Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ret 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

potissimum reddito, languentem, ac pene morientem consessum vestrum conservatum , ac restitutum puto ; metu illo intercaepto , ac serme sublato, ne princeps Vir, rebus natus maXimis , atque amplissimis, humilia haec nostra studia esset sorte despecturus. Tantam enim in eo , tamque inusitatam , inauditamque clememtiam intuemur , tantam in summa potestate comitatem , tantam

denique , tamque his omnibus admixtam incredibilem sapientiam , ac pene divinam , ut alacres nobis animi, additique recentes quidam stimuli , ac novae quasi vires suppeditatae videantur . Antequam vero novarum virium eXperimentum exhibeamus, vitio nobis vorti facile poterit , nisi te, optime Princeps, ob maximam istam adeptam in tam florenti aetate dignitatem , gratulatione aliqua pro sequamur . In qua quidem re non mihi tam copia , quam modus esset quaerendus , nisi oratio haec nostra nutu , ductu , auspicioque tuo alio flecti deberet . Haec igitur pauca dicam : assiduum ibium tuum in negotiis laborem , in agendo industriam , in conficiendo celeritatem , in providendo consilium , quae singula maximos viros decent, in te uno collecta id effecisse, ut in tenero aetatis flore, in primo ad honores ingressu , non modo te Pius VI. Pontifex maximus , sed et Clemens XIV. sanctae memoriae princeps dignissimum existimaverint , qui in amplissimum Romane Ecclesiae senatum referreris . Quid Vero tam novum , quam Bononiae protega tum inter rerum Romanarum patres conscribi quid tam inauditum , quam quod bis putaverint conscribendum p Quae vero laudes quae populorum de re testimonia Z Constat ne , Sodales, anteactis umquam ullis purpuratorum patrum inaugurationibus, Urbem hanc tanto omnis generis hominum , aetatum, ordinum plausu , Vocibus, aut laetitia gestiisse Θ Omnes , mihi crede , optime Princeps , Omnes inquam boni, non obscurum de te , de tuis maximis in rempublicam meritis judicium , decretumque esse voluerunt. Nullum fuit enim in Urbe collegium , nullum sodalitium , nulli cives, nulli ferme pagani, aut montani, qui non amplissima pro salute , ac reditu tuo vota Divis exolvenda existimaverint. Nuncium vero illum, qui te in amplissimum relatum ordinem dixit , omnes sic accepimus , ut post discessum illum tuum , qui tanto dolori fuit , lucem , salutemque nobis redditam , ac restitutam acciperemus . Itaque i te unus dies tantae mihi jucunditati, nedum solatio fuit, ut non modo acerbissimus ille mihi discessus tuus non lugendus, Verum etiam fuisse videretur optandus . At nimis urgeo : tua mihi videtur modestia commoveri. Revertor itaque ad nostra .

142쪽

LIBER III. DISSERTATIO L ia

a. Ad memoriam , optime Princeps, Sodalesque omnes , ut revocetis oro, quam de antiquis Ethnicorum jejuniis, sive, ut Geuliano utar vocabulo , de flaminum castibus sententiam I dixerim. nedum rejecta , verum etiam explosa Grono vii, Lipsit , Pitisci, et reliquorum sequioris aetatis interpretum Gellianorum, opinione. Plura tunc de ciborum apud gentes abstinentia , de castimoniis, supplicationibus nudipedalibus verba feci: ex quibus multa apud nos etiam vigent quin idololatriae , aut superstitionis accusari Ecclesia Romana possit, quippe , sicuti Mente Hieronymo sa) : Virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis alienae imitatio abstinentiae .

