Exegesis in epistolam divi Pauli ad Colossenses juxta textum Graecum et vulgatam editionem instituta a sacerdote J. Borlini

발행: 1854년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

α 30. vulgata. M Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et

crescentes in scientia Dei: Graecus textus ad literam. M Ambulare vos digne Domino in omnem placentiam, in omni opere bono fructificantes, et Crescentes cogniti ne Dei, MPetit 2, operationem virtutis. Ambulam Mos

digne Domino in Omnem Plac ntiam. VOX περι-

πατησαι ambulare ex usu loqnendi biblico sibi vult vivere, Vitam agere; proinde ambularo digno Domino in Omncm placesntiam nihil aliud est, quam ita vitam ducere, ut Deo per Omuia placeamus, et quasi fideles et dociles servi Dei, ejus, quasi summi nostri Domini, voluntatem et placitum in omnibus expleamus. Phrasis Apostolica περιπατῆσαι του κυρι Ου ambulare digno Domino, Vel digno oocationes ut ad Ephes. C. IV. v. f., Vel digno FPangolio ut ad Philip. C. I. V. 27., significat vivere, sicut decet Christi fideles et discipulos, qui ad aeternam haereditatem vocati sunt. Quomodo autem Dei voluntatem explemus, quomodo digne Deo ambulamus p In omni vera bono fructifcantos, idest de minori hono ad ulterius nitentes, de virtute in virtutem, de persectione in persectionem progredientes; et cresccntes agnitiones Dei, idest proficientes in notitia rerum caelestium, mysteriorum fidei, aliarumque

22쪽

veritatum, quae Christianam constituunt religio

nem.

p. 11. vulgata. - In omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio, nTextus graecus ad literam. - Ιn omni robore valescentes secundum potentiam gloriae ejus ad omnem patientiam et longanimitatem Cum gam dio, MIn omni robore Malescentes. Vulgata vertit: in omni Mirtutes confoetati. Erasmus et uente-Nius: omni robore corroborati. Verum participium δυναμούμενοι respondens praecedentibus καρποφορουντες, αὐξανόμενοι, et Sequenti ε αρι 'οῖντες,

non praeteriti, sed praesentis temporis est . . Petit 3 sortitudinem, qua tentationibus resistant, idcirco dicit: in omni robore Ma&SCEN-tos, id est oro, ut contra tentationes magna virtute corroboremini. Hoc autem robur et sortitudo est essectus potentiae Dei in vobis, unde assidit secundum Motentiam glorias Gus, quae est phrasis hebraica et sibi vult sociandum gloriosam Mol insignom Potestatem ejus. Potestas autem Dei dicitur gloriosa et illustris, quia relucet et glorificatur in sortitudine et patientia Christianorum, veluti causa in effectu. Ad omnem Patientiam et longanimitates nciam gaudio. Rursus indicatur effectus potentiae Dei in hominibus. quae sola constantem Maticn-

23쪽

tiam et longanimitatem Nobis conferre potest, qua non Patienter Solum, Verum etiam cum gaudio hilariter quaelibet tristia et adversa seramus, in quo proprie consistit apex et Persectio patientiae et longanimitatis. - Vocabulum υπομονῆ a praepositione sero et praeterito Ionico verbi μένω manco sibi Vult Proprie sustinentiam, tolctrantiam: Et VOX μακροθυμι α a μακρος longias et Θυριὸς animustindicat Proprie longanimitatem. Graeci interpretes s τομονὴν a μακροθυμία in eo

distinguunt, quia prior est ad eos, qui seris sunt, quosque ulcisci dissicile sit; posterior vero est ad illos, qui nobiscum versantur, de quibus Propterea vindictam sumere facili ratione possemuS. M. 12.- Gratias agentes Patri, qui secit nos dignos in partem sortis Sanctorum in lumine, se Gratias agit Deo pro beneficiis fidelibus omnibus collatis: gratias agentes Patri, qui fecit nos dignos, scilicet qui nos sine nostris meritis, imo prorsus indignos, Sola sua gratia prae multis, quos juxta propriam ipsorum voluntatem ire dimisit, dignos essecit, qui in sanctorum haereditatem veniremus.

Verbum ι κανώω sibi vult proprie idoneum reddo, atque ita reapse Vertitur a Vulgata II. ad

Cor. C. III. V. 6., ος καὐ ι κανακτεν ηριας διακονους

καινῆς διο, κης qui et idoneos nos fecit ministros Nooi Testamcnti. - Animadvertimus tamen, VO-cabulum ι'κανο ς, ex quo deductum est ἰκανδαρ, in

24쪽

4 25siguificatione dignus in N. Foedere frequenter occurrere, ita Matth. c. III. V. 11., MarC. c. I. V. T. , Luc. C. III. V. 16. , ubi reserunt Ioannis Baptistae verba: - cujus non sum ι κανος dignus solvere corrigia calceamentorum B; pro quo Joan. C. I. v. 27. legitur quod proprie dignum significat. Ita rursus Matth. c. VIII., et Luc..C. VII., ubi adducuntur centurionis verba: μ Domine, non sum ἰκανος lignus, ut intres sub tectum meum. MCum igitur verbum ἰκανος et ἱκανοω juxta usum loquendi biblicum utroque modo verti possit, cumque in hoc loco significatio dignos fac re melius convelliat, eam propterea alteri praeserendam putamus. In Partem sortis sanctorum in lumine, id est Deus nos retulit in participationem haereditatis sanctorum: haec autem haereditas sita est in regno Dei, quod non est regnum tenebrarum, sed lucis, unde addit in liamines. Vocabulum κληρος sors significat primum Conditionem, statum, qui cuilibet sorte vel sortuito obtingit, ut vulgo dicitur: haec est sors, haec est conditio mea. Ita legitur in Psal. XXX. v. 16.:- in manibus tuis sortes meaeis, id e fit Casus, vicissitudo, status rerum mearum non a sortuna, sed certa tua providentia ac gubernatione, o D mine, reguntur. - Tali significatione potest hic accipi vocabulum κλῆγος, et sensus erit: Qui rambis contulit conditionem, statum Sanctorum, qui nos in sanctorum album retulit. - Secundo et

frequentius κλ os iudicat haereditatem ea quidem

25쪽

de causa, quia antiquitus haereditates inter haeredes sorte dividi solebant. - Hinc sors erat portio haereditaria, quae cuique sorte obtingehat. Multo autem magis Sanctorum haereditas dicitur κληρος sors, cum nulli hominum ad eam praecedens jus habeant, sed sine merito, gratis et quasi sortito hominibus conseratur ex mera Dei misericordia et liberalitate. Per hujusmodi versiculum eorum excluditur error, qui asgerunt, gratiae dona pro meritis dari,

Deumque non indignis, sed dignis tantummodo suam gratiam elargiri. - Reapse si quidquid habes excellentiae ac dignitatis, hoc totum juxta Apostolum tibi contulit Deus, non tuis meritis igitur, sed divinae dumtaxat gratiae totum est tribuendum. Unde verissima Tridentina Synodus sess. VI. c. XVI. decrevit: μ cujus Domini) tanta

est erga omnes homines honitas, ut eorum velitvsse merita, quae sunt ip8ius dona. p. 13.

o Qui eripuit nos de potestato tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae se

Qui eripuit nos de potesta ict tenebrarum. liberavit nos a daemone tenebrarum principe, de nocte ethnicae superstitionis, de errore atque pec

cato.

Et transtulit in rcgnum Filii disectionis suae: et transtulit in Ecclesiam. quae est regnum

dilecti Filii sui. - Phrasis Filius dilectionis suac

26쪽

cst hebrauimus, quo genitivus loco epitheti ponitur, et sibi vult Filium dilectum. M. 1 4. Vulgata. - In quo habemus redemptionem per

sanguinem ejus, remissionem peccatorum: BGraecus textus ad literam. - Ιn quo habemus redemptioriem, remiSSionem peccatorum. Quamplura graeca exemplaria, quibus annu-uut Biblia Clementina, post ρα orto legia ut διατοθ ωματος αυτου rcdemptioncm Por sanguinEm GuS, remissioncm Peccatorum. Ceterum merito a criticis dubitatur, an illud additamentum adtextum pertineat, cum neque apud Ambrosianum, neque apud alios sive vetustiores sive recentiores Latinos interpretes, neque apud Chrysostomum aut Theophylacium inveniatur. Videtur potius huc transcriptum suisse ex cap. I. V. T. ad Ephes., ubi eadem omnino verba occurrunti Ostendit in hoc versu Paulu8, qua ratione epotestate tenebrarum erepti in regnum lucis transserimur. Christus humanam carnem ΒεSumenS, sacrificium pro nobis lactus, e daemonis servitute nos liberavit per mortem et passiouem εuam, qua Peccatorum remissionem, et Dei reconciliationem nobis promeruit. M. 15.

u Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus

omnis creaturae, n

ut est imago Dci. Imago, ut revera talis

27쪽

28 appellari possit. quatuor praeseserre debet: ιὶ ut ab exemplari suo deducatur, 2 ut distinguatur ab eodem, 3ὶ ut eidem similis sit, idemque 4

repraesentet. Filius sive Christus imago Patris a Paulo vocatur, et reapse omnia in εe habet, ut vera Patris imago nuncupari possit. Et sane Christus divinam substantiam a Patre accipit, ideoque a Patre procedit: quatenus autem substantiam a Patre accipit, ab eodem distinguitur: quatenus

vero essentiam omnino eamdem cum Patre habet. illi non modo similis, sed etiam aequalis est

et consubstantialis, eumque per Omnia reprae-

sontat.

Attamen non solum quoad divinam naturam Christus appellari potest imago Patris, Verum tiam ratione habita ad Mediatoris ossicium, Cujus ossicii pars praecipua est, ut Patrem manifestet. Manifestavit autem Patrem Christus suis operibus et dictis, quibus Dei sanctitas, sapientia, bonitas et potestas luculenter hominibus innotuit. Inoisihil in Deum vocat Apostolus, vel ex eo quod Deus invisibilis est hominibus in hac vita, vel quia titillus creatus intellectus divinam essentiam comprehendere, et penitus introspicere

potest. Primogenitus omnis croaturae. Ergo, dicunt

Ariani, Christus est creatura, neque super alia creata positus est nisi vel ordinis vel temporis Praecellentia. Primogenitus enim inter fratres et sorores ille dicitur, qui ante omnes fratres et fiorOves genitus est, Sive qui primus est frater.

28쪽

Sρd velim animadvertant haeretici superius citati, non dici hic csristum πραποκτιστον Primo Croia tum , sed πρωτοτοκον primo genitiam: generatio ergo Filio convenit, creatio vero creaturis; quanto igitur divina generatio excellit creationem, tantia Filius creaturas excellit. Praeterea versu Sequenti Christus dicitur artifex omnis creaturae, et

in Evaugelio Ioannis c. I. legitur, nihil sine ipso

factum esse: si igitur Christus factus esset, esset creatura; tunc aliquid creatum existeret, quod existentiae εuae rationem a Verbo seu Christo non repeteret; et Paulus propterea aC Joannes contrari iam affirmantes vel mendacium vel errorem protulisserat, quod in auctoribus divinitus inspuratis absurdum est. - Per verba igitur Primogenitus Omnis creaturus debemus intelligere genitiam ante Omness Creaturas quae ita terpretatio confirmatur ex eo, quod Ecclesiastici c. XXIV. v. 5. idem Dei Filius sub nomine Sapientiae vocat se ρrimogenitum ante omnem Creaturam. Quemadmodum vero una cum Creaturis tempus

incepit, idcirco si Christus genitus est ante omnes Creaturas, genitus est etiam ante tempus, id est ab aeterno; ideoque hisce verbis Paulus Verbi seu christi aeternitatem praedicat. - Vel πρωτο,οκος in hoc loco sumitur pro κυρίcit Domino creaturarum. Reapse in Scripturis primogeniti nomen frequenter usurpatur pro iis, quae supereminent, et caeteris excellunt, ita Psal. θ8. v. 28. dicitur Primogenitus regum, id est Super Omnes reges eminens: - Primogenitum ponam illum, excelsum

29쪽

prae regibus terrae. in In Job. c. XVlli. v. l3 Primogenitus mortis ille dicitur. qui morti pra est et imperat; et in Apocali Psi c. I. F. 5. Pr,mogenitus mortuorum appellatur ille, qui primus et soliis propria virtute et non ultra moriturus resurrexit. Hoc posito, si in hac signi licatione vocem ηραποτοκος sumimus in hoc Panti loco,

J. Christi divinitatem pariter colligimus; qui mnim absoluto in omnes creaturas gaudet dominio et potestate, nullus alius esse potest, nisi Deus. M. 16.

vulgata. - Quoniam tu ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive Principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso Creata sunt: MGraecus textus ad literam. - Quoniam in ipso Creata sunt omnia, quae in Caelis, et quae super terram, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, Om- . nia per ipsum et in ip8um- creata sunt. ΜΕxponit hic sacer auctor, qua de causa Chri tus sit primogenitus omnis Crcaturae, quia Deus omnia sive Caelestia sive terrena, visibilia aeque ac invisibilia per Christum et in Christum creavit. Visibilia et in is ibilia, corporea scilicet et incorporea, cum quidquid corporeum est, aliquomodo corporeis oculis videri, substantiae vero corporis eX pertes nullo corporeo sensu percipi possint. - Docebant platonici, Simon Magus, Me-

30쪽

nander, Saturninus, aliique Simonis assectae, Deum creasse Angelos, Angelos vero cotididisse homines et mundulii. Contra hos docet Apostolus, tam incomporea quam corporea, id est tam Angelos quam homines et mundum a Filio aeque ac a Patre

creatos fuisse. - Εnumerat postea Paulus .varios Angelorum ordines dicens: sise throni, sives dominationes, si1- Principatus, stys Potcstates, quod et praestitit ad Ephes. c. I. v. 21. Qua autem ratione haec nomina certis Angelorum ordinibus tribuantur, et num Angelorum olasses eum inter se ordinem habeant, quo hic numerantur, auquo ad Ephesios recensentur, Cextant antiqui, praesertim Dionysius in caelosti hioriarchia, Gregini ius M. in homilia XXXIV su or Eoang., et d. Τhomas Aquinas; at uihil adhuc certi statui

potuit. Iomnia ρcr ipsum et in Usum Crcata Sunt.

Ne quis aliquam exceptionem fingeret, hic omnia comprehendit Apostolus caelestia et terrena,

corporea et incorporea. Deus omnia creaVit per Christum, tamquam causam efficientem, et in Christum, tamquam causam finalem, hoc est ad ipsius gloriam, ut nimirum tu omnia creata suum Christus imperium eXerceat. p. 17. Vulgata. - Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso conStant. NGraecus toxius ad literam. 1 Et ipse est ante omnia, eι omnia in ipso conStant. D

SEARCH

MENU NAVIGATION