Francisci Contareni Thadaei patritii Veneti filii philosophiae, iuris vtr. sacrae theologiae doctoris, De Deo, & de his, quae effluxerunt à Deo, libri tres, cum indice altero capitum, alterum verò rerum, & verborum, quae in opere continentur, ..

발행: 1594년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

12 Deo enim competit illud infinitum quod non habet finem, non autem id,quod natu habere ,& non habet. Deus ital ut satis comprobatum iam esse uidetur est infinite potentiae,& hoc uno secundum aliquos priuatin , quia iacta nequit, reddere im

solutiones Theologorum ad Argumenta Philosophorum , Cap. VI.

AT is superq. philosopho itrum placita , atquea Theologorum sententias de, potentia sium mi motoris recitauimus; N uc uero Theologo. ru ut par est) partes summentes, Opposita a Philosophis algumenta singulis responsionibus de medio tollere Oporici. Quod statim aggredientes,primum eoru soluentes urgens oppositum,duplex esse inm

72쪽

Primis. 23

finitu respondemus: Unum in magnitud, ne,Alterum extra magilitudinem , Demonstratio illa de proportione temporis,& potetia mouentis procedit de potentia infinita in magnitudine , quae proportionatur infinito temporis, cum sit unius determinati generis .s continuae quantitatis, non autem de infinito extra magnitudinem,quod non est pro . portionabile infinito icmporis, ut pote alterius rationis existens : Vel etiam responderi potest,quod Deus ipse, qui est agens uoluntarium; menserat motum illius rei, quae ab

eo mouetur, sicut uult. o

l Ad Secundum respodetur cum philosb. pho in s. phyffcontex. σ3. Infinitum teneae se ex parte materiae esse ignotum, Infinitum autem actuale posse esse cognitum dicet non comprehensium, & isto modo Deus est inonitus,& cognitus,&potest intellectus noster,& anima nostra in intuitiua Dei cognitione felicitari cum eius infinitatem intelligat, aiq.

cognoscat.

Ad Tettium concedimus auctoritatem Philosoph.in xii. Metaph. v. nobis naturalia

73쪽

terinsertum esse nolle entia male disponi,&etiam in Deo nihil esse imperfectum,sed nee ob id sequetur, quod infinitas dicat impetfectionem, imo perscctionem significat, nam

quanto naturae sunt materiae uiciniores, tanto sunt imperfectiores, sed quodlibet finiuisinitam habet distantiam ad materiam, ergo imperfectum,& non nisi quia finitum, ergo finitas dicit imperfectionem & sic opposituesus f. infinitas persectionem significat ι Et

quando dicitur natura respuit infinitum, Respondetur, hoc uerum esse in causis, nem pe non esse dandas infinitas causas, ita ut in illis sequatur processus in infinitum, sed non respuit natura infinitam unam supremam. solam causam, quae sit infinitae uirtutis. Ad Quartum respodetur uel nos loqui de

rebus naturalibus , pro ut sunt coordinatae ad inuicem,uel pro ut coordinatur ad D cusfi pεimo modo sic fiustra est in natura activa potentia naturalis, cui passiua naturalis potentia non correspondeat, si uero res naturales considerentur secundo modo, tunc haec correspondentia non requiritur:; Deus enim

74쪽

gloriosiis est extra ordinem rcrum narum-lium, imo est ille ad quem totus iste ordo naturaliu rerum ordinatusitanqua ad bonuextrinsecum, ut exercitus ad Ducem,secum dum Philosophum xi. metaph.

Ad quintum respondetur, quod ratio facti, seu essectus, uel rei creatae repugnat infinito, nam ex eo ipso quod ex nihilo sit, aliquem patitur desectum,& est in potentia n5 actus purus,& ideo non potest aquari factu primo infinito,ita ut ipsum quoq. sit infinitum: Uel responderi poteriduplex esse ages una cum D. Thoma) in prima parte Summa'.xxv. art. a. aliud univocum, aliud n5uniuocum, Potentia agentis univoci tota

manisestatur in sui effectus productione, sed

potentia agentis non univoci non tota manifestatur in suo effectu; Deus non est agens univocum,& ideo effectus ipsius semper est minosiqua sit eius potentia, & licet nullum producerct effictu, tamenn si propterea Dei potentia esset fustia frustra cnim id esse ducitur quod ad aliquem finem ordinatur,que postea non attingit sed potentia Dei non o dinatur

75쪽

dinatur ad effictum, tanqua ad finem, sed ipsa potius est finis sui effectus. i Ad Sextum respondetur duplex esse distinetum, siue aliquid posse esse distinctum ab aliis dupliciter, uno modo pir aliud sibi adiunctum ut homo distinguitur ab equo noper se ipsu sed per aliud ut pura per rationalitatem ei adiunctam,& hoc vilq oportet esse finitum quia illud adiunctum determinat ipsum ad aliquid : Alio modo aliquid dictiatur esse distinctum ab aliis per se ipsum . sicut est Deus,& hoc distinctum non oportet esse finitum, neq aliquid quod in ipso stignificatur,& proinde Deus Opi Max. dicitur esse

distinctum ab aliis per se ipsum, quia illi aliquid addi est impossibile.

Ad septimum argumentum dicitur, finem perfectionis Deo attribui posse intelligi dupliciter, primo , quod ipse essentialiter sic finis. secundo quod sit denominative finitus,

secundo modo finis est a Deo remouendus,

sed primo modo illi attribui potest. ξ λd octauum respondemus duplex esse infinitum sui diximus in praecedentibus cap.

. Unum

76쪽

unum est infinitum negative dictum, alteruvero priuatuae dictunia i Infinitum negatide est illud quqdno habet finem,=nfinitum uero priuatiue est illud,quod natum est habere finem,sed non habet': Quando itaq; dicitur, Infinitum est partis, & materiae, procedit ra-ὐo illa uti Infinito priuatiue, secus in infinito negative dicto, quod Deo competit, parti uer & materiae non potest conuenir . Et hac eadem distinctione, respondetur 3 Ad nonum,& ultim una argumentum, pro' cedit enim in insanito priuative. Vnde notandum, Infinitum priuatiue dictum in solis quantitatibus exister non autem in Deo.&hoc infinitum priuatiue repugnat simplicitati, non tamen infinitum n gative dictum . Quibus ita de medio sublatis aperti,si me apparet firmissimam,&uerissimam Theologorum esse sententiam de infinitat Diuinae fotcntiae s

77쪽

r H Liber i q

Deum ex nihilo aliquid facere posse Theologorum sen

tentia.

. ..

o C etiam sacri Theologi cotrata Philosophos, & optime asseuerant, quod ex nihilo si quid ipsem facere posse profitentur,sed quoniam hocionaturali uia firmiter non teneri posse c0 minnis censet opinio,ideo quia hoc solum ex fide tenendum , huiusmodi quaestiqnem silentio inuoluemus, tam nam q. disputationem ingredientes necesse esset de mundi laetςrpita, te, uel de eius creatione pertractare , idcirco quia id suo loco in hoc opere discutiemus,et

quia etiam de Creatione in libris G d liciuniuersae naturae sund/men o A nstbis in lucem editis verba secimus , propterea ibi ad secundum librum nosimet pro nunc reserrentes, ad inchoata redibimus: Et cum in finta cap. . huius libri, secundum opinionem

78쪽

Primus. t 2I

nionem philosophorum dixerimus accidemtiaisine subiecto nusquaςxistere ualere, mi- .nime praetermittendum puto &Theologos. & fideles huic opinioni non assentire, imo unanimes totum afferunt oppositum, NatinCoelesti Sacram euio altaris per magistrum Sent: bb. . . dist. ra. ac omnes Doet in accidentia utique remanent sine subiecto ibi enim non est nisi substantia corporis, & sanguinis Dominici, quae quidem talibus accidentib , nepe pondere, sapore,&aliis affici nullo mido potest, remanent tamen ipsa accidentia

ad ritum misterii,&ad fidei suffragium , nec non propter gustum, quod Philosephi sine

fidei lumine no ualet attingere ι Quod si percipere posset, profecto fateretur Dei infinitissimam, neduna infinitam esse uitlute, quod tandem mihi alio medio argumentando deesse ad posse, placet comprobare. In Diuinis ut paret liptud omnes Theo logos j minime' dissert esse a possie , sed Deus est infinitus, Dei essentio est infinita, ergo Deus est infinite potens,ergo DeI potentia est infinitae, Sed non differre in aeternis milii G a e

79쪽

Primus. V

sinius cuna ipse omnium persectionum nobilitatem comprehendat ide eius intellectione, seu cognitione nunc sumus uerba facturi. Per deuiatesqua tenebris oppressi Philosophi errantes amplissimam Dei cognitione omnino negauerunt, & se solum ipsum intelligere,& a se nihil aliud affirmare non dubitauerunt ,& hoc multis quidem mediis coprobare, dc quam plurimis auctoritatibus confirmare contenderunt. Et primo per Auer. in libello de animae beatitudine dicetem, No est alia natura, quae

apprehendat intelligibilia intelligo intelligi.hilia materialia) nisi homo, ergo Deus haec

non cognoscit Sex consequenti se solum intelligit,cum materialia non apprehendat. h. Secundo argumentantur una cum Arist. in xii. Metaph: tex. II.& ibidem cum co-mcntasore . Nobilius non intelligit minus nobile, sed intellectus in actu est nobilistamus,ergo non intelligit se minus nobile, sed Deus est intellectus in actu, ergo si aliud a se intelligeret, uel illud esset nobilius,uel minus nobile,non primo, quia Deus est in eminentissimo

80쪽

Liber

nentissimo gradu nobilissimus, quare' nil eo nobilius esse potest , si secundo ergo auctoritatem Philosophi, & Comentatoris illud non intellistit, & sic habetur intentum, nempe Deum nil aliud a se intelligere. ἰ HTertio desumant arguimentum ex

in3. de anima, com. v. ubi haec asserit, omia

ne intelligens multa intelligit aliqua, quae sui causa ipsius, sed Deus non potest intelliget aliqua, quae sint causa ipsius; lioe erism csset fatuum dicet ergo multa non intelligit, ergo solum se ipsum. Quartam erigunt rationem hoc pacto , Nulla potentia intelligit aliquid extra miniadaequatum obiectum , sed obieetum adaequatum intellectus Diuini est Diuina esseniatia, ergo extra diuinam essentianti nil aliud Deus intelligit, & sic nil aliud a se : probant maiorems prop6sitionem cetemplo uisua

potentiae, quae cum adaequatum habeat obiectum, scitrat colorem, non uidet aliud nisi coloratum,ergo intellectus diuinus cum Habeat obiectum adaequatum, nempe diuina

essentiam, no intelliget aliud, nisi ipsammet

SEARCH

MENU NAVIGATION