Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi Ontologia, Cosmologia

발행: 1861년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quae unius l8ntum Personae est propria, non aliarum. Adeoque non licebit coneludere: in quocumque est essentia divina, in eo

. De distinetione 224. Identitati distinctio opponitur, ut exclusio illius: ae propterea describere illam licebit 216): earentiam aliquam unitatis inter plura. Animadvertere in primis necesse est, has voces: distinctio, disserentia, diversitas, promiscue ut plurimum usurpari: nihilominus si pressius accipiantur, disserentia aliquid addere videtur supra distinctionem, et diversitas supra disserentiam; omnino, quidquid sit de vocibus, in rebus ipsis discrimen aliquod in

venitur.

225. Distinetio igitur potest vel absolute diei vel cum addito. Distinctio absolute dicta opponitur unitati 98 et identilati

logicae 216); estque negatio esse relotivi, seu negatis unius respectu alterius, in eo simpliciter posita, quod unum non sit aliud. Haec proprium sibi fecit distinetionis nomen, vel etiam appellatur distinctio numerica. Hine colliges distinetionem hanc absolute dietam non dinserre a divisione quae multitudinem constituit 98). Notandum tamen divisionem dupliciter et ipsam accipi: t.' enim significare pol est quod duo vel plura habeant esse divisim, ita ut esse unius non Sit esse alterius; et hoc paeto divisio coineidit cum distinctione: 2.' significare potest statum quemdam Seu modum essendi duorum vel plurium, quatenus neXu aliquo quo eoniungi possent non eoniunguntur; et hoc pacto divisio idem est ac separatio, neque unitati amplius aut identitati, sed unitioni opponitur. Idcirco in definitione unitatis indivisio potius quam indistinetio ponitur, quia multa etiamsi distincta , si tamen sint unita, Sub hoc respectu unum constituunt 95).226. Distinctio cum addito non modo significat unum non esse aliud, sed insuper vel essentiam vel qualitatem vel quantitatem unius non esse essentiam, qualitatem, quantitatem Blierius. Distinctio quoad essentiam identitoti essentiali sit 8, 1.') op ponitur. Dicitur proprie disserentia, si et unum ei alterum quae specie distincta sunt sub eodem genere contineantur; diversitas, si ne in genere quidem proximo eonVeniant.

102쪽

LIBER SECENDUS CAPUT IV.

ae dieitur dissimilitudo vel etiam disserentia. Distinctio tandem quoad quantitatem opponitur aequalitasi, ac dicitur inaequalitas. Huc pertinent relationes maioris et minoris. item denominationes multipli et partis aliquoiae.

ARTICULES IV.

De distinctione reali 227. Distinetio absolute dicta σ25 , de qua tantum agendum est, dividitur in distinetionem realem et distinctionem rationis. Distinetio realis est curentia unitatis inter plura obieeta. Τalis est individui distinctio ab individuo. Convenit cum diversitate obieetiva, de qua in Logica L. 54 aetum est.228. Est autem 1.' adaequata vel inadaequata. Adaequata, quam dicunt quoque geeundum totum esse, est inier ea quorum unum cum altero secundum nullam sui partem logica identitate

eonvenit, ita ut nihil quod ad primi esse pertinet, possit de aliqua re, quae ad esse alterius pertineat, in individuo assirmari 217, 5.'). Sic homo ab homine, lapis ab arbore distinguitur. Inadaequata inter ea est quae secundum aliquid sunt ingiee identiea, secundum aliquid non sunt. Hoc pacto totum a parte distinguitur; nam totum importat plus quam pars.

absolutam, vel realissimam, Vel realem maiorem; alia realis modulis creatis minor . Postrema haec versatur inter substantiam eiusque modificationes quae salva essentia possunt esse vel abesse 171), ut v. gr. inter mentem et aetum amrmandi, inter. Planetam eiusque motum. De hac suis locis agemus. Prima illa omnem aliam realem distinctionem complectitur.

alia dicitur positiva, alia negativa. Illa intercedit inter res positiVas ae reales, ut v. gr. inter Petrum et Paulum; haec interens et non-ens, ut inter lucem et tenebras, aut inter non entia diversa, ut caecitatem inter et surditatem. 229. PstoposiTio I. Realis origo unius ab altero distinetionis realis semper indicium est. Realis autem unius ab altero separabilitas ιune est huius distinctionis indicium certum, quum utrumque simul smaratum ab altero eaesistere pote3ι. Duo haec sunt praeeipua realis distinctionis indieia

103쪽

ONTOLOGIA

Iam t.' quod altinet ad realem unius ab altero originem, res plane liquet. Nihil enim potest a seipso originem ducere. Hoc argumento cognoscimus tres divinas Personas re distingui inter se, quia relationibus originis distinguuntur. Idipsum 2. ' dicendum de mutua separabilitate ; quum nempe

utrumque simul alisque reali cum altero unitione actu exsi- Stere potest; quemadmodum V. gr. anima hominis eiusque eorpus possunt exsistere separata. Ratio quoque huius indicii est manifesta. Si enim duo separata manent, necesse est UnUm non esse alterum: nihil enim potest a seipso seiungi, sed solum ab alio quod non sit ipsum. 250. Nota lamen I.' Quum separabilitas duorum mutua non eSt, quum nempe unum tantummodo sine altero in rerum natura manet, disiicile est ex sola hac separabilitate dignoscere, utrum illa duo -realiter an vero ratione distinguantur. Etenim v. gr. bruti corpus sine eiusdem anima in rerum natura manet, et haec duo realiter distinguuntur: e contrario quantitas manet

post sublatam alterius quantitatis additione siguram quam prius habebat; itemque sundamentum similitudinis manet, licet similitudo cesset sublato iermino; nihilominus nec figura a quantitate, nee similitudo a suo sundamento realiter distinguitur. Igitur separabilitas hace non potest haberi tamquam realis distinetionis indietum indubium. Sed de hoc alibi. Nota 2.' quamvis separabilitas mutua et simultanea 229, 2.')unius ab altero distinetionis realis sit evidens indicium, non tamen vicissim a distinctione reali posse concludi ad separabili-lalem, aut e contrario ab inseparabilitate hac ad identitatem. Etenim tres divinae personae sunt inter se realiter distinet ne,

nee lamen separabiles.

ARTICULUS V.

De distinetione rationis 25 l. Distinctio rationis est earentia unitatis inter plures Pon- emtus eiusdem rei: seu aliis verbis, rei unius multiplicitas prout is ubest mentis eonceptibus. Haec igitur distinctio non est in re, sed p0nitur a mente quos escumque per plures conceptus rem attingit. Hoc enim eognoseendi modo sit ut obieetum, in stulti realitatis unum, multiplicitatem quamdam in statu ideali adquirat. Ut V. gr. quum hominem considero ut substantiam, ut ani- Dissili sed by Cooste

104쪽

mat, ui rationale, ut creaturam; vel Deum ut sapientem, ut iustum, ut immensum etc. Idcirco distinctio haec rationis esse dieitur. 252. Duplex est distinctio rationis: ulteram voeant distinctionem pure mentalem, Veteres V ubant rationis ratiocinantis: ulterum cum fundamento in re, et veteri Vocabulo rationis να- ιiocinatae. Prima fit a ratione, quum rem exprimit pluribus conceptibus, sed non diversis: in quo potius repetit conceptum Unum, Unoque tamquam pluribus utitur, quam rem unum in plures conceptus dividat. Hac distinctione mens utitur, quum ideae desinii idesinitionem applicat, dicens v. gr. homo est animal rationale: ei generatim quum aliquid de seipso enunciat, vel quum aliquid ut sibi ipsi identicum concipit. Altera fit a ratione, quum rem unam eamdemque pluribus conceptibus iisdemque diversis exprimit. illi autem coneeptus , diversi sunt qui, ut in Logi ea traditum est L. 54, 35 , non iisdem notis constant; et consequenter qui definitione disserunt. linquum in simplicissima Dei essentia iustitiam a sapientia distinguimus, vel in homine animal a rationali, distinctione utimur rationis; quia iustitia et sapientia, animal item et rationale sunt diversi conceptus; tamen in Deo iustitia et sapientia non sunt duo habitus distincti, sed ipsa eius essentia; itemque animal quod est in homine, a rationali quod in eodem est re non dissert. 255. Ex his apparet ' multiplices conceptus quibus distinelio

haec continetur esse omnes praecisivos, qui nempe quamVis un3m eamdemque essentiam exprimant, non tamen totum id quod in illa est repraesentant; adeoque esse omnes conceptus incomple-los. Unde distinctio rationis ratiocinatae definiri quoque solet hoc paelo: distinetis quae sit ab intellectu rem cognoscente per plures conceptus praecisivos et incompletos. 2.' Distinetionem hane illam ipsam esse quam alio nomine dicunt formalem. Ea enim formaliter distingui dicuntur, quae definitione disserunt; nam ratio formalis idem est ac desinitio. Rectius tamen appellabitur pure formulis, ne confundatur eum distinctione formuli, quam dicunt ex natura rei, quam infra resietemuS. 254. Pgopostrio II. Ratio qua sit ut una eademque res pluribus ac diversis conceptibus percipiatur, tum in intellectus imperfectione, tum in Meciorum perfectione 3ita eSt.

105쪽

ONTOLOGIA

Primo in intellectus imperfectione. Noster enim intellectus lotam rei intelligibilitatem unico conceptu exhaurire nequit, sed solum paullatim ac per plures incompletas perceptiones res cognoscit, easque, ut iam unimadvertimus 46,154 , per conceptus indeterminatos externasque earum asseetiones et esseetus qui ab iis dimanant. Accedit quod plura obiecta non intuitive, sed divinando tantummodo, atque ex obieetis iam cognitis ratiocinando, eo ipere possumus. Atque inde iam patet quomodo realitas in

se una variis coneeptibus repraesentetur.

235. Secundo: huic pluralitati ac varietati conceptuum saepe ipsa rerum persectio fundamentum praebet his sere modis. t.' Varietate statuum in quibus res est vel esse potest. Hoc pacto, ut supra dictum est, personam a substantia distingui

2.' Diversitate relationum quibus eadem entitas fundamentum . praebet, ut sunt a) varietas effectuum quos una eademque vis producit: ita in calore distinguimus vim exsiccandi, liquefaciendi aut obdurandi, vitam vegetalem fovendi etc. b) similitudines ei dissimilitudines, quas cum ullis rebus eadem res habet: exinde genera et disserentiae: o relutiones logicae; ita eumdem hominem considero ut ci-Vem, ut dominum, ut subditum, ut cognitum etc. Tertio eminentia perseetionis unius quae aequivaleat pluribus perseetionibus, quae in inferioribus naturis dispersae sunt vel realiter distinctae; tunc praesertim quum ad harum inferiorum persectionum similitudinem superioris illius ideam efformare co- Damur. Hinc est quod in Deo plura attributa pluresque operationes distinguimus, ut suo loco susius declarabitur. In hoc po- Si remo casu distinctio rationis v ari quoque solet virtualis.

ARTICULUS VI.

. ' Utrum aliud praeterea siι distinctionis genus 236. PRopositio III. Praeter distinetionem realem et rationis modo descriptas, nulla alia distinetio quae media sit assiquari

Etenim nihil prorsus medium esse potest inter distinctionem dependentem ab intellectu, et distinctionem ab eo independentem. Iam distinctio quae ab intelleetu est independens realis est;

106쪽

quidquid enim habet esse independenter ab intellectu reale est. Distinctio vero quae ab intellectu est dependens, distinctio est rationis. Praeterea inter unum et multa nihil datur medium, nisi nihilum: ens enim adaequale dividitur in unum et multa 100, 4.'b . Quaecumque igitur nos distincia concipimus vel sunt realiter unum vel realiter multa. Si sunt realiter unum, distinguuntur ratione; si sunt realiter multa-re distinguuntur. Ergo praeter haec duo distinctionum genero, nullum aliud datur. 257. Nihilominus acuit quidam seu theologi seu philosophimediam hanc distinctionem invenisse sibi visi sunt; ex quo clamosissimaq olim .in Scholis contentiones excitatae. De quaestione huc nonnihil innuere necessarium nobis videtur. Si quis tamen a subtilioribus hisce disquisitionibus, tamquam a vepribus ne Sentibus, refugere Sentiui animum, is tria quatuorve solia placide evolvat, et iritam magis viam reperiet. Tota haec quaestio respicit attributa entis essentialia, quae ens individuum constituunt ne realiter unum. Ea voeari quoque Solebant gradus metaphysici, quia dum analysim instituimus, a magis particularibus constitutivis, quasi per quosdam gradus, ad magis universalia ascendimus. Τules gradus sunt v. gr. in Petro, homo, animal, Vi Vens, corpus, substantia, ens et praedicatu disserentialia quae genera superiora ad inferiora contrahunt L. 42, 5.') et speciem ad individuum. Qui gradus dicuntur metaphysici, quia sunt parteS entis non physicae sed metophysicae. Est igitur quaestio de distinctione quae inter huiusmodi essentialia praedicata intercedit. 258. Primo Seotus, seu potius scotistae, nam de Seoto quidam dubitant, opinati sunt inter haec attributa intercedere distinetionem reali illa quam omnes recipiunt minorem, sed maiorem distinctione rationis; eamque appellarunt formalem eae naturaret; ceteri dueto ub auctoribus nomine, scolisticam. Dividebant igitur distinctionem obiectivam et ex natura rei, in absolute realem ei formalem. Illam haberi aiebant inter rem et rem, videlicet vel inter subiectum et subieetum, vel inter subiecium et formam ab eo separabilem; hanc vero non inter res, sed inter rei unius eiusdemque formalitates, quae ipsorum vox est. Formalitatum vero nomine intelligunt essentialia predicata eiusdem rei vel individui, quae diversimode desiniantur. IIae formalitates iuxta tros auctores, ita sunt Poniunctae, ut ne divinitus quidem separari possint, immo plane identificanturne rem constituunt vere unam; nihilominus ultera de altera ne Dissili ed by Coosl

107쪽

gari potest; alteri quatenus tali quaedam eonveniunt, ulteri quatenus loli nequaquam; adeoque actu distinguuntur obiective, ex natura rei et ante omnem intellectus operationem. Hanc distinetionem reiicimus sequenti propositione. 259. PstoposiTio IV. Distinctio formalis eae natura rei non ratadmittenda. Nam t.' Id non est admittendum cuius nulla necessitas, quodque ad res ereatas mysteria ipsa divina transfert sine necessitate. Sed talis est distinctio scotistarum. M Nulla eius est necessitas. Ei enim, ut iam eonStare potest

ex modo dieiis 254) ei ex dietis in Logica L. 57). gradus illi

metophysidi et quaecumque ad eos pertinent aut de iis quaeri POSSUnt, Optime explicantur per solam rationis distinctionem; quod et infra melius patebit. . b) Id quod in venerando divinae Trinitatis mysterio maximeni duum est atque humanum vincens intelleetum, in rebus Omnibus reperiunt seolisiae. Est enim in hoc eius mysterii nrduitas, quod Paternitas v. gr. quae secundum rem a divina essentia indistincta est, realiter tamen a filiatione distinguatur, quae quidem re est eadem essentia divina. Sed admissa distinctione formali, rationale v. gr. Platonis re ipsa est animal; animal autem est principium sentiendi; et nihilominus rationale Platonis secundum rem et ex rei natura non est principium sentiendi.

dum neeessario erit ea realiter distingui; id quod seotistae negant, quia maxime absurdum; sed negant immerito. Etenim si animul et rationale petu et ex rei natura distinguuntur citraque mentis operationem, iam sunt realiter duo, quorum unum re liter non est ullud, quorum unum negari potest ac debet de alio. Ergo sunt realiter distincta. In hoc enim ponimus omnes realem distinctionem, quod unum non sit secundum rem aliud, quod esse unius non sit esse alterius. Si vero dieant hanc esse formalem non realem distinetionem, in primis nomen diversum, praesertim si ad arbitrium impositum sit, rem diversam non facit, nec realis distinctionis mutat coneeptum. Deinde quaerimus; identitas formalis v. gr. inter hominem et animal rationaleeSi ne vera ac realis unitas Ita sanie. Ergo distinctio formalis, quae formali identitati opponitur, erii. vera ac realis distinctio.

rei non distinguitur, iam nulla Platonis essentialia praedicala ex natura rei inter se distinguuntur. Consequentia legitima est ex

108쪽

paritate rationis, ac de ipsa adversarii non dubitant. Sed naturam Platonis a sua individuatione non distingui ex naturs rei

iam in primo libro egensum est 110,11 l). Ergo.

.' Noto tandem theoriam hane, si ad divina attributa et ad distinctionem divinarum Personarum ab essentia transseratur, nimiam habere assinitatem cum errore Gilberti Porretani a Con-eilio Rhemensi damnato. Asserebat enim Gilbertus naturam divinam Deum non esse, sed formam qua Deus eSt: quemadmodum humanitas homo non est, sed sorma qua est homo; item sapientiam, aeternitatem ete. 240. Ad eamdem quaestionem solvendam distinctionem virtualem intrinsecum in medium. attulere quidam Τhomistae. Distinctio autem virtualis, si in genere accipiatur, idem est ac aequivalentia distinetionis; quae tunc locum babet, quum una eademque res multis distinctis aequivalet. Porro haberi aequivalentiam huiusmodi hoc sensu, quod una eydemque cauSSa cauSSarum diversarum producat essectus, vel una eademque persectio persectiones diversorum entium in se contineat, hoc extra Omnem

prorsus dubitationem est positum 255).241. Sed non in his posita est distinetio virtualis Thomistarum. Putant ipsi aequivalentiam distinctionis eousque procedere in rebus, ut res una eademque vi distinctionis huius ae citra omnem intelleetus operationem capacitate polleat suscipiendi sine contradictione praedicata intrinseca ex se contradictoria, perinde ac si realis in illa duorum aut plurium adesset distinetio. Ita ut quemadmodum realis distinctio esticit, ut binis rebus praedicata contradictoria attribui possint, V. gr. quum dicimus: animal vivit; lapis non vivit; sic virtualis ope distinctionis circa subiectum unum idemque idipsum fieri liceat ; ut V. gr. dicatur: animal quod est in homine est leoni simile; rationale non est leoni simile; perinde ac si animal et rationale duo subiectularent vere distincta. 242. Patet hinc t.' desinitio distinctionis virtualis intrinsecae.

Est nempe eapacitas rei unius antevertens omnem intelleclus operationem ad suscipienda sine eontradictione praedicata intrinseca eae se contradictoria.

Patet 2.' in quo disserat distinctio haec virtualis a formaliscotistarum. Virtualis enim distinctio actualis non est, nec multiplicitatem ullam actualem in obiecio ponti, quemadmodum κο- tistarum distinctio. Conveniunt tamen in hoc, quod utraque obiectum in Se unum attributorum sibi contradicentium capax esticiat.

109쪽

ONTOLOGIA

Patet 5.' in quo disserat virtualis distinetio a distinctione rationis ratiocinatae. Qui enim hanc admittunt, hoc unum ponunt, posse videlicet unum idemque obiectum ex parte cognosci cognitione clara, ex parte cognitione obscura; posse item abStractionis ope rationes obiectivas, quas pluribus incompletis cognitionibus deprehenderimus, unam sine altera cogitari: Sed negant prorsus obiectum, prouti multiplici hac cognitione attingitur, eontradictoria praedicata recipere posse; id quod in his quae sequuntur adhuc explicabitur. 245. PRoposiTio V. Distinetis virtualis intrinseca, in rebu/3allem creatis, nulla eδι.

Dico in rebus saltem creatis; etenim utrum distinetio haec admittenda sit inter essentiam divinam et divinae Trinitatis personas, disputatio theologica est, quae ad nos non pertinet. Non esse autem admittendam in rebus creatis probari potesti.' argumento allato contra formalem distinetionem primo lο-

244. 2.' Repugnat aliquid esse simul et non esse, non Solumsbsolute, sed etiam relative 52). Sed si virtualis distinctio recipiatur, hoc profecto contingere dicendum erit. Ea enim distinetione recepta, hae propositiones v. gr. tam tuum Verae 3 parte rei et citra intellectus operationem recipiuntur: Animal hominis eει Secundum rem idem ae rationale - Animal hominis esια parte rei principium sentiendi - Rationale non est a parte rei prineipium sentiendi. Quid iam importat haec tertia propositio ' Proseein rationale obiective, actu, realiter distingui a principio sentiendi. Unum enim non esse aliud ei quidem a parieret hoc tandem significat: unum ab alio obiective distingui. Sed ex prima propositionc rationale non distinguitur obiective ab animali, et ex secunda animal non distinguitur obiective a principio sentiendi. Ergo si tres istae propositiones admittantur, concedendum est rationale obiective distingui simul ac non distinguia principio sentiendi. 245. Obiiciunt illico divina mysteria. Essentia divina, inquiunt, communicatur Verbo: paternitas divitis non communicatur. Et nihilominus Paternitas est essentiu divina. Omissis ceteris, respondeo nullam esse paritatem. Etenim eS- sentia divina communis est pluribus realiter distinctis; adeoque, ut Theologi loquuntur, distinguitur a Paternitate distinctione reali in tertio. At in rebus creatis disi inelio haec non admittitur ob adversariis, immo communiter in rebus finitis repugnare existi

110쪽

matur. Idcirco tres illae de natura divina propositiones nullam eontinent contradictionem: sed non ita propositiones allatae in

argumento.

246. d.' Demum virtualis isthaec distinctio a) ratiocinii vim enervat, et Hllogismi sormam plane destruit. Quid enim evidemtius, quam consequentia in ratiocinio isto: Omne animal est principium sentiendi. Aliquod rationale est animal. Ergo aliquod rationale est principium sentiendi ' Τamen virtualis distinctionis

SectatoreS, concessa maiore ne minore, consequentiam negabunt,

quia animalitas et rationalitas sunt hominis virtualitates, ut ipsi aiunt, diversae. Idemque continget in aliis ratiociniis innumeris. b) Omnibus absurditatibus viam aperit. Poterit enim duplex contradietoria propositio ex aequo defendi, dummodo virtualis distinctio aliqua supponatur. 'e Immo viriualis distinctio in ipsa definitione sua absurdum continere videtur. Quid enim magis absurdum, quam subiectum duo contradictoria in se coniungens sine actuali in seipso ne vera distinetione Mirandum ergo non est commentitium huiusmodi distinctionem ab omnibus scholis et a plurimis quoque thom istis suisse

rei tam .

247. PaoposiTio VI. Distinetio inter essentialia praedieata est mera distinctio rationis. Etenim essentialia haec praedicata l.' non distinguuntur actuante intelleetus operationem : non enim distinguuntur realiter, ut manifestum est; tum quia nullum indicium est aut necessitas distinctionis huiusmodi; tum quia quodlibet ex iis, ut est in statu reali ac concreto, cum veritate de aliis assirmatur: vere enim dicitur: Plato est homo. Homo est animal. Animal Platonis est rationale etc. Insuper non distinguuntur formaliter, ut modo prο-batum est. 2.' Neque distinguuntur virtualiter, quae distinctiolaret aliquid maius distinetione rationis 242, 5.'). Restat. ergo ut ratione solummodo distinguantur.

248. Quae rationis disi inelio fit, ut supra diximus 255, 1.' ,

per plures conceptus praecisi vos et incompletos, quibus obiectum rente non prorsus ut in se est, sed cum aliqua indeler- minutione et obscuritate concipio. Ut quum v. gr. hominem a longe videns, animalis solum ideam excipio, haec idea, . quamquam pro obiecto reali hominem habeat, non tamen repraeSentat hominem, seu animal illud reale ut in se est, sed dumtaxat animal vagum et indeterminatum quod mente abstractum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION