Francisci Contareni Thadaei patritii Veneti filii philosophiae, iuris vtr. sacrae theologiae doctoris, De Deo, & de his, quae effluxerunt à Deo, libri tres, cum indice altero capitum, alterum verò rerum, & verborum, quae in opere continentur, ..

발행: 1594년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nostri in intelligendo debet reponi, ut alicuius remotionem addamus ab eo per probationem non nomine solo, Remotio enim cuiuslibet alterius rei a Creatore.quae in ipso non reperitur,cum nobis fuerit probata nos

ipsi per unum gradum proculdubio faciet appropinquare : & per hunc modum nonnulli multui appropinquauerunt et , aliis existentibus in fine elongationis, non quod ipsi siit appropinquatio, uel elongatio secundum locum .

Sed in narratione creatoris pez affirmationes magnum est periculum, nam quicquid perfectionem esse cessemus, licet illa sit

in eo secundum sensum credetium in agnominationibus, non tamen est de genere perfectionis, quam nos opinamur, sed solumodo dicitur aequi uoce, nec creatori competit, &ob id necessario ad rationem abnegationis confugere debemus: cum enim Deum dixerimus,ea quae scit, scire scientia invariabili,&quae non multiplicatur, & scire uariabilia, quae semper immutantur absque motu, seu uariatione scientiae, & scire sutura antequamis

122쪽

PrimUS. . . quam sint,&postquam sunt in esta suo, de

post suam priuationem, scientia, quae non variatur, tum ostendimus in his quod est sciens, noα, scientia simili scientiae nostrae: ex quo sequitur quod scit no eo modo, quo nos scimus. Necessarib ergo de Deo negationes inducimus, nec ideo inuenimus veritatem agnominationis substantialis, sed inuenimus, quod credimus, quia substantiam habet,& agnominationes, quae non sunt scitae, quoniam istas,quas ei competerα credi muS, removemus ab eo in earum similitu- Fdine, quae sunt apud nos scitar ue Quod si ita est, non sunt eiusdem spetiei. Nos etiam apte per abnegationes aliqua de Deo cognitione fore habituros D. Aug. attestatus est dicendo, intelligimus Deu sine qualitate bonum, sine quantitate ma gnum , sine indigetitia creatorem, sine stupraesidetem, sine habitu , uel ambitu omnia continentem, sine loco ubiq. totum, sine tepore sempiternum sine sui mutatione mutabilia facientem, nihilq patientem: Ecc omnia haec dicta de Deo sunt negationes,. N Rursus

123쪽

inapropter negative magis qua assirmative inte laetu nosti u Deum cognoscere posse dicedum,cum nullum sit nomen, quod totam Dei naturam complexum possit enu

Nec tamen negamus quin de Deo affirmationes etiam sint& uerae,& formabiles. Nam interea nomina, quae de Deo dicuntur,aliqua quidem ea,quae Deo compet ut, signiscant, aliqua uero uice uersa, quae illi non competunt, ea proserunt ue Ex his enim duobus nimirum & ex eorum , quae Deo

non adsint, nec conueniunt 'abnegatione,&ex eorum, quae adsunt consessione, uelut

character, dc imago quaedam Dei nobis imprimitur, ueluti quum incorruptibilem nominamus,in potentia nobis ipsis, aut audietibus dicimus, ne putes Deum subiacere corruptioni,& quum inuisibilem, ne suspiceris ipsum oculorum, sensu comprehendi, &quum immortale, ne unquam putaris mortem Deo accidere, sic etiam quum ingeniturae opineris ex ulla aliqua causa,aut prinopio ipsum esse Dei dependerα 3Rursus

124쪽

Rursus bonum dicimus Deum,& iustum& creatorem,& iudicem aliaque huiusmodii sicut igitur in illis reprobationem qua

dam, ac interdictione alienorum significabant, Ita hic positionem,& substantiam co rum, quae propria Deo sunt, & quae decenter circa ipsium speculamur, significant;itaq. ex utraq appellationum spetie docemur, aut de his,quae adsunt, quod adsunt, aut de his, quae non adsint, quod non adsunt; In geniti porro uox eorum, quae non sunt, significationem habet, indicat . n. non adeste Deo natiuitatem, siue autem ablativam, siue interdictoriam, siue negatiuam, aut tale quid hanc uocem appellare quis uoluerit, nihil repugnabit ue essentia uero non est aliquid ex his, quae non adsunt, sed ipsum esse

Dei, id quod inter ea, quae non sunt,Connu . merare extremae esset dementiae: si enim essentia inter ea, quae non sunt,est, nullatenus

sane aliud quid eorum, quae de Deo dicuntur,aderit.

125쪽

or Liber

Deus quid sit. Cap. XV. i

quis auterm quid sit, Deus Opt. Max. curiose sciscitaretur licet quid sit neq sensu insormari a nobis possit, cum sit mens pura ab omni corporis concretione segregata, neq. ratione,cum illius maiestas , & amplitudo ingenii nostri angustiis contineri nequeat,& uis illius sempiterna humanae mentis imbecillitate comprehendi non possit, tamen non putarem sane respondendum mellus occurere, quam qui est, Hoc ipse enim de se uoluit responderi, hoc docuit dicent Moisse ad populum, Deo quidem iniungente, Qui est misit me ad uos, Merito certe, Nil competentius aeternitati, quae Deus cst, si bonum, si magnum, si beatum, si sapiemtem,uel quicquid huiusmodi de eo dixeri mus in hoc uerbo instauratur,quod est, est, Nepe hoc est ei esse, quod haec omnia esse,si& centum

126쪽

Primus. si

& centum talia addamus non recessimus

ab esse, si ea dixerimus nihil addidimus si n5 dixerimus nihil minuimus, Iam si speculabimur hoc tam singulare, tam summum esse nonne in coparatione huius quicquid hoc non est iudicabimus potius non esse, quam esse, sine Deo esse nihil est, sine Deo tam nihil esse, quam nec ipse sine se potest. Dcus sibi Deus omnibus cst:ita ut quoddammodo per hoc dicere possimus , solum esse Deum, qui suum ipsius est,& omnium esse cuius esse est &bonum, & purum, Hinc Atist & Peripathetici omnes Deum spropriissime loquendo) actum purum esse dixerunt Plato autem, & Procrus, ipscq. d mum Areopagita magnus Dyonisius puram bonitatem appellarunc .Hilanus aut Damascenus, & D. Thomas hoc nomine, esse tantum,designaruntue Quae quidem omnia sublimiter & ueraciter dicta esse fatemur : Enimuero ex doctiina Philosophi. ens per actum,&potentiam diuiditur, SPq. actus,& potentia in quolibet entis genere,& ex opposito distinguntur, est enim actus

127쪽

Liber

ut ab ipso met Philosopho describitur prin

cipium transmutandi alterum in quantum alterum, Quamobrem Deus actus purissi mus uerissime perhibetur, &cum bonum sit quod omnia appetunt, cuius proprietas est sui ipsius comunicabilitas, siue diffusio, Deus autem excelsus, & sanctus omnibus sit appetibilis,& cuncta bonificet atq; adornet, itemque in uigorta conscruet , propterea non immerito primum, ac propriissimum Dei nomen ad mentem Platonis, & eius Academicorum,& secundum Dyonisium, bonum essta censetur, denique iterum purum est,cui nil admiscetur contrarii. Insuper quaerenti etiam quid Deus, congrue respondebitur, Principium; Hoc enim ipse de se responsum dedit, ut habet Ioann. g.Nam si queramus uerum, simplexq; principium, id inueniamus oportet, quod principium non habuerit;ex quo machina ista, totum nempe uniuersum caepit esse, ipsium profecto minime carpit. Quia si esse carpisset,lipsu carpisse aliunde necessario dicedu,

a se enim nihil carpit: Nec potest quis opi-

128쪽

Primus sa

nari, id quod non erat,dare sibimet potuiLse, ut inciperet esse, ues etiam aliquid fuisse

antequam esset, nam cum horum nullum

sit rationi consentaneum,constat nihil valere sibimet extitisse principium: Quod uero aliud habuit principium; primum non suis se,clarissime patet: Quamobrem uerurria principium nequaquam coepit, sed cuncta ab ipso caeperunt, Quia ex ipse omnia, per ipsum omnia,in ipso omnia; Ex ipQ inqua

omnia, non de quo , quia non est materia Deus,est efficiens causa, non materialis r stra Philoῆphi materiam quaerunt, non. n. eguit materia Deus , de nihilo nanq. ipsi per se, in se cuncta fecit: ex ipQ omnia tanquam uno principio omnium auctore : ex ipQ omnia creabiliter,non seminabiliter: Per ipsum omnia, ne alium auctorem,atis alium opificem arbitremur:Per ipsum omnia, ne alterum inducatur principium ari,

129쪽

Deum esse incomprehensibilem. Cap. XVI.

C E T per haec supradicta, quid sit Deus scire optanti,congrue possimus respodere: non tamen eius seb stantiam. intelligere ual mus est enim incomprehensibilis, Hinc magnus ille Dauid cui occulta abscondita sita Deus manifestauit, palam confitetur inaccessibilem Dei cognitionem, dices Ual. 13δ. Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortatα est,& non potero,ad ipsam, &ut altius repetamus Confitebor tibi, quoniaterribiliter magnificatus es; si consideremus quod inquit terribiliter, hinc Dei cognitionem inacessibilem esse cognoscemus:multa profecto sunt, quae licet miremur, non tamen admiramur cum timore,ueluti superba columnarum aedifitia, magnifica parietum ornamenta, uenustas corporum pietia

ras,

130쪽

ras fores.& elegantiam miramur ab . metu, Miramuretiam immensos gurgites, inarisq. uastitatem, sed non sine tremore cum eius inspicimus altitudinem, atq. procellas; sic & propheta cum vastum id , immensumq. diuinae sepietiae mare inspexisset, obstupescit ac summo cum timore demirans recessit, atq cxclamauit . Confitebor tibi quoniam terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, Cum ergo hic clarus propheta opera Dei, nc dum eius substantiam comprehendere minime ualeat, quomodo fieri potest ut no ad extremum insaniae sint

prosecti, qui tantum ab illius absunt gratia, quantum quid ipsa Dei substantia sit

curiose quaerui,& perscrutantur3Hic idem est ille propheta, qui incerta, inquit,&occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, qui ta- me cum incerta. & occulta diuinae sapietia perceperit. doe hac eadem sapientia retulit, immensi est cincompra laensibilis est; De. magnitudo omnes transcendit limites, nullo describitur fine.ecquis igitur eius subsaltiam describere audebit, fatiSq. conopi ei.

. M O animo

SEARCH

MENU NAVIGATION