장음표시 사용
261쪽
temporu non inutilis, sed mehercule Reip. multo etia utilior, quam mihi, ciuium iiii proborum impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, authoritate, gratia illiinuante sententiam confirmatam,& a spe malorum ad mearum rerum laudem couertissem. quod si cum aliqua leuitate mihi faciend si fuisset, nulla rem tanti aestimassem: sed tame a me ita acta sunt omnia no ut ego illi assenties leuior, sed ut ille me pro
bans grauior videretur. reliqua sic a me aguntur & agentur, Vt non committamus, ut
ea quae gessimus, fortuito gessisse videamur. eos bonos viros, illos quos significas, &eaquam mihi dicis obtigisse, ρπιν, non modo nunquam deseram, sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. Illud tamen velim existimes, i,
me hanc viam optimatum post Catuli mortem nec praesidio ullo, nec comitatu tene re. na Vt ait Rhinton,ut opinor, οι - παρ δεεν ἐμπι οἰς mihi vero ut inuideant piscinarii nostri, aut scribam ad te alias, aut in congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res diuellet,uel quod ita recturn est, vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a Senatu quanti fiam, minime me poenitet. De Sicyoniis ut scripsi ad te antea) non multum spei est in Senatu. nemo est enim iam, qui queratur. quare si id expectas, logum est: alia via,siqua potes, pugna. cum est actum, neque animaduersum cst ad quos pertineret,& raptim in cana sententia pedarii concurrerunt. inducendi s. c. maturitas nondum est:quod neque sunt, qui querantur: & multi partim malevolentia, partim opinione aequitatis delectantur. Metellus tuus est egregius Conansul .vnsi reprehendo, quod otium er Gallia non magnopere nuntiari gaudet. cupit, credo, triumphare. hoc vellem mediocrius: caetera egregia. Auli filius vero ita se gerit, ut eius Consulatus non Consulatus sit, sed Magni nostri Q σαλπιον. De meis scriptis misi ad te Graece persectum Consulatum meum. eum librum L. Cossinio dedi. puto te Latinis meis delectari huic autem Graeco Graecum inuidere. alii si scripserint, mittemus ad te: sed, mihi crede, simulatque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardatur. Nunc ut ad rem meam redeamin L. Papirius Paetus,vir bonus, amatorque noster, mihi libros eos, quos Ser. Clodius reliquit donauit. cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum, si attulisset. nuncs me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientes, hospites, libertos denique ac seruos tuos, ut scheda nequa depereat. nam & Graecis his libris, quos suspicor, & Latinis, ii
quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est. Ego autem quotidie magis, quod mihi de serenti labore temporis datur in his studiis conquiesco. Pcr mihi,per inquam gratum seceris, si in hoc tam diliges fueris, quam soles in his rebus, quas me valde velle arbitraris. ipsiusque Paeti tibi negotia commendo:de quibus tibi ille aget maximas gra btias.&vtiam invisas nos, non solum rogo, sed etiam suadeo. Vale.
M. TVLLII CICERONI s EPIs TOLARUM AD T. POMPONIVM ΛTTICVM LIBER II. CICERO ATTICO S.
A L. Iun. eunti mihi Antium, & gladiatores M. Metelli cupide relin iquenti venit obuiam tuus puer. is mihi literas abs te,& commentarisi Consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum, me aliquato ante de iisdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perserendu dedisse. nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te csse diceres. quanquam illa tua legi enim libenter) horridula
mihi atque incompta visa sunt: sed tamen erant ornata hoc ipso, quod ornamentaneglexerant: ut mulieres, ideo bene olere,quia nihil olcbant,videbantur. meus autem liber totum Isocratis μνω Mis, atque omnis eius discipulorum arculas, ac nonnihil
262쪽
etiam Aristotelica pigmenta consumpsit: luem tu Corcyrae ut mihi aliis literis significas, strictim attigisti. post aute ut arbitror a Cossinio accepisti. quem tibi ego no essem ausus mittere, nisi eum lente ac fastidiose probauissem. quanqua ad me rcscripsit iam Rhodo Possidonius, se nostrum illud Q αα μθ cum legeret, quod ego ad eum, Ut ornatius de iisdem rebus scriberet, miseram non modo no excitatum Ase adscribe dum, sed etiam plane perterritum. Quid quaerisὶ conturbavi Graecam nationem. ita, vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis, ut & Athenis sit, & in caeteris oppidis Graeciae. videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis afferre. Oratiunculas autem , quas postulas, &plures etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribim us adolescentuloruin studiis excitati te etiam delectat. suit enim mihi comodum, quia in eis orationibus, quae Philippicae nominantur, enituerit ciuis ille tuus Demosthenes, & quod se ab hoc res actariolo iudiciali dicendi genere abit erit, ut αμ ρος τις in Videretur,
3 curare Ut meae quoque essent orationes, quae consulares nominaretur. quarum Vna est
in Senatu Caled Ian. altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum prouinciam in concione deposui: septima, qua Catilinam emisi: octava quam habui ad populum postridie,quam Catia
lina profugit: nona in concione quo die Allobroges inuocarunt: decima in Senatu Non. Deccmb. sunt praeterea duae breues quasi γατιαι legis agrariae: hoc totum σωρμ curabo ut habeas. & quoniam te cum scripta, tum res meae delectant, iisdem ex
libris pers cies,&quae gesserim,& quae dixerim. at ni prospicies, ego me tibi non offerebam. Quod quaeris quid sitiquo te accersam, ac simul impeditum te negotiis esse significas: neque recusas, quin non modo si opus sit, sed etia si velim, accurras: nihil sane est necesse:veruntamc videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse dis tribuere. nimis abcs diu, praesertim cum sis in propinquis locis. neque nos te fiuimur,& tu nobis cares. ac nunc quidem otium est. led si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde te cgo istinc excitarem. verum praeclare Metellus impedit & impedier. Quid quaeris ρ est Consul piram.πiς,& ut semper iudicaui) natura bonus . ille autem non simulat, sed plane Tribunus pleb. fieri cupit. qua de re com in Senatu ageretur, fregi hominem, S inconstantiam reprehendi, qui Romae Tribunatum pleb. pctercti
cum in Sicilia AEdilitatem saepe dictitasset. sed neque magnopere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset picbeio Rempub. perdere, quam simili bus eius me Consule patriciis esset licitum. Iam cum se ille septimo die venisse a freto. neque sibi obuiam quequam prodire potuisse, & noctu se introisse dixisset, in eoque se in cocione iactasset, nihil ei noui dixi accidisse: ex Sicilia septimo die Romam, tribus, horis Roma Interamnam noctu introisse, item ante: non esse itum obuiam, ne tum quidem, cum iri maxime debuit. quid quaerise hominem petulantem, modestum reddo, non solum perpctua grauitate orationis, sed etiam hoc genere dictorii. Itaque iam familiariter cum ipso cauillor etiam ac iocor.quin cliam cum candidatum deducere, is quaerit ex me, Num costi essem Siculis locum gladiatoribus dare. Negaui. At ego, influit, nouos patronos institua. sed soror, quae tantum habeat cosularis loci, unum mihi lotum p cde dat. Noli, inquam, de uno pede sororis queri, licet etia alterum tollas. Non
consulare inquies dictum: Fateor. sed ego odi illam male cosularem. ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit, neque solum cum Metello,sed etiam cum Fabio quod eos mihi esse amicos moleste sert. Quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur re-ι frixisse. Quod me quodammodo molli brachio de Popeii familiaritate obiurgas,no- . lim ita existimes, me naci praesidii causa cum illo coniunctu esse: sed ita res erat instituta, ut si inter nos esset aliqua sorte dissensio, maximas in Repub. discordias versari esset necesse: quod a me ita praecautum atque ita prouisum est, non vi. cgo de optima illa mea ratione decedere, sed ut ille esset inclior, & aliquid de populari leuitate deponeret. R. ii.
263쪽
quem de meis rebus, in quas cu multi incitarant, multo scito gloriosius, quam de suis praedicare. sibi enim bene gestae, mihi conseruatae Reipub. dat testimonium. hoc fac re illum, mihi quam prosit nescio, Reipub. certe prodest. Quid si ctiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi, restilo meliorem e num tantu obsum Reipubequin
etiam si mihi nemo inuideret si omnes ut erat aequum, fauerent, tamen non minus es.sct probanda medicina, quae sanaret vitiosas partes Reipub. quam quae execaret. Nunc γVero cum equitatus ille, quem cgo in clivo Capitolino te signifero ac principe collo caram, Senatum deseruerit: nos ri autem principes digito se caelum putent attingere, si muli barbati in psi cinis sint qui ad manum accedant, alii autem negligant: nonne tibi satis prodet se videor, si perlicio, ut nolint obesse, qui possunte na Catonem nostrum non tu amas plus quam ego: sed tamen ille optimo animo utens,&summa fide, nocet interdum Reipub. dicit enim tanquam in Platonis πολiτε οι, non tanquam in Romuli faece sententiam. Quid verius quam in iudicium venire, qui ob rem iudicandam pecuniam acceperiis censuit hoc Cato. assensit Senatus .equites curiae bellum, non mihi: nam ego dissensi. Quid impudetius publicanis renuntiatibusi suit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit,& pervicit Cato. itaque nuc Consule in carcere in ictuso, saepe item seditione commota, aspirauit nemo corum, quorum ego concursu, itemque Consules, qui post me suerunt, Rem p. defendere solebat. Quid ergo istos in quies, mercede coductos habebimus3 Quid faciemus, si aliter non possumus an liber
tinis atque etiam seruis serviamus3 sed, ut tu ais, α λις ς. Fauonius mea tribum tulit honestius, quam suam, Iuccii perdidit accusauit Nasicam inhoneste ac modeste tamen dixit, ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem, leuiter succensuit. nunc tamen petit iterum Reipub. causa. Luceius quid agat scribam ad te, cum Caesarem videro, qui aderit biduo. Quod Sicyonii te laedunt. Catoni,& eius Amulatori attribuas Seruilio. Quid ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinctε sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur.
Amalthea mea te expectat, & indiget tui. Tusculanum & Popeianum valde me de-3lectant, nisi quod me illum ipsum vindicem aeris alieni ac re non Corinthio, sed hoc circunsoraneo obruerunt. In Gallia speramus csse otium. Prognostica mea cum oratiunculis propediem expecta: Si tamen quid cogites de aduentu tuo, scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit, te mense Quintili Roma: sore. id a tuis literis, quas ad me de accesssu tuo miseras, discrepabat. Paetus, ut antea ad te scripsi, omnes libros. quos frater suus reliquiiset, mihi donauit. hoc illius munus in tua diligetia positum est. si me amas, cura ut conseruentur, & ad me perserantur. hoc mihi nil potest esse graiatius.&tum Graecos tum vero Latinos diligenter ut conserues,velim. tuti esse hoc munusculum putabo. Ad Octauium dedi literas: cum ipso nil eram locutus. neque enim ista tua negotia prouincialia esse putabam: neque te in Tocutionibus habeba. sed scripsi, ut debui, diligenter. Vale.
C V R A, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θέοι videmur. in manibus i tenebam.& hercule magnum aceruum Dicaearchi mihi ante pedes extruxera. O magnum hominem & a quo multo plura didiceris, quam de Procillio. Κρω ἰων, Ah- . νέω puto me Romae habere. mihi haeredes. lege. hoc doceo. mirabilis vir est. I si homo esset, eum potius legeret, quam unam literam scriberet: qui me epistola petiuit,
ad te,Vt video, comminus accessit. coniurasse mallem, quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem. De lolio sanus non es. de vino laudo. sed heus tu, ecquid vides Cal. venire, Antonium non venire t iudices cogit nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in concione, se iudicem, qui non affuerit, compellaturum. vclim ta- unam siquid est de Antonii aduentu, quod audieris, scribas ad me. Si quoniam huc non venis, coenes apud nos utique prid. Cal. caue aliter facias.Cura Vt valeas.
264쪽
PRixivbi,ut opinor, Valerius absolutus est Hortensio defendente. id tu dicium Attilio condonatum putabatur,& Epicratem suspicor, ut scribis, lasciuum suisse. etenim mihi caligae eius, ut fasciae crctatae, non placebant. quid sit sciemus, cum veneris. Fcncstrarum angustias quod reprehendis, scitote Κυρου γειαι reprchendere. nam cum cgo idem istuc dicerem, Cyrus aiebat, radiorum πιι latis lumi nibus, non tam cste suaves. etenim ε ω ο - ηα: Q A υον β, γ: α ωες όε 4 , vi et is vides enim caetera. na si κατ' ἐιδωλων ε si ς videremus, valde laborarct in angustiis .nunc fit lepide illa ἔκχm radiorum. caetera si reprehederis, non seres tacitum,
nisi siquid erit eiusmodi, quod sine sumptu corrigi possit. Venio nunc ad mensem
Ianuarium, & ad K ii nostram, ac φλι--, in qua σωκρατικώς ἐκ εcαπρο , sed tamen ad extremum,ut illi solebant, His res sine magni consilii mam aut
sortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio, sed plena laudis: aut quiesceridum, quod est non dissimile, atque ire in Solonium aut Antium: aut etiam adiuuandum, quod a me aiunt Caesarem sic expectare, ut non dubitet: nam suit apud me Cornelius,hunc dico Balbum Caesaris familiarem: is affirmabat illam omnibus in
rebus meo & Pompeii consilio usurum daturumque operam, ut cum Pompeio Cras sum coniungeret. Hic sunt haec: coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etia , cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, siqnectutis otium sed me mea illa commouet, quae est in libro iii, Interea cursus,quos prima a parte iuuentae, Quosque adeo Consul virtute, animoque petisti, Hos retine,atque auge famam, laudesque bonorum.
Haec mihi cu in eo libro, in quo in ulta sunt scripta Calliope ipsa praescripserit, no opinor cffc dubitandia quin semper nobis videatur εδ -ος-ά- taetra victi πιπης. sed haec ambulationibus compitalitiis reseruemus. Tu pridie Compitalia memento. balneum calfieri iubebo: de Pomponiam Teretia rogat: matrem adiungemus. Θεοφραπυς- ςinit nας affer mihi de libris Quinti fratris. Vale.
