장음표시 사용
161쪽
Italicarum admixta I scriptoribus, ubi haec nitide habentur . quae , ni fallor , quaestioni huic nostrae finem imponunt: Postea supervenerunt Longobardi, qui viperam auream , et quasdam arbores adorabunt , et ARIANAM HAER I SIM sapiebant. Si ergo viperam ad rare Arianorum id esse arbitrabantur et anguis in templo positus Arianorum vocabatur idolum , jam , vel e collectis a semet mon mentis , videre poterat Muratorius quid anguis esset medio templo
I9. Quin ullum faciat negotium Mediolanensis anguis moles
ingens, quae non satis decenter viperae aptatur; namque ex modo prolata Barbati vita nitens monumentum eruitur , quo res omni sublata manet indagine . Barbatus quippe Viperam auream, LongOhardi ducis idolum , is mirae maξnitudinis calicem , pateramque con
Sertit . Atqui si Anastasium, Sodales, sedulo perpendistis , dum donaria Pontificum templis locata describit, immensae a propemodum molis calices , paterasque ad corpus et sanguinem Domini , populo exhibendum , aptissimas invenietis , ut proinde viperam Arianorum , ingenti mole conspicuam , Arianos conflasse Longobardos ab historiae veritate minime abhorreat . Haec sane Muratorius , haec caeteri Mediolanenses advertere debuissent, dum tot, tamque Varias , atque a recto aberrantes , de hoc Mediolanensi angue protulere sententias . Ita nobilissima Italiae civitas ut olim Archimedis sepulchro 3) Syracusis evenit) sui adhuc mon mentum templi ignorasset, nisi ab Asculano tandem homine dia dicisset .ao. Sed ad alterum M affri viri clarissimi coarguendum err rem nostra pergat oratio . Is ad calcem musaei Veronensis , a se in lucem editi, praeclarissimum Longobardorum exhibet asse vatum Veronae monumentum , sarcophagum nempe anaglipho caelatum opere, cujus locum crux obtinet praecipuum ; in inferiori parte Christus duodeno cum agmine visitur; in superiori plures imsculpti homines , quorum alii viperae , arae insidenti , patera libant , alii arbores thure fumigant. Itaque Scipio qui ad indicatos a nobis Longobardorum mores animum non advertit, in ea, quam ad Benedictum XIV. scripsit epistola , monumentum hoc adeo clario indigere dixit Apolline , ut mortalis Oedipus nemo par huic enodandae foret indagini. Mortalis , ego , nec Oedipus; verum qui nullo con
162쪽
mine rem aperiam , nec sane dissicilem . Nil enim mea quidem sententia , hoc monumento elegantius, nil prosecto nitidius ad morem illum Longobardorum erga viperam , sanctivasque arbores eXpri mendum ; ut proinde somnium somniasse putem Scipionem , cum intactam omnino linquens fumigatorum thure arborum significationem , in insculpta , insidentique arae, vipera se draconem illum vidisse dixerit, cui olim Daniel in os massam objecerit. De hac re
2I. Ex his, quae hactenus dixi, mirum in modum , Sodales, Comprobare Sum arbitratus, quanta veterum plures superstitionis caligine obvolverentur, quantis abriperentur erroribus , quanta denique Urbis aeternae Pontifices sapientia, studio , sedulitate usi fuerint, ut religionem nulla penitus insectam rubigine Conservarent. Si ergo veras superstitiones, si gentium ritus vere damnandos perpetua oratione ab ipsis damnatos nos vidimus , illud recta consequitur , ut reliquos illos , nec sane minimos gentium ritus , de quibus in proximis orationibus fiet mentio , quosque Urbis, et Orbis Praesules defaecari, et in sacra nostra transferri posse censuevrunt , magna cum ratione , summa cum laude, translatos esse
judicetis. Idibus Aprilib. I 777. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
ssos Romani mores erga vita functos servaverint, quos ab illis Christicolae acceperint. Moribus, Sodales, antiquis, scribit Ennius, rem stetisse Romanam : quam quidem vatis sententiam, seu brevitate carminis perinpensa , Seu veritate γ , e quodam veluti oraculo si) effatam Tullius exsitimat. Profecto non ille vobis a vero penitus abscessisse videbi tur , si vel unice inspiciatis quanta cum contentione Quirites , quanta cum animorum tenacitate patrios ubique mores, et majorum instituta retinuerint. Tantum ista invaluit opinio , ut in illa rerum Romanarum Senectute, ac pene morte , receptos non ulli Ethnici recens accusaVerint mores, deploraverint abdicatos sa) , quibus,
1 M. T. Cic. de Republ. in Fragra. l.f. ca Sozomen. l. s. a. o. Maim. l. s. s. 4 a
163쪽
ut ipsi, Io ebant , Annibalem a moenibus , a Capitolio Sesonas repuIeserunt. Et licet summus ille Africae antistes accusatores nedum validis, a) verum etiam fulgentibus armis omnino profuderit, tot, tamiaeque tamen antiqui moris videntur tunc superfuisse reliquiae , Ut Roma quamvis puro esset sidere adflata, quamdam tamen Vet Tum morum imaginem , et extrema velut lineamenta servaret. Non paucis idi mihi videor jamdiu ostendisse argumentis, dum aliquot Romanorum , ut ut aras vitantium , et fana , residuam adhuc , neque extinctam penitus , erga patrios mores proclivitatem superioribus declaravi sermonibus, in quibus multa quae optimi sane Pontifi- es aut sustinuerunt, aut resormarunt, aut correxerunt, aut deniaque omnino repudiarunt, indicavi. Igitur, quoniam apud Ethnicos Februario manes mense gaudebant, triplicem hodie, Sodales,eXponam erga Vita functos parentandi consuetudinem a veteri Quiritium more manantem , atque ad sequiora usque saecula Conservatam ἰ quam , juxta puriorem , crassioremque populorum indolem , aliquando probandam , quandoque serendam , saepe increpandam, increpatamque vix radicitus avulsam invenietis . - st. a. Triplici vita functos honore colebant veteres: floribus, epulis, si licerniis . Quam sane consuetudinem ad viciniora usque saecula servatam esse probabo . Verum non rem ante aggrediar , quam communem illum hominum , si vis etiam , doctiorum errorem detegam, qui cum epulis silicernia confundunt. Funerum enim, Munt hi, coenam esse si licernia , funerum coenam epulas mortuales; ergo bicipiti nomine rem unam designatam esse confirmant e sed immane. quantum a vero absint, dicenda demonstrant. Igitur nil aliud silicernia fuisse intelligo , quam ciborum quorumdam , liquorumque adpositiones silicibus', aut sepulchralibus aris lapideis, vita functorum ossa tegentibus : inde ergo dicta silicernia, coena silici nempe imposita, qua sane Vulgariores Omnes gaudebant In nes; itaque fullonum. usque , cementariorum , ac fabrum animas fla. licerniis non arbitror caruisse . Cum enim, ut ait 3 Lucianus, uni cuique persuasum esset umbras , ab inferis reduces, Coenare quidem , utcumque liceret, Circa nidorem Volitantes , ac depasta tandem , ut scribit Virgilius , altaria linquentes , misellum hoc su premae pietatis ossicium jure arbitror nemini fuisse denegatum rHoc ex Plauto nostro potissimum arguo : dum enim indignissimae sortis coquum vult recensere, illum dicit, qui silicerniis ibat co
cia Simmae. in Relat.itro Ara Uietoriae . co Lucian, in Dialog. mortu Ox'. ca S. Aug. de Civ. Dei in priue. Virg. Aeneid. l. s.
164쪽
. LIBER III. DISSERTATIO III. ' 349
ctum ς quia nempe vilissimo cuique conducenti inserviret ut Mose tuis in dies coenam daret I .
a . . . . . Coquus ille nrindinalis est . Ob eam rem oratis recipere hunc ad se noluit,t esset qui mortuis coenam daret sa).
Homo igitur nemo licet nihili , coena hac funeris , his carruisse Videtur silicerniis ,rnisi forte cui iratus haeres, ob rem a testatore decurtatam, suprema haec pietatis ossicia denegasset: Sed coenam funeris heres Negliqet iratus , si rem curtaveris 3) . 3. Verum immane quantum a silicerniis epulae abessent, eXTei Romanae scriptoribus facile colligo . Si licernia enim manibus dabantur omnium etiam vulgariorum ; epulae populo . Sili cernia vilissimo cuique vita functo parabantur ; epulas nonnisi memoriae clarissimorum in republica virorum extrui fas erat: silicernia super silices, arasque lapideas, ossa tegentes, vidimus fuisse impositas; epulae plerumque parabantur in soro , longeque a tumulo, opipa TO, lautoque convivio, non sane Cocto per nundinalem coquum neque convivium ipsum sine ludis scenicis quandoque, aut gladiatorio munere celebrabatur. Faustus quidem Sullae filius ludos gladiatorios in honore defuncti patris exhibuit λ , populumque lauto convivio excepit: Quintus etiam Maximus mortui Africani patris nomine s) lautum populo dedit epulum, in quo , cum toto soro 6 strata triclinia essent, tabernacula duxit statuenda Convivis. Denique absoluto Hectoris funere, si Homeri 7 fidem sequamur, Graji proceres:
E tumulo redibant, atque deinde Bene collecti convivabantur splendidum convivium . 4. Viso silicernia inter, epulasque discrimine, triplicem hunc erga mortuos honorem apud eos quoque Mo servatum esse Romanos, qui Christiano dogmate imbuti, ab idolis abhorrebant, et fanis : hos enim suis floribus , suis silicerniis , suis demum epulis: erga vita functos Christicolas usos esse contendo . Tenuis licet , frequentior tamen manium honos fundendis erat in floribus: - Tu Marcellus eris; manibus date lilia plenis Purpureos spargam fores , animamque nepotis His saltem accumulem donis 8 :
165쪽
Rara est Vetus inscriptio , quae non haec habeat, Aram rosis exornent I : Poeta rarus, ne dicam nemo, qui haec non scripserit:. Sertisque sepuIchrum.
Omabit custos sa): Tu tamen extincto feralia munera ferto Deque tuis lacumis humida serta dato 3 : neque id quandoque omisere historici; de Nerone enim aiunt non dei uisse, qui per longum tempus vernis, aestivisque floribus, tum tum ejus ornarent λ) :g. Primos sane Christicolas Antoninorum aevo ab hoc more
abhorruisse tradit s) Justinus : quod prosecto apud Minucium 6
his Confirmat verbis Octavius : Coronas etiam sepulchris denegatis: hoc tamen diu non obtinuit; nam Hieronymi aevo mos passim acceP-tus , ac ferme comprobatus: Caeteri mariti , ait s7 ille , super tumulos conjugum spargunt violas , rosas , lilia, purpureosque fores , et dolo rem pectoris his ossciis consolantur : Poeta vero christianus hospitalem
quasi charitatem florum hanc effusionem appellat, dum infit 8 :
Adde rosis hospes balsama puniceis . 'Acerrimus tandem purioris assertor dogmatis Prudentius ab hoc more non abhorret; dum enim deiunctorum canit exequias, haec
Nos tecta fovebimus ossariolis, et fronde frequenti. 6. Verum , ad silicernia veniamus . Dapes suisse has vidimus
sepulchris impositas nedum clarorum hominum , Verum etiam vulgariorum , quorum manes , quasi ab inferis evocatos cibis adpositis vesci, putabant Ethinici, ac delectari. Eumdem sunt ex Christianis quidam morem secuti: non enim ad martyrum dumtaxat tumulos , verum etiam ad quaeque sepulchra cariorum, cibos, et Vina,
eadem quasi ducti opinione adserebant; ita enim ait Io ignotus
auctor sermonis inter eos S. Augustini : Miror , cur hodie tam perniciosus error increverit, ut super tumulos deDnctorum cibos, et vina conferant, quasi egressae de corporibus animae carnales cibos requirant . Atque hanc quidem consuetudinem a superstitione purgatam non
Q Κirehman de Fun. Rom. Grater. et xlii passim a xa Propere. Elea. l. 33 ouid. Trist. lib. 3. eleg. 3. 4 Sueton. in Neron. c. 3I. G s. lust niare. in Apol. l. 2. 6 Minua . Felia. in iactavia a IJ S. Hieron. ad Pammach. 8a Ausonius in Epitaph. cam. Is. 9 rud. Chatemerino n. hyinn. I . In exesiuiis defutet. io Ructor Serm. oli 3 is. de Sanetis nunc CXC. in Append. ad serin. S. Augustini.
166쪽
LIBER III. DISSERTATIO III. ID
quorumdam fuisse , sed pervulgatam in Africa ex Iὶ Augustino colligimus : de sua enim matre testatur , ad memorias eam sanctorum Venisse non hi sane erant martyres ; sancti enim , qui in fide decesserant , dicebantur ): ibi vero eam, sicut in Africa solebat, pubtes, et Panem, et merum attulisse; cum vero ab ostiario prohiber tur , ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie , ac obedienter ample xa est, ut ipse admiraretur, quod tam facile accusatrix potius consuetudinis suae, quam disceptatrix illius prohibitionis ejecta sit: ista vero consuetudo altiores eo radices egerat,ut debitum quasi recenseretur pietatis officium; Tu subtrahis gutturi tuo in avaros ait immortalis idem Africae sa) antistes ille forte cum mortuus fueris calicem super te nou ponet, aut si forte ponet calicem , ipse inebriabitur , ad te nulla stilla d scendet . Denique consuetudinem, qua rudiores Christicolae sanctos mero perfusos e sepulchris credebant exhilaratos, licet illaudabilem , ignoscendam tamen duxit his versibus Paulinus ί3 : Ignoscenda tamen puto Quia mentibus error Irrepit rudibus ἰ nec tantae conscia culpae Simplicitas pietate caret, male credula sanctos PerDsis halante mero gaudere sepulchris . At ignoscenda haec sane dixisset nemo ; nisi rudis illa simplicitas materno illo lenitatis spiritu , quo nostra numquam caruit Ecclesia, conspecta esse dicatur; tunc enim , licet culpam non vitassent, v niam tamen poterant meruisse. Cum autem omnia ebrietatibus tra tu temporis miscerentur, silicernia haec , sive , ut ait Augustinus , ista quasi parentalia superstitioni gentium simillima, sanctiores episcopi interdicenda duxerunt , tamdemque cessarunt; aliis erga mortuos pietatis officiis antistitum providentia decretis . . Nunc ad epulas descendamus, quae sane diuturniorem apud nostros , quam silicernia, habuere progressum . Uti epulae apud Romanos non nisi in clarissimorum hominum vita functorum memoriae celebratae , ita et apud Christicolas non nisi in memoriam martyrum, hoc est hominum sortissimorum apponi solitae. Nostri quoque triclinia sternere , tabernacula statuere, opipara Consueverunt Celebrare convivia, quin et epuli quoque vocabulo donanda duxerunt. Memoriam Tullius hominum bene de republic a meritorum censuit immortalem , quae si non esset longior quam vita,
s. Paulin. In Nat. s. S. Felicis. S. Aug. los. cliato Idem Consession. l. s. g. Σω ab S. Aug. derm. de luxur. et Tita
167쪽
nemo I esset tam amens, qui maximis periculis, et labo Ubus, ad
summam laudem, gloriamque contenderet. Idem, rectiusque omnino, Christicolae sunt arbitrati: martyrum enim memoriam ita Censuere gloriosam, ut, qui extremum spiritum in ipsa victoria eis dissent, eos sane indicarent Coelestium sedem, et locum Consecutos, et, quibus brevis vita data esset, memoriam reddendam esse vitae sempiternam. Itaque in perpetuum vivere, immo verum orbri ad vitam, qui ita moriuntur , scribit a) auctor anonymus Commentarii in Iob Origeni tributi, festivamque ait diem lauto epulo ,
laeto convivio celabrandam, quo sacerdotes, et populos, pupilli, viduaeque hilari sestivitate saturarentur. 8. De hoc sane populari epulo , in memoriam martyrum Celebrato, ita loqui videntur patres, ut pene turpe ducerent laetis his. abstinere Conviviis . Igitur Naziangenus 3 omnium quidem ma tyrum memoriam hilari omnino solemnitate colendam esse animadvertit ; ac Theodoretus Petro , Paulo, Thomae, Sergio, Ma cello, Antonio , Mercurio, aliisque sanctis martyribus solemnitates monet populari epulo peragendas . In his autem conviviis congregatum tradit Paulinus populum distincte per accubitas ordinari s s) ac ita profluis impleri cibis, ut ante oculos benedictionis ubertas evangelicae Versaretur .
9. Denique licet agapes episcopi plerumque tollendas esse dixissent, haec tamen in martyrum memoriam convivia Voluere servata. Igitur ne dum inclinato Cassi odori aevo, quo agapum nulla mentio, verum, et Nicolai Papae, ita laetis colebatur martyrum memoria conviviis, ut jejunare turpe esset, scelus Vero putaretur talium dierum gaudia temerare : Cunctorum judicio , Cassiodorus 6) ait, sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendit : Nicolaus vero ad Bulgarorum consulta respondens , haec T scripsit: Ergo hi nati utique Deo sunt, quando visi sunt oculis insipientium, mori: quod si quis de eorum nativitate laetatur, noΠjejuniis, non abstinentiis , non vllis denique debet vacare maeroribus . Io. Veruin cum ea hominum sit Conditio , ut virtutes ipsae senescentes in vitia deflectant, eo ebrietatis haec processere Convivia, ut centuplicatas bibitiones nimiam in noctem producerent, nec aliter se exaudiri posse considerent, nisi in martyrum memo
ca In Iob. l. 3. 3 In oratione in Iaudem S. Gp .
Theodoret. de Eong.- vaeritate Uco S. Paulin. In funere S. Rufin. eP. D. cfia Mai: n. Aurel. Cassiodorus variar. l. S.
168쪽
LIBER III. DISSERTATIO III. . Is 3
etiam luxuriosissime biberent, ac I super sepultos se se sepelirent. O stultitia hominum. 2 ebat Ambrosius, qui existimant illis ebrietatem placere, qui jejunio passiones sustinere didicerunt. Jure igitur optimo hos increpans epulones, et Combibones, Africanus antistes : Horum , ait, martyres fastidisse calices , despexisse sartagines . Odisse lagenas 3 .
II. At sanctioribus reclamantibus incassum episcopis, ino dinata, et luxuriosa haec signa laetitiae nedum Cassio doriano aevo manentia vidimus , sed ad Carolum usque Mannum legimus conse Vala. Etenim S. Bonifacio teste, apud Germanos, ab erroribus ad eram fidem recens conversos, eo quorumdam imperitia, ne dicam audacia processerat, ut juxta ecclesias sub nomine martyrum nedum potationes, et prandia , verum etiam hostiae immolatiliae ritu omnino pagano offerentur; execratamque hanc a concilio Germanico consuetudinem avelli opus fuerit, atque extirpari ς . II. Haec sunt, optime Princeps, quae de triplici hoc more,
quo vita sunctorum veteres memoriam colerent, atque obServarent,
quem a gentibus Christicolae acciperent, a gentium , patrumque monumentis conjectare sum adgressus. Sileat igitur acti , se puero, temporis, sileat nimius Vetustatis laudator; sua enim sunt cuique aetati vitia, suae cuique virtutes . Magnos sane, optime Princeps, fortissimosque viros protulit antiquitas, praeclara etiam pra tulit exempla virtutis; at nec aetas haec desiderat nostra , nec invidet, satisque habet, si Te vel unum ostendat. Deus optimus ma-Ximus, nostrum, et honorum omnium favens votis , id praestet, ut, postquam diutissime nostrae fueris praesidium, et decus aetatis, magnum deinde habeant remotiores exemplum, quod exstet ad memoriam posteritatis sempiternam .
Kalendis Februariis IIT 8. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
S. ρ ligusti de morib. eeclesime. e. 34. S. Ambr . l. l. de Elia , et Ieiuni S. Aug. de divers. s. 84 serm. IOI.
169쪽
In qua agitur de veterum sententia Christianorum in servandis cadaveribus propter mortuorum anastasim .
Diu , Sodales, multumque dubitavi, quid veteribus causae foret
Christicolis, cur non corpora unguentis , donec Vitam agerent, honestantes, omnes Arabiae odores funeribus reservarent, ut apud Minucium I) Octavius Mebat quondam. Si cultioris notae viris, de re Christiana agentibus, assentimur a , hi Flavium Clementem a Domitiano intersectum eo Christicolam fuisse demonstrant, quod eumdem contemptissimae inertiae virum Suetonius 3 appellet. Idemque conjiciunt de Pomponia Grecina superstitionis externae rea mariti judicio permissa, cui longa aetas et continua tristitia fuit sM . Cum igitur cultum nisi lugubrem , animum nisi moestum , continuamque s terent Christicolae praeseserre tristitiam, et, ut ait s) Octavius, pallidi, trepidi, misericordia digni essent, quid quaeso causae fuerit,
cur in ossa postmodum, et cadaVera, unguentorum molem, atque
aromatum congesserint pene infinitam Z Si enim ex nostris audiamus antiquos rei christianae scriptores: Cadavera vino 6), ac lacte perefusa, siccataque, aromatibus commista Condebant: horum autem ea erat congeries, ut haec praecise Tertullianus scripserit : Si Arabiae 7 quaerantur odores, sciant Sabaei pluris , et carioris merces suas christianis sepeliendis pro ligari. Istam vero consuetudinem nedum acerbiori Christianorum aevo servatam, Verum etiam , pace ubique par ta , auctam atque amplificatam ex Paulino 8 , Prudentio, Corippo Gregorio Nisseno, ac centenis aliis ita nitide accepimus, ut supersit nullus dubitationi locus. a. Dum tanti cultus in funere cum tanta vitae negligentia pugnantis causam non sine magna mentis haesitatione quaerebam , dubitationi huic nostrae haec altera accessit: si enim, ut quidam authumant, moerentes ubique Christicolae id egerint, ut se gentium odis
Annal. 4' Italia an. 37. Tertuli. ib. co Minue. Felix ibid.co Ex Spondano de Coemeter. lib. I.
Tertuli. in Apologet. c. 42. S S. Paulin. in fun. S. Rufinae. P d. hymn. Io. in Exequ. Corippus in fun. Iustin.
170쪽
odisse mores profiterentur, Cur quaeso in funerum Cura morem agentibus etiam receptum sequi non omnino piguerit Z Nemo enim vestrum ignorat, Sodales, unguentorum , atque aromatum copiam in funeribus ita fuisse gentibus acceptam , ut eam inter debitos funeris sumptus recensere non dubitaverit Macer I jurisconsultus. Si vero gentes quoque dicamus in cura funerum Christi colas imitatos, cur non et rogis imponi corpora moris fuerit Θ Cur nostris, busta Vitantibus , Corpora immo servare, ac millenis placuit balsamis. atque odoribus delinita recondere Meum non erit, Sodales, absolvere, sed in ea explicanda ita versabor , ut quae ad illam declarandam conferre posse mihi videntur, proferam . 3. Continuam Christianorum tristitiam, ne actum agam, eX-plicare minime aggredior: neminem enim latet eosdem altiora, at que immortalia appetentes, mortales omnino despexisse delicias. uno verbo Cruci nomen dedisse , quae quidem gentibus ita erat stultitia sa) ut omnium peripsema facerent Christianos. Abjectam eorum igitur mittens, despicatamque vivendi rationem, egregii cubtus in funere causas requiram, easque potissimum , Ob quas, Cum gentes in condiendis Corporibus imitarentur , ab iisdem in vitandis mirum in modum bustis , rogisque abhorrerent. 4. Meam igitur habetote rationem. Ita enim opinor, Christianos imitatos esse illarum gentium Tationes, quae anastasim fatentes sedulam , immo summam, in condiendis, condendisque defunctorum corporibus, curam adhibendam esse censuerunt.
s. Eam sane, quam nos profitemur, anastasim Atticis fuisse parum probatam auribus Paulus Vel ipse nos edocet, quem Athenis cum de resurrectione mortuorum disserentem audirent, qnidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: audiemus te de hoc iterum 3 . Vobis autem, Sodales, Attico licet sale respersis, anastasim nostram facile persuadeam vetustissimis, clarissimisque philoSOphis, atque gentibus longe Apostolo antiquioribus , nedum notam esse, sed et prohatam. Si enim Lactantium audiamus: Non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae, et philosophi, anastasim mortuorum futuram esse con
sentiunt λ) . 7. Equidem non solum Aegyptios, sed etiam Hebraeos omnes, si Saducaeos excipias, anaStasim fassos esse perlegi: quare ut Pharisaeorum gratiam sibi Paulus conciliaret, cum eum Judaei vellent
co Maeer. in lib. I. ad Iegem 2 . haere- 3 Ex Aet. Apostol. e. II. U. 32. ditatem . 4 Lactant. Firmian. Inatit. divinan lib. ca Sanet. Paul. In epist. I. ad Corinth. P. R. as.