장음표시 사용
131쪽
De Seviris Augustalibtis. Cum nudius decimus instituerim, Sodales, de Seviris Augustalibus , dextro licet non Apolline, Verba facere , numen ita inimicum
inveni, ut me ab incepto penitus deterruerit. Cum enim cruciatu maximo vexarer arthritidis I atque ex malis omnibus omnium sane pessimus dolor esset, non Musarum ducem, non medelae arbitrum , sed Apollinem visus sum videre tortorem ; ut non modo priscis Augustalibus, verum etiam veteribus Augustis vale dixissem
2. Posteaquam convaluit animus , ad Seviros reddeo Augustales , non injucunda de his proposita quaestione , de quibus paucissima Samuel Pitiscus monumenta ex vetustis lapidum se legisse fatetur elogiis ; cum , Mente I) illo , hac de re ne verbum quidem constet fecisse scriptores . Quaerens igitur Samuel, an Seviri August les praecipuo in municipiis , aut coloniis sacerdotio pollerent, adique a primoribus urbium eligerentur , paucis utrumque verbis audacter assirmat: ego vero illos nec ullo fuisse praeditos sacerdotio , nec minima generis nobilitate claruisse contendo . 3. Verum quae Pitiscum primo in errorem induxerint explanabo . Sodalium Augustalium e primoribus civitatis sacerdotium Romae institutum a Tacito Pitiscus accepit. Haec igitur sa) inde colligit: Non improbabile illud mihi succurrebat,imitamento atque exemplo Augusti, sodalium Romae, hos etiam in coloniis , et municipiis potuisse nuncupari. Eo referrem apparatum Iudorum , qui ferme in honorem numinum edebantur . Quod si tum nomen congruit Augustalium tam Romae, quam in aliis civitatibus, tum munus non dispar rebus sacris vacandi, absonum minime videatur, si municipalis hic honor imitatione Romani facem dotii sit appellatus: haec Pitiscus Μinerva quidem et olida, et laeva, et invita. 4. Augustalium igitur origo, nomen , ac munus Pitisco n . Stro tanta sunt, tantam vetusti lapides, sodalium Augustalium s
132쪽
cerdotia testantes, vim faciunt; ut multa licet de Seviris Augustulibus agentia veterum monumenta Viderit, contrarium aperte su dentia , his tamen unice utatur Verbis : Hoc a vero abit ; nam Augustales non erant magistratus , sed sacerdotes, ut ex Tacito , et vetustis elο-giis supra probatum est Ι . s. Ista vero immane quantum a Veritate aberrent non levia, nec pauca monstrabunt argumenta . Illud autem potissimum non inficior : sodales Augustales praecipuo fuisse praeditos sacerdotio :illud Mo , Seviros Augustales , nec praecipuo , nec ullo . Sodales fuisse sacerdotes pluribus Tacitus , iisque apertissimis testatur locis; et quidem in annalibus haec habet sa Idem annus noυas ceremonias accepit , addita sodalium Augustalium sacerdotio , ut suondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat . Sorte ducti e primoribus civitatis unus , et viginti: Tiberius, Drususque, et Claudius, et Germanicus adsciuntur: quod et aliis annalium , et historiarum locis plane confirmat .
6. Verum quaeso quid Seviris cum sodalibus Θ Quid porro absurdius , quam dicere , Sacerdotio Romae sodales fungi, ergo et Seviros in coloniis Z Quid vero aliud est Seviratus . Ipsomet 3
nec negante Pitisco , quam annuus magistratus a sex viris ita partitus , ut duobus vicissim mensibus jus dicerent singuli M 3 Quod si
ipsim et Seviri; vel, ut nomen ampliori Vocabulo honestarent, Augustales dici maluerint, Vel hanc potius ab Augustis honoris accessionem acceperint, num exinde, qui SeViratus erat, Seviratum esse desiisse putemus p Sane uti milites Augustales , praefectus Augustalis , ludi Augustales, quos Veterum monumenta produnt, militum, praesecti ludorum ubique retinuere naturam , ita Seviri Augustales, non magistratus naturam posuisse, Sed magistratum, quo pollebant honestiori censendi sunt exornasse Vocabulo . . Cum igitur Seviratus , non secus ac treviratus , duumvia ratus, decurionatus, magistratus unice indolem redoleret, quid porro commune habebit cum sacerdotio Augustalitatis accessio ΘAt reponit s Pitiscus : Absonum non videri, si municipalis hic honor imitatione Romani sacerdotii sit appellatus. Age vero, Pitisce: quid Augustali cum sacerdotio Num sacerdos, ex quo Augustalis Θ Minime gentium. Cur igitur Augustales Romae sacerdotes Nempe quia sodales: quod si sodales non fuissent, nec Iacerdotes. Quam sane rem
133쪽
Tacitus illis aperte I) verbis indigitat: Addito SODALIUM Augu
talium sacerdotio , ut quondam Titus Tatius SODALES Titios : Cum itaque nullum penitus extet vetustatis monumentum, in quo Seviri Augustales dicantur sodales , qui sacerdotium Seviris adscribit, incassum nitendo sudat, nec proficit hilum. 8. Enim vero ut in sodalitatis, non autem in augustalitatis nomine, sacerdotium insedisse probemus , vel illud Tullii de senect te a protulisse sussiciat, qui haec ait: SODALITATES. quaestore Marco Catone Majore constitutae sunt, sacris Ideis magnae Matris receptis: quod evidentius res perlustranti Romanas patebit ; dum ubique sodales inveniet divis jam factis Caesaribus consecratos; Claudiales, Flaviales, Hadrianales, Antonianos, Verianos, Alexandrinos , Aurelianos, Helvianos , Severianos, appellatos inveniet, ut passim
historiae, et vetusta lapidum ostendunt monumenta: Verum Seviros Flavianos, Hadrianales, et similes vetustate consecratos nusquam inveniet.
9. Seclusis itaque a Seviro Augustali sacerdotum insigniis ἔquae municipalem unice magistratum indigitant, proferamus. Quatuor potissimum ex causis Seviratum Augustalem nudum fuisse Censeo magistratum , nempe quia Seviratus Augustalis erat ordo : eruemptitius: erat temporaneus: unius denique magistratus insignia praeferebat.
Io. Augustales igitur Seviri in suis ubique coloniis, aut minnicipiis . honestum ordinem in civitate componebant, qui sane infra decurionum esset amplitudinem , ac supra populi tenuitatem . Ita enim ex vetustis 3 Gruteri Colligo monumentis: Ordo decuri num Augustalium : et plebs universa : et alio loco: ordo decurionum , et Augustalium : et alibi : Augustalis I. D. et in decreto Pisano λ de obitu Caii Caesaris: per consensum omnium ordinum: nimirum decurionum , Sevirum Augustalium , et plebis universae. Equidem , ipsomet nec inficiante s s) Pitisco , nil aliud sibi velle ordinem video, quam magistratum : Ordo ait ipse dimeri a collegis, corpore, sodalitio : ordo dignitatem , vel artem plurium designat , ut equester. senatorius publicanorum , mancipum , decurionum . Non igitur ordines sucerdotia; haec enim ad sodalitia, ad collegia, spectare nemo non videt. Quid vero clarius dici umquam potest, ut magistratum designet, quam ut in citato mox lapide ) juri dicundo praeesse Augustalem Quid ista hic agunt subsellia, si de sacerdote sit sermo
134쪽
ri. Mirum autem in modum haec probat Gruteri inscri
tio si illa prolixior , in qua haec leguntur : Arbitrio Augustalium quo facilius strati jus publicum obire possint: In hos lapides male Pitiscus offendens, ut petricosum iter effugiat, ad jurisdictionem, qua sacerdotes in sacris pollebant sensum 2 detorquet. Verum face dotes de jure sacrarum, non de jure publico sententiam dicebant suam. Quo ergo pacto ad sacra reser re audebit, quod juri dicundo Sevir Augustalis praesit, jusque publicum obeat Ia. At reponit Pitiscus , vel ex eo Sevirorum Augustalium probari sacerdotium quod ludorum apparatus ad eos sane spectaret, qui ferme in honorem numinum edebantur 3 . At quid ludis , si vis etiam
sacrioribus, Cum sacerdotio Θ Equidem , Pitisce , ista immo sunt , quae sacerdotium eliminant, argumenta, aedilitatem quippe , Gellio inter caeteros tradente, alterum scimus ex minoribus fuisse magistratibus, infra summum , ac medium Consulum , praetoruinque fastigium constitutum; aedilem vero sacerdotibus nemo adhuc adscivit . Porro sanctiores , celebrioresque ludos , propriissima
fuisse aedilis munia, aedilis vel ipse Tullius per haec praecipue s
verba testatur : Nunc sum designatus aedilis: habeo rationem quid a populo Romano acceperim : mihi Iudos sanctissimos maxima cum ceremonis Cereri, Libero, Liberaeque faciendos: mihi Floram matrem populo plebique Romanae, Iudorum celebritate placandam: mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani sunt nominati , maxima cum dignitate, ac religione, Jο- vi, Iunoni, Mine aeque esse faciundos . Seviros igitur Augustales, ex quo in divorum honorem ederent ludos, inter sacerdotes nemo dixerit adscribendos . 13. Quid, quod nec ossicio, nec auctoritate, nec nomine, Seviri Cum sodalibus commune quid retinebant Θ Non ossicio; quia sodales sacerdotes, seviri judices: non auctoritate: quia sodales, ut ait 6 Tacitus, ex urbis primoribus. Seviri ex in imae sortis , ut moX patebit, hominibus : non demum nomine ; quia seviri a sex judicum numero, quorum singuli binis jus dicerent mensibus, nomina des me bant ; contra vero sodales, solis divorum Caesarum sacris auedicti, non sex, aut decem, sed quinque fuere supra viginti, ut ex Tacito cuique constat .
135쪽
ptitia erat ejus indoles, et natura . Miraculo enim prope esse discebatur seviratus nummis obtentus non presentissimis I :
DEDIT HS. &c &C. Inde est profecto, quod in Trimalchionis sepulchro , quasi honor insolens , legeretur a):
HUIC SEVIRATUS ABSENTI COLLATUS EST .
Si enim Reinesto 3 credimus , eadem erat seviratus ratio absenti collati, ac gratuiti. Inde est, quod ipsemet Trimalchionis libertus , homo licet indignissimae sortis , se , suaque in Coelum jac tans, haec proserat : Sevir GRATIS factus sum: spero sic moriar , ut mortuus non erubescam M . Inde demum est, quod vetusta lapidum monumenta insuetum hunc honorem omittant nunquam S) . Itaque haec lego apud Smetium .
HUIC ORDO DECURIONUM OB MERITA EIUS HONOREM AUGUSTALITATIS GRATUITUM DECREVIT et alio loco 6),sEX VIRO AUGUSTALI GRATUITO DD.
I s. Ast in sacerdotiis Romanorum sordes adhibere , vel praetium , crimen erat, quod sacrilegio proximum putabatur, non vetustatis quidem monumentis consignandum , sed tenebricosa obruendum oblivione , ut ex Dionysio 7 colligimus . Non itaque monumenta produnt Iovis , Martis, Quirini, aut Cereris sacerdotium gratuito fuisse collatum , ut de Sevirorum magistratu non sine quadam elatione , fastuque loquuntur. Quam ob rem quod sacerdotia Verres venditasset Tullius maximo vortit vitio 8): ea enim venditione non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium repudiavit. - .X Io. Enim
136쪽
LIBER II. DISSERTATIO VI. Ia I
I 6. Enim vero nedum emptitia Seviratus indoles Augustalis, Seviratum arcet a sacerdotio , verum etiam dies Seviratui absolvendo praefinita. Idem enim satis est, atque super, ut ne sacerdotium fuisse dicamus . Quis enim ignorat perpetua fuisse sacerdotia , nullisque temporis definita limitibus et licet Plutarcus, res non semper optime callens Romanas, auguri quidem asserat Ι , in summis licet flagitiis affecto, sacerdotium , quandiu Vixerit , nou a rogari , caeteros deportatione damnatos sacerdotio destitui , vel unum id tamen satis ostendit sacerdotia nullo fuisse stato tempore definita . II. Verum de Romanis sacerdotiis longe Plutarcho instructior Plinius sa) haec scripsit : Sacerdotium priscum, et religiosum : hoc quoque sacrum plane, et insigne est, quod non admittitur viventi : Et Dionysius 3 idem tradit his verbis : In omnem vitam hune honorem concessit: quare non abs re Cultioris notae vir Levinus M Torre lius universa censet Romanorum sacerdotia fuisse perpetuitate dinnata. At Seviratus , juxta magistratuum indolem, anno praefiniebatur, intra quem S singuli binis jus dicerent mensibus; et qua doque ad summum iterabantur , ut in hujusmodi 6 vetustatis monumento a Smetio colligimus:
FAUSTUS LIBERALIS SE VIR AUGUSTALII ITERUM
seviri ergo Augustales nusquam gentium Sacerdotes . I 8. Idem nos docent manifesta Sevirorum Augustalium insignia, quae sacerdotes minime decent. seviros quippe Augustales, non certe cum fascibus , sed cum bacillis anteibat lictor, ut a L cio discimus Apultio , dum 7 ait: Virgas, et habitum magistratus convenientem in te video : Quare illud Campanae superbiae Τ ullius fuisse 8 arguit, quod Campano magistratui, non cum bacillis , ut Iar erat , sed cum fascibus duobus anteirent lictores. Immanem anc secutus est amentiam unus ille quotquot sunt, aut fuerunt umquam , improbissimus hominum Trimalchio, in cujus postibus fasces erant, et, quod pejus est cum securibus fixi quod neque
ipsim et intra Urbem 9 licebat consuli superbo cum elogio Io) :
c' L. Apulei. in Asin. Aur. . 8 M. T. Cie in Rullum .cυ T. Liv. Decad. 3. l. 4. Dionys. AIIc. Vat. l. e. cro Petron. in Coena Trimalvionis.
137쪽
raa URBANARUM QUAESTIONUM. C. POMPEIO TRIMALCHIONI VI. VIRO AUGUSTALI
Verum insaniam hanc singularem sibi notavit Encolpius his sane ver
his ab acutissimo si) Lipsio ad rem belle perpensis: Et quod PRAECIPUE MIRATUS sum , in postibus triclinii fasces erant cum securibus sxi, quarum imam partem , quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat inscriptum : C. Pompedio trimalchioni VI. viro Augustali sa . Cur autem id est praecipue miratus Encolpius p nisi quia fascium usus Augstali Seviro insolens , et praeter omnem morem . Verum sive fascibus Seviri uterentur, sive bacillis , haec certe , non sacerdotum, sed plane insignia erant magistratuum . I9. Hactenus dicta pellunt a Seviris sacerdotium ; dicenda generis etiam claritudinem : eos quippe homines nihili semper , et ubique aestimavi; ut quosdam forte inter ipsos inspicias aut Chri- salos , aut Peniculos, aut etiam Curculiones ; ita ultimae sortis Mofuisse Augustales . Prosecto vetustiora lapidum intuentibus monumenta vix dabitur , ut Augustalem inveniat tergo non olim cicatricoso , qui nempe servitutem non servierit quondam e quo nil apud Romanos fuisse indignius ipsi met pueri sciunt, innuptaeque puellae . Quos itaque aut turpe in pueritia erga dominos obsequium , aut caeca sors ad lautitias tandem extulisset et libertatem, eos plerumque Augustalitate donabant, quam in municipiis , et coloniis infra decurionatum vidimus esse constitutam . Quare For semproniensem Gruterus, et Fabrettus 3 tradidere inscriptionem libertis XIII. resertam , quorum visuntur singuli Augustalitate donati . Item Ianus Plancus alteram Sarsinatem , Senogalliensem alteram, protulit Augustalibus insculptam, iisque sane libertis; ac demum Ludovicus Muratorius , ac Scipio Maisejus, caeterique vetustatis collectores libertos ubique tradunt s) Sevirali August
litate donatos .ao. Cur autem indignissimae sortis homines ad magistratum, ut ut decurionatu inferiorem seligerentur non satis facile constat. Laudabili Ianus Plancus usus est conjectura, qua Seviratum Augustalem onere potius, quam honore putat affectum . Verum quia
Plancus ab historico Senogalliensi relatus , nullo id profert docente magistro , et multa quandoque, quia ipse dixit, probata esse con
O Iust. Lips. Eleetor. I. e. 23. edita Seno alliae I 46. a P. Lud. Siena Cong. et ron. in Coena Trimalchionis . oratorii p. 39 Gruter. et Fabreti. Inscription. s Lud. Murat. In suo Thesaur. Nov. ino 4 Hist. Senosalliae Italice scripta, at actipi. Scip. Mastei. in suo Mus. veron, Passima
138쪽
LIBER II. DISSERTATIO VI. I 23
tendit, ideo mihi adhuc haerebat aqua : donec milii juris hist
riam a clarissimo Τerassonio I , Gallico scriptam idiomate , per volventi inter bellissima illa ad operis calcem Romanorum testam e torum apposita monumenta , illud Marci Megonii Petilinorum mu-cipis amica sors obtulit; ex quo duo vidi scatere clarissima verit, iis indicia : primum nempe, Seviratum Augustalem magistratum fuisse oneris, non honoris : secundum, ad magistratum hunc homines , in quibusdam pauperioribus maxime municipiis, compelli potius, quam invitari, aut adlegi consuevisse . 2I. Marcus igitur Megonius , municipii sui utique studiosus. non aspernandam fundorum legavit Augustalibus latitudinem , nubiam sane aliam ob causam , nisi quia speravit municipes suos, dum hoc commodum ante oculos haberent Augustalitatis onus aequiori animo subituros . En verba a testamenti : Ad utilitatem reipublicae nostrae pertinere existimavi facilius subituris ONUS Augustalitatis, dum
hoc commodum ante oculos habent.
22. Quod vero ad Seviratum hunc compelli potius dicerentur homines, quam invitari , aut adlegi , vel ex illis patet ejusdem tostamenti verbis ; ita enim Marcus Megonius suis cavit tabulis : Hoc autem nomine releῬati impendiis, facilius erunt prospecturi, CUI AD
MUNUS AUGUSTAL TATIS COMPELLENTUR 3 .
23. En igitur Causa ad manus constans, Cur indignissimae sortis homines , divitiis caeteroquin affluentes, ad munus Augustalitatis , etiam gratuito quandoque , eveherentur , ut nempe impendiosa munerum , et ludorum largitate municipes suos exhilar rent . Quam ob rem miratus non sum vestiarium tensarium legens
apud λ) Gruterum Sevirum fuisse Augustatem . Postquam enim Cerdo dedit tibi, culta Bononia , munus, fullo dedit Mutinae s mirum prosecto non erit, Seviratu adepto Augustali , tenuiarium
24. Optima igitur cum ratione elegantiae arbiter , ac diligens ille morum , ac satyrae scriptor Petronius, hos lepide Seviros insectatur , ac ridet . Postquam enim Trimalchionis superbissimi postes fascibus, ac securibus scripsit Encolpium vidisse fulgentes , Augustalem illum mei Trimalchionem de se ipsissimis hisce loquentem inducit 6 verbis : Tam magnus ex Asia veni, quam candelabrus
x Ex Testam. M. Mesonii penes Terra
139쪽
hic est ad summam quotidie me sole am ad illum metiri ; et ut celerius et ostrum barbatum haberem , labra de lucerna ungebam : tamen ad det clas femina ipsi domino annos quatuordecim fui. En hominum, deorumque pudor Sevir postea Augustalis as. At risu est sane dignissimum quod de lapidario Habinna Augustali Seviro subdit Petronius I) : Inter haec triclinii valvas lictor
percussit amictusque veste alba cum ingenti fraequentia commissator intravit : ego majestate conterritus praetorem putabam venisse ; itaque tentavi assurgere , et nudos pedes in terram deferre . Risit hanc trepidationem Agamennon , et contine te, inquit, homo stultissime: Habinnas SE VIR
est , itemque LAPIDARIUS , qui videtur monumenta optima facere :et hinc Trimalchio ad Habinnam : Valde , ait, te rogo , ut secundum pedes statuae meae catellam 'gas , et coronas , et unguenta sa) . 26. Denique ut explicet Arbiter singillatim Augustalium vilitatem , ineptias , et derisum , nedum libertum , servumque jam Trimalchionem , sed et indignissimum ejus servum , libertate donatum , facit Sevirum Augustatem . Ejus perlepida quaeso audiamus 3 verba: Unus ex collibertis Trimalchionis excanduit; et quid rides, inquit , berbex Θ An tibi non placent lautitiae DOMINI MEI 3Tu enim beatior es , et convivare melius soles Nemo mihi in fro dixit: redde quod debes : glebulas emi, lamellulas paravi , viginti ventres pasco , et contubernalem meam redemi; ne quis in iIIa manus tangeret , mi
Ie denarios pro capite solυi: SE UIR GRATIS FACTUS SUM .a7. Post haec si quis cum Pitisco Seviros sacerdotibus Augustales comparet, aut adscribat, eosque ad sodalium Romae Au gustalium imitamentum e primoribus urbium dicat assumptosi, mittatur, licebit, Anticyras . Causam ego peroraVi, Vestrum erit, Collegae sententiam dicere . Idibus Octobr. ITT .
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .
140쪽
De sacro apud Christianos usu Cereorum , ac Lucernarum. Uin eXoptabam , quam precatus sum a Deo immortali, auspicata illa tandem eluxit dies, qua vestrum , Sodales, et literarum, et bonorum denique omnium , praesidium , ac dulce decus, vobis , literis , honisque universis est restitutum . ACc pimus sane, Sodales optimi, medias inter plausus, et laetitiae Voces , magnum , atque incredibilem dolorem ἔ animoque nimis fracto , et amicto esse videbamur, Cum erepto studiorum nostrorum duce , atque omnis elegantiae a bitro , mutum consessum hunc , sociosque vos velut elingues intueremur . Quamquam autem spes quaedam animum demulceret brevi nobis optimum principem , clarioremque , fore reddendum , aliquo tamen adhuc timore angebamur . ne Romanis arcibus magnae spem alteram Romae Quiritium sors retineret: donec illa tandem enituit dies qua nostrum et decus . et columen Urbi huic redditum vidimus. Τanto autem viro vobis, Bononiae, mihique