, PE cis Ti mihi pergratum, quod Serapionis librum ad me misisti: ex quo quidem ego squod internos liceat dicere) milicsmam partcm vix intelligo. pro eo tibi praesentem pecuniam solui imperaui, ne tu expensum muneribus serres. At quoniamnumorum mentio facta est, amabo.te, cura ut cum Ticinio, quoquom odo poteris, transigas. si in eo, quod ostenderat, non stat, mihi maxime placet ea, quae male empta
sunt, reddi, si voluntate Ilomponiae fieri poterit: si ne id quidem, numi potius reddantur, quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim antequam proficiscarc. amanter, ut soles,diligenterque conficias. Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem e velim, Syrpiae conditione: sed facile patior. accommodatius cnim nobis est ad libera legationem tempus illud, cum de Quintus noster iam, ut speramus, in otio cosed crit, Si iste sacerdos Bonae Deae cuiusmodi futurus sit, sciri possit. interea quide cum musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti. neque mihi unqua veniet in mentem is Crasso inuidere neque poenitere, quod a me ipse non desciverim. De geographia, dabo operam, vitibi ratisiaciam: sed nihil certi polliceor. magnum opus est: sed tamen, ut iubes, curabo, ut huius peregrinationis tibi opus extet. tu quicquid indagatis de Re pub.& maxime quos Colles futuros putes, facito ut sciam. tametsi minus sum curionis : statui enim nihil iam de Rep. cogitare. Teretiae saltum perspeximus. quid quaeristpraeter qucrcu Dodonaeam nihil desidcramus, quominus Epeiru ipsam possidere videamur. Nos circiter Cal. aut in Formiano erimus, aut in Pompeiano .cii, si in Formiano non erimus si nos amas) in Popeianum venito. id & nobis crit periucudum, de
tibi no sane deuiti. De muro, pcraui Philotimo, ne impediret quo minus id feret, R. iii.
265쪽
quod tibi videretur. censeo tamen adhibeas Vectili. his teporibus,tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen, mnihil minus velim,quam Pomponiam & puerum versari in timore ruinae. Vale.
c v p io equidem,& iampridem cupio Alexandriam, reliquamque AEgyptum vi sere. & simul ab hac hominu satietate nostri discedere, & cum aliquo desiverio reuertati. sed hoc tempore, di iis mittentibus, ei so--- πω ας ἰλυοπτα ειυς. quid enim nostri optimates, siqui reliqui sunt, loquentur e an me aliquo praemio de sententia esse deductum -ι ιυρα m ελεγ scio δε αξηο Cato ille noster, qui mihi unus est pro centum millibus quid vero historiae de nobis ad annos D C. praedicarint quas quidem ego multo magis vereor, qu in eorum hominum,qui hodie Vivunt, rumusculos. sed opinor excipiamus & expectemus. si enim deseretur, crit quaedam ii stra potestas & tum deliberabimus.& iam hercule est in non accipiendo non ulla glo-jria. Quare siquid Θεοφ δει tecum sorte cotulerit, ne omnino repudiaris. de istis rebus expecto tuas literas quid Arrius narret,quo animo se destitutum serat,& qui Consules parentur,virum sui populi sermo Pompeius & Crassus, an ut mihi scribitur, cum Ga binio Ser. Sulpitius, &num quae nouae leges,&numquid noui omnino:&quoniam Nepos proficiscitur, cuinam Auguratus deseratur: quo quidem uno ego ab istis capi possum .videte ciuitatem meam. Sed quid ego haec, quae cupio deponcre, & toto animo atque omni cura φι sum pἐνρ sic inquam in animo: sic vellem ab initio. Nunc ver quonia quae putaui esse praeclara, expertus sum quam essent inania:cum omnibus mulis rationem habere cogito. tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, & num quis in
eius locum paretur, & quid de P.Clodio fiat, & omnia, quemadmodum tu polliceris, ἐπι scribe:& quo die Roma te exiturum putes, velim ad me scribas,ut certioremitte faciam,quibus in locis futurus simi epistolamque statim des de his rebus, de quibus ad te scripsi .valde enim expecto literas tuas. Vale.
03 o D tibi superioribus literis promiseram, sere ut opus extaret huius peregrinationis: nihil iam magnopere confirmo. sic enim sum complexus otium,ut ab eo diuelli non queam . itaque aut libris me delecto,quorum habeo Antii sectivam copiam:
aut fluctus numero: nam ad lacertas captandas tcpestates non sunt idoneae.a scribendo prorsus abhorret animus. etenim quae costitueram, magnum opus est:
ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione & ab Hipparcho reprehenditur. quid censes, si Tyrannio accesserite & hercule sunt res difficiles ad explican- dum, & - δεὶς:nec tam possunt O ita κοιφέα, ,quam videbantur: εἰ quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est. Quinetiam dubitem, an hic Antii considam,& hoc tempus omne cosumam: ubi quidem ego mallem diu nimirum, quam Romae fuisse.tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatum ciuitas. esse locum tam prope Romam, ubi multi sint, qui Vatinium nunquam viderint: ubi nemo sit, praeter me,qui quenqua ex vigintiuiris unum esse saluum velit: ubi me interpellet nemo, litigant omnes, hic, hic nimirum πιλα πιον. nam istic non solum no licet sed etia taedet. itaque Via δετα a nobis,quae tibi uni legamus, Theopompino genere, aut etiam asperiore multo pagentur. neque aliud iam
quis quam uus . nisi odisse improbos, & id ipsum nullo cum stomacho sed p istius cum aliqua scribendi voluptate. Sed ut adre, scripsi ad Quaestores urb. de Quin ii fratris negotio. vide quid narrent, & quae spes sit denarii, an cistophoro Pompeiano iaceamus. Praeterea de muro, statue quid faciendum sit. Aliud quid/etiam . quando te proficisci istinc putes,sic ut sciam. Vale.
D E Geographia etia atque etia deliberabimus. Orationes a me aute duas postulas:
266쪽
quarum alteram non libebat mihi scribere, quia absciderat altera, ne laudarem eum, quem non amabam. sed id quoque videbimus. denique aliquid extabit, ne tibi plane cessasse videamur. De Publio quae ad me scribis, sane mihi iucuda sunt: eaque etiam ii velim omnibus vestigiis indagata ad me asteras, cum venies: & interea scribas, siquid intelliges, aut suspicabere, & maxime delegatione quid sit acturus. equide ante quam tuas legi literas, in hominem ire cupiebam, non mesercule ut disserrem cum eo vadimonium. nam mira sum alacritate ad litigandum : sed videbatur mihi, siquid esset in eo populare, quod plebeius factus esset, id amissurus. Quid enim ρ ad plebem transisti, ut Tigranem ires salutatu inmarra mihi, Reges Armenii patricios salutare non solent quid quaeristacueram me ad exagitandam hanc eius legationem. quam si ille contemnit. 3r li ut scribis bilem id commouet & latoribus & auspicibus legis curiatae, spectaculum egreFium . hercule verum ut loquamur,subcontumelibse tractatur noster Publius: primum qui cum in domo Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit: deinde alia legatio dicta erat, alia data est: illa opima ad exigen- . das pecunias Druso: ut opinor, Pisaurensis nebuloni Vatinio reseruatur: haec ieiuna, ac bella relegatio datur ei, cuius Tribunatus ad illorum tempora reseruatur. inccnde hominem,amabo te, quoad potes. Vna spes est salutis istorum inter istos dissensio,c ius ego quaedam initia sensi ex Curione.iam vero Arrius Consulatum sibi ereptum fremit.Megabocchus,&haec sanguinaria iuuciatus inimicissima est. accedat ver accedat
etiam ista rixa Auguratus. spero me praeclaras de illis rebus epistolas ad te saepe missuarum. Sed illud quid lit, scire cupio, quod iacis obscure, iam etiam ex ipsis quinqueviris loqui quosdam . quidnam id est si est enim aliquid, plus est boni, quam putaram. atque haec sic velim existimes, nonae abs te . ε --ικον quaerere, quod gestiat animus
aliquid agere in Rep. Iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat. nunc ve- , ro, cum cogar exire de naui non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri: cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, 3 tam Πυκνοις ακουσα - εώ δὶς θ ἄγρη cum. De muro, quid opus sit, videbis.Castrittanti mendum nos corrigemus, & tamen ad me Quintus CL I. cci II. LII P. scripserat, non ad sororem tua naris. x xx. Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat, ut Aristodemo idem
de se respondeas, quod de fratre suo sororis tua: filio respondisti. De Amalthea quod
me admones, non negligemus. Cura ut Valeas.
ΕΡisTOLAM cum a te auider expccharem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius, pueros venisse Roma. voco, quaero, Ecquid literarum ρ negant. Quid ais, inquam, ni
tisine a Pomponio e perterriti vocc de vultu, consessi sunt se accepisse, sed excidisse in αε via. quid quaerist permolestc tuli. nulla enim abs te per hos dies epistola inanis aliquare utili de suaui. nunc siquid in ea epistola, quam ante diem x v i. Calend. Maii dedisti, suit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus. sin nihil praeter iocationem , redde id ipsum. & scito Curioncm adolescentem venisse ad me salutatum: valde eius sermo de Publio cum tuis literis congruebat. ipse vero mirandum in m dum Reges odisse superbos. peraeque narrabat incensam esse iuuentutem, neque haec serre posse. bene habemus. nos, si in iis spes cst, opinor,aliud agamus. Ego me do hi soriae: quanquam licet me Saufeium putes esse . nihil me est inertius. Sed cognosce itinera nostra, ut statuas, ubi nos visurus sis. In Formianum volumus venire Parilibus, inde squoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illuna delicatum Calend. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Antii simus ad v. Non. Maii. Iudii, enim Antii suturi sunt a iii l. Calcia d. ad prid. Non. Maii: cos Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Roma ad Calend.Iun. te aut in Formiano, aut Antii, aut in Tusculano, cura ut videamus. Epistolam superiorem restituo
nobis, de appinge aliquid noui. Vale. R. iiii.
267쪽
, s v s i τ o' cum mihi dixisset Caecilius Quaestor puerum se Romam mittere, hete scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis tum illum quem addis, & ais longum es c quae ad ea responderis, perscribere: illum vero. qui nondum habitus est, quem illa βούπις,cum e Solonio redierit,ad te est relatu ra: sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt,canon seruantur, in caeso sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratia retulerit: quarum expecta diuinarii πιλνορίαν. cicnim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum iis dyna sis in gratia. non modo de Cynico consulari, sed ne de istis quidem piscinarum Trimanibus poterit se iactare. non enim poterimus vlla et se in inuidia spoliati opibus, & illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit abserdum in nos inuehi. verunta men inuehatur. Festive, mihi crede,& minore sonitu, quam putaram, orbis hic in Repub. est conuersus: citius omnino quam potuit, id culpa Catonis: sed rursus improb
late istorii na, qui auspicia, qui AEliam legem, qui Iuniam & Liciniam, qui Caeciliam& Didiam neglexerunt, qui omnia remedia Reipub. effuderunt: qui regna, qui praedia tetrarchis, qui immaneis pecunias paucis dederunt. Video iam quo inuidia transeat,& ubi sit habitatura . nihil me existimaris neque usu,neque a Theophrasto didicisse, nisii, breui tempore desiderari nostra illa tempora videris. etenim si fuit inuidiosa Senatus potentia, cum ea non ad populum, sed ad treis homines immoderatos redacta sit, quidnam censes soree proinde isti licet faciant, uos volent, Consules,Tribunos pleb. denique etiam Vatinii strumam sacerdotii vestiant:videbis breui tempore magnos non modo eos, qui nihil titubarunt, sed etiam illum ipsum, qui peccauit, Catonem . nam nos quidem, si per illum tuum sodalem Publium licebit, cogitamus: si ille cogitat, tantum duntaxat nos defendere, & quod est proprium artis huius,
bis etiam si non plus, quam debitum est, plus certe, quam postulatum est. Male vehi malo alio gubernante, quam tam ingratis vectoribus bene gubernare. sed haec co- Iam commodius. nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito ad v. Non. Maias. Antio volo Non. Maiis proficisci in Tusculanu, sed cum e Formia- uno rediero sibi eise volo usque ad prid. Calend. Maias) faciam statim te certiorem. Te
voLo ames constantiam meam. ludos Antii spectare non placet: est enim citrer ἔ si υν,csim velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ας-νεοθαι non solum delicate, sed etiam inepte peregrinantem. quare usque ad Non. Maias te in Fomna iano expectabo. nunc fac ut scia, quo die te visuri sum tis. Ab Appii sero hora quarta: dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis. Vale.
N A R R o tibi plane relegatus mihi videor, posteaquam in Formiano sum .dies enim i nullus erat, Antii cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur, quam ii, qui erant Ronis. etenim literae tuae noto solum quid Romae, sed etiam quid in Rep neque solum quid fieret, verum etiam quid futurum esset, indicabant. nunc nisi siquid ex praecedete viatore exceptum est, scire nihil possumus. quare quanqua iam te ipsum expecto tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, da ponderosam aliquam
epistolam, plenam omnium non modo actorum, sed etiam opinionum tuarum: ac diem,quo Roma sis exiturus, cura ut sciam . Nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Non. Maias,eo si ante eam diem non veneris, Romae te sertasse videbo. nam Arpinum quid ego te inuite me ' ια' -ουτι εγωγης γα ης δαι- m
γλυκερορον-ιπεία . Haec igitur. Cura ut valeas.
268쪽
1 Nict Nτ illi Publium Trib. pl. factum esse. hoc vero regnum esse, serri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent. iurabo Cneum nostrum, collega Balbi Antii mihi narrasse, in auspicio uiisse. O suaves epistolas tuas uno tempore mihi datas duas: quibus quae reddam nescio, deberi quidem plane fateor. sed videm; Δρομα. emerseram commode ex Antio in Appiam ad Treis Tabernas, ipsis Cerealibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem illico puer abs te cum epistolis. ille ex me nil sine audissem nouirego negare. Publius inquit, Tribunatum pl. petit. Quid ais/St inimicissimus quide Caesaris,& ut omnia, inquit, ista rescindat.' Quid Caesar inquanae Negat se quicquam de illius adoptione tulisse: deinde suum, Memmii, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuuenem dimisi, properans ad epistolas. Vbi sunt, qui aiunt Sc ς φωνη ς - ω εἰνα quanto magis vidi ex tuis lites ris, quam ex illius sermone, quid ageretur, de ruminatione quotidiana, de cogitatione Publii de lituis latami, de signifero Athenione de literis missis ad Cneum, de The phanis, Memmisque sermone. quantam porro mihi expectationem dedisti conuiuii istius sum in curiositate sed tamen facile patior te id ad me mμ πειον non scribere: praesentem audire malo. Quod me, ut scribam aliquid, hortaris: crescit mihi quidem materies, ut dicis: sed tota res etiam nunc fluctuat aes se , παχυς: quae si desederit, magis erunt iudicata, quae scribam: quae si statim a me serre non potueris, prim us habebis tamen, &aliquandiu solus. Dicaearchum recte amas: luculentus homo est,& ciuis haud paulo melior, quam isti nostri Literas scripsi hora de cima Cerealibus, statim ut tuas legeram : sed eas eram daturus,ut putaram postridie ci, qui mihi primus obuia venisset. Terentia delectata est tuis litetis,& impertit tibi mul
F A c iN v s indignum: epistolam ι θωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suauissimas epistolas neminem reddidisse at scito cum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dedera, &ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistolam iussi referri, ex qua intelligeres, quam mihi tum illae gratae suissent. Romae quod scribis sileri, ita putabam: at hercule in agris non siletur nec iam ipsi agri regnum vestrum serre possunt. si vero in hanc Veneris λα πυγγ- is, sFormias dico) qui fremitus hominum ρ quam irati animi quanto in odio noster amicus Magnust cuius cognomen Una cum Crassi Diuitis cognomine cosen est it. cre- ,, das mihi velim, neminem adhuc offendi, qui haec tam lete, quam ego sero, serret. quare, mihi crede, ς α ωμεν. iuratus tibi possum dicere, nihil esse tanti. Tu si literas ad Sicyonios habes, aduola in Formianum,unde nos prid. Non. Maii cogitamus. Vale.
7 ANTAM tu mihi moves expectationem de sermone Bibulie quantam de colloquio εο δεί quantam etiam dc illo delicato conuiuio proinde ita fac venias ad stu-enteis aures. quanquam nihil eis iam quod magis timendum nobis putem, quam ne ille noster Sampsiceramus, cum se omnium sermonibus sentiet vapulare, & cum has actiones zυα εα ς videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus, ut hoc Clio, quon sic tabcscimus, malim ἐντυραννε e , quam optima spe dimicare. De pan- , gendo quod me crebro adhortaris fieri nihil potest. basilicam habeo, non villam, steaquetia Formianorum. at comparem basilicae tribum AE miliam. sed omitto vulgus. post horam quartam molesti caeteri no sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis. qui etiam se iccirco Romam ire negat, Vt hic mecum totos dies philosophetur. Ecce ex altera parte Sebosus ille Catuli familiaris. quo me vertam istatim mehercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime expectari videre,duntaxat ad prid. Non.Mai.vide enim quibus hominibus aures sint deditae meae.
269쪽
occasionem mitificam, siquis nunc, dum ii apud me sunt, cinere de me sundum For in ianum velit de tamen illud probem. magnum quid aggrediamur, de multae cogita tionis atque otii. sed tamen satisfiet a nobis, neque parcetur labori. Vale.
v T SCRIBis, ita video, non minus incerta in Rep. quam in epistola tua: sed ta hinen ista ipsa me varietas sermonum, opinionumque delectat. Romae enim videor es se, cum tuas literas lego, & ut fit in tantis rebus, modo hoc, modo illud audire: illud ta me explicare non possum, quidnam inueniri possit, nullo recusante, ad facultatem a
grariam. Bibuli autem illa magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet, nisi ipsius iudicium sine ulla correctione Reipmimirum in Publio spes est. fat,sat Tribu
nus pl. si nihil aliud,ut eo citius tu ex Epetro reucriare. nam ut illo tu careas, non video
posse fieri, praesertilia si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem no dubium est
quin, siquid erit eiusmodi, sis aduolaturus. verum ut hoc non sit, tamen seruet Rem p. praeclarum spectaculum mihi propono, modo te concessore spectare liceat. Cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus. nondum plane in hemueram, Salue, inquit Amrius. hoc est Roma decederet quos ego homines effugi, cum in hos incidisego vero in moles patrios, At ad incunabula nostra pergam: lenique si solus non potuero, cum rusticis potius,quam cum iis perurbanis, ita tamen,ut quonia tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad ii i. Non. Maias. Terentiae pergrata est assiduitas tua, .& diligentia in controuersia Mulviana. nescit omnino te comunem causam defende
re eorum,qui agros publicos possideant. sed tamen tu aliquid publicanis pendis: haec etiam id recusat. ea tibi igitur, & Κιχ. - fit κρατικαταπρ πιῆς salutem dicunt.
c OENATO mihi, S iam dormitanti prid. Calend. Maias epistola est illa reddita, in qua de agro Campano scribis. quid quaerise primum ita me pupugit, ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis, quam molestia. Cogitanti autem haec sere succum rebant. primum ex co, quod superioribus literis scripseras ex familiari te illius audisse. prolatum iri aliquid, quod nemo improbaret. maius aliquid timueram: hoc mihi eius.
modi non vidcbatur. deinde, ut me ego consoler, omni xpectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata. qui ager,ut dena iugera sint, non amplius hominum quinque millia potest sustinere. reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur, necesse est. praeterea, si ulla res est, quae bonorum animos, quos iam video esse commotos, Vehementius possit incendere, haec certe est, & eo magis, quod portoriis
Italiae sublatis, agro Campano diuiso, quod vectigal superest domesticum, praeter vicesimanat quae mihi vidctur una conciuncula, clamore pedisequorum nostrorum esse peritura. Cneus quidem noster iam plane quid cogitet, nescio. φυσιο γγ ου σμικροι ν --λισκοις σιγκιαις φύ α φορβειας ατερ, qui quidem etiam illuc adduci potuerit. nam si
adhuc hoc , se leges Caesaris probare, actioncs ipsum praestare debere: agrariam lege in libi placuisse: potuerit intercedi necne, nihil ad se pertinere: de Rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici: Bibulus de caelo tu seruasset necne sibi quaerendum non fuisse: de publicanis, voluisse illi ordini commodare: quicquid futurum fuerit, si Bibulus tum in sorii descendisset, se diuinare no potuisse. Nunc vero Sampsiceram e quid dicesρ vectigal te nobis in mole Antilibano costituisse, agri Campani abstulisseρ quid, hoc queadmodum obtinebisZOppressos vos, inquit, tenebo exercitu Caesaris:non mehercule me tu quidem tam isto cxercitu, qua in ingratis animis eorum hominum, qui appellantur boni: qui mihi non modis praemiorum, sed ne sermonia quiadem unquam fructum ullum aut gratiam retulerunt. Quod si in eam me partem inci- ιν tarem, prosecto iam aliquam reperire resistendi viam . nunc prorsus hoc statui, ut quoniam tanta cotrouersia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo, ut ille tuus γν et i βιον longe omnibus anteponat, hic aute τὸν λωρ Φ, Vtrique ame
270쪽
mos gestus csse videatur. puto enim me Dicaearcho assatim satisfecisse: respicio nune ad hanc familiam, quae mihi non modi trequiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim quare incubamus o noster Tite ad illa praeclara studia,& eo unde discedere non oportuit, aliquando reuertamur. Quod de Quinti fratris epistola scri bis, ad me quoque sitit λεων, πιλνί i. Quid dicam, ncscio. nam ita deplorat primis versibus mansionem suam, ut quemvis mouere possit ita rursus remittit,ut me roget ut annales suos cmendem de edam. illud tame quod scribit, animaduertas velim, o de portorio circunuectionis ait se de consilii sententia rem ad Senatum reiecisse. iam dum videlicet meas literas legerat, quibus ad eum re consulta εἰ explorata pcrscripseram non deberi velim siqui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt, videas, ει si tibi videbitus iis demonstres quid ego de ea re sentia. si possum discedere, ne causa optima in Senatu pereat, ego satisfaciam publicanis: i MAM , verciccum loquarὶ in hac re malo uniuersae Asiae ,& negotiatoribus . nam eorum quoque vehementcr interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu id videbis. Quaestores autem, quaeso,num etiam dc cistophoro dubitant ρ nam si aliud nihil erit, cum crimus omnia cxperit,ego illud ne quidem contemnam quod extremum est. Te in Arpinati videbimus,&hospitio agresti accipiemus quoniam maritimum hoc contempsisti. Vale.
PROR svs,Vt scribis ita sentio. turbatur Sampsiceramus. nihil est,quod non timendum sus fra μίως τυραννιδ α - λαθθαι. quid enim ista repentina affinitatis coniunctio quid ager Capanus, quid effusio pecuniae signiticantiquae si essent cxtrema, tamen esset nimium mali sed ea natura rei est, ut haec extrema esse non possint. quid enim eos haec ipsa per se delectare possunt tauquam huc venissent,nili ad alias res pestiferas adiatus sibi compararent. Dii immortales. verum, ut scribis, haec in Arpinati ad v i. circiter Id. Maias non deflebimus, ne & opera,& oleum philologiae nostrae perierit, sed conseremus tranquillo animo neque tam me oλπις:α cosolatur, Ut antea, quam αδαφορά
qua nulla in re tam utor, quam in hac ciuili εἰ publica. quinctia quod est subinane in nobis,& non οἰφι δεξον, s bellum est enim sua vitia nosse) id afficitur quadam delecta-
i tionc . solebat enim me pungere, ne Sampsiceram i merita in patriam ad annos D c. maiora viderentur, quam nostra. Hac quidem cura certe iam vacuus sum. iacet enim
. ille sic ut Phocis Curiana stare videatur. Sed haec coram. tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum aduentum. quod sane iacile patiar,si tuo commodo fieri possit. sin, ut scribis, ita venies: velim e Theophane expiscere, quona in me animo sit Arabarches, quae res scili cetic I uvii ,& ad me ab eo quasi um Νη ς asseres, quemadmodum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus suspicari. Vale.
ACCEPI aliquot epistolas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo εἰ soli cito scire averes, quid esset noui. Tenemur undique neque iam quo minus serviamus, , recusamus sed mortem &eiectionem,quasi maiora, timemus:quae multa sunt minora. atque hic status, qui una voce omnium gemitur, neque verbo cuiusquam subleu tur, μοπος est, ut sulpicor illis, qui timet ullam cuiusqua largitionem relinquere. unus loquitur,& palam aduersatur adolesccs Curio. Huic plausus maximi, consalutatio se rensis perhonorisca, signa praeterea beneuolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fusium clamoribus de conuitiis Se sabilis consectantur. his ex rebus non spes, sed dolor est maior, cum videas ciuitatis voluntatem solutam, virtutem alligatam. Ac ne soricquaeras G λεῆ, de singulis rebus,uniuersa res est eo deducta, spes ut nulla sit aliquan do non modὁ priuatos, verum etiam magistratus liberos sere. attamen in oppressione sermo in circulis duntaxat,&in conuiuiis est liberior,quam fuit. vincere incipit timo- rem dolor, sed ita, ut omnia sint plenissima desperationis. Habet etiam Campana lex execrationem in coitione candidatorum,s mentionem secerint, quo aliter agerrossi-
