Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2 8 Epist. ad Atticum

tuum . de eo mihi Valerius interpro untiat Chiliusque se audisse scribit haec, esse limminem cum Antonio, Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri,& a me custodem communis quaestus libertum este missum. Non sum mediocriter commotus, neque tamen credidi: sed certe aliquid sermonis suit. totum inuecti ga, cognosce, perspice,& ncbulonem illum, siquo pacto potes, ex istis locis amoue .huius sermonis Valerius authorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane, totum ut videas cuiusmodi sit. Pompeium nobis amicissimum constat esse . diuortium Mutiae vehementer probatur. P. Clodium Appii filium te credo audisse cum vestemuliebri deprehcsum domi C. Caesaris, cum pro populo fereticumque per manus seruulae useruatum At eductu:rem esse insigni in Linia:quod te moleste serre certo scio. Quod praeterea ad te scribam, non habeo: δἰ in chercule eram conturbatior . nam puer sestiuus anagnostes noster Sositheus decesserat, meque plus, quam serui mors debere vi debatur, commouerat. Tu velim saepe ad nos scribas . si rem nullam habebis quod in

buccam venerit, scribito. Vale. Calend.Ianuar. M. Messala & M. Pisone coss.

Ac CE Pi tuas treis iam cpistolas, unam a M. Cornelio, quam a Tribus ei Tabernis

ut opinor dedisti:alteram,quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit:tertiam, quam ut scribisὶ anchoris solutis de phaselo dedisti. quae fuerunt omnes rhetorum pure loquuntur, cum humanitatis sparsae sale, tum insigncs amoris notis. Quibus epistolis i. sum equidem abs te lacessitus ad scribendum: sed iccirco sum tardior, quod non inuenio fidelem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistolam paulo grauiorem serre possit, nili eam per lectionem releuarit ρ Accedit eo quod nulli non est notum, ut quisque in Epeirum proficiscatur . ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis, statim esse ad Sicyonem oppugnandum prosectum: neque id ipsum tamen certum habeo, quado ad Antonium proficiscare, aut quid in Epetro temporis ponas. ita neque Achaicis hominibus, neque Epeiroticis paulo liberiores literas committere

audeo. Sunt autem post discessum a me tuum res dignae literis nostris, sed non committendae ciusmodi pcriculo, ut aut interire, aut aperiri, aut intercipi possint. Primum igitur scito, primum me non esse rogatum sententiam, praepolliumque esse nobis pacificatorem Allobrogum .sdque admurmurate Senatu, neque me inuito esse factum. issum enim de ab obseruando homine peruerso liber, εἰ ad dignitatem in Re p. retinendam contra illius voluntatem solutus: de ille secundus in dicendo locus habet authoritatem pene principis, de voluntatem non nimis deuinctam beneficio Co illis. tertius est Catulus: quartus si etiam hoc quaeris) Hortensius. Consul autem ipsc paruo animost prauo, tantum cauillator genere illo moroso, quod cliam sine dicacitate ridetur, facie magis, quam facetiis ridiculus, nihil agens cum Repub. seiunctus ab optimatibus, a quo nil speres boni Reipub. quia non vult. nil metuas mali,quia non audet. eius aute collega εἰ in me perhonorificus, Se partium studiosus ac defensor bonarum: quin immo leuiter inter se dissidet. Sed vereor ne hoc quod insectu est, serpat longius. credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, Idque secrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Cornifi- iscio in Senatu facta na sis suit princeps, ne tu sorte aliquem nostrum putes) postea remcx s. c. ad virgines Se Pontifices relatam, Idque ab iis nefas este decretum : deinde ex

S.C. Consules rogationem promulgasse, uxori Caesarem nutium remitisse. In hac causa Piso amicitia P. Clodii ductus opexa dat ut ea rogatio, quam ipse seri,& fert ex s.c. δἰ de religione, antiquetur. Messala vehementer adhuc agit seuere. boni viri precibus Clodii remouentur a causa. operae comparantur. nosmetipsi, qui Lycurgei a principio sui illamus, quotidie demitigamur. instat de urget Cato. Quid multat vereor, ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis, magnorum Reipub. malorum causa sit. Tuus autem ille amicus, En quem dicanar de quo tu ad me scripsisti, posteaquam non aude-

252쪽

ret reprehendere, laudare coepisse: nos ut omni admodum diligit, amplectitur, a-ir mali aperte laudat: occulte. sed ita ut perspicuum stlinuidet. nihil come, nihil simple nihil istino πολιτικῶς honestum nihil illustre nihil sorte, nihil liberum : sed haec ad te scribam alias subtilius. nam neque adhuc mihi satis nota sunt, & huic terrae filio nescio cui committere epistolam tantis de rebus non audeo. Prouincias Praetores nodum sortiti sunt. res eodem est loci, quo reliquisti. Tom inis quam postulas, Miseni& Puteolorum includam orationi meae. ad iii. Non. Decemb. mendose fuisse animaduerteram. Quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant:sed non audcbam antea dicere . nunc vero, quod a te probata sunt, multo mihi A Sm. retine videntur. In illam orationem Metellinam addidi quaedam. liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιμ, πρα reddidit. Novi tibi quidnam scribam 3 quidε etiam. Messa-

la cos. Antroniana domum emit iis . ccc C. x x x v i I. Quid id ad me, inquies tatum,

quod ea emptione & nos bene emisse iudicati sumus, & homines intelligere coeperiit licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam peruenire. Teucris illa lentum negotium: sed tamen est in spe. T u ista confice. a nobis liberiorem epistolam expecta. Vale. v i. Calend. Febr. M. Messala&M. Pisone coss.

CICERO ATTICO S.

VEREOR ne putidum sit, scribcre ad te, quam sim occupatus. sed tamen ita distianebar, ut vix huic tantulae epistolae tempus habuerim, atque id ereptum e summis occupationibus. Prima concio Pompeii qualis suisset,scrips ad te antea: non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata bonis non grauis. itaque frigebat tum Pis nis cos. impulsu leuissimus Trib. pl. L. Fufius in concionem produxit Pompeium.

i, res agebatur in circo Flaminio:& erat in eo ipso loco die nundinarum πινγυρος. Quaesiuit ex eo, placeretne ei iudices a Praetore legi, quo caelio idem Praetor uteretur. I autem erat de Clodiana religione ab Senatu constitutum .ium Pompeius μώλ' α- τι άς locutus est, Senatusque authoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri,

semperque visam esse respondit,& id multis verbis. Postea Messala cos. in Senatu de Pompeio quaesiuit, quid de religione & de promulgata rogatione sentiret. Locutus ita cst in Senatu, ut omnia illius ordinis consulta γήHκως laudaret, milisque ut assedit, dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus responsum. Crassus posteaquam vidit illum excepisse laudem, ex eo quod hi suspicarentur homines ei Consulatu meum pla-

rc, surrexit, ornatissimcque de meo Consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset Senator, quod ciuis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre: quoties coniuge, ιο quoties domum, quoties patria videret, totics se beneficium meum videre. Quid multaρ totum hunc locum, quem in Aristocratia ego varie meis orationibus, quaru tu Aristarchus es soleo pingere, de flamma, de ferro nosti illas valde grauiter pertexuit. proximus Pompeio sedebam: intellexi hominem moueri, utrum Crassum inire eam gratiam, quam ipse praetermisisset,an esse tantas res nostras quae tam libenti Senatu laudarentur , ab co praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet, quod meis omnibus literis in Pompeiana laude perstrictus esset. Hic dies me valde Crasso adiunxit: & tam cia ab illo aperte, tecte quicquid est datum. libenter accepi. Ego autem ipse, dii boni, quomodo inouo auditori Pompeio ui unquam mihi Ba ρή- μγm suppeditaverunt, illo tempore. Quid multaρ Clamores cicnim haec cratcis de grauitate ordinis, de equestri cocordia, de consensione Italiae, de immortuis reli-3i qui is coniurationis, de vilitate de otio. Nosti iam in hac materia sonitus nostros tanti fuerunt, ut ego co breuior sim, quod eos usque istinc exauditos putem. Romanae autem res sic se habent, Senatus αρ 'ς. nil constantius,nil severius nil sortius . nam cum dies venisset rogationi ex s. c. serendae, concursabant barbatuli iuuenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, & populum ut antiquaret, rogabant. Piso autem Consul lator rogationis, idem erat dissuasor. operae Clodianae ponicis occuparant, ta-

253쪽

asO Epist. ad Atticum

bellae ministrabantur, ita ut nulla daretur. Vti rogas. Hic tibi Rostra Cato aduolat, conuitium Pisoni cos. mirificum facit, si id est conuitium, vox plena grauitatis, plena authoritatis, plena denique salutis. accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni. insignis vero opera Fauonii fuit. Hoc concursu optimatum comitia dimittuntur. Senatus vocatur. cum decerneretur frequenti Senatu, contra pugnante Pi- hsone, ad pedes omnium sigillatim accidente Clodio, ut Consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam: homines ad x v. Curioni nullum s. c. facientias senserunt: facile ex altera parte c c c c. assii crunt. acha res cs . Fusius tertium concessit: Clodius conciones miseras habebat: in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messalam cos. contumeliose laedebat, me tantum comperisse omnia criminabatur. Senatus & de prouinciis Praetorum, Si de legationibus,&de caeteris rebus decernebati Vt antequam rogatio lata esset, nequid ageretur. Habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod ego non sperarant, audi. Messala cos. est egregius, sortis, constans, diligens, nostri laudator, amaror, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus, quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod α'rπακ - m, sed voluntate ita ut

Pompeium post illam concionem, qua ab eo Senatus laudatus est, odisse coeperiti ita-u ue mirum in modii omneis a se bonos alienavit, neque id magis amicitia Clodii aDuctus secit, quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fusium, neminem. bonis utimur Tribunis pleb. Cornuto vero pseudoCatone. Quid quaerist num ad priuata redeat TCχρις promissa patrauit. tu mandata effice, quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedificii reliquum dodrantem emit HS. D c c x x v. Tusculanti venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. Cum Luceio in gratiam redi. videro hominem .valde petitur. re navabo operam.

Tu quid agas, ubi las, cuiusmodi istae res suat, fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr. Vale.

AsiΑM Quinto suauissimo fratri obtigisse audisti: non enim dubito, quin celerius tibi hoc rumor, quam ullius nostrum literae nuntiarint. Nuc quoniam & laudis auidi simi sim per se imus, 3t praeter caeteros & sumus &habemur, S multorum odia atque inimicitias Rcip. causa suscepimus, --ς ἀς ωροησκεο: curaque, &cscc, ut ab omnibus & laudemur & amemur. his de rebus plura ad te in ea epistola scribam,quam ipsi Quinto dabo. Tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris, atque etiam quid de tuo negotio. nam, ut Brudusio prosectus es, nullae mihi abs te sunt redditae literae. valde aveo scire quid agas. Idib. Mart. Vale.

CICERO ATTICO S.

v AE R I s ex me, quid acciderit de iudicio, quod tam praeter opinionem omnium factum sit: & simul vis scire, quomodo ego minus, quam soleam, praeliatus sim. respondebo tibi Θρον me προν ,κῶς. Ego enim, quandiu Senatus authoritas mihi uesdefendenda suit, sic acriter & vehementer praeliatus sum ut clamor, concursusque maxima cum mea laude ferent. quod si tibi via qua sum visus in Repub. sortis, certe me in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad conciones coniugisset, in hisque meo nomine ad inuidiam uteretur: dii immortales, quas ego pugnas, & quantas strages edidis quos impetus in Pisonem, in Curionem, in rotam illam manum secis quomodo sum insectatus leuitatem senum, libidinem iuuentutissSaepe, ita medii iuuent, te non soliis authorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideraui. Postea vero quam Hortensius excogitauit, ut legem de religione Fusius Trib. pleb. serret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat, nisi iudicum genus sin eo autem erant omnia) pugnausique ut ita fieret, quod & sibi & aliis persuaserat, nullis illum iudicibus effugere posse: contraxi vela perspiciens ino- , piam iudicum, neque dixi quicquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum atque

254쪽

Lib. l. ali

testatum,ut non possena praeterire.Itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam ααος grae τερον reuertar, egestas iudicum fuit & turpitudo. id aute ut accideret, commissium est Hortensii consilio: qui dum veritus est, ne pusius ei legi intercederet, quae ex s.c.

rebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamiae relinqui sordibus, quam infirmo iudicio committi: scd ductus odio, properauit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret. Sed iudicium,si quaeris, quale fuerit,incredibili exitii: sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio cosilium Homtensii reprehendatur. na vi reiectio facta est, clamoribus maximis, cum accusator,tanquam Censor bonus, homines nequissimos reiiceret, reus, tanquam cicincias lanista,n frugalissimu quenque secerneret: vi primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt. non enim unquam turpior in ludo talario consessus suit. maculosi senatores, nudi equites,4 ribuni non ta aerarit,ut appellantur, quam aerati. pauci tamen boni inerant, quos reiectione fugare ille non potuerat, qui incesti inter sui dissimileis &moerentes sedebant, & contagione turpitudinis vehcmcnter permovebantur. Hic ut quaeque res ad cosilium primis petitionibus reserebatur, incredibilis erat seueritas nulla varietate sententiarum mihil impetrabat reus:plus accusatori dabatur, quam postulabat: triumphabat squid quaeris in Hortensius se vidisse tantum . nemo erat, qui illum

reum, ac non millies condemnatum arbitraretur. me vero teste producto, credo te ex

acclamatione Clodii aduocatorum audisse, quae consurrectio iudicum facta si, ut me,s circunslaterint, ut aperte iugula sua pro meo capitc P. Clodio ostentarint . quae mihi res multo honorificentior visa est, quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem te stimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum hae sui mos es' circunferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt. multo haec inquam nostra res maior. Itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab his, ut salus patriae, defenderer, fractus reus, & una patroni omnes conciderunt. Ad me autem eadem frequentia postridie conuenit, quacum abicias Consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non csse venturos, nisi praesidio constituto. resertur ad consilium: una sola sententia praesidium non desiderauit. desertur res ad Senatum: grauissime, ornatis simeque decernitur. laudantur iudices. datur negotium magistratibus. responsuruin

uum ex Nanneianis, illum laudatorem meum: de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum seruum,&eum ex ludo gladiatorio, consecit totum negotium: accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iana vero lo dii boni rem perditam) etiam noctes certarum mulierum, atque adolescentulorum nobilium introductioncs nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo disceta bonorum, pleno foro seruorum, x x. iudices ita sortes tamen fuerunt, ut summo proposito periculo vel pcrire maluerint, quam pcrdcre omnia. x x x I fuerunt, quos fames magis, quam fama commouerit. quorum Catulus cum vidisset quendam, Quid vos sin- quid praesidium a nobis postulabatisZaia,ne numi vobis eriperentur, timebatisρHabcs, ut breuissime potui, genus iudicii, & causam absolutionis. Quaeris deinceps, qui nucsit status Reipub. & qui meus. Reipub. statum illum, quem tu meo consilio , ego di- ο uino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione St authoritate Cosulatus mei fixus Si sun latus videbatur, nisi quis nos Deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio: si iudicium est, triginta homines populi R. leuis simos ac nequissimos num ulis acceptis ius & fas omne delere: S quod omnes no modo homines,vcrum etiam pecudes factum esse sciebant, id Caluti,& Plautum & Spongiam & caeteras huiusmodi quisquilias statuere nunquam cta factum. Sed tamen ut te de Repub. conseler, non ita, ut sperarunt mali, tanto imposito Reipub. Vulnere, alacris exultat improbitas in victoria. nam plane ita putauerunt,ctim religio, cum pudicitiaNum iudiciorum fides, cum Senatus authoritas concidicti, sere ut apertc victrix

255쪽

a et Epist. ad Atticum

nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissinio

cuique inusserat seueritas Consulatus inci. Idem ego ille non enim mihi videor ins lenter gloriari, cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistola, quam nolo aliis te gi) idem inquam, ego recreaui asilictos animos bonorum, unum quenque cofirmans i&excitans. insectandis vero, exagitand sque numariis iudicibus, omne omnibus stu. diosis ac fautoribus illi us victoriae-ρμα-ripui .Pisonem c o s. nulla in re consistere

unqua sum passus:desposam homini iam Syriam ademi:Senatum ad pristinam suam

seueritatem reuocaui, atque abiectu excitaui: Clodium praesente fregi in Senatu cum oratione perpetua plenissima grauitatis, tum altercatione eiusmodi, ex qua licet pauca

degustes. nam caetera non pollunt habere eande neque Vim, neque venustate, remoto

illo studio contentionis quem ἀγῶνει vos appellatis. Nam,ut Idib. Maii in Senatu conuenimus, rogatus ego sentetiam, multa dixi de summa Rep. atque ille locus inductu, est a me diuinitus, Ne una plaga accepta Patres Conscripti conciderent, ne deficerent: vulnus esse eiusmodi, quod mihi neque dissimulandum, neque pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi iudicaremur: bis absolutum esse Lentulum, bis i Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in Rempub. immissum. Erras Clodi: non

te iudices urbi, sed carceri reservarunt, neque rctinere in ciuitate,sed exilio priuare voluerunt. Quamobrem Patres Conscripti erigite animos, retinete vestram dignitatem: manet illa in Rep. bonorum consensio: dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta: nihil est damni factum noui sed quod erat, inuentum est in unius hominis perditi iudicio. plures similes reperti sunt. Sed quid agoipene orationem in epistolam inclusi. Redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer: obiicit mihi, me ad Baias suisse.

Falsum :sed tamen quid huic simile est inquam Z quasi in operto dicas suisse. Quid, inquit, homini Arpinati cum aquis calidis Narra inquam patrono tuo, qui Arpinateis aquas concupivit. nosti enim marinas. Quousque, inquit, hunc Regem seremus E Re- , gem appellas inquam, cum Rex tui mentionem nullam seceritrille autem Regis haereditatem spe deuorarat. Domum, inquit, emisti. Putas,inquam, dicere, iudices emistit

Iuranti, inquit tibi no crediderunt. Mihi vero inquam x x. iudices crediderunt: x x x i, quoniam num os ante accepera, tibi nil crediderin. magnis clamoribus afflictus conticuit & concidit. Noster autem status est hic. apud bonos iide sumus, quos reliquisti: apud serdem urbis, S faecem multo melius nuc, quam reliquisti. nam & illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse: missus est sanguis inuidiae sine dolore, atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagitii rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa concionalis hirudo aerarii, misera & ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat. de hercu-le multa,& iucunda cosuetudine coniuncti inter nos sumus,usque eo ut nostri isti comesatores coniurationis, barbatuli iuuenes illii in sermonibus Cneum Ciceronem appellent. itaque & ludis & gladiatoribus mirandas larit λαοπας sine ulla pastoritia fistula auserebamus. Nunc cst expectatio comitiorum, in quae omnibus in itis trudit noster

Magnus Auli filiu, atque in eo neque authoritate, neque gratia pugnat, sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. Consul autem ille deterioris histrionis similis suscepisse negotium dicitur,&domi diuisores habere: quod ego non credo. sed s. c. duo iam iacta sunt odi si, quod in Consulem facta putantur Catone & Domitio postulante: unum, ut apud magistratus inquiri liceret: alterum, cuiusmodi diuisores haberent, aduersus Remp. Lurco autem Trib. pl. qui magistratum simul cu lege AElia iniit, solutus est & AElia & .i Fusia, ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgauit. ita comitia in ante v I. Calend. Sex. dilata sunt. noui est in lege hoc, ut qui num os in tribu pronunciauerit,si non dederit, impune sit: sin dederit, ut, quoad vivat, singulis tribubusus debeat. dixi, hac legem P. Clodium iam antea seruasse. pro-

256쪽

anta

d ita at

nunciare enim solitu esse, & non dare. Sed heus tu, videsne Consulatu illum nostrum, que Curio antea: το -is vocabat, si hic factus erit,saba mimum suturum Zquare,ut opinor,*in rapit ris, id quod tu facis:& istos Cosulatus non si Quod ad me scribis, te in Asia statuisse non ire: equide mallcm, ut ires: ac vereor nequid in ista re minus commode fiat: sed tamen non pollum reprehcndere consilium tuum praesertirii cum segomet in prouinciam non sim prosectus. Epigrammatis tuis, quae in Amaltheoposuisti, colenti erimus, praesertim cum & Chilius nos reliquerit, Si Archias nil de me scripserit. ac vereor, ne Lucullus,quoniam Graecum poema condidit: nuc ad Caecilianam fabulam spectet. Antonio tuo nomine gratias egi, eamque epistolam Malio dedi. ad te ideo antea rarius scripsi, quod non habebam idoneum, cui darem, nec satis sciebam quid darem. te valde vindicaui. Cincius siquid ad me tui negotii detulerit, suscipiam: sed nunc magis in suo est occupatus, in quo ego ei non desum. tu, si uno in loco es suturus, crcbras a nobis literas expecta, ast plures etia ipse mittito. Velim ad me scribas, cuiusmodi sit Attium quo ornatu, qua γπιλία : de quae poemata, quatque hi storias de A Mαλωα habes, ad me mittas. lubet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti. Vale.

MAGNA mihi varietas voluntatis &dissimilitudo opinionis,& iudicii Quinti fratris mei demostrata est ex literis tuis, in quibus ad me epistolaru illius exes la misisti. qua ex re & molestia sum lata affectus,quatam mihi meus amor summus erga utruque vestruasserre debuit de admiratione, quidnam accidisset, quod afferret Quinto fratri meo aut Offensionc tam graue, aut comutationem latam voluntatis. Atque illud a me iam ante intelligebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, sub eisen Acio quid opunonis in comodae, sauciumque eius animum, de insedisequas da odiosas suspiciones:quibus ego mederi cum cupere,& antea saepc,& vehementius cita post sortitione prouinciae mec latum intellipeba ei esse offensionis, quantum literae tuae de clarant mec tantum proscicba, quantum volebam. sed tamen hoc me ipse coso labar, 3 quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrhachii, aut in istis locis uspiam visurus et set. Quod cum accidisset, confidebam, ac mihi persuasera fore, ut omnia placarentur inter vos no modo sermone ac disputatione, sed conspectit ipso, congressuque vestro. nainquata sit in Quinto fratre meo comitas,quanta iucunditas, quam mollis animus Si ad accipiendam,& ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scri berc. Sed accidit perincommode, quod cum nusquam vidisti. valuit enim plus quod crat illi nonnullorum artificiis inculcatum , quam aut officium, aut necessitudo, aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit. Atque huius incommodi culpa ubi resideat, facilius possum existimare, quam scribere. vereor enim ne, dum defendam meos, non parcam tuis . nam sic intelligo, ut nil a domesticis vulneris factum scillud quide, quod crat, eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei vitium totius, quod ali- , quanto cita latius patet, quam vidctur, praesenti tibi comodius exponam. De his literis, quas ad te Thessalonicam misit, Se de sermonibus, quos ab illo εἰ Roniae apud amicos tuos,& in itinere habitos putas, ecquid tantum causae si ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius leuandae molestiae . nam si ita esse statueris,& irritabiles animos esse optimorum saepe hominum, Steosdem placabiles,& csse hanc agilitate, ut ita dicam mollitiemque naturae plerunque bonitati, & id quod caput est, nobis inter nos nostra siue incomoda, siue vitia, siue iniurias esse toleradas: facile haec quem admodu spero, mitigabutur. quod ego ut facias, te rogo. na ad me, qui te unice diligo,

maxime pertinci, neminem esse meorum, qui aut te non amet, aut ab S te non ametur.

Illa pars epistolae tuae minimc suit necessaria, in qua exponis, quas facultates aut proso uincialium, aut urbanorum comodorum εἰ aliis temporibus,& me ipso Consule praetermiseris. mihi enim perspecta est de integritas de magnitudo animi tui: neque cgo

257쪽

Episb. ad Atticum

inter me atque te quicquam interesse unquam duxi, praeter voluntatem institutae viatae: quod me ambitio quaedam ad honorum studium te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestu otium duxit: vera quidem laude probitatis, dis gentiae, religi

nis neque me tibi, neque quenquam antepono: amoris vero erga me, cum a fraterno

amore, domesticoque discessi, tibi primas desero. vidi enim, vidi penitusque pei periin meis variis temporibus & solicitudines & laetitias tuas. suit enim mihi saepe dilati dis nostrae gratulatio tua iucunda, de timoris consolatio grata. Quin mihi nunc te absente non solum consilium, quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio, quae mihi sitiauissima tecum solet esse, maxime deest. quid dicam, in publica ret quo in ge- , nere mihi negligenti esse non licet. an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim ρ an in ipsis domesticis nego tiis, in quibus ego cum antea, tum vero post discessum fratris te, sermonesque nostros

desidero postremo non labor incus, non requies: non negotium, non otium monsorenses res, non domesticaemon publicae, non priuatae carere diutius tuo suauissimo atque amatissimo consilio ac sermone possunt. Atque harum rerum Commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque nostrum . nunc aute ea fuit necessaria propter eam partem epistolae tuae, per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatosole voluisti. Atque in ista incommodatione alienati illius animi de offensi, illud inest

tamen commodi, quod di mihi & caeteris amicis tuis nota fuit, δἰ abs te aliquando testificata tua voluntas omittendae prouinciae: ut quod una non estis, non dissensione ac pdissidio vestro, sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur quare de illa quae violata expiabuntur: Si haec nostra, quae sunt sanctissime coseruata, sua in religionem obtinebui. Nos hic in Repub. infirma: misera, commutabiisque versamur credo enim

te audit se, nostros equites pene a Senatu esse disiunctos. qui primum illud valde graui

ter tuler illat promulgatum ex s. c. suisse, ut de iis, qui ob iudicandum pecuniam accepissent, quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non affuissem, sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste, neque aperte dicere, obiurgaui Senatum, ut mihi visus sum, summa cum authoritate, Si in causa non verecuda, admodu grauis S copiosus sui. Ecce aliae deliciae equitum vix serendae, quas ego non solum tuli, sed etia ornaui. Asiani, qui de Censoribus conduxerunt, questi sunt in Senatu, se cupiditate prola- is

psos nimium magno conduxisse: ut induceretur locatio, postulauerunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus. na, ut illi auderent hoc postulare, Crassus eos impulit. inuidiosa res, turpis postulatio di consessio temeritatis. summum erat periculum, ne si nihil impetrassent plane alienarentur a Senatu. huic quoque rei subuentum est maxime a nobis, perfectumque ut frequentissimo Senatu & libentissimo uterentur multaque a me de ordinum dignitate de concordia dicta sunt Cal. Decemb. de postridie: neque adhuc res consecta est, sed voluntas Senatus perspecta. Vnus cnim contra dixerat Metellus c o s. des. diu erat dicturus ad quem propter diei breuitatem peruentum non es' heros ille noster Cato. sic ego conseruas rationem, institutionemque nostram, tueor, ut possum, illam a me conglutinatam cocordiam . sed tamen quoniam ista sunt infirma munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero,via, quam tibi literis satis explicare non possum, significatione parua ostedam tamen. utor

Pompeio familiarissi ine. video quid dicas. cauebo quae sunt cauenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capellandae Reip. plura. Luccium scito Consulatum habere in animo statim petere:duo enim soli dicuntur petituri. Caesar cum eo coire per Arrium cogitat, de Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem posse ςoniungi. Rides non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te quid ρ multa sunt, sed in aliud tempus. te si expectari velis, cures ut sciam. Iam illud moleste rogo, quod maxime cupio,

ut quam primum venias. Non. Decemb. Vale.

258쪽

CICERO ATTICO S.

,, Ni uic mihi nunc scito tam deesse, quam hominem eum, quicum omnia, quae me cura aliqua afficiunt, una communicem, qui me amet, qui sapiat, quiculoquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim stater e ελεςαm ς, &amantissimus Metellus, non homo, sed litus atque aer, & solitudo mera. Tu autem qui saepissime curam & angorem animi mei sermone & consilio levasti tuo: qui mihi de in publica re socius, & in priuatis omnibus conscius, & omnium meorum sermonum εἰ consiliorum particeps csse soles, ubinam es ita sum destitutus,ut tantum requietis habeam,quantum cum uxore & filiola & mellito Cicerone consumitur . nam illae ambitiosae nostrae, sucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore serensi, fructum domesticum non habet itaque cum bene completa domus est, tempore matutino, cum

is ad sorum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut iocari libere, aut suspirare familiariter possimus. Quare

te expectamus, te desidcramu , te iam etiam accersimus. multa sunt enim, quae me s licitat, anguntq;: quae mihi videor, aureis nactus tuas, unius ambulationis sermone e

haurire posse, ac domesticarum quidem solicitudinum aculeos omnes &scrupulos occultabo, neque ego huic epistolae, atque ignoto tabellario committam. atque hi nolo enim te permoveriὶ non sunt permolesti, sed tamen insident & urgent, & nullius

amantis consilio aut sermone requiescunt. In Repub. vero, quaquam animus est praesens, tamen voluntas etiam atque etiam ipsa me deficit. nam ut ea breuiter, quae post

tuum discessum acta sunt, colligam, iam exclames necesse est,res Romanas diutius stare non posse. etenim post prosectionem tuam primus ut opinon introitus suit in caus sim fabulae Clodianae: in qua ego nactus,ut mihi videbar,locum resecandae libidinis,& coercendae iuuentutis, vehemens sui, & omneis profudi vires animi atque ingenii mei: non odio adductus alicuius sed spe non corrigendae, sed sanandae ciuitatis. Assii-cta Resp. est empto, constupratoque iudicio. vide quae sint postea consecuta. Consul est impositus is nobis, quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspirio pos

set. Quantum hoc vulnus, facto s. c. de ambitu, de iudiciis, nulla lex perlata: exagitatus Senatus, alienati equites Romani. sic ille annus duo firmamenta Reip. per me unuconstituta evertit. nam & Senatus authoritatem abiecit, & ordinum concordiam dis iunxit.Instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eiusmodi suit, ut anniuersaria sacra iuuentutis non committerentur. nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris

initiauit. Menelaus aegre id passus diuortium secit: quanquam ille pastor Idaeus Mene

13 laum solum contempserit:hic noster Paris tam Menelaum,quam Agamemnonem liberum non putauit. Est autem C. Herennius quidam Trib. pl. quem tu fortasse ne nosti quidem, tametsi poteris nosse: tribulis enim tuus est, Si Sextus pater eius num os

vobis diuidere solebat. is ad plebem P. Clodium traducit, idemque seri, ut uniuersus populus in campo Martio suffragium de re Clodii serat. hunc ego accepi in Senatu, ut soleo: sed nihil est illo homine lentius. Metellus est Consul egregius, & nos amat, sed imminuit authoritatem suam, quod habere dicit causam promulgatam. illud idem de Clodio. Auli autem filius, b dii immortales quam ignauus ac sine animo, miliesque dignus, qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum quotidie praebeati Agraria autem proin ulgata est a Flauio sane leuis eadcm fere quae suit Plotia. sed interea m ' οἰώ οναρ quisquam inueniri potest:qui poterat familiaris noster sic est enim: volo te hoc scire Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus verbum nullum coera gratiam. caeteros iam nosti:qui ita sunt stulti, ut amissa Rep. piscinas suassore saluas sperare videantur. unus est, qui curet, constantia magis & integritate quam ut mihi videtur) consilio aut ingenio, Cato, qui miseros publicanos, quos habuit amantissimos sui, tertium iam mensem vexat, neque iis a Senatu responsum dari patitur . ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante, quam publicanis respon-

259쪽

a 6 Epist. ad Atticum

sum sit . quare etiam legationes reiectum iri puto. Nunc vides quibus fluctibus iacte

mur:& si ex iis quae scripsimus, tamen etia a me non scripta pcrspicis: reuise nos aliqua do:&quanquam sunt haec sugienda quo te voco,tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes vico vel cum his molestiis peruenire velis. nam ne absens censeare, curabo oedicendum & proponendum locis omnibus. sub lustrum autem creeri, germani iisgotiatoris est. Quare cura,vi te quam primum videamus. Vale. x i. Calend. Feb. xl tello & L. Afranio C O S S.

CICERO ATTICO S.

NON modo si mihi tantum esset otii quantum est tibi: verum etiam, si tam breue epistolas velim mittere: quod tu soles facere) te superarem,&in scripto multo essem crebrior,quam tu. sed ad summas atque incredibiles occupationes meas accedit, quod nullam a me epistolam ad te sino ab1que argumento ac sententia venire. & primum tibi sui aequum estin ciui amanti patriam quae sunt in Repub. exponam : deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus scribemus etiam de nobis ea,quae scire te nonolle arbitram ur. Atque in Repub. nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus. nam Edui fratres nostri pugnant. Sequani male pugnarui: & Helvetii sine dubio sunt

in armis, excursionesque in prouinciam faciunt. Senatus decreuit, ut Consules duas Gallias sortirentur delectus haberetur vacationes ne valerent, legati cum authoritate mitterentur, qui adirent Galliae ciuitates, darentque opera ne hae cum Helvetiis se iungerent. Legati sunt Q Metellus Creticus,& L. Flaccus,&, Υ ἐπι τη φαυρογρον, Lentulus

Clodiae filius. Atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de cosularibus mea

prima sors cxisset, una voce Senatus frequens retinendu me in Urbe censuit. hoc idem post me Popeio accidit, ut nos duo quasi pignora Reip. retineri videremur. quid enim ego aliorum in me εm expectem, cum haec domi innascanture Urbanae aii-ώtem res sic se habent. Agraria lex a Flauio Trib. pl. vehemeter agitabatur authore Pompeio:quae nihil populare habebat praeter authorem. Ex hac ego lege, secunda concionis voluntate omnia illa tollcbam, quae ad priuatorum incommodum pertinebant: liberabam agrum cu, qui P. Mutio, L. Calphurnio cos s. publicus suisset: Syllanorum hominum possessiones confirmabam:Volaterranos & Artemitanos, quorum agrum Sylla publicarat, neque diuiserat, in sua possessione retinebam: unam rationem non reiiciebam, ut ager hac adventitia pecunia emeretur, quae ex nouis vectigalibus per quinquennium reciperetur. Huic toti rationi agrariae Senatus aduersabatur, suspicans Pompeio nouam quandam potentiam quaeri. Pompeius vero ad voluntatem perserendae legis incubuerat. Ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium priuatorum possessiones .is enim est noster exercitus,hominum, ut tute scis, imiscupletium. Populo autem, Pompeioque nam id quoque volebam satisfaciebam emptione: qua constituta diligenter,& sentinam Vrbis exhauriri,& Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar. Sed haec tota res interpellata bello refrixerat. Metellus cst Consul sane bonus, & nos admodum diligit. ille alter ita nihil est, ut plane, quid erit,

nesciat. Haec sunt in Rep. nisi illud etiam ad Rem p. putes pertinere: Herennium quendam Trib. pl. tribulem tuum,sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt Ut Opinorὶ in Rep. Ego autem,ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam inuidiae, ac multorum inimicitiis eximiam quandam, atque immortale gloriam consecutus summon destiti eade animi magnitudine in Rep . versari, & illam institutant ac susceptam dignitatem tueri. sed postea quam primum Clodii absolutione leuita-ι.tem, infirmitatemque iudicioru perspexi: deinde vidi nostros publicanos facile a Senatu disiungi, quanquam a meipso non diuellerentur: tum autem beatos homines hos piscinarios dico, amicos tuosὶ non obscure nobis inuidere: putaui mihi maiores

quasdam opes & firmiora praesidia esse quaereda. itaque primum eum qui nimiudiu de

260쪽

Lib. I.' as

rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi in eam voluntatem, Vt in Senatu no semel, sed saepe, multisque verbis suis mihi salutem imperii atque orbis terrarum adiudicarit: quod no tam interfuit mea neque enim illae res aut ita sunt obscurae, ut testimonium: aut ita dubiae, ut laudationem desidereiad quam Reipub. quod erant quidam improbi, qui contetionem fore aliquam mihi cum Pompeio, ex illarum rerum dissensione

arbitraretur. Cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi, ut uterque nostrum in sua ratione munitior,&in Repub. Minior hac coniunctione esse possit. odia autem illa libidinosae & delicatae iuuetutis, quae erant in me incitata, sic mitigata sunt quadam comitate mea, me unum ut omnes illi colant. nihil iam denique a me asperum in quenquam sit, nec tame quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est, ut Reipub. constatiam praeflcm: priuatis rebus meis propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malorum, odium in me improborum adhibeam quadam cautionem &diligentiam. atque ita tamen nouis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicarmus cantilenam illam suam, νῆφε, αρο αλτόν, et V D , ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam sermam sui opinon vides. De tuo autem negotio saepe ad me scribis, cui mederi nunc non possumus. cst μ enim illud s. c. summa pedariorum voluntate, nullius nostrum authoritate factum. nam quod me non esse adscriptum vides, ex ipso s.c. intelligere potes, aliam rem tum relatam. Hoc autem, De populis liberis. sne causa additum, & ita factum est a P. Se

uilio filio, qui in postremis sententiam dixit: sed immutari hoc tempore non potest. Itaque conuentus, qui initio celebrabantur, iandiu fieri desierunt. Tu si tuis blanditiis

tamen a Sicyoniis numulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem. Conamentarium Cosulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo siquid erit, quod homini Attico minus Graecum, eruditumque videatur, non dicam,quod tibi ut opinor)Panormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse, iccirco barbara quaedam &ob leta dispersisse: apud me liquid erit eiusmo-0 di, me imprudente erit, &inuito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium pocma expectato, nequod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. Hic tu caue dicas, τίς

metetρ si est enim apud homines quicquam,quod potius sit, laudetur, nos vituperemur, qui non potius alia laudemus:quanquam non sunt haec, sed λει αquae scribimus. Quintus frater purgat se mihi pcr literas, Si affirmat nil a se cuiquam de te secus esse dictum. vcrsim haec nobis coram summa cura & diligentia sunt agenda. tu modo nos reuise aliquando. Cossinius hic, cui dedi literas, valde mihi bonus homo, & non leuis, & amans tui visus est, & talis qualem esse eum tuae mihi literae nu- tiarant. Vale. Idib. Martiis.

CICERO ATTICO S.

C v M e Pompeiano me Romam recepissem ad iiii. Id. Maii, Cincius noster eam

mihi abs te epistolam reddidit, quam tu Idib. Febr. dederas. ei nunc epistolae literis his respodebo. Ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor. deinde te in

iis rebus,quae mihi asperius a nobis atque a nostris,& iniucundius actae videbatur, moderatissimum suisse vehemetissime gaudeo: Idque neque amoris mediocris & ingenii summi ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suauiter, diligeter, officiose, & humaniter scripseris, ut no modo hortari te amplius non dcbea, sed ne expectare quidem abs te, aut ab ullo homine tantu facilitatis ac mansuetudinis potucrina: nihil duco esse comodius, quam de his rebus nihil la amplius scribere. cum erimus congressi, tu siquid res seret, coram inter nos coseremus. Quod ad me de Rep. scribis, disputas tu quidem& a mater & prudenter,& a meis consiliis ratio tua non abhorret.na neque de statu noo bis nostrae dignitatis est recedendum, neque fine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum: & is de quo scribis, nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare. verutamen fuit ratio mihi sertasse ad tranquillitate meorum

R. i.

SEARCH

MENU NAVIGATION