Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1o6 URBANARUM QUAESTIONUM.

. Gallinae dictae , quia gallo semper , et ubique pronae, vel quia pedibus omnia, quasi gallinae , spargerent; ignis vero, quia, ut hic ligna, sic homines scorta consumant: de quibus haec Plautus si in Pseudolo :Habent quoque gallinae manum et Terentius in Eunucho sa) :

Accede ad linem huc . Strateae vero , strativolae , ac scrupedae , quia in angiportis, a, que semitulis , iisque sane scruposis , et asperis ; unde lucem ille accipit Petronii locus in satyra , ubi haec s3 leguntur: Cum hora pene tota per omnes scrupos , saxorumque eminentium fragmenta i traxius mus cruentos pedes : quod Verbum scrupos alii scruptos , scriptos alii inepte reddidere. . 8. Nonariae etiam dicebantur, quia hora coenae adveniente prostabant, ut vel quandoque coenantibus inservirent. Quare nona Tullius hora Cite ridem in triclinio sociam , atque accumbentem, non e consilio , sed casu invenit : hasque meretrices fuisse potius authumo , quam prostribulas; nam illae a merendo dictae paucis inserviebant, unicuique prostibulae morem in triviis gerebant, atque angiportis, ut proinde Lesbiam illam Catulli nostri, factam ex meretrice prostibulam , hi versus arguunt M : Illa Lesbia , quam Catullus unam Plus , quam se , atque suos amavit omnes , Nunc in quadriviis, et angiportis Glubit magnanimos Remi nepotes . 9. Puellas tandem dictas , atque uxores invenio , scilicet quae , transactis in theatro fabulis , irent nuptum, silentibus sane

auspicibus cs :

Transacra fabula Argentum si quis dederit, ut ego suspicor , Ultro ibit nuptum ; non manebit auspices :puellarum autem nomine eas Iuvenalis appellat, Martialis uxorum,

dum primus haec 6 habet:

Mox lenone suas jam dimittente pueIIas . Secundus vero 7) :

3b Ianus Douga in Precidaneis ad Petron. 1at. Io. a Womeren. in .animadversion. ad Petro n. in Sati .

122쪽

LIBER II. DISSERTATIO T IOI

Io. Sorores fuisse appellatas apud Plautum sane inveniet nemo ; passim Vero apud Petronium , et pronioris aevi scriptores . Quidam tamen acrius assirmare conati sunt verbum hoc ab aurei saeculi scriptis omnino abesse ; sed in hoc sane et falluntur et fablunt : nam 1ibullus habet, habet Propertius: hic enim amatorie sua sic explicat vota , dum Cynthiam alloquitur i : Cum tibi nec frater, nec sit tibi filius uIlus .

Frater ego tibi sim . alter Vero repudiatam ante Neaeram uxorem , aut denuo uXOrem ,

aut sororem esse cupit his versibus sa) : Haec tibi vir quondam , nunc frater, casta Neaera Mittit, et accipias munera parva rogat :Teque suis jurat caram magis esse medullis Sive sibi conjux , sive futura soror: quos ita Lipsius 3 noster, eruditionum pater , eXplicat versus: Haec tibi parva a me munera mittuntur, qui ut spero , vir tibi futurus

tum , nunc autem frater , idest amator, et concubinus .

II. Hactenus de innuptis, auspices non manentibus , ac persaepe nubentibus verba fecimus , quarum vel Plautus , vel cultioris aevi meminere scriptores. Bustuariae nunc supersunt Moechae, de

quibus nec Plautus, nec reliqui fecere verbum , si unum excipias Martialem , apud quem celebris ille adest versus M: Admittat inter Bustuarias Moechas . Super quo sane versu hae sunt s variorum notae: Animadverto id explicari de mulieribus ad funus deplorandum conductis: quod nequaquam verum esse arbitror; quum potius significari vulgaria , et diobolaria illa scortilla existimem , inter busta , atque monumenta pene in propatulo prostantia , de quibus lib. I. Fig. 34.

Abscondunt spurcas et monumenta lupas .

II. Haec varii . In eamdem Κirhmannus 6 ivit omnino sententiam , qui haec habet: Bustuarias Moechas Martialis voeat hujusmodi Iupas inter busta et monumenta , pene in propatulo prostantes, uti recte explicat Tumebus. Turnebus ille igitur Latinae eruditionis antistes hujus 7 fuit sententiae antesignanus: idemque sensit 8 Gron vius, quem Κirhmannus, et varii ; et tandem suo , hoc est caec Tum more, sequitur Pitiscus 9 . O a I 3. Nub

123쪽

, Io 8 URBANARUM QUAESTIONUM.

13. Nullam sane aliam afferunt universi propriae sententiae rationem , quam illam ab altero Martialis versu deductam I) :

Abscondunt spurcas et monumenta lupas .

Ubi haec varii sa) : Sum moenia Geterum murorum monumenta tegunt Uulgata iIIa prostibula . Vel intellige diobolaria illa scortilla semis, et infimis hominibus prostantia inter sepulchra , et monumenta , quas epigram male 93. Iibri tertii Bustuarias appellat Moechas . I 4. Ego Vero ineptissimam hanc censeo sententiam : itaque , licet unicus, in alia omnia discedo . Nego enim , et pernego scorta in monumentis ullo umquam tempore delitescentia , atque in propatulo ad sepulchra pene prostantia : nego dictas inde Bustuarias. Quod ut clarius assequar , primo Turnebianam illam , et Gro novi anam eVertam rationem qua scorta in sepulchris illi credidere prostantia ) versui sane mox allegato Martialis innixam 3 :

Abscondunt spurcas et monumenta Iupas . Deinde non aspernanda rationum momenta in medium adducam , quibus somniatum hoc scortorum in sepulchris sessibulum destruam omnino , atque eVeliam .

Is . Ut late igitur pateat immane quantum erraverint , qui versu illo Martialem a Martiale explicatum putant , praestat integrum illud Martialis epigramma in medium afferre , quo Lesbiam insectatur, quod apertis semper peccaret liminibus . Ita igitur ait

Incustoditis , et apertis , Lesbia , semper Liminibus peccas ; nec tua furta tegis ;Et plus spectator , quam te delectat adulter ;Nec sunt grata tibi gaudia , si qua latent, At meretrix abigit testem veloque , seraque , Raraque summoeni fornice rima patet. A Chione saltem , tet ab Elide disce pudorem :Abscondunt spurcas haec monumenta Iupas . I 6. Dum haec lego, non possum , quin dicam : liceat Turnebo , et suis , una cum Clazomeniis insanire. Quid enim hie Martiali nostro cum bustis , atque sepulchris Z Lesbiam increpat vates , quod amatoria sua furta non tegat; hanc autem in Lesbiam Tationem adsignat: Meretrix ipsa , o Lesbia , testem abigit nedum vela, verum et sera I et vix ulla rima in fornice patet summoeniano : discas

124쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. Io 9

pudorem, Iicet, a Chione , Sel ab Elide, a duabus nempe notis scortillis in summo enianis fornicibus moram trahentibus: haec monumenta, abscondunt spurcas lupas ; hi nempe summo eniane fomices spurcas nobis lupas obducunt. Monumenta Vero ait, quia fornices arcuati erant, et hypogeorum , si Ve monumentorum si) more constructi, ut Petronii clarissimus notat interpres in meretricem illam, assem a Peculiato

Pedicone, Ascilium persequente , pro usu cellae exigentem ; qui haec ait: Fomicatrix est, cujus corpus publicum : hae sub ARQUATIS

prosternebantur, EVAE LOCA FORNICES dicuntur: HINC MAM TIALIS MONUMENTA APPELLAT Iib. I. epigrammate 34. quia

fornices ad instar hypogeorum . IT. At quo sane modo sepulchra potuit Martialis in medium ferre, dum haec dixit monumenta 3 Num antea sepulchra nominavitῖQuid ergo haec monumenta dixit ξ Cur relativo utitur nomine inquiens haec monumenta Θ nempe quia fornices summoenianos protulit . Dum ergo dixit haec monumenta , eum ad forniCes , non ad sepulchra, respexisse , pueris ipsis, innuptisque puellis est notum. I 8. Sensere hanc sane dissicultatem Turnebus, atque Κirk- mannus; ideoque sa) legendum duxere. Abscondunt spurcas et monumenta Ilipas ;Verum codices omnes emendatiores , ipsiquem et varii legunt haec monumenta , lapidemque sic quaestioni ponunt extremum . Si ergo haec monumenta, quae spurcas abscondunt lupas , summoeniani fornices sunt, non sepulcnra, Martialis Martialem non explicat. Non igitur Bustuariae Moechae scorta in monumentis, et sepulchris palam prostantia. Quid, quod nemo haec dixit umquam Θ Silet enim Pla tus, silet Terentius , tacent reliqui scriptores; neque Catullus, aut Caeteri, amatoria , et lud rica persequentes Bustarias memorant Moechas . Si mos iste vero prostandi in sepulchris constans, cur tantum de hoc more silentium ΘI9. At Bustuariam Moecham busta frequentasse fatendum erit: in sepulchris ergo scorta illa prostabant. Bona verba quaeso. In monumentis, sive sepulchris nec prostabant, nec prostare , quinimmo nec stare poterant: quod si vobis Collegis optimis erit prohatum. Turnebum, et varios, catomidiari sorte jubebitis . Jam vero a monumentis , et sepulchris, quam longe Moechas abfuisse vel vobis illud ostendit, quod a religiosa omnino sepulchrorum sanctitate proin anat. Quis enim Veteris est ita eruditionis expers , quis