3. His pro viribus jam pertractatis, de variis nunc, pluribusque

religionis nostrae Romanae ritibus , ac ceremoniis sermonem instituam , quibus germanam nemo adhuc originem adsignasse videtur , nec ego sorte adsignabo , sed mea qualiacumque proferam argumenta, eaque libens doctiorum judicio subbciam . De sacris igitur vestibus verba faciam , de insignibus pontificalibus , de sacerdotum antequam ipsi rem divinam facerent, ablutionibus , de aqua lustra' li , de sacris choreis, de hymnis , et cantu , de manuum impositione , de panum fractione, de interdicta sacerdotibus bigamia , de homicidio pontificatum prohibente , de virginibus, et continent, bus , de sacris Conviviis, de feralibus epulis, ac silicerniis, de primitiis Divis oblatis, de sacerdotum seriis , de die a media nocte auspicanda , de templorum dedicatione , de clandestinis nuptiis, de

vigiliis anniversariis , de religioso Cereorum , aC Lucernarum usu , deque aliis gentium ceremoniis, quae in nostros ritus , superstiti ne remota, traductae Censentur, quarum ceremoniarum diligens inquisitio , et collatio , nec usu fortasse nec fructu carebunt suo . Quod si ullo umquam tempore magnam egimus causam , haec profecto tanta est, ut Sed is Romanae dignitatem , consilium, aequitatem , ac sapientiam serme singularem ostendat . Itaque universa haec aequissimo sane jure sanctissimos Urbis aeternae Praesules si a gentibus ad nos sorte deduxerint, sordibus ea de ecasse , atque omnibus absoluta numeris sanctificasse , vobis probabo . simulque vesanas blaterantium in Romanos ritus novatorum calumnias refellam . Verum ne Vestra videar abuti benignitate, Sodales, certos

mihi quosdam brevitatis cancellos , terminosque Constituam , quos egredi nequeam , si maxime velim . Rem igitur omnem ita dividam ut peculiares ceremonias, quae apud gentes etiam obtinuerunt, pe

143쪽

culiari in dies distributa oratione conseram , atque perpendam; deque sacro Cereorum usu , ac Lucernarum hodierna die verba unice faciam , quem noVatores, atque ex his praecipue Gallaeus in suis ad Lactantium notis non tam diris vovent, quam cachinnis excipiunt.

4. Cum bigitur in Famesiano hoc sacello postridie kalendas Februarias magna celebritate, plurima hominum omnis generis frequentia viderim ingentem Cereorum copiam cultui summi Numinis solemni subsecuta supplicatione distributam; deinde per templorum sere omnium aedituos Cereos itidem ipsos qua graciles , qua ponderosos magistratibus , ac patronis , dono missitatos inspexerim , dubitavi referret ne aliquam mos iste illius Saturno dicati mensis imaginem: quo volant mappae Cereique 1 ; ut Martialis aiebat noster: non alia mihi dubitatio incessit, num

invectus apud nos Cereorum usus , ac Lucernarum , a gentibus vitio procul, fluxisse dicendus sit. Utrumque vobis probare convhor: et licet adhuc mihi haereat aqua, dum de Lucernis loquor, quarum usum ab Hebraeorum candelabro, repeti posse non infi- Cior , attamen non aspernenda Vobis argumenta subiiciam, quibus meam fulciam et in hac parte sententiam. Cereos sane a gentibus ad nos derivasse probabo : morem denique Cereorum, Lucern rumque, rite recteque a templis in ecclesias invehi potuisse ostemdam, cum nullo jure haec, quae idolis olim dicata fuerant, in Dei optimi maximi cultum transferri prohiberentur. Si enim aurea, et argentea vasa Aegyptiorum quorum erat adeo profana mens, ut noVa quotidie , ac praesentissima nasci putarent in hortis numina in sacrum usum a Deo per Hebraeorum ducem translata sint; si templum Agrippae a pantheo demonum cultu ad unius veri Numinis obsequium magna sit bonorum omnium gratulatione commutatum ; si Vestes denique, si odoramenta , sussitusque , si religi sa ipsa convivia a gentibus in perversum usum detorta ad ele tos summa cum laude deducta esse negabit nemo, quis post haec ibit inficias, Cereorum , ac Luminum Copiam , coecis olim sacram numinibus, rite, recteque luminis Datori, atque auctori potuisse, correctis gentium erroribus , consecrari Θs. Illud sane persaepe soleo ante oculos ponere, quod in his, quae religionem attingunt, Urbis eternae Praesulibus ratum fuerit, una omnium sententia esse comprobandum . Quod cum ita sit ,

quis

144쪽

LIBER III. DISSERTATIO I. 29

quis erit rerum ita Romanarum ignarus, qui nesciat nedum Sicula , Verum etiam externarum longe , lateque provinciarum patrimonia Romanis Praesulibus per Caesares , atque Augustos suisse collata ad Lumina quotidiae Petri sepulchro concinnanda , quae barbaro sane I vocabulo luminariam appellabant Z Quis pontifiealis tam expers historiae , qui sedulam Gregorii , ac Ioannis curam, operamque non calleat, qua contenderent, ut natali martyrum die cuncta undique Cereis sa Lucernisque fulgerent Z Quis denique rerum adeo sacrarum rudis, qui Cereorum usum , ac Lucernarum , in ecclesias invectum, nesciat vero fuisse Numini acceptum , ut magno 3 reserente Gregorio, Deus optimus maximus pro digiis id usque duxerit comprobandum Θ6. Verum enim vero quae in hunc apud nos morem rite su sceptum impii novatores, quae maximorum hostes Pontificum, quae petulantissimus demum , licet acris ingenii vir , Servatius Gallaeus congesserint, aut potius evomuerint, Sodales optimi, Vobis ducimus proponenda ; ut ex iis nempe , quae reponam , argumen' iis , monumentisque vetustatis, a me collectis , optime dignoscatis, eos aequissimo sane jure aqua, et igne fuisse interdictos. Igitur hodierna hac oratione primum ingenue a gentibus ad nos deductum Cereorum usum ostendam , ad statuas numinum incensorum , quinet hominum vita functorum : argumenta deinde reseram uni Versa , quibus impius contendit suadere Gallaeus, morem hunc ab Ecclesiae patribus fuisse improbatum : tandem luce clarius , inspiciatis, efficiam , morem hunc ad nos usque derivatum, suisque per Urbis aeternae Praesules defaecatum erroribus , nec a vero , nec a recto summi Numinis cultu abhorrere . Haec autem eo vobis confido sore gratiora , quo non manibus certe plenis tam a priscis , quam a re centioribus rerum nostrarum scriptoribus , pertractata inVenietis .

7. Intimam hujus moris originem ad primos fortasse homines orbis incolas reserre non absurdum putaverim , innata quadam im pulsos religione, qua Deo externis quibusdam indiciis laetum , gratum , devotumque animum significarent . Ea enim , meo quidem sensu ingenita quaedam apud homines religio viget, ad quam uni 'versi non tam instituti, quam nati potius esse videamur; ut proinde' homines aut propitia precantes, aut infausta deprecantes, aut Pro acceptis gratias agentes, sive demissam , sive passam , sive alacrem

Q Card. Baron. Annal. Εeel. t. E. et 3. 3 S-Greg Dialog. 3. e. 3n. , Murat. Annal. d' Ital. seeol. 4. e s. c4 Servat.Gallaeus in not. ad Lact. Fim. M Anastas. Biblioth. Invit.Gregor. III. Institui. divinar. et Ioann. III.

145쪽

r 3o URBANARUM QUAESTIONUM.

ostenderent mentem, qua superum indulgentiam , aut favorem fiahimetipsis conciliarent. Itaque morem hunc luminum incendendorum , ut laeto simul , ac religioso cultu deos observarent , pri

mi i) Aegyptii docuisse perhibentur, qui tradente Plutarcho a , et recentius Vossio, et Blanchinio 3 a Kamo Noemi filio promanas

se dicuntur; quosque omnium primos Cultum numinum reperisse putant Herodotus, Diodorus, ac Lucianus λ) . Quare innumeras luminum miri ades , statutis annuis solemnibus , summoque intuentium stupore nedum in urbe Sattica , ubi festum agebant diem , Verum etiam per totum AEgyptum narrat Herodotus incendi

consuetas .

8. Ab Aegyptiis Graeci deinde docti , atque ex his cultioris

notae Attici, penes quos tria constituta luminum festa certis temporibus , nempe Panatheneis, Vulcanalibus, Prometheis 6 ; praeter mysticam illam Eleusiniorum pompam , in qua initiati ob dol rem amissae a Cerere filiae absque luminibus procedebant, sive , ut secretiori utar vocabulo , demeabant et cum copia luminum remeabant, ut ait proprie Apulejus , a paucis sane intellectus, his

verbis T) : Per currum rapacem , et terram tenacem , et illuminarum Proserpinae nuptiarum demeacula , et Iuminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae tegit Eleusinis Atticae sacrarium . 9. A Graecis ad caeteras gentes , et praecipue Romanas, religiosa fuit luminum ceremonia propagata . Itaque Ceret diis appensi , et adpositi , suisque ad pedes simulacrorum, candelabris incensi . Inde religiosi homines, ac devoti, deos , tamquam patronos , deorumque pedes et genua incerare dicebantur : et hinc clientium mos in Saturnalibus Cereorum 8 patronis dono missitandorum ; ut sicuti Cereis colebant numina , ita suam erga patronos Cereis clientelam significarent. Io. Quin immo eo res apud Romanos processit, ut nedum hi numina, verum etiam homines, hominumque simulacra cereis honorarent: Tullius enim de Mario nitidum nobis 9 hoc exhibet testimonium : Omnibus viυis statuae factae sunt ; ad eas thus, et cerei: et de Iulio i Suetonius haec habet: Ascendisse Capitolium ad Lumina , quadraginta Elephantis dextra , atque sinistra , bchnucos gestantibus:

Q. Herodot. in Enterp. I. a. n. 62. CIem. Alexandr. Stromat. l. I. a Philareh. de Isid. et Osirid. 3 Voss. l. a. c. i . Mons. Frane. Bian chini Stor. Univers. deca seconda P. 1ῖς. 4 Herod. in Evt. lib. a. n. 4. Diod. Si Cul. l. 1.n. Is . Luciau. , de dea Siria in priae. Herodot. d. I. a. n. 62. Suidas in verbo λαμπαδος. L. ApuI. Milesior. I. S. 8 Gronov. Antiq. t. T. P.

146쪽

LIBER III. DISSERTATIO I. 33I

Tandem sequiori Romanorum aevo conflagratum Antiochiae tem- .

tum Apollinis tradit I Ammianus Asclepiadis incuria, qui simu-

acrum deae coelestis ante pedes statuit Apollinis, accensisque -- reis ex usu , cessit, qui causam incendio praebuere. . II. Ab his igitur ad Christianos,honorandorum praecipue martyrum caussa ritus videtur innocue derivasse , quem acrius notavit

his sa verbis apud Hieronymum Vigilantius : Prope ritum Gentilium videmus sub praetextu religionis introductum in ecclesiis , Sole adhuc βιI- ente, moles Cereorum accendi . Magnum honorem praebent hujusmodi omines beatissimis martyribus , quos putant de vilissimis Cereolis esse illustrandos , quos AInus , qui est in medio throni, cum omni fulgore suae majestatis illustrat. Et licet Hieronymus Vigilantium insectans , istum ab idololatriae labe morem absolvat, ab idololatris tamen deductum his ingenue fatetur 3 verbis : Non dissuor: omnes, qui in Christo

eredimus, de errore idololatriae venisse ; non enim nascimur , sed renasci

mur Christiani . Et quia quondam talebamus idola , num colere Deum non debemus, ne simili eum videamur cum idolis honore venerari Z illud Febat idolis , et idcirco detestandum ret: hoc At martyribus, et idcirco

RECIPIENDUM est.

