Francisci Contareni Thadaei patritii Veneti filii philosophiae, iuris vtr. sacrae theologiae doctoris, De Deo, & de his, quae effluxerunt à Deo, libri tres, cum indice altero capitum, alterum verò rerum, & verborum, quae in opere continentur, ..

발행: 1594년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Liber

forma , Intentionis, ut causa'snalis, & cum primus qui est magnitudinis Deo tribui nci. queat,cum nulla sit quantitas in illo, & cum reliqui duo dicant persectionem, ergo non debent a Deo remoueri,ergo Deus est sinitae potentiae. Octava, ratio deducitur ex Aristotele, in tertio Phus. ubi inquit infinitum esse partis,& materiae,quae imperfectionis sunt,&Deo minime conueniunt,ergo nec infinitum est in Diuina potentia, 3 Nona, & ultima ratio si militer elicitur ex eodem loco citato,ubi habemus terminum neque finitum,neq; infinitum esse sed Diuina Potentia est omnium rerum terminus, ergo non est infinita.

62쪽

Primus.

E GANT Es itaq. philosophi his rationib Deu esse infinitae uirtutis, negant, & ex consequenti ipsium ex nihilo aliquid facere poss* Vult

enim Aristoteles, & omnes Philosophi cum eo, semper in generatione aliquid subiici, nepe materiam, cui fieri attribuitur, in quoipium fieri recipitur, & propterea ex nihilo nopotest aliquid fieri, tanquam ex materia, neq; post nihil, Quod autem ex nihilo tanquam ex materia aliquid fieri non possit; sic pro 'bant. Quia si hoc esset, tunc nihil esset pars elis quod est impossibile quod hoc sequeretur patet, quia si ex nihilo fieret aliquid tanquam ex materia ,necesse esset ipsum nihil remanere in re facta tanquam eiuS partem, materia enim semper remanet in composi to tanquam pars principalis illius. M M. I E a Secundo

63쪽

orci

Liberi I

Secudo hac ratione adduc ut Nihil appetit situ oppositu, ergo nihil no appetit esse,quod est eius oppositum, & per.consequens illud minime recipit, nam si nihil reciperet esse , tunc nihil reciperet esse fa eti. Tertio negat Philosophi ex nihilo .i. post

nihil aliquid posse fieri. Quia illud quod fit,

potuit esse antequam fieret , sed illa poten tia ad esse eius quod fit, est in aliquo ente , ergo non , fit post omnino nihil . Probatur maior, quia si id, quod fit non potuit esse antequam fiereci , ergo suit impossibile esse, & sic nunquam erit . Comprobata igitur uera hac maiori propositione, ex istius ueritate cosurgit probatio minoris, nam potentiam illam adesse eius, quod fit, impossibile est esse in non ente, quia non enS, Omnino non habet potentiam ad esse , quia si sic aliquando esset ens, ergo ex nihil .i. post

omnino nihil aliquid fieri minime potest: Q 'od etiam quarto probatur ι Nam si

aliqua fierent ex nihilo, uel ea essent substantiae, uel essent accidentia, si substantiae, omnessub statiae fiunt ex aliquo ut patet discurrendo

64쪽

rendo, nam plantae fiunt ex semine, animu

stantiae suo modo fiunt ex aliquo, si acci etia, Accidentia cuncta requarunt lubiectum,& nequeunt sine subiecto existere,ergo clare patet omnia fieri ex aliquo,ex nihilo nihil fieri ualare. Hinc notemus unacu Aristotele in physicis tres tantum dari transmutationum sp

tks Quae quidem Auctoritas nobis pro ultima inseruiat ratione ) prima transinuta lipsit de non subiecto in subiectum,& est generatio, secunda est de subiecto in non subicictum,& est corruptio; tertia, & postrema est de subiecto in subiectum, & est alteratio;

Quarta uero transmutatio . s. de non subiecto in non subiectum,non datur, ergo ma

nifeste apparet ex nihilo nihil fieri.

65쪽

Libet

Depotensa Dei.Theologorum sententia Cap. V.

H H. O s Ο Ρ Η Is Dei uirtutem finitam affirmantibus aduersantur Sacri Theologi, qui quidem & optime,&melioribus rationibus & magis pie omnipotenti Deo infinitam potentiam, infinitam virtutem, infinitumq. tribuunt uigorem:Hoc primo testificatur D. August. in lib.quaest.uet. ac nouae,legis, ubi prosit tu omnia quidem posse Deum,&ea etiam cuncta facere, simul nisi id ratio prohibuisset, Cum itaq; omnia posse non sit finitae potentiae munus, sequitur Deum esse infinitae potentiae. Secundo id comprobatur per Hilarium, qui viii. de trinitate haec eadem habet uerba, Deus est immensae uirtutis. Τertio confirmatur auctoritate, Damasceni, qui Deum uocat aeternum, indepen

dentems

66쪽

- Primus. ais

dentem,& omnino incircunscriptibilem,ergo ex his omnibus auctoritatibus clare patet semmum motorem esse infinitae uim tuus . Et si plures requirantur auctoritates legatur psalmus 1 t, ubi psallitur, magnusDominus,& laudabilis nimis,&magnitudinis eius non est finis , legatur psalmus omnia quaecunque uoluit Dominus fecit in caelo,& in terra, in mari, & omnibus abyssis; videntur haec esse opera finitar potentiae finitae uirtutis, finitiue uigoris 3 Imo ab infinitissima potentia emanant, ab immensa virrute proueniunt,& ab incomparabili uigore proficiscuntur, Quae quidem potentia,quae uirtus, qui uigor ex hoc maxime

eliciuntur,quia nihil se ipso finitur, sed aliquo alio, sicut materia per sermam, &e conuerso serma per materiam, & essentia, per esse,& esse per essentiam, sed Deus non habet essentiam ab esse distinctam , sed est suum esse subsistens, nam ponimus in Deo substantiam, & esse,sed sebstantia consideratur,uel est in Deo ratione subsistentiat, n5 autem ratione substandi, esita uero ratione

simplic,

67쪽

smplicitatis,&coplementi,& no ratione inhaeretiae, qua alteri inhaeret ue Sic etia attribui.

mus Deo operationem rat: one ultimi comiplementi, non ratione eius, quod operatio transit, Potentiam uero attribuimus ratio9e

eius, quod permanet, dc quod est principiuetus,no ratione eius, quod per operationem

completur, quae quidem potetia dicitur principium,non quia sit ipsa relatio, quam principii nomen significat, scd quia est id, quod est:

principium, quae quidem relatio non est m- si rationis tantum: Est autem de ratione operationis habere principium non tamen de ratione essentiae: Quamobrem licet diuina et sentia nullum habeat principium uel re, uel ratione , tamen diuina operatio habet aliquod principium secundum rationem ue Et est de ratione, operationis habere pricipiu mnon de ratione essentiae, unde licet essent' di. uina non habeat aliquod principium neq. ire, neq. ratione, tame operatio diuina habet aliquod principium secundum rationem. Quibus sic praelibatis ut aliquam de Del potentia cognitionem habeamus, Iam rationesa oorediamur,

68쪽

aggrediamur,quib' confirmari potestinum climii, finitae virtutis: Hus virtutem finitam csse in gratiam philosophorurn in superiori

praeced in cap. nouem argumentis affirma sui musmunc totidem ratio libus eam infiniatam essα ad Jheologorum aures asseuerari

Primam, itaq. rationem ex infiniti diffinitione desumimus-na insinitu per Damascenum est illud , quod neq. tempore, neq. loco, neq. comprehensionα finitur, sed hoc potentiae Diuinae competis,ergo Diuina pintentia est infinita . Secundaia ratio, quam resert Hilarius haec est; Deus immense uirtutis, uiuens potestas, quae nusquam non adsit, nec nusqua dest, et go Deus estinfinitae potentiae.1 Tertia ratio, una persectio simplicitet est alteri compossibilis , sed infinitas est perse-ictio simpliciter ergo est Deo compossibilis, i Deus enim est petaeettio simpliciten Minor huius rationis ex eo coprobatur, quod petfectio simpliciter eius est naturae, ut in quin,

cunq; sit melior ipsa.quam non ipsa, sed in F finitas

69쪽

Liber

finitiis est limiusmodi,ergo. a Ar Quam ratio, in nulla persectione simpliciter acluditur ipersectio sed finitas est i m persectio; Patet, quia quanto aliquid est limitatius,tanto est impersectius;ergo in Deo nulla reperhur finitas ergo eius potentia infinita. Quinta ratio ue Nullum prohibitum est persectius non prohibito,sed si infinitum ecset,esset persectius finito ,ergo infinitum noest prohibitum . Sexta ratio , Quanto aliquid est propinquius non enti, tanto est imperfectius, sed quanto aliquid est limitatius tanto est propinquius non enti ergo limitatio dicit impersectionem , ergo ne in Deo cadat imperiectio,eius potentia non est limitanda. Septima ratio,Omnis causa continens in sinite multos effectus est infinita, sed Deus est causa infinite multos effectus continens, e go est causa infinita ergo infinitae potentiae. octauam ratione a regula illa topica exhaurimus, sicut se habet simpliciter ad simplicia, ita magis ad maiora,& maxime ad maxima: Qua sic stante ita argumentor, sicuti multa

70쪽

Primus. 22

multa potens intelligcre est multae perfectionis, ita maiora potens intelligere est maiotis perfectionis , & infinita potens intelligere est infinitae perfectionis, sed si homo quia potest multa intelligere est multae perfectionis , de Angelus quia potest maiora intelligere est maioris perfectionis, ergo & Deus,qui potest infinita intelligere,& uno solo intuitu intelligit, erit persectionis infinitae, sed persectio est

suprema virtus, ergo cum sit infinitae persectionis erit & infinitae uirtutis. Nona&ultima ratio haec est si omnis finis esset finitus,aut in finibus procederetur in infinitum,aut daretur circulus,sed consequens est impossibiletergo & antecedens, deueniendum erit itaq; ad infinitum finem, tum ut infinitus vitetur processus,tum etiam ut circulus omnino abolleatur;Hic autem infinitus

finis nil aliud praeterDeumgloriosum esse potest ergo Deus est infinitus finis ergo infiniatae crit uirtutis, nam sicuti a bono non nisi bonum ita ab infinito non nisi infinitum tCui tamen, & hoc notatu dignum) competit infinitum negatiue, non autem priuatiue, F a Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION