장음표시 사용
191쪽
188 Epist. ad Senatum, & alios
quam etiam Achaia, &,ut opinor, ipso legato ac deprecatore. Amissis autem temporibus, quae plurimu valent, praesertim in bellis ciuilibus, interpositis annus alios induxit . ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. Atque horum malorum mnium culpam fortuna sustinet. Quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Aliae terrorem illaturum put ret Nos tamen in consilio pari, casu dissimili usi sumus: tu enim eam partem petisti, ut&consiliis interesses,&, quod maxime curam leuat, sutura animo prospicere posscs: ego qui sestinaui ut Caesarem in Italia viderem sic enim arbitrabamurὶ eumque multis honestissimis viris conseruatis redeuntem, ad pacem currentem,Vt aiunt,incitarem, ab illo longissime &absum,& absui. Versor autem in gemitu Italiae,& in Urbis miserrimis querelis: quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte serre potuisset,sauthor affuisset. Quare velim pro tua erga me perpetua beneuoletia scribas ad me quid videas, quid sentias,quid expectandum,quid agendum nobis existimes. imagni erunt mihi tuae literae . Atque utinam primis illis, quas Luceria miseras, parui sem: sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem. Vale.
M. Τ. CICERO C. CASSIO S. P. D.
P v τ o TE iam suppudere, cum haec te tertia iam epistola ante oppressit, quam tu schedulam aut literam: sed non urgeo: longiores enim expectabo, vel potius exigam. Ego ii semper habere cui darem vel ternas in hora darem. fit enim nescio quid, ut quasi coram adesse videare, cum scribo aliquid ad te: ne ue id κατ εἰαλων φαι ααι, ut diacunt tui amici novi,qui putant etiam δὶα in ἰ φ spcctris Catianis excitari. nam, ne te fugiat, Catius Insuber Epicureus, qui nuper est mortuus,quae ille Gargettius, etiaante Democritus chQm, hic spectra nominat. His autem spectris etiam si oculi possent . feriri, quod velis ipsa currunt: animus qui possit, ego non video. Doceas tu me oportebit, cum saluus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut simul ac mihi collibitum sit de te cogitare, illud occurrat: neque solum de te, qui mihi haeres in medullis: scd si insulam Britanniam coepero cogitare, eius mihi aduolabit ad pectus. Sed haec posterius: tento enim te, quo animo accipias: si enim stomachabere, & moleste seres, plura dicemus, postulabimusque ex qua haeresi vi hominibus armatis deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi in hoc anno. Quare si iam bienniuaut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delinitus illecebris voluptatis, in integro res nobis erit. quanqua quicum loquori cum vno sortissimo viro: qui posteaquam serum attigisti. nihil secisti nisi plenissimu amplissimae dignitatis. in ista ipsa α ρεπὴ metuo ne plus nemorum si,quam ego putarim, si modo cam tu plus probas. Quid tibi in smentem venit, inquies 3 Quia nihil habebam aliud quod scriberem: de Rep. enim nihil scribere possunt: nequc enim, quod sentio, libet scribere. Vale.
PRAEPos TE Ros habes tabellarios: etsi me quidem non offendunt: sed tamen cum a me discedunt, flagitant literas: cum ad me veniunt, nullas afferunt.
Atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent: sed
petasati veniunt: comites ad portam expectare dicunt. Ergo ignosces: alteras habebis has breueis: sed expecta πωτων. Eis quid ego me tibi purgo, cum tui ad
me inanes veniant, ad te cum epistolis reuertantur Nos hic stamen ad te scribam aliquidὶ D. Syllam patrem mortuum habebamus: alii a latronibus, alii cruditate dicebat. populus non curabat: combustum enim esse constabat. hoc tu pro sapientia tua seres aequo animo.quanquam amisimus. Caesarcna putabant moleste laturum, verentem ne hasta refrixisset. Mindius Marcellus & Attius pigmentarius valde
gaudcbant se aduersarium perdidisse. De Hispania noui nihil: sed expectatio valde
magna: rumores tristiores, sed αciorarem. Pansa noster paludatus ad iii. Cal. Ian. prinsectus est, ut quiuis intelligere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, uinis A lita
192쪽
α ρερον esse. nam quod multos miseriis leuauit,& quod se in his malis hominem praebuit.
mirabilis eum virorum bonorum beneuolentia prosecuta est. Tu quod adhuc Brundusii moratus es, valde probo & gaudeo, & mehercule puto te sapienter facturum, si
αγανο πυδις fueris . nobis quidcm, qui te amamus, erit gratum: amabo te, cum dabis ν posthac aliquid domum literarum, mei memineris. Ego nunquam quenquam ad te, cum sciam,sne meis literis ire patiar. Vale.
M. T. CICERO C. c A s S I O s. P. D.
x o N o 1 o R epistola suisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te: longior etiam, si φλυαρον aliquem habuisset: nam σομδαο sine periculo vix possumus. Ridere hytur,inquies,possumus. Non mehercule sicillime: veruntamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus.Vbi igitur,inquies,philosophiar tua quidem
in culina, mea molesta est: pudet enim seruire. Itaque facio, me alias res agere, ne conuitium Platonis audiam. De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino noui. Te abesse, mea causa moleste sero:tua,gaudeo. sed flagitat tabellarius. Valebis igitur, meque, ut a puero secisti,amabis.
43 NON mehercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius iacio, quam scribo ad te:videor enim cum praesente loqui & iocari. Nec tamen hoc usu venit propter spectra Catiana: pro quo tibi proxima epistola tot rusticos Stoicos regeram,ut Catili Athcnis natum esse dicas. Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse, cum ipsius causa gaudeo, tum mehercule etiam omnium nostrum. spero enim homines intellecturos, quanto sit omnibus odio crudelitas,& quanto amori probitas & clementia: atque ea, quae maxime mali petant & concupitant, ad bonos per uenire. difficile est enim hominibus persuadere, ε καλον si uia, esse: η' vcro,&α γηοππι virtute, iustitiacm 'κκλω parari,& verum,&probabile est:ipse enim Epicurus,a quo omnes Catii & Amasinii mali verborum interpretes proficiscuntur, dicit, Q χ εαν ἀκαλα dia . Itaque & Pansa,qui ηδενίω sequitur, virtutem retinet: ' & ii qui a nobis φιληλοι vocatur,sunt φιλη mi, *imih i, omnes'ue virtutes & colunt & rctinent. Itaque Sylla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos vider*non quaesiuit quid bonu esset,& omnia bona cocinit . cuius cgo mortcm sorti mehercule animo tuli. Nec tamen Cesar diutius nos eum desiderare palictur: nam habet damnatos,quos pro illo nobis restituat: nec ipse sectorem desiderabit cum filium viderit. Nunc ut ad Rem p. redeam quid in Hispaniis geratur, rescribe. Peream, nisi solicitus stim, ac malo ucterem & clementem dominum habcre, quam nouum &crudelem experiri. Scis Cneus quam si saluus: scis quomodo crudelitatem virtutem putet:scis quam se semper a nobis derisum putet. Vereor nc nos rustice gladio velit αν-τυ-κ aes in . Quid fiat, si me diligis, rescribe . Hui qua iis velim scire virum ista licitos' animo, an soluto legas: sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. Ne longior sim,vale:&nae,ut facis,ama. Si Caesar vicincclcriter me expecta.
M. T. CICERO C. TREBONIO S. D.
ORATOREM meum sic enim inscrips)Sabino tuo commendaui. natio me hominis impulit,ut ei recte putarem: nisi sorte candidatorum licentia hic quoque usus, hoc subito cognomen arripuit. etsi modestus eius vultus, sermoque consans habere quiddam a Curibus videbatur . Sed de Sabino satis. Tu mi Treboni quando ad amorem meum aliquantulum discedens addidisti, quo tolerabilius seramus igniculum desiderii tui,crebris nos literis appellato: atque ita,si idem fici a nobis. quanquam duae cause sunt cur tu frequetior in isto officio esse debeas, quam nos: primum,quod olim solebat, qui Romae erant, ad prouincialeis amicos de Rep. scribcrc. nunc tu nobis scribas oportet. Res enim publica istic est:deinde, quod nos aliis officiis tibi absenti satisfacere pos sumus:tu nobis, nisi literis, non video qua re alia satisfacere possis. Sed caetera scribes ad
193쪽
19o Epist. ad Senatum, & alios
nos postea. nunc haec primo cupio cognoscere, iter tuum cuiusmodi sit: ubi Brutum nostrum videris, quandiu simul fueris: deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio: ut existimare possimus quo statu simus. ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis literis habebo cognitum. Cura ut valeas, nacque ames amore illo tuo singulari. Vale.
M. T. CICERO TREBONIO S. P. D.
ET EPisTOLAM tuam legi libenter & librum libentissime. Sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod cum incendis lias cupiditatem meam con-s suetudinis augendae nostrae snam ad amorem quidem nihil poterat accedereὶ tum discedis a nobis, meque tanto desiderio assicis, ut unam mihi consolationem relinquas, sere ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris & longis epistolis leniatur.quod ego non modo de me tibi spondere possum, sed de te etiam mihi: nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me amares. Nam ut illa omittam, quae ciuitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicasti, cum me concionibus tuis defendisti, cum Quaestor in mea atque in publica causa Consulum parteis sese pisti, cum Tribuno pl. Quaestor non paruisti, cui tuus praesertim collega pareret: ut haec recentia, quae meminero semper, obliviscar, quae tua solicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, cum ad te curae & dolores mei perserrentur : Brundusium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus uesses: ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti vitam aestimo,& salutem mcam : liber iste, quem mihi misisti, quantam ha b ct declarationem ana ris tui i Primum, quod tibi facetum videtur quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item r deinde, quot illa siue faceta sunt, siue sic, fiunt narrante te venustissima: quinctiam ante quam ad me veniatur, risus omnis pcnc consumitur. Quod si in his scribendis nihil aliud, nisi quod necesse suit, de uno me tandiu cogitauisses: serreus e
sim, si te non amarem. Cum vero ea,quae scriptura persecutus es, sane summo am re cogitare non potueris: non possum existimare, plus quenquam a se ipso, quam mea te amari. Cui quidem ego amori, utinam caeteris rebus possem, amore certe respondebo: quo tamen ipso tibi confido futurum satis. Nunc ad epistolam venio: cui copiose &suauiter scriptae, nihil est quod multa respondeam. primumέnim ego il-ulas Caluo literas misi, non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras. aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus: aliter quod multos lecturos putamus. Deinde ingenium eius melioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas. Primum,quod ita iudicabam, acute mouebatur: genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsu quo valebat, tamen assequebatur quod probaret. multae erant & reconditae literae: vis non erat. ad eam igitur adhortabar. In excitando autem & in acue-do plurimum valet, si laudes eum,quem cohortere. Habes de Caluo iudicium &co lium meum: consilium, quia hortandi causa laudaui: iudicium, quod de ingenio eius valde existimaui bene. Reliquum est, tuam prosectionem amore prosequar,reditum spe expecte, absentem memoria colam, omne desiderium literis mittendis accipiendisque leniam.Tu velim tua in me studia & officia multum tecum recordere. quaecum μtibi liceat mihi nefas sit obliuisci, non modo virum bonum me existimabi verum etiate a me amari plurimum iudicabis. Vale.
194쪽
M. TVLLII CICERONIS EPISTO Ru MAD TIRONEM, LIBER XVI. TV Ivs ET CICERO, ET RA TIRONI H V M A N I s S. ET O P T. S. P. D.
i D E quanta intcst se auitas.
hospes tam te diligit, quam si tibi essent opus:facturu puto. cadem deportares, ut ibi te plquid Lysoni, quid mcdico placcat. Volebam ad te Marionem remittere: que,cum meliuscule tibi estiat, ad me mitteres: sed cogitaui unas literas Mationem afferre posse, me autem crebras expectare. Poteris igitur,&facies, si me diligi ut quotidie sit Acastus in portu. Multi erunt quibus recte litcras dare possis, qui ad me libenter perserant. equidem Patras euntem neminem praetermittam . Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amatius. Et te totum trade. malo te paulo post valentem, quam statim im-ibecillum videre. Cura igitur nihil aliud, nisi ut tu valeas: caetera ego curabo. Etiam
atque etiam vale. Leucade proficiscens, V I I. Id. Nov.
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.
s E p T i M V M iam diem Corcyrae tenebamur: Quintus aute pater,& filius Buthroti. Soliciti eramus de tua valetudine mirum in modum: nec mirabamur nihil a te literarum:iis enim ventis istinc nauigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te & confirma:& cum commode,& per valetudinem,& per anni tempus nauigare poteris,ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat qui te non diligat. Charus omnibus expectatiisque venies. Cura ut valeas etiam atque etiam Tiro nostcr. Vale. x v. Calend. NOV.Corcyrae.
TVLLI v S, ET CICERO MEUS, ET FRATER, ET F R. F. TIRONI SUO S. D.
PAvLo' facilius putaui posse me serre desiderium tui: sed plane non sero.& quans quam magni ad honore nostrum intercst,quam primum ad Urbem me venire Tamen peccasse mihi videor,qui a te discesserim. sed quia tua volutas ea videbatur cst e, ut prorsus, nisi confirmato corpore, nolles nauigare, approbaui tuum consilium: neque nunc muto, si tu in eadem es sententia. sin postea quam cibum cepisti, videris tibi me posse consequi, tuum consilium est. Marioncm ad te eo mis ut aut tecum ad me quamprimum venirct: ausis tu morarc re, statim ad me rediret . Tu autem hoc tibi persuade si commodo valetudinis tuae fieri possit nihil me malle quam te esse mecum: sin intelliges opus csse te Patris conualescendi causa paulum commorari: nihil me malle, quam te valere. Si statim nauigas, nos Leucade consequere. sin te confirmare vis, & comiteS,&tempestates, S nauem idoneam ut habeas, diligenter videbis. Vnum illud mi Tiro' videto, si me amas, ne te Marionis aduetus,& hae literae moticant. Quod valctudini tuae maxime conducci,si seceris, maxime obtemperaris voluntati meae. Haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus, ut amemus. amor, ut Valentem VideamuS, hortatur:dcsiderium,ut quam primum. Illud igitur potius. Cura ergo potissimum,ut valeas. de tuis innumerabilibus in me osciis erit hoc gratissimum. ii i. Non. Nov. Vale.
NON quco ad te, nec lubet scribere quo animo sin assectus: tantum scribo,&tibi &mihi maximae voluptati sore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alygiam accesscramus. Is locus cst citra Leucadem stadia C x x. Leucade aut te ipsum, aut tuas literas a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis,tantum sicut valeas vel quantum te a m c scis diligi. Non. Nov. Alygia. duas horas Thyrei fuimus: Xenomenes vixerit tecti. Is omnia pollicitus est quae mihi placebat,s firmior esses, ut te I cu-lane confirmares. Videbis quid Curio,
195쪽
et v IV s ET CICERO TIRONI SVo s. D. P. ET M. PATER, ET FILIUS.
Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi literas ante dederamus, unum diem com-s morati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. Is dies fuit Non. Nov. inde an te lucem proficiscentes, ante diem v lii. Id. Nov. has literas dedimus. Tu, si nosonancis amas,& praecipuer me magistrum tuum,confirma te. Ego valde suspenso animo expecto: primum te scilicet,dcinde Marionem cum tuis literis. Omnes cupimus. ego in primis, quam primum te videre, sed mi Tiro valentem. Quare nihil properaris. satis quotidie videro , si valebis. utilitatibus tuis possum carcre: ic Valcre, tua causa
primum volo, tum mea mi Tiro. Vale.
TV IVS TIRONi suo s. P. D. ET Cie ERO, ET M. PATER, ET F.
VAR1 E sum affectus tuis literis, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. Quare nunc quidem non dubito, quin, quoad plane valeas, te neque nauigationi, neque viae committas. satis te mature videro, si plane confirmatum videro. De medico & tu bene existimari scribis,&ego scaudio. Sed plane curationes eius non
probo: ius enim dandum tibi non suit, cum esscs. Sed tamen & ad illum scripsi accurate, & ad Lysonem. Ad Curium vero suauissimum hominem, & summi oscit, summaeque humanitatis, multa scripsi: in his etiam, ut si tibi videretur, te ad se transferret. Lyso enim noster vereor ne negligentior sit: primum, quia omnes Graeci: deinde, quod cum a me literas accepisset, mihi nullas remisi. sed cum tu laudas . tu igitur quid faciendum sit, iudicabis. illud mi Tiro te rogo, sumptui ne parcas ulla in re, qua ad valetudinem opus st. Scripsi ad Curium,quod dixisses, daret medico. ipsi puto aliquid dandum csse, quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me oscia, domo sica, serensa, urbana, prouincialia, in re priuata, in publica, in studiis, in literis no- γseris: omnia viceris,s, ut spero, te validum videro. Ego puto te bellissime, si recte erit, cum Quaestore Mescinio decursurum : non inhumanus est, teque,ut mihi visis est,diligit. Et cum valetudini tuae diligentissime consulueris tum mi Tiro consulito nauigationi. nulla in re iam te festinare volo. nihil laboro, nisi ut saluus sis. Sic habeto mi Tiro,
neminem esse qui me amet, quin idem te amet: &cum tua, & mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc, dum mihi nullo loco deesse vis, nunquam te confirmare potuisti. nunc te nihil impedit : omnia depone : corpori serui. Quantam duli gentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale mi Tiro,vale, vale, 6 salve. Lepta tibi salutem dicit,& omnes.Vale. v i I. Id. Nou. Leucade.
TvLLI vs ET CICERO, ET Q . TIRONI S. P. D.
TERTIAM ad te hanc epistolam scripsi eadem die, magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darcna , quam quod haberem quid scriberem. Igitur illa, quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae . ad tua innumerabilia in me osmcia adde hoc quod mihi erit gratissimum omnium. Cum valetudinis rationem, ut spe oro habueris, habeto etiam nauigationis. In Italiam euntibus omnibus ad me literas dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto. Cura, cura te mi Tiro. Quando non
contigit ut sinui nauigares, nihil est quod festines: nec quicquam cures, nisi ut valeas.
Etiam atque etiam vale. V ii. Id. Nov. Actio, vesperi.
M A c N AE nobis est solicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniti ut, αχῶ α - , Ηονιω os. de nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest solicitudo, si diutius a nobis ablaturus es, is, cuius usum &seauitatem desiderando sentimus. Attame 'quanquam videre te tota cogitatione cupio: tamen te penitus rogo, ne te tam longae
nauigationi & viae per hyemem, nisi bene firmum, committas:neue nauiges,nis explo-
196쪽
rate. Vix in ipsis tectis εἰ oppidis frigus infirma valctudine vitatur, nedum in mari levia sit facile abesse ab iniuria temporis. ψυχς A inquit Euripides: cui tu quantum credas, nescio: ego certe singulos eius versus,singula testimonia puto. Effice si me diligis,ut valeas,& ut ad nos firmus ac valens quamprimum venias. Ama nos, εἰ vale. Q p. tibi salutem plurimam dicit.
N O s a te ut scis,discessimus ad i m. Non. Nov. Leucadem venimus ad v lii. Id: Nou.ad v ii. Actium. ibi propter tepestate ad v i. Id. morati sumus, inde ad v.Id. Cor- ο cyram bellissime nauigauimus. Corcyrae fuimus usque ad x v i. Cal. Dec. tempestatibus retenti. Ad x v.Calend.a portu Corcyraeorum ad Cassiopem stadia c x x. processimus. Ibi retenti ventis sumus usque ad i x. Cal. Interea qui cupide profecti sunt, multi naufragia secerunt. Nos eo die camati soluimus. Inde austro lenissimo, caelo sereno, nocte illa de die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi peruenimus: eodemque Vento postridie sid erat ad v ii. Calend. Dec. in hora quarta Brundusium venimus: eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Tcrentia quae te facit plurimi. Ad V Cal. Dec.seruus Cn. Plancii Brundusii tandem aliquando mihi a te expectatissimas literas reddidit, datas Idib.Nou.quae me molestia valde leuarunt:vtinam omnino liberassent. Sed tamen Asclapo medicus plane confirmat,propediem te valentem sore. Nunc quidem ego te hortor, ut omnem diligentiam adhibeas ad conualescedum..i Tuam prudentiam,temperantiam,amorcm erga me noui: scio te omnia facturum, ut nobiscum quam primum sis. sed tamen ita velim, ut nequid propcres. Symphoniam Lysonis velim vitasses,ne in quartam hebdomadam incideres. Sed quando pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur, & tibi daret quod opus esset:me, cui iussisset, curaturum. Equum demulum Brundusii tibi reliqui. Romae vereor ne ex Cal. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice. Reliquum est ut te hoc rogem,& a te petam, ne temerc nauigcs. solent nautae festinare quaestus sui causa. cautus sis mi Tiro. Mare magnum de difficile tibi restat. si poteris, cum Mescinio: scaute is solet nauigare si minus, cum honesto aliquo homine, cuius authoritate nauicularius moueatur. In hoc omnem diligetiam si ad hiabuerisiteque nobis incolumem praestiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam non ster Tiro vale. Medico Curio, Lysonide te scripsi diligentissimc. Vale, salve.
ET si opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero: tamen non tam mea, quam tua causa doleo te non valere. Scd quando in quartanam couersa vis est morbi
sic enim scribit Curius spero te diligentia adhibita etiam firmiorem sore. Modo fac id quod humanitatis tuae est, nequid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam com odissime conualcscas. Non ignoro quantu ex desiderio labores: sed erui omnia facilia, si valebis. Festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger, de periculose layeme nauiges. Ego ad Urbem accessi prid. Non. Ian. obuiam mihi sic est proditu,ut nihil fieri potuerit honoratius. sed incidi in ipsam flammam ciuilis discordiae, vel potius belli: cui cum
s cuperem mederi,di,ut arbitror,pos em,cupiditates certorum hominum snam ex utraque parte sunt,qui pugnare cupiant) impedimento mihi sucrunt. Omnino de ipse Caesar amicus noster minaces ad Senatum, de acerbas literas miserat: de crat adhuc impudens, qui exercitum de prouinciam inuito Senatu teneret: 3c Curio meus illum incitabat . Antonius quidem noster de in Cassius nulla vi expulsi, ad Caesarem cum Curione prosecti erant. Posteaquam Senatus Consulibus, Praetoribus, Tribunis pl. de nobis qui Proconsules sum us,negotium dederat,vi curaremus nequid Resp. detrimenti caperet: nunquam maiore in periculo ciuitas fuit: nunquam improbi ciues habuerunt paratiorem duce. Omnino ex hac quoque parte diligetissime comparatur. id fit authoritate &N. i.
197쪽
sudio Pompeii nostri,qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas Senatus tamen freques flagitauit triumphum: sed Lentulus cos. quo maius suum beneficium i saceret, simul atque expedissit quae essent necessaria de Repub. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide: coque est nostra pluris authoritas. Italiae regiones descriptae sunt,
quam quisque partem tuereturmos Capuam sumpsimus. Haec te scirc volui. Tu etiam atque etiam cura ut valeas,literasque ad me mittas, quotiescitque habebis cui des. Etiam atque etiam vale. Datum prid. Id. Ian.
φ o in discrimine versetur salus mea, & bonorum omnium atque uniuersae Reip. ex eo scire potes, quod domos nostras & patriam ipsam vel diripiendam, vel infam- mandam reliquimus. In eum locum res deducta est,ut nisi quis Deus, vel casus aliquis subuenerit, alui esse nequeamus. Equidem ut veni ad Vrbem, non destiti omnia &sentire,& dicere,& sacere quae ad concordiam pertinerent: sed mirus inuaserat seror non is solum improbos sed etiam hos qui boni habentur, ut pugnare cuperent, me clamante nihil esse bello ciuili miserius. Itaque cum Caesar amentia quadam raperetur,&oblitus
nominis atque honorum suorum, Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupasset Vrbem reliquimus,quam sapieter, aut quam sortiter,nihil attinet disputare. Quo quidem in casu simus vides. Feruntur omnino conditiones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam:delectus, qui sunt habiti,&praesidia nostra dimittantur : se ulteriorem Galliam Domitio citeriorem Considio Noniano his enim obtigerunt) traditurum: ad Consulatus petitionem se venturum: neque iam velle absentis rationem haberi sui: se
praesentem trinundinum petiturum. Accepimus conditiones, sed ita ut remoueat praesidia ex iis locis quae occupauit, ut sane metu de iis ipsis conditionibus Romae Senatus
haberi possit. Id ille si secerit, spes est pacis non honestae leges enim imponuntur sed
quiduis est melius, quam sic esse vi sumus. Sin autem ille suis conditionibus stare noluerit,bellum paratum est, eiusmodi tamen, quod ille sustinere non possit, praesertim
cum a suis conditionibus ipse sugerit,tantummodo ut eum intercludamus, ne ad Vsebem possit accedere:quod sperabamus fieri posse. delectus enim magnos habebamus: putabamusque illum metuere, si ad Urbem ire coepisset, ne Gallias amitterer, quas ambas habet inimicissimas, praeter transpadanos . ex Hispaniaque sex legiones, & magna auxilia Afranio & Petreio ducibus habet a tergo. Videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut Vrbe salua. Maximam autem plagam accepit, quia is,qui summam authoritatem in illius exercitu habebat T. Labienus, socius sceleris esse noluit, reliquit illum,&nobiscum est mulisque idem facturi esse dicuntur. Ego adhuc orae maritimae praesum Τa Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae literae, cohortationesque ad pacem valerent. Sin autem erit bellum, video me castris & certis legionibus praefuturum. Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. Haec tibi nota esse volui: quae caue te perturbent & impediant valetudinem tuam. Ego A. Varroni, quem tum amantissimum mei cognoui,tum etiam Valde tui studiosum, diligentissimc te commendaui, ut& valetudinis tuae rationem haberet, &nauigationis, & totum te susciperet ac tueretur: quem omnia facturum confido: recepit enim,& mecum locutus est suavissime. Tu quando eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam &s delitatem desideraui tuam, caue sest nes, aut committas, aut aeger,aut hyeme nauiges. Nunquam ego sero te venis se putabo,si saluus veneris. Adhuc nemine videram, qui te postea vidisset, quam M.Volusus, arquo tuas literas accepi: quod non mirabar: neque enim meas puto ad te literas tanta hyeme perserri. Sed da operam ut valeas: &,si valebis, cum recte nauigari poterit, tum nauiges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia & Tullia Romae. Cura ut valeas. i i ii. Calend. Fcbr. Capua.
198쪽
EG o vero cupio te ad me venire: sed viam timeo. Grauissame aegrotasti: inedia &purgationibus & vi ipsius morbi consumptus es. Graves solent offensiones esse ex grauibus morbis, siqua culpa commissa est. Iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. Ego in Formiano ad Ii a.Cal. esse volo ibi te ut firmum offendam, mi Tiro effice. Literulae meae, siue nostraei, tui desiderio oblanguerunt. Hac tamen epistola,quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me cum haec scribcbam. hilare & libenter ei cupienti audire nostra dixi,sine te omnia mea muta esse. Tu musis nostris paravi op cras reddas. Nostra ad diem dictam fient:docui enim te fides quod haberct. Fac plane
Vt valeas, nos ad summum. Vale. x IIII. Calend.
AE G Y P T A ad me venit prid. Id. Apr. is etsi mihi nuntiauit te plane febri carere.&belle habere: tamen quod negauit te potuisse ad me scribere, curam mihi attulit, & eo magis,quod Hermia, quena eodem die venire oportuerat, non venerat. Incredibili sum solicitudine de tua valetudine:qua si me liberaris ego te omni cura liberabo. Plura scriberem,si iam putarem libenter te legere posse .ingenium tuum, quod ego maximi faxo cio, conser ad te mihi, tibsque conseruandum. Cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. Scripta iam cpistola, Hermia venit. Accepi tuam epistolam vacillantibus literulis: nec mirum, tam graui morbo. Ego ad te AEgyptam nais, quod nec inhumanus est,& te visus est mihi diligere,ut is iccum esset: & cum eo cocum,quo uterere. Iterum Vale.
AN D R i C v s postridie ad me venit,quam expectaram. itaque habui noctem plenam timoribus ac miseriis. Tuis literis nihilo sum factus certior quo modo te haberes: sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione, literisq; omnibus careo, quas ante,quam te videro, attingere non possum. Medico mercedis quatum poscet promitti iubeto. ido scripsi ad Mumihi. Audio te animo angi,&medicu dicere ex eo te laborare. Si me diligis,excita ex somno tuas literas, humanitalcisque, propter quam mihi es charissimus.
Nunc opus est te animo valere, ut corpore possis.id cum tua,tum mea causa facias, a te peto. Acastu retine,quo comodius tibi ministretur.conserua te mihi: dies promissorum adest: que etiam repraesentabo, si adueneris. Etiam atque etiam Vale. III. Id. hora in I.
o M N i A a te data mihi putabo, si te valentem videro. Summa cura expectabam aduentum Menandri quem ad te miseram. Cura,si me diligis, ut valeas:& cum te bene confirmaris,ad nos venias. Vale. III I.Id. Apr.
DE Tirone mi Marco,ita te, meumque Ciceronem, & meam Tulliolam, tuumqueri filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, cum eum indignu illa sortuna, nobis amicum quam seruum esse maluisti. Mihi crede tuis & illius literis perlectis, exilui gaudio, S tibi & ago gratias,& gratulor. si enim mihi Statii fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent, additis literis, sermonibus, humanitate, quae sunt his ipsis comodis potiora ρ Amo te omnibus equidem maximis de causis, vertim etiam propter hanc, vel quod mihi sic, ut debuisti nuntiasti. te iptum in literis vidi. Sabini pueris & promisi omnia,&faciam. Vale.
V in Eo quid agas:tuas quoque epistolas vis reseram in volumina. Sed heus tu, qui n/ων esse meorum scriptorum soles, unde illud tam Valetudini fideliter in se u utendo Vnde in istum locum Fideliter venitὶ cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae. nam & doctrina, & domus,& ars, & ager etiam N. ii.
199쪽
fidelis dici potestivis quomodo Thcophrasso placet, verecunda tralatio. Sed haec coram. Demetrius venit ad me: quo quidem comitatu αφωμ m, satis scis. Tu eum videlicet non potuisti videre:cras aderit:videbis igitur . nam ego hinc percilie mane coagito. Valetudo tua me valde solicitat: sed inserui, & fac omnia: tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satisfacere putato. Cuspio quod operam dedisti, mihi gratum est:valde enim eius causa volo. Vale.
v I D igiturr non sic oportet Equidem censeo sic, addendum etiam, suo. sed si placet, inuidia vitetur: quam quidem ego sepe contempsi. Tibi a φοῦρνην gaudeo pro- i fuisse : si vero etiam Tusculanum dii boni, quanto mihi illud erit amabilius. sed si me amas, quod quid c aut facis, aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed ut ut est, indulge valetudini tuae: cui quidem tu adhuc dum mihi deseruis, seruisti non
satis. Ea quid postulet, non ignoras, ταφν,αυ α'inc mWν-UAλ M. Fac bellus reuertaremon modo te, sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita, ut hortum ipse conducat: sic olitorem ipsum commouebis. Helvo nequissimus iis c I I dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria,nulla casa. Iste nos tanta impensa derideate calface hominem,ut ego M. Othonem. itaque abutor coronis. De Crabra quid agatur, eis nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. Horologium mittam &libros, si erit sudum .sed tu nullosite tecum libellos an pangis aliquid Sophocleum ρ fac opus appareat. A. Ligurius Caesaris sa- smiliaris mortuus est, bonus homo, & nobis amicus. Te quando expectemus, fac ut sciam. Cura te diligenter. Vale.
E x Ρ E c T o tuas literas de multis rebus,te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum, & aliud siquid potes boni. De Aufidiano nomine nihil te hortor, scio tibi curae esse: sed confice. & si ob eam rem moratis, accipio causam: si te id non tenet, advola. Literas tuas valde expecto. Vale.
s o L I C I T A T, ita Vivam, me tua mi Tiro valetudo: sed confido si diligentiam, quam instituisti adhibueris,citd te firmum fore. libros compone, indicem, cum Metrodoro Iubebit, quando eius arbitratu vivendum est. Cum olitore,ut videtur. Tu potes Cal. spectare gladiatores, postridie redire:& ita censeo. Verum ut videbitur. Cura te,si me amas, diligenter. Vale.
CICERO F. TIRONI SUO DULCIS S. S. D.
cv M vehementer tabellarios expectarem quotidie, aliquando venerunt post diem x L.&v I. quam a vobis discesserat: quorum mihi suit aduentus optatissimus.nam cum maxima cepissem laetitiam ex humanissimi & charissimi patris epistola: tum vero iucundissimae tuae literae cumulti mihi gaudii attulerunt. Itaque me iam non poenitebat, intercapedinem scribendi secisse,sed potius laetabar. fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum literarum. Vehemeter igitur gaudeo te meam xysine dubitatione accepisse excusationem. Gratos tibi optatosque esse,qui de me rum res afferuntur, non dubito mi dulcissime Tiro: praestabdque & enitar, ut in dies magis magIsque haec nascens de me duplicetur opinio. Quare quod polliceris te buccinatorem fore existimationis meae,firmo id costantsque animo facias licet:tantum cnim nabhi dolorem cruciatumque attrierunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant. cuius te solicitudinis & doloris participem suisse, notum exploratiisque est mihi:nec id mirumam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua. cium enim te meoru comodorum semper esse volui.Quando igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur tuum ex me gaudiu, prae' stabo. Cratippo me scito non ut discipulum,sed ut filium esse colunctissimum mani
200쪽
is cum audio illum libenter, tum etiam eius propriam suauitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo, noctisque saepenumero partem: exoro enim, Ut mccumquamsaepissimc cccnct. hac introducia consuetudine, saepe inscietibus nobis,& comantibus obrepit: sublat ue seueritate philosophiae,humanissime nobiscuiocatur. Quare da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam cxcclientem virum videas quam pri naum. Nam quid ego de Brutio dicam e quem nullo tepore a me patior discedere cuius cum frugi scueraque est vita, tum etiam iucundissima conuictio. non est enim seiunctus iocus a philologia & quotidiana συζm: . huic ego locum in proximo conduxi,& ut possum, ex meis angustiis, illius sustcnto tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui: Latine autem apud Brutium exerceri volo.Vtor similiaribus & quotidianis conuictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit tomini- ' bus &doctis, & illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates princeps Atheniensium,& Leonides,&horum caeteri similes. N Dc Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in quotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dummodo praeceptis patris parerem : ρρη enim scripserat, ut eun limitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia in suspicionem ci aliquam importaret. Deinde illud etia mihi succurrebat, graue esse, me de iudicio patris iudicare. Tuum tamen studium & consilium gratum acceptumque est mihi. Excusationem an- ustiarum rui temporis accipio: scio enim quam soleas esse occupatus. Emisse te prae-ium vehementer gaudeo, secticitcrque tibi rem istam euenire cupio. hoc loco me tibi gratulari noli mirari: eodem enim sere loco tu quoque,emisse te secisti me certios' rem. Habes ubi deponedae tibi sunt urbanitates. rusticus Romanus factus es. Cum ego mihi hunc ante oculas tuum iucundissi naum conspectum propono, videor videre ementem te rusticas res cum villico loquentem, in lacinia seruantem ex mensa secunda semina. Sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse,aequer ac tu doleo. Sed noli dubitare mi Tiro, quin te subleuaturus sim si modo sortuna me, praesertim cum sciam, communem nobis emptum esse istum landum. De mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum. sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus: multum enim mihi eripitur opcrae in exscribendis hypomnematis. Tu velim in primis cures ut valeas, ut una spirati ν possimus. Antherii tibi comedo. Vale.
si s P E R o ex tuis literis tibi nactius esse; cupio quidem certe. cui q9idcm rei omni ratione cura ut inseruias:& caue suspiceris contra Voluntatem meam te facere,quod non sis mecum. mecu es,si te curas. Quare malo te valetudini tuae seruire, quam meis oculis &auribus: etsi enim &audio te, & video libenter,tamen hoc multo erit, si valebis iucundius. Ego hic cesse quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. Tu istic siquid
librarii mea manu non intelligent, monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura ut sacis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. Demetrius iste nunquam omnino Phalereus fuit:sed nunc plane Bilienus est. Itaque te do vicarium. Tu eum obseruabis. Ets, Vcruntamen, De illis: nosti caetera. sed tamen siquem cum eo sermonem habueris,scri-μ bes ad me, ut mihi nascatur epistolae argumentum, & ut tuas quam longissimas literas legam. Cura mi Tiro ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale.
τ v v ERO' confice professionem si potes. eis haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat.veruntamen. Balbus ad me scripsit, tanta se epiphora oppressum, ut loqui non possit, Antonius de lege quid egerit. liceat modo rusticari. Ad Bithynicum scripsi. De Scruilio tu videtis, qui senectutem non contemnis . etsi Atticus no-ser,quia quondam me comoueri στ' noις intellexit, ide semper putat: nec videt quibus
praesidiis philosophiae septus sim. hercule,quod timidus ipse est, κία m Ego tamen