Romanarum ita legum ignarus , qui ea , quae tam nitide Tullius

125쪽

11o URBANARUM QUAESTIONUM.

scripsit I , ignoret 8 Sepulchrorum nempe sanctitatem in ipso soIO esse , quod nulla vi moveri, aut deleri posset, atque , ut caetera extinguuntur , iic sepulchra feri vetustate sanctioraZQuis Catullianum illud ignorat sa). Et Batti veteris sacrum sepulcrum ΘQuis denique cum Quintiliano 3 sacratos morte lapides suisse dictos ignorat paci. Quod si doctorum satis fortasse non fuerint scripta vir rum , Romanas afferam leges, ex quibus Turnebi sententiam a vertiatate alienam esse intelligetis. Religiosum enim effici locum, quo quis inferretur, licet alienum, profitetur M aperte juris consultus . De sepulchro item violato contra eum agi posse liquet, qui sepulchri s) tantum lapidem moverit, cespitem evellerit. Den, que si quis in sepulchro, non jam scelera perpetrasset , sed dolo quocumque malo habitandum duxisset, haec 6) Gebat praetor et Si quis in sepulchra dolo malo habitaverit, aedisciumque aliud quam de sepulchri causa factum sit habuerit, in eum judicium dabo . a I. Age Vero Τurnebe: pugnantia te loqui non vides Si Moecharum mos erat propalam in sepulchris prostandi , quaestusque eXercendi, quomodo praetor judicium dabit in id, quod sit in mores inductum Z Contra vero an ita exleges Quirites, qui manium adeo jura contemnerent Qui sacra, et plena religione loca, spurcissimis habitanda lupis relinquerent Θaa. Quid, quod undique inspicimus nedum sepulchra ipsa sacra, Verum etiam sepulchrorum ambitum in agro, et in fronte ut cippi passim indicant universi profanis vetitum , ac sanctitate resertum Z Hinc pueros ipsos, ne mingerent, monendos in s tyra duxit Persius, dum ait 7 :

a o . . . Pueri, sacer est locus: extra

Meste set Venusinus ille noster 8 :

Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum Mimxerit in patrios cineres , ac denique lapis vetus ille notissimus 9 : Hospes ad hunc tumulum ne meses oua precantur Tecta hominis. 23. Si ergo nefas mingere, ac sacrilegio proximum putabatur οῦ

126쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. m

tur: si Suetonius Neronem religionis arguat contemptorem I , quod deam Siriam urina contaminasset; quo nam modo in Quiritium mores induci umquam poterat, ut contra jura sepulchrorum, contra manium Voces , contra leges Sacrorum apud ipsamet sepulchra, homines rem cum scortis haberent

24. Verum his etiam missis, quid sepulchro cum bustis 3 Quid

Bustuariae Moechae cum monumentis Sepulchrum sane, ac monumentum a busto differe nemo non videt. Sepulchrum quippe, ut ait sa) Imperator, est , in quo corpus , vel ossa sunt deposita ; ideoque sub sepulchri nomine proprie columbaria , hypogea, conditoria, tumuli, sarcophagi veniebant: bustum vero, Mente 3 Lipsio

prei loco accipitur , in quo cadaver combustum est, et si Servio credamus: Dra est lignorum congeries ; . rogus cum ardere 'caeperit: bΠstum Uero jam exustum vocatur quasi beneustum svi . Inde igitur cremationis , seu Combustionis in aperto locus , in abdito sepulchri. 'Bustuariam igitur Moecham , non a sepulchro , aut monumento quae a busto distant sed ab ipsomet busto nomen accepisse statuendum erit . Turnebiana igitur sententia extra portam Moe viam

amandanda .as. Eversa sic Turnebi, et aliorum opinione meam propono sententiam : Bustuarias nempe lupas non eo dictas, quo in sepulchris propalam quaestum secissent, sed eo Bustuarias a Martiale appellatas, quo circa busta persaepe errassent. Non igitur Martialis innuit somniatam a Turnebo in sepulchris scortandi consuetudinem, vetustati penitus ignotam ; sed furacem potius pauperiorum moecharum indolem designavit, quae nimia adactae paupertate, a bustis, quae poterant unguentorum, aromatum, serculorum , Vestium denique, suppilabant. Hujus sane moris historiam apud cujusque aetatis auctores inveni , Turnebiani moris nusquam gentium; ergo Bustuariae Moechae non in sepulchris procaces, sed circa busta furaces fuisse duco, atque inde dictas Bustuarias censeo. 26. Quod verbum istud Bustuariae potius a bustis sit, quam a sepulchris , repetendum , praeter ea , quae diximus , vel illud ostendit, quod de Bustuariis gladiatoribus scriptores tradunt; non

enim illi ad sepulchrum , sed ad rogum , et ad busti cineres dimicabant; unde Servius sq) haec ait: A Busti cineribus bustuarii dicti: et Florus 6 : captiυοsque circa rogum jussit armis dimicare: et inde 7 Tulis

Sueton. in Neron. z. ς6. Basilicor. v. Iust. Lips. Saturn. l.

Serv. in .Eneid. l. 11. . Issaco Serv. in Aeneid. l. 1 . U. s I9. 6I L. Flor. in hist.

τὸ M. Tuli. in L. Pison.

127쪽

XIa . URBANARUM QUAESTIONUM

Τ ullius sibi ait esse cum bustuario gladiatore decertandum; demumque Seneca I munera ad rogum memorat, et ambitiosas exequias. a T. Quod vero in rogis , ac bustis, vestes, odores, Ungue ta, dapes, sercula, panes demum, atque his similia adolerentur, Passim ubique legimus ; ut enim ait Maro a Purpureasque super vestes velamina nota

Injiciunt

congesta cremantur

Thurea dona , dapes , fuso crateres olivo ,

et Statius 3

Omne illic stipatum ex agmine Iongo

Ver Arabum , Cilicumque fuit, foresque Sabet ,

Indorumque arsura seges .

et Lucanus de Busto Pompei

Collegit vestes , miserique insignia magni, Armaque , et impressas auro, quas gesserat olim , Exuvias , pictasque togas , velamina summa

Ter conspecta Iovi, finestoque intulit igni . Ex historicis vero haec de Germanico s) habet Tacitus: Atrata plebs,

trabeati equites, pro opibus loci, vestes, odores, aliaque funerum solemnia cremabant : et Plinius 6 : habebat puer luscinias , psittacos , meru-Ias ; omnia Regulus juxta rogum trucidavit; nec dolor erat ille , sed osteutatio doloris .a8. Quod vero pauperioris viliorisque notae hominum , foeminarumque mos esset dapes , aut vestes , odores, vel unguenta

Suppilandi, ex pluribus aetatis cujusque scriptoribus felici quadam ego sedulitate collegi. Lucillius enim omnium primus hunc videtur morem innuere in illo versu 7 : Mordicus petere aurum ex samma , e coeno cibum :huc quoque puto reserendum illud 8 in Eunucho Terentii carmen: E flamma te petere cibum posse arbitror. At melius nemo Catullo nostro si unum excipias Plautum hunc explicat morem in illis versibus 9 :

Uxor ne Meni, saepe quam in sepulchretis Vidistis ipso rapere de rogo coenam Cum deυο lutum ex igne prosequens panem A semiraso tunderetur ustore Z Un

128쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. II 3

Unde noto, in sepulchretis Catullum dixisse, non in sepulchris. Plautus vero meus hunc tandem graphice morem in quodam lenone designat, quem propriissime in Pseudolo appellat Bustirapum ci):

Psevd. impudice Bal. ita est. R. sceleste Bal. dicis vera Ps. verbero Bal. quippini R. bustirape. Bal. certe: Quid venustius ad hunc morem designandum dici, aut excogitari umquam Valet pa9. Lenones ergo Bustirapi: cur ita vero Z Nempe quia pa perrimae illius puellae ad corpora linendae, et ornanda, ungue tis egebant, atque odoribus . Inde est, quod , ni ad busta aut puellae , aut leno confugissent, vilissimo ungi deberent unguento, nempe Scheno , a quo, ut vidimus, dictae schenicolae . Inde est, quod Martialis noster, divitem increpans Malchionem eum inse latur, quod suis dividat convivis Moechae pauperis capillare vile, idest unguentum, quo Moechae , meliori carentes, ungerent ca

Nec erubescit murice aureo nobis

Dividere Moechae pauperis capillare . Quid ergo mirum si busta Moechae istae frequentarent Si Bustu riae ab adeundis avide bustis dicerentur 3O. Verum quoniam in Turnebi sententia Martialis explicare Martialem haud potuit, videamus quaeso . an in nostra vates ipse idem Martialis explicet vatem, moremque nostrum idem ipse designet . En vobis in medium profero versus illos , quibus nil ad morem hunc explicandum nitidius: ita enim vates bustuarium , si

ve bustirapum increpat Zoilum 3 :

Unguenta , et casias , et Olentem funera rurrham , Thuraque de medio semicremata rogo

Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Improbe de turpi, Zoile, redde sinu .

