Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi Ontologia, Cosmologia

발행: 1861년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

l78. Hanc qualitatis partitionem, quae ex ipsa definitione sponte fluit, omnium optimam in praesenti existimo; nihil enim in ea esse Videtur, quod cum physicorum reeentiorum placitis congruere non possit. Ceterum de qualitatibus quae ad esse substantiae perficiendum pertinent non est nunc disserendum; ali- . quid solum dicemus de specie altera; quia coneeptus, quos ea continet, abstraelionem metaphysteae generalis propriam pari i-

De potentiat 79. Potentiae nomen latissime accipitur ad possibilitatem significandam ; et secundum hanc acceptionem dicimus ens aliud esse in aetii, aliud in potentia 5 ). Non in hac latitudine significationis nunc de potentia loquimur, sed ut pressius aecepi a certam qualitatis speciem designat. Sic autem ae epta definitur: principium prorimum alicuius operationis, ad eamque natura sua institutum et ordinatum. In qua definitione haec adverten

da sunt.

pium enim principale est ipsa substantia quae per potentium

sive transeat in alterum Subiectum, ut percussio, Sive maneat in ipsa polentio, ut cogitatio. 5.' Diei potentiam principium operationis, speciata ipsa operatione in se, non vero spectato eius modo; nam quoad modum operatio ab aliis quoque principiis dependet, ut v. gr. ab habitu. 4.' Tandem potentiam diei principium quod ad operationem

natura sua institutum et ordinatum est. Si enim qualitas ad hoc per se primo non sit instituta, sed ad perficiendum aut conservandum subiectum, proprie non videtur appellanda potentