장음표시 사용
91쪽
ter pro omni cognitione, alio modo capitur intelligere sipetialiter, prout est notitia oppro priata Angelo,& intellectui Angelico,&ipsa insormans,& in taliter immutans: Deusita'. primo modo dicitur intelligere, secundo autem modo non : Et hoc non ex mea solum, non ex Ioannis tantum sententia, sed ex D. Dyonisii auctoritate,& ex eius modo loquodi clarissime elicitur; Nam sicut ratio significat notitia distursiuam homini propriam quae quidem ratio improprie diceretur esse in Deo ita similiter inqui Dyonis j intellige-gere est notitia appropriata Angelo ab ipso
causata Nec ob id negat. D. Dyonis. in Deo esse omnium cognitionem persectissimam , sed solummodo asserit Deum improprie dici quod intelligat, & nos hoc cum ipso afferimus, proprie enim cognostere dicitur non intelligere, cum illud sit proprium Intelligentiarum , capiendo uerb intelligere generaliter, sc & Deus dicitur intelligerS, sed intelligere, quod est Angelo appropriatum, Deo nocompetit, silcut etiam improprie diceretur esse rationem in Deo, cum illa sit homini pro
92쪽
pria: Quare colligo ego differentiam praeter alias inter intellectum Diuinumangelicum. α humanum, Intellectiis enim humanus apprehendit per rationem discurrem do, Angelicus per intellectionem intelligit. Diuinus per essentiam cognoscit, Hinc ea intellectus humani dicitur notitia ratiocina-ιiua, Angelici intellectualis, Divini infinita iDicimus itaq. sumendo intelligere generaliter, Deum intelligere,, proprie autem omnia
Solutiones Theologomm ad argumenta Philosopho-
Ε v itaq; ut, abundc probauimus, Omnia perfectu intelligit, seu magis proprie loquendo cognoscit, cuius licet, oppositu Philosophidem 5strare conentur, tamen eorunde auctoritate hujus propositionis veritas cofirmatur, - I a &
93쪽
&elucescit, Ad quod facit primo illud, quod D. Augustinum in lib. de Civit. Dei, dixis iequendam Philosophum attestatum fuisse in iuperiori cap. posuimus, quod ne bis idem
repetamus ommittentes ad Epycharmi Pythagorei,& aliorum auctoritates, quas certe ex sacris antiquis libris reor esse deductas, iam iam accedamus: Epycharmus itaq. Pythagoreus unde nisi a scriptura didicit, nihil clam Deo esseὶ Democritus quoque omnia, inquit, Iupiter cognouit,omnia ille dare, & omnia potest auferre, Rex omnium ipse solus est:
Nonne isti .philosophi & Dei omnicognitionem,& infinitam potentiam contra caeteros Philosophantes optime demonstrauerunt 3 Nec obstant ea, quae in contrarium argumenta prolata suere.
Ad primum enim respondetur solum hominem apprehedere intelligibilia materialia per plures speties,& motiue, De' uero cognoscit non per plures speties, sed per suam unica essentiam,& in se,sic quod non mouetur a rebus, secus intellectus diuinus uilesceret'. Ad secundum dicitur Arist. in eo tex.non asserere
94쪽
assaere nobilius no intelligere minus nobile, haec enim sunt eius uerba Nobilius enim nointelligit, ergo intelligit se , subi ungit tamen Auerr: in comento nobilius non intelligit .i. uiliorem, uel sic nobiliorem, & licet Atist dixisset paulo superius quaedam uilia melius esse nescire qua scire, ta me non propter hoc
colligi posse existimo ipsum nolle nobile nointelligere minus nobile, Resp. tamen nobilius non intelligere minus nobile particulatim, motiue, extra se, sed bene in se unico actu comprehensive: Et pro declaratione uerborum Averr. nempe nobilius non intelligere uiliorem uel nobiliorem, considero primODeum non posse intelligere nobilius hoc modo, ita ut eius mens ab illo accipiat persectionem , Nam Deus nihil externum scit,a quo mens eius perfectior,&quasi expolitio, reddatur squae enim ad perfectissimam eius absolutionem, & praestantiam excellentissi mam fieri posset accessoὶ) nec tamen ex eo efficitur ut Deus praeter Deum intelligat nihil nam se intelligendo caetera omnia comprehendit: considero secundo Deum non intelligere
95쪽
telligere uilia, ita ut ex eis recipiat imperfectionem,& eius intellectus uilescat, Nam scientia rerum uel leuissimarum non potest uiolare, atq; imminuere diuinam maiestatem , quae in reliquis intelligendis neque a sui contemplatione aberrat, neq; aliqua ex parte co- mutatur,neq; acquirere potest quicqua , autam mittere: Etenim uidentes cuncta naturali quodam appetitu ad suas metas incitata ditigere cursum, nisi temere, ac sortuito id fieri existimamus, concedendum erit mentem aliquam superiorem existere, quae certos, &determinatos cuiq. generi fines praescripserit , atq. ad illos capessendos propensionem , &uim accomodatam ingenuerit, quod nulla unquam ratione exequi potuisset, nisi naturas omnium rerum non confuse modo, sed etiam discrete cognitas, perceptas'. teneret. Cceterum quicquid alii Interpraetes affirmet, hanc reor ueram esse Arist: sententiam, quod
Deus se ipsum solummodo intelligat principaliter.& se ipsum intelligendo comprehensive in se cuncta cognoscata. Ad Tertium argumentum respondetuU
96쪽
auctoritatem Averr. procedere dα materiali intellectu, non autem .diuinoan eo enim tenrim loquitur de intellectu materialin eius
praebet diffinitionem, . ι n - -i Ad Quartum kR,tio illa non concludit, quia diuina essentia est primum; & adaequatum obiectum in lectus diuini,ut accipitur in He q,&repraesciitando simul: Quanaohrem licet dum mendo: essentiam diuitiam, im essendo sit unicum, & simplicissimum. obieetum,tamen summendo ut in repraesentando, sic repraesentat non solum se, sed etiaalia, imo continet infinita in representando,& sic intellectus Dei intelligit in illa unica essentia simplici infinitab: Adde etiam, quod
ratio illa currit de potentia organica, sicut est potentia uisiva, secus autem in intellectu diuino: : Ad quintum respondetur etia hac eadem responsione, qua ad quartum . . Ad sextum uero dicitur secundum D.Τhomam in primo sententiarum . dist. Illud Philosophi dictum,& Ipsum argumen tum tenere,& bene procederα de intellectu. cognoscente
97쪽
eog,oscente diuersa,& plura per diuersas speties, sicut est in nobis, sed aliter est de Deo, qui omnia cognoscit ut iam dictum est) pet
unicam sitam essentiam simplicissimam .. Ad septimu respondetur iacudum Magistrum ibidem, quod D. Hyeronimus ibi intendit dicere . quod Deus talia minima non alternatim,nec particulatim , nec per diuersa
temporum , momenta cognoscita: Scit itaq.
Deus quata sinquit sit multitudo pulicum, muscarum, ac pistium, & quot nascantuΠ, quotve moriantur, sed non scit haec per momenta singula, imo simul.& semper scit omnia: Haec magister ibi, & D. Bonaventura, dicit,quod infinitas, & immensitas diuinae essentiae ponit hanc necessitatem cognoscendi omnia b: Cum enim intellectias Diuinus sit infinitus,&illimitatus simul intelligit infinita, nec patitur aliquid latere Deum, quia alias
non esset infinitus. Ad octauum, , nempe ad auctoritatem, Averr. , licet ex praecedentibus facile possit patere responsio, tamen una cum Scoto in.
LX. q.quobb. respondemus, quod intellectius diuinus
98쪽
diuinus uilesceret si uilia queqs, &naturae minima attenderet motiue,& cum taedio,&laborS, sicut & nos: Apostolus enim ad Hebreos c. .dicit omnia nuda,&aperta sunt oculis ei', quod glossandu ducimus in se, quia secundum suum esse omnia relucent in essentia diuina .
Et si quis dicat ergo Deus in se cognoscit
etiam mala cum sic uilia,& particularia cuncognoscat': Respondebimus cum D Bonavent. in primo sent. d. Ist. q. a. duplicem esse cognitionem, unam approbationis, alteram uero simplicis notitiae Cognitio approbationis connotat complacentiam uoluntatis Hoc modo cognoscit Deus omnia, quia nec mala, nec malos, sed tantum bona,&bonos, quia in solo bono eius se complacet uoluntas Cognitio uero simplicis notitiae, quia habet rationem cognoscendi a ueritate, quae est lux summa cui nil potest occultari, nec etiam tenebrat obscurantur ab ipsa, ideo de neccssitate cognosicit omnia magna, & par
Ad nonum,& ultimum argumentum re
99쪽
spondet idem D. Bonau. quod omnia scire smpliciter melius est,& nobilius, ut iam patuit per Philosophum in primo de anima,&
in xii. Metaph. Quamuis enim homini corrupto, qui accipit occasione- peccandi ex cognitione talium melius est nescire, quam scire ut ait. D Aug. stupra) tamen non sic est de Deo, qui unico intuitu simul omnia videt, nec potest inclinari ad aliquod malum iEt sic aperte soluta remanent uana philosophorum argumenta, quorum tamen aliqui diuini numinis afflatu perculsi, non desunt Deum cuncta cognoscentem affirmarta , sicuti recitat M. Antonius Flaminius inparaphras ver xj.metapb. Erubescant philo aphi nostrae tempestatis, qui fidem Catholicam profitentes Omnes adhibent machinas ad Theologorum,&eorum si qui cum Theologis Philosophi aliquando tenent) Philosophorum magis pias rationes labefactandas, quici; toto pectore insudant,&conantur quo Deum propria rerum spolient cognitione , & disserunt diuinam'intelligentiam non ulterius procedere,quam ut res quasq compre'
100쪽
hendat, Quod disceptationis genus ex omnium memoria, poenitus exterminandum, esse censemus: Religionem namq apertissi, me oppugnat,omnem sanctitatem,omnem uirtutem, omnem deniq officiorum rationem sunditus euertit: Et profecto si haec pestilentissima opinio per aures,atq. hominum animos peruaserit, Deum humana quaeq; ignorare, nullum apud eius numen delectu esse piorum , impiorum q. nullam post uitae cursim praemia recte factis, nulla supplitia flagitiis esse proposita fatebuntuΠ omnes 3 Quaeq. de summa Dei prouidentia habeatur opinioAam uulgarem,ac sutilem,atq. a rec5 ditis sapientum dogmatibus remotissima esse unusquisq. putabit': Quod si his Dei uniuersorum cognitionem negantibus ex sententia eueniret, Quotus qui: q. erit, qui pure,& caste, non ficte atq simulate maiestati diuinae cultus laudes, honorcs precesue adhibeat Qui iustitiam, fidem, charitatem,tus iurandum ue colat, Qui deni l. societatis