Quod si mos iste apud omnes rei Romanae scriptores adeo frequens est , atque Constans , Cur novum et ignotum , atque inauditum somniant somnum Turnebus, Gronovius , atque Κirmannus P 3I. Prin

129쪽

ri4 URBANARUM QUAESTIONUM., .s b d b Mojehae istae alicariae , qu rum νς' η'hμ''q

cyato nec Cerdo, nec fullo septem emerent noctes, Viliorum foeminarum morem sequentes circa busta suppilanda errasse dicendae sunt; ut sicuti gladiatores, circa busta pugnantes , bustuarii, ita Moechae circa busta harpagatis manibus decertantes , bustuariae merito sint appellatae; ibi enim quae poterant, oculis quaeritantes emissiliis , sedulo corradebant, licet a semiraso, ut ait Catullus , persaepe tunderentur ustore. Neque abs re id agi sua videbantur ; quae enim quaestum facerent, unguentis egebant, Odores quaeritabant, ut olidam cum prostituti corporis, tum Spurcissimae cellae vim imminuerent . Quam ob rem cum scheno essent fere omnes delibutae, selices sane reputabantur , si myrrham , et casias; et arsuram Indorum segetem de Stygio lecto rapuissent.

Iectis , lapidem quaestioni idem ille Martialis noster ponit extremum . Vetustillam increpat vates tam vetulam , ut ei non amplius , quam tres capilli, quatuorque sint dentes; eamque admitti solitam ait in balneis, a balneatore, extincta tamen lucerna Moechas inter bustuarias . Quid aliud id est, nisi morem illum innuere , quo balneatores vilissima , turpissimaque scorta , eX tincta tamen, ne viderentur, lucerna solebant admittere Θ Eo enim aucupii causa reliquiae istae alicariae, sordidioresque prostibulae conveniebant i Cum te lacerna balneator extincta Admittat inter bustuarias Moechas .

viliores, pauperioresque , a balneatore admittebatur; si in balneo, extincta lucerna , aucupii causa degebat, qua sane ratione eam insepulchris , seu monumentis palam prostasse Turnebus affrmat pBustuariae ergo dictae, non a quaestu in sepulchris faciendo, sed ab errando circa busta , sed a paupertate , utilitate , et necessitate

rei bustuariae suppillandae. Ni potius ut vobis linquam Collegis optimis conjiciendum ) duplici sensu bustuariam Martialis appellaverit Vetustillam ; et quia adacta paupertate erraverit circa busta , petens aurum eX flamma, e Coeno Coenam ἔ et quia , diem pene agens extremum , brevi fuerit comburenda, et busto jam proxima: quod facilius admitterem , ni Martialis bustuariarum Moecharum quasi quemdam coetum designaverit, dum dixit :Admittat inter bustuarias Moechas . A ve-

130쪽

LIBER II. DISSERTATIO V1. IIς

A vero autem, atque a verosimili nimium abest, balneatores Hecubas potius quaeritasse omnes, quam Andromedas, ut balneum foeminis magis morituris explerent, quam vetulis . Libentius igitur dixerim, Moechas, quo senio proximas , atque amasiis pene destitutas , eo pauperiores, vilioresque extitisse; ut proinde, paupertate adigente , Circa busta errare, et cibum , atque unguenta petere debuissent; quam ob rem Viliores has Vetulas, ac senesce tes Moechas, circa busta interdiu errare coactas, bustuarias Veteres appellaverint, atque in balneis, extincta lucerna , balneat res admiserint. 34. Utcumque tamen haec se res habeat, a Turnebo, Gr novio , Κirhmanno , et Caeteris, veritatem abesse non dubito . Nova haec, quae protuli de bustuariis Moechis assueta . Sodales, humanitate agnoscite , proferenti autem novam omnino sententiam ignoscite, ac veniam date. Quod si eam vestra, quae summa est, auctoritate approbaveritis,

Sublimi feriam sidera vertice rKalendis Sextilibus 1776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

SEARCH

MENU NAVIGATION