Francisci Contareni Thadaei patritii Veneti filii philosophiae, iuris vtr. sacrae theologiae doctoris, De Deo, & de his, quae effluxerunt à Deo, libri tres, cum indice altero capitum, alterum verò rerum, & verborum, quae in opere continentur, ..

발행: 1594년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Secundus. 73

Tertio nulla datur ratio, per quam Coelum sir persectius per suum motum ab oriente in Occidentem , quam e conuer . ex quo clare patet motum nullam Coelo tribuere persectionem,&sic illi non esse na

turalem a

Quarto inquit Avicennas, in s. Met. cap. 2. Principium motuum Coeli non esse naturam,nec esse uiolentum,sed per uoluntatem, & quod Coelum moueatur per voluntate Theologi in hoc cum eo conueniunt sed in hoc discripant, quia Avicenna intellexit de uoluntate animae, Theologi uero de uoluntate Intelligentiari nee ccsent,

ut ipse est opinatus) animam Coeli ipsium

Coelum per uoluntatem mouere, in quo errauit, Coelum enim non est animatum, ut visum est superius. Tertia opinio quod Coelum moueatur effective a caula prima etiam est improbada quamuis enim prima causa omnes Ombes immediate mouere posset, tamen propter suae bonitatis communicationem, voluit ipsos orbes a se mediantibus aliquibus L a secundis

292쪽

Liber

secundis causis moueri,necno propter maiorem inter se creaturarum connexionem:

Intelligentia itaq. ut diximus in praecedenti cap) non comparatur Coelo, ut eius sorma sed ad ipsum comparatur, ut motor, quod etia innuit D.Thomas in a. lib. cotagent. cap.7o unde inquit ibi commentator ad quartum,quod uolens D.Thom. Iucre etiam Aristotelis opinionem . quando dixit Coelum esse animatum .dcbet intelligi non anima dante esse, sed tantum anima mouente:Unde ait in quaestionibus spiritualibus,ad saluandam Aristotelis,& platonis intentionem, sussicere uideri substantiam spiritualem uniri coelesti corpori , ut motorem; sed hoc declarando quomodo

Angelus uniatur Coelo, ut motor, almus

cum Authorato Theologo Coelu per hoc ab Angelo moueri, quod aliqua potentia ipsius Angeli intellectu dirigente,uolunta- teq. imperante aliquam virtutem de Coelipotentia ad actum educit, qua quide Codilum ad motum determinatum ab Angeli uoluntate imperatum determinatur,& per illamis

293쪽

Secundus. IV s

illam uirtutem Coelum ipsum mouet λ, Ita tamen quod inter ista in mouedo C Ium hic detur ordo , Deus enim principalissimus est motor, sub ipso Angelus estCoeli principalis motor, uirtus vero causata in ipQ ab Angelo modo pra dicto est fere instrumentalis motor, sorma autem naturalis tam accidentalis, quam formalis ipsius Coeli est id,quod est in eo naturalis aptitudo,ut moueatur tali motu, & quadiu haec uirtus in Coelo permanebit, per ipsius Angeli potentiam, tamdiu Coelum mouebbtur,cum uero cessabit praedictam influentiam causare,& conseruare in Coelo,Codilum quiescet: Et haec de nostra opinione. ,

Solutiones

294쪽

Libera Solutiones argumentorum

mus in praecedenti capite, statim ad id ueniemus. Ad primum itaq. argumentum, quod erat Iorma dans alicui corpori, quod sit intelligens, unitur ei secundum esse, hanc maiorem concedimus, sed minorem negamus,Coelum enim nullam habet ex operationibus animae,&licet probetur per commentatorem,tamen quia fuit contraria opinionis in hac parte non est recipiendus. Ad secundum, quod erat, aut Coelum est indisserens ad circularem motum , aut inclinatur ad ipsum, Respondetur Coelum Odo ad argumenta probantia Angelum esse formam, Coeli quae superius reliquimus resoluenda accedam'. Et quia fundamenta, ieci- ad

295쪽

Secundus. I 36

ad motum inclinari circularem, quae quidem inclinatio nec est aquantitate, nec a figura ipsius Coeli, sed est a forma eius substantiali, quae ipsum ad hoc inclinat ut sit

aptum tali motu ab Angelo moueri, sicut enim a sua sorma substantiali & figuram ,& alia habet accidentia ita etiam ab illa inclinationem habet ad motum, quae quideinclinatio non activa est, sed passiua, & inde dicitur ille motus naturalis , quia est a principio intrinseeo passivo. Ad tertium,quod fuit,in Coelo sunt uirtutes,quae in corporeitatem nequeunt reduci,dicitur uirtutes partium Coeli,&planetarum eorum substantiales sermas cosequi, agunt enim in haec inferiora per lucem, dicimus tamen ex diuerso aspectu ad res corruptibiles diuersos causare effectiis,&pariter etiam ex uaria dispositione materiar sicut etiam idem numero sol ceram calefa- citra lutum coagulat,sed tamen cum planetarum uirtutes sint distinctae ex eorum

concursu aliquid causari potest, quod tamen a nullo ipsorum selitarie accepto causeretur.

296쪽

Liber

Ad quartum, quod dicit, si Intelligem

tia essct sorma Coeli, sequeretur quod imCoelo non esset principium naturalta motus ipsius Respondetur negando consequetiam,ad probationem uero dicitur in omni corpore materiali esse intrinsecum principium sui motus,sed differenter: In elemetis enim& mixtis principium intrinsecum, quo mouentur,est activum,& formale, sicut grauitas in corpore graui, & leuitas in in corpore leui, Dum enim graue descem dit, ille motus tamquam a principio activo

est a grauitate,quo mediante mouetur. In

Coelo uero ut dictum est) est tantum principium passivum, activum uero est Intelligentia separata. Ad quintum ,& ultimum, quod erat; Coelum est causa principalis plantasum,&multorum .animalium,ergo necessarib est in eo aliqua anima &c Respondetur Coelucausare animata mediante Intelligetia,quae non uni Uret,ut sorma sed ut motor.

Scd contra dicere possciat. Motor nihil facit ad actionem proueni

297쪽

Secundus. Ι3

entem ex mobili, nisi quod activa passivis applicat ergo si Intelligentia est latum motor Coeli nihil facit ad effectus eius effective

Nos vero respondemus, quod sicut imstrumentum agit in uirtuita principalis agentis ad causandam rem artificiatam, sic Coelum ut instrumentum Intelligentiae viventis causat uitam in rebus inferioribus, Vnde responsio illa ad hoc quintum argumentum tradita est bona, & ad impugnationem. Respondetur negando antecedes, instrumentum enim potest aliud ex uirtu te agentis principalis, quod ex sieipso non potest, sicut etiam naturalis calor, ut instrumentum animae uitam causat, ut inquit Phylosophus a.de anima teX.com. I.

298쪽

Coelum est inanimatum.

Cap. XVIII.

Voniam in . superiori hac quaestione Avicennae Opinionem impugnado , obiter probauimus pcrAristot. in a. dα Anima com. xiii. & xiiii. Coelum non es se anim tum , tamen quia nonnulli volunt ipsum Aristotelem,&runa cum eo commentatorem Averroem asseruisse Coclum csse animatum propterea dicimus hoc nec de me te Aristotelis, nec Averrois elici posse siue teneri,& eae, quae adducuntur auctoritates comprobantes Aristotclem tenere Coeluanimatum, sunt intelligendae, ut ibidem diximus , quod quando dixit Phylosophusa. Coeli tex .com. I. corpora coelestia esse viva habentia operationem animalem,uocauit Intelligentias motrices animas corporum Coelestium propter sui applicatione

299쪽

Secundus.

ad motum illorum corporum,& propo tionem uirtutis eorum ad illa sic mouem dum & quando dixit in 3 Coeli tex. com. s. quod si in quolibet haesitantium orbiuessent stellae multae,esset ultimus orbis in labore,'& poena, quod corpori inanimato non competit, Respondetur ibi Phylosb-phum accipere esse in labore, & poena pro se habere ad modum laborantis, & nimia

poenam siustinentis, quod metaphorice dici potest de corpore inanimato, ut etiam,&reetius superius in hoc eodem libro respondimus, & quando inquit Aristotiles

primo Coeli tex. com. XX. & Xxi. corpora coelestia maxime recedere a contrarietate,&ex eo insertur ergo maxime esse anima bilia anima intellectiva. Dicitur non Omnem recessum a contrarietate facerta codipus esse animabile, sed solummodo iller cessus, qui est per naturam conuenientis proportionis in mixtione ad actus uitae, dc ut etia in praecedenti capite teste D.Thom. dictum est,quado Phylosophus dixit Coelum esse animatum , intellexit non anima Mm a dantα

300쪽

Liber

dante esse sed tantum anima mouente, &spiritualis substantia Coelesti corpori ut e

ius motor unitur.

Quod uero nec Averr. senserit Coeluesse animatum,ut multi opinantur, patere poterit eius intentionem perscrutando. Non fuit enim Averr. intentio, quod anima Coeli, & motor eius , & Intelligentia sint res distinctie , sed quod sint unam et res distinetas habens rationes; ea enim substantia quatenus Coelum mouet anima appellatur, & eadem quatenus secundum se absolute consideratur, Intelligentia uocatur; & quod haec sit eius opinio colligitur ex xii. mel co m. . ubi inquit, Coelum eL se animatum, inquit etiam animam Coelia materia esse abstractam, & deinde subiungit declaratu est in libro de anima sormas abstraetas esse intellectus, quapropter hoc mouens est intellectus, & hoc moues est anima: Praeterea a. Coelicom. vi. sic ait,

Declaratum est in Physicis, & declaratum est in libro de anima qubd illud, quod est huiusmodi est intellectus ,& declaratum est

SEARCH

MENU NAVIGATION