Cyprus insula & Cappadociae regnu, tecum de me loquetur: puto etia Regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt,&in omni
bus seculis pauciores viri reperti sunt, qui suas cupiditates, quam qui hostium copias vincerent: est prosectὁ tuum cum ad res bellicas haec, quae rariora Si difficiliora sunt ge-nera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores csse de maiorcs putare. Extremum illud est, ut quali diffidens rogationi meae, philosophiam ad te allegem : quae nec mihi charior vlla unquam res in vita fuit, ncc hominum generi maius a deis munus ullum est datum. Haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarii, quibus a pueritia dediti ac deuincti, soli propc modum nos philosophiam illam veram & antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur in sorum atque in Rem p. atque in ipsam aciem pene deduximus tecum agit de mea laude, cui negari a Catone fas csse non puto. Quamobrem sic tibi pcrsuadeas velim , si mihi
tua sententia tributus honos ex meis literis suerit,mc existimaturum, cum authoritate tua, tum benc uolentia erga me mihi, quod maxime cupierim,contigisse. Vale.
M. CATO M. CICERONI I M P. S. P. D.
iv ό D & Rcsp. me, Si nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam virtutem, in- snocentiam, diligentiam cognitam in maximis rebus domi togati,armati seris, pari industria administrare gaudeam. Itaque quod pro meo iudicio facere potui,ut innocentia cosilioque tuo defensam prouinciam, scruatu Ariobarranis cum ipsorege regnum, sociorum rc uocatam ad studium imperii nostri voluntatem, sententia mea & decreto laudarem, seci: supplicationem decretam, si tu,qua in re nihil sortuito, sed summa tua ratione εἰ continentia Rei p. prouisum est, diis immortalibus gratulari nos, quam tibi, referre acceptum mavis, gaudco. Quod si triumphi praerogatiuam putas supplicationem.&idcirco casum potius,quam te, laudari vis meque supplicationem sequitur semper triumphus: & triumpho multo clarius est, Senatum iudicare potius mansuetudine& innocentia imperatoris prouinciam, quana vi militum, aut bcnignitate deorum re- sit tam atque conseruatam esse: quod ego mea sentetia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi,ut, quod maxime volo, existimes me laborare, ut tibi persuadcam, me de voluisse de tua maiestate quod amplissimum sum arbitratus, di, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale, I nos dilige, &instituto itinere seueritatem diligentiamque sociis & Reip. praesta. Vale.
M. T. CICERO M. CATO Nio S. D.
L AET v ssum laudari me sinquit Hector opinor apud Naeuium abs te pater laudato viro. ea est enitia profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt. Ego vero vel gratulatione litcrarum tuarum, vel testimoniis sententiae dictae, nihil est quod me non assecutum putem. idque mihi tum amplissim v, tum gratissimum est te libenter amicitiae dedisse, quod liquido veritati dares.&, si non modo unus,Vcrum etiam multi Catones csciat in ciuitate nostra, in qua unum extitisse mirabile est, quem Vego curru,aut quam lauream cum tua laudatione conferrem - nam ad meum sensum,& ad illud syncerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius, quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed caulam ineae voluntatis mota enim
dicam cupiditatis) exposui tibi superioribus literis: quae etiam si parti iusta tibi visa est,
hanc tamen habet rationem, non ut nimis concupiscendus honos, sed tamen,si deseratur a Senatu, minimc aspernandus esse videatur. Spero autem illum ordinem pro meis ob Rem p. susceptis laboribus, me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iu-
188쪽
dicio quod amplissimu esse arbitrari mihi tribueris si id, quod maluero, acciderit gau- deas: sic enim secise te,& sensisse.& scripsisse video: resque ipsa declarat, tibi illum honorem nostrum supplicationis sui illa iucundum, quod scribedo affuisti. Haec enim s. c. non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi selcre. Ego,ut spero,te
propcdiem videbo,atque utinam Rep. meliore, quam timeo. Vale.
M. T. CiCERO PROCOS. s. D. N. MARCE LO COS.
TE ET pietatis in tuos, S: animi in Remp. &clarissimi atque optimi Consulatus C. Marcello Consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. Non dubito qui praesentes sentiant. nos qui de longinqui,&a te ipso missi inultimas genteis ad caelum mehercule te tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. Nam cum te a pueritia tua unice dilexerim, tuque me in omni genere semper amplissimum csse & volueris & iudicaris: ψ tamen hoc vel tuo facto, vel populi Rom. de te iudicio multo acrius vehementiusque diligo: maximaque laetitia afficior, cum ab hominibus prudentissimis, virIsque optimis, omnibus dictis factis studiis, institutis vel me tui familem esse audio, vel te mei.Vnum vero si addis ad praeclarissimas res Consulatus tui, ut aut mihi succedat quaprimum aliquis: aut nequid accedat teporis ad id quod tu mihi & s. c.& lege finisti: omnia me perte consecutum putabo. Cura ut valeas,& me absentem diligas atque defendas. Quae mihi de Parthis nuntiata sunt: quia non putabam a me etiam nunc scribcnda esse publice, propic rca nc pro familiaritate quide nostra volui ad te scribere: ne cum ad Consulem scripsissem,publice viderer scripsisse. Vale.
M. T. CICERO PRO co S. C. MARCELLO COS. DES. S. D.
M Axi MA sum laetitia affectus,cum audiui te Consulem factum esse: eumque hono-m rem tibi deos fortunare volo, atque a te pro tua, parcntisque tui dignitate administrari. Nam cum te semper dilexi, amatasque, quod mei amantissimum cognoui in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis, vel de sensus tristibus temporibus, vel ornatus secundis: necesse esst ut & sim totus vester,& csse debeam: cum praesertim matris tuae grauissimae atque optimae is minae maiora erga salutem dignitatem que meam studia quam erant a muliere postulada, perspexerim. Quapropter a te peto maiorem in modum, ut me absentem diligas atque defendas. Vale.
M. T. CICERO PROCOS. M. MARCELLO COLLEGAE S. D.
MARcr ubi tuum Consulem fac una icque ea laetitia affectum esse,quam maxime optasti, mirum in modum gaud co: Idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimu iudico: cuius erga me singularem beneuolentiam vel , in laborc meo, vel in honore perspexi: totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognoui. Quare gratum mihi seceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae foeminae, meis vcrbis cris gratulatus. Αte id, quod consuesti peto, me absentem diligas atque defendas. Valc.
M. G CICERO l M P. C. MARCELLO C. F. COS. S. P. D.
A N D o id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinoru etiam, mirificus enim generis ac nominis vcstri fuit erga me semper animus quando ergo ita accidit,ut omniu vestrum studio tuus Consulatus satisfacere posset, in quem meae res gestae, latisquc & honor carti potissimum incideret:peto a te id, quod facillimu factu sit, non aspernante ut confido, Senatu, ut quam honorificentissimum s. c. literis meis recitatis faciendum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est 3i cum tuis omnibus, allegarem ad te illos, a quibus intelligis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima: neque enim saluti meae, ncque honori amicior quisquam dici potest . frater tuus quanti me faciat, semperque secerit, esse hominem qui ignoret, arbitror neminem. domus tua denique tota me semper omnibus summis ossiciis prosecuta est meque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuoru . inuare a te peto maiorem in modum, ut me per te quamornatissimum vclis esse, meamque
189쪽
186 Epist. ad Senatum, & alios
& in supplicatione decernenda, & in caeteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes. Vale.
M. T. CICERO I M P. c. MARCELLO co S. s. P. D.
Qv ANTAE tibi curae meuy honos fuerit, & quam idc extiteris Consul in me ornando & amplificando,qui fueras semper cu parentibus tuis,& cum tota domo,etsi res ipsa loquebatur,cognoui tamen ex meorum omnium literis. Itaque nihil est tantum,quod nego non tua causa debeam, facturusque sim, cum sudiose, tum libenter. Nam magni inter β, cui debeas: debere autem nemini malui, quam tibi, cui me cum studia communia,beneficia paterna,tuaque iam ante coniunxerant:tum accedit, mea quidem sententia, maximum vinculum,quod ita Remp. geris, atque gessisti, qua mihi charius nihil est,ut quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus dcbeam, n6 recusem. Quamobrem tibi velim ii sint exitus, quos mereris,& quos sere confido. Ego, si me nauigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsas Etesias, propediem te, ut spero, videbo. Vale.
M. CICERO I M P. L. PAVLO COS. DES. s. D.
ET si mihi nunquam fuit dubium, quin te populus R. pro tuis summis in Remp. meritis, & pro amplissima familiae dignitate, summo studio, cunctis suffragiis Consule
ficturus esset: tamen incredibili laetitia sum affectus, cum id mihi nuntiatum est: eumque honorem tibi deos fortunare volo, a teque ex tua, maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem, proque tuis amplissimis erga me studiis,atque beneficiis tibi operam meam studiumque nauare. Quam mihi facultatem quando hic nec opinatus,& improuisus prouinciae casus eripuit: tamen ut te Consulem Remp. pro tua dignitate gerentc videre possim, magnopere a te peto ut operam des, escias nequid mihi fiat iniuriae, neue quiὰ tempotis
ad meum annuu munus accedat. quod si seceris, magnus ad ma pristina erga me studia cumulus accedet. Vale.
M Axi ME' mihi suit optatum, Romae esse tecum, multas ob causas, sed praecipue vin& in petendo & in gerendo Consulatu, meum tibi debitum sudium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata: sed tamen nauare operam Volcbam. In Cosulatu vero cupio equide te minus habere negotii: sed moleste sero me Consule tuum studiu adolescentis perspexisse, te nacti, cum id aetatissim, perspicere noposse. Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandm nihil suppetat praetcr voluntatem. Ornasti Consulatu,
ornasti reditum meum . incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum Consulatum tuum. Itaque cum & tua summa amplitudo,&dignitas,&meus magnus honos, magnaque existimatio postulare videatur, ut a te pluribus verbis contendam ac petam, ut qualionorificentissimum s. c. de meis rebus gestis faciendum eures: non audeo v hementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetua consuetudinis erga me oblitus esse videar, aut te oblitum putem. Quare ut te velle arbitror, ita faciam: atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breuiter petam. si alii Consules essent, ad te potissimum Paule mittere,ut eos mihi quam amicissimos redderes: nunc cum tua summa potestas,summaque authoritas,notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo ut&quakonorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis, ct quam celerrimc. dignas res esse & honore & gratulatione, cognosces ex iis literis, quas ad te,&collegam,&Senatum publice misi, omniumque mearum reliquarum rerum, maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim habeas: in pri-
mssque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque literis petiui, ne mihi te pus pro πrogetur. Cupio te Consule videre, omniaque,quae sper cita absens, tum etiam praesens te Consule assequi. Vale.
190쪽
M. T. CICERO C. CASs Io PRO Q v AE S. S. D.
M. FABI ubi quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestui multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est,& a me diligitur propter summam suam humanitate & obseruantiam. Sed tamen, quod te ab eo egregie diligi sensi, mul- to amicior ei sum factus. Itaque quanquam profecerunt literae tuae: tamen aliquanto plus comendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus & cognitus. Sed de Fabio faciemus studiose quae rogas. Tu multis de causis vellem me conuenire potuisses: primum ut te,quem iandiu plurimi facio, tanto interuallo viderem : deindet' ut tibi, quod seci per literas, possem praesens gratulari: tum ut quibus de rebus vellemus,tu tuis,ego incis, intcr nos comunicaremus:postremo ut amicitia nostra, quaesum-
mis officiis ab utroque culta est, sed longis interuallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Id quando non accidit, utemur bono literarum,& cadem scrc absentes,quae si coram essemus, consequemur. Vnus scilicet ille fructus,qui in te videndo est,percipi literis non potest: alter gratulationis est, is quidem exilior, quam si tibi, te ipsum intuens, gratularer: sed tamen & seci ante, & facio nunc, tibique cum pro rerum magnitudine,quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor,quod te de prouincia decedentem summa laus & summa gratia prouinciae prosecuta est. Tertium est, ut id quod de nostris rebus coram c unicassemus inter nos, conficiamus idem literis. Ego caeterarum rerum causa tibi Romam properano dum magnopere censeo. nam & ca quae reliqui, tranquilla de te erat: & hac tua recenti victoria tanta clarum aduentum tuum sere intelligo. Sed si quae sunt onera tuorum,si tanta sunt, ut ea sustinere possis, nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius: san maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat aduentus tuus. huius rei totum consalium tuum
est: tu enim scis quid sustinere possis: si potes, laudabile atque populare est: san plane
non potes absens hominum sermones facilius sustinebis. De me autem idem tecum his ago literis, quod superioribus egi, ut omneis tuos neruos in eo contendas, ncquid mihi ad hanc prouinciam, quam & Senatus & populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. Hoc a te ita contendo, ut in eo fortunas meas positas putem. Habes Paulum nostrum nostri cupidissimum est Curio, est Furnius. Sic vclina cnitare, quasi in eo sint mihi omnia. Extremum illud est de iis quae proposueram, confirmatio nostrae ο amicitiae:de qua pluribus verbis nihil opus est. Tu puer me appetisti. Ego autem semper ornamcnto te mihi sore duxi.suisti etiam praesidio tristi isimis meis temporibus. Accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. Itaque in vestro ingenio & industria mihi plurimum & suauitatis & dignitatis constitutum puto. id
tu ut tuo studio confirmes, te vehementer rogo iterasque ad me & continuo mittas,&cum Romana vcneris,quam saepissimc. Vale.
ET si uterque nostrum spe pacis & odio ciuilis sanguinis abesse a belli pertinacia voluit : tamcn quando eius consilii princeps ego suiffc videor, plus fortasse tibi praestare
ipse debeo,quam a te expectare. etsi, ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiariscli meus tecum, & item mecum tuus adduxit utrunque nostrum ad id consilium, ut uno praelio putaremus, si non totam causam at certe nostrum iudicium definiri conuenire. Neque quisquam hanc nostram sententiam vere unquam reprehendit, praeter eos, qui arbitrantur melius esse deleri omnino Rep. quam imminutam & debilitatam manere.
Ego autem ex intcritu eius nullam spem scilicet mihi proponebam: ex reliquiis magnam . sed ea sunt consecuta, ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non vidisse ea sutura, nec,cum homines essemus, diuinare potuisse. Equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse,ut illo quasi quodam fatali praelio facto,& victores communi saluti consulere vellent,&victi suae. utrunque aute positum esse arbitrabar in celeritate victoris. Quae si fuisset,eandem clementiam experta esset Africa, quam cognouit Asia,