Ia. Enim vero licet postrema haec Hieronymi verba satis sint, ut quam agimus, causa perorata esse videatur, non pauca tamen explicanda supersunt, quae prima nobis fronte non levem impietatis erroris impingunt. Tertullianus enim Christianos sui temporis arguens , quod nedum Ethnicos imitarentur, sed et sorte superarent, his eos verbis M insequitur: At nunc lucent tabernae , et januae nostrae : pluresjam Ethnicorum sine lucernis, et laureis , quam Christianorum . Quam ob rem in apologetico de persectioris notae Christicomtis sermonem habens , quasi ab Ethnico hoc more abhorrens, n

tanda ista s) protulit verba: Nec Lucernis DIEM infringimus : Tertulliano Eliberitanum adstipulatur concilium, ubi haec 6 habemtur : Cereos PER DIEM placuit in coemeterio non accendi . I 3. His autem omnibus acriora Lactantii monita accedunt, qui cum de vero cultu verba facit his gentes coarguit 7 Mactant igitur opimas , ac pingues hostias Deo , quasi esurienti : profundunt vina , tamquam sitienti; accendunt Iumina quasi in tenebris agenti. Si coeleste Lumen, quod dicimus Solem, contemplari velint, jam sentiant, quod non indiget lucernis eorum Deus , qui ipse in usum hominis tam claram , tam . R a ca-

i Ammiam. Mareell. l. M. P. 3IT. Q S. Hieron. advers. Vigilantium .

3δ Idem ita

147쪽

r.3 a URBANARUM QUAESTIONUM.

candidam lucem dedit. Num igitur mentis suae compos putandus est , qui Auctori , et datori luminis, candelarum , et Cerorum lumen cleri pro munere Θ Aliud ille a nobis exigit lumen , et quidem non fumidum , sed . liquidum atque clarum , mentis scilicet, quod a poetis nuncupatur , quod exhibere non potest , nisi qui Deum agnoverit. Illorum autem dii, quia terreni sunt, egent Iuminibus , ne in tenebris sint: quorum cultores; quia coeleste nil sapiunt, etiam religiones , quibus dese iunt, ad terram

reυocant: in ea Iumine opus est , quia ratio , et natura tenebrosa est:

Hisce sane Lactantii verbis sibi plaudit Gallaeus, hisce nos confossos esse Catholicos gloriatur : haec demum in nos verba i) sundiatat : Perpendant haec verba pontificii, videantque , quomodo tueri possint

noNum illum , ac superstitiosum euitum Deo , ac sanctis , tamquam in tenebris agentibus , cereos accendentes. Haec sane satis midenter demonstrant, Lactantii aevo non obtinuisse morem illum Candelas accendendi , qua

enim fronte ausus fuisset culpare in gentilibus , quod et ipsi Christiani fa-.ctitabant Θ Concedo quidem Christianos usos fuisse lucernis , et lampadibus ; sed dico illos non ceremoniae , sed necessitatis causa illas habuisse :soliti enim erant, ut patet ex Plinio , stato die ante lucem conυenire . Sed an non est stulta consequentia ἱ ergo etiam Christiani de die debent accende. re 3 Huc usque Gallaeus . . I 4. Ita ne Vero noVum apud nos, Galleae , morem appellas quem quindecim ab hinc seculis in utraque tam nostra, quam rientali Ecclesia , nec sola necessitatis causa , diu , noctuque viguisse centena sertasse Vetustatis monumenta demonstrant λ Ita ne

tibi plaudis , ita ne tibi bellus esse videris , qui te tuosque omnes noctuas vere lucifugas non agnoscas Z Ut autem rem nullam hac tua esse nobis objecta moris novitate insaniorem inspicias , Athanasium . illum Ecclesiae columen , Lactantiique sin chronum quaeso pervolvas ; ipsiusque Cereos deplorantis Deo, et martyribus per Catholicos oblatos , ab Arianis ablatos a , querimonias invenies . Vide igitur Galleae immane quantum tua discrepet a veritate sententia ,

quae nostrum noVitatis morem insimulat .

1 s. Quod si primis ipsis Ecclesiae nascentis initiis septem

notissimi ordines fuerunt, ad ipsamet nascentis Ecclesiae initia Ce- reorum ac Luminum usum revocemus Oportet . Distincta siquidem in concilio quarto Carthaginensi de septem Romanae 3) Ecclesiae ordinibus doctrina recensetur . Acolytos ergo in ipsismet rerum

148쪽

. LIBER III. DISSERTATIO I. t 33

nostrarum initiis propria ministrasse munia fatendum erit: horum autem meminit Cyprianus ubi per acolythum ad Cornelium Urbis aeternae Pontificem si) se litteras mississe significat : quin immo et ipsemet magnus antistes Cornelius , ad Fabium scribens a , praesulem Antiochenum , quadraginta duos in Romana Ecclesia test

tur acolythos ordinari Consuetos. Si ergo tantus erat in ipsis nascentis Ecclesiae incunabulis acolythorum numerus , qui certo ritu C: reos, et candelabra deserrent, nemo est, qui non videat Cereorum usum ad ipsamet Ecclesiae incunabula esse revocandum . . 16. At reponit Gallaeus haec noctis unice conticinio obibnuisse . Age vero Galleae , nonne Vigilantius ipsemet, tui ceteroquin similis, Sole adhue rutilante , ait, in ecclesia introductum moles Cereortim accendendi morem Morem is arguit , non certe inficiatur.

Verum quem arguit Vigilantius , approbat Nazian genus , qui San clam paschatis diem Luminarium 3) nuncupat diem ; laudibus vero summis Paulinus extollit , et tibi Gallaee , tuisque aeternum ,

et dedecus, et silentium imponit, dum Felicis martyris diem his

versibus natalem eXOrnat. Aurea nunc niveis ornantur limina telis,

Clara coronantur densis altaria IFchnis , Lumina ceratis adolentur Odora papyris :Nocte dieque micant : sic nox , splendorque diei

Fulget, et ipsa dies , eeIesti illustris honore Plus micat , innumeris lucem geminata lucernis λ) . I T. Verum qui uno tandem ictu Vigilantium, teque , o Gal-Iaee, tuosque confodit omnes , adest Hieronymus , qui nedum ad martyrum reliquias, verum etiam ad Evangelii lectionem Cereos t statur incensos, non sane ut tenebrae pellerentur, sed ut, quam animo concepissent, laetitiam Christicolae demonstrarent: ita enim ait s : Absque martyrum reliquiis per totas Orientis ecclesias , qΠando Iegendum est Evangelium , accendunt luminaria , jam Sole rutilante, nouistique ad fugandas tenebras , sed ad signum letitiae demonstrandum . 1

I8. Quid autem magis letitiae convenit, quid aptius, Gallaee, laetam, sestivamque animorum significationem ostendit, quam lux undique micans, atque innumeris geminata lucernis8 Iulium legimus Caesarem, cunctis plaudentibus Quiritium agminibus, Capitolium ad lumina, elephantibus lychnucos gestantibus . 6 ascendisse; Ne-

csa S. Greg. Naziaiuen. in Oration. do Sueton. in Caium Iul. Caes. c. 37.

149쪽

134 URBANARUM QUAESTIONUM.

roniano vero ad Urbem reditu , si Dioni fidem adhibeamus, Urbs est universa Lucernis repleta . sussilibus , et sesta fronde I . Theodosio tandem , per Emonam in Alpibus Iuliis sitam ingredienti,

honoris gratia conspicuos veste nivea senatores, purpura famines, api cibus sacerdotes, Pacatus ait Σ occurrisse : Letitiae vero causa, subdi

idem , portas sertis coronatas , undantes auleis plateas , ACCENSIS UEFUNALIBUS AUCTUM DIEM. Sed ut propius accedamus ad

uostra , nulla alia laetitiae significatione usos esse suos erga Fulgentium Afrum episcopum ab exilio redeuntem , cives, quam laeto per omnes prolixi itineris vias 3 occursu cum Cereis , Lucernis, et arborum sesta fronde . Ex quibus sane universis quanta cum Hieronymi verbis juncta sit veritas, neque Gallaeus ipsemet sortasse pinterit dissiteri. I9. At favet Gallaeo Lactantius. Quid inde Neque hic priamus erit error Lactantii, neque postremus . Mitto enim libens, quae Gallaeo et Lactantio objici possent: Lactantium nempe indicato loco ullum nec verbum de Christianis fecisse , sed gentium unice morem lumina diis incendentium damnasse. Mitto etiam haec: cum Gallaeo liberaliter agam : fatebor Lactantium, quae in gentibus d

mnasset, in Christicolis fuisse improbaturum. Verum quae scripsit ora toria sermonis volubilitate Lactantius, dialecticam quaeso ad trutinam revocemus. Non suae mentis compotem Lactantius appellat, qui Datori luminis Cereorum Lumen offert pro munere: Fatuos igitur censet M : Qui Deo accedunt lumina, tamquam in tenebris agemti , cum non indigeat sucemis eorum Deus . Bona verba , Lactanti . Quid nam quaeso in universa hac mole terrarum praetiosus dari, aut excogitari Valeret, quaenam auri , aut argenti, quae marga

ritarum, aut lapillorum dives linea, quae tandem Coelo, Terra, Marique gigni, aut procreari umquam possunt, quorum Deus indigeat Θ Ergo ne quia nullius sane rei Deus indiget, sacrificia omnia exulabunt 3 nullo Deus externo signo colendus p nullo thure honorandus Θ nulla penitus oblatione demulcendus p Si vera essent ista Lactanti, neque ulla omnino gentes divos suos oblatione coluissent , quippe quae satis recte callerent nulla superos mortalium munerum largitate indigere. Quin et ipsum audies Mentem Senecam s): nec lumine deos indigere , neque homines quidem fuligine delectari: nubias tamen gentes, licet morum eXpertes, immanitate barbaras, ter ris

150쪽

LIBER IIII DISSERTATIO I. I 3s

ris disjunctas , invenies, quae superos non crediderint externa quadam animi significatione conciliandos. Devotam hanc vero , La tanti, animorum significationem nonne Deum metipsum optimum maximum plurimi olim secisse constati Respexit Dominus si) ad Abel, et munera ejus, ad Cain vero , et ad munera illius non respexit. Non igitur Lucerna, nec Cereo, neque ullo egit alio aut lumine, aut munere , qui luminum, et munerum omnium Auctor , et largitor est optimus; Verum a laeto luminum obsequio, ab humili, devotaque animorum significatione, oculos non avertit. Nec refert idem

idolis fecisse gentes; non enim eas quod id fecerint, sed quod idolis fecerint detestamur: ut ait Hieronymus a . 2o. Enim vero neque primus, ut dixi jam, neque postremus hic error Lactantii, qui tantam Gallaeo valuerit conciliare fiduciam. Ut enim reliquos mittam , risu potius quam venia dignum , Sodales, putabitis, quod de Servatore Christo ait, ideo Crurifragio , Cruciariis obvio , non affectum , ne laesum , ac dimidiatum corpus, ad resurgendum s3 inhabile redderetur: illud vero omnino impium, quod de eodem Servatore nostro contra Evangelii fidem subdidit: Nec umquam se ipsum Deum dixit; quia non servasset fidem, si missus ut

deos tolleret, et unum assereret, induceret alium , preter unum. Hoc erat non de uno Deo facere praeconium, sed suum proprium negocium gerere, et se ab eo, quem illustratum venerat, separare :Spectatum admissi risum teneatis amici s .a I. Enervatis nunc Gallaei a Lactantio mutuatis argumentis. .

Tertulliani, et synodi Eliberitanae perpendenda sunt verba. Tertullianus sane aegre sert: Pluribus 6 Christianorum januas lucernis ornari , quam Ethnicorum et et licet proprie Tertullianus fulgentes lucernis januas dixerit Christianorum, non reserta Coemeteria, aut Or- . natas ecclesias ; attamen de coemeteriis Eliberitana loquitur synodus, cui placuit: Cereos per diem 7 in coemeterio non accendi. Non equidem , Sodales, inficior primis illis nascentis ecclesiae temporibus neophilos quosdam, ad fidem conversos , a quibusdam super

stitiosis ritibus aegre divelli potuisse, de quibus peculiari agam in posterum oratione. De his sane Τertullianus 8), de his patres Eliberitani locuti sunt. Prohibenda ergo erat occasio neophitis illis, qui

gentium consuetudinem non omnino bene defaecabant, sed morem vetustum ita, uti in gentibus acceperant, retinebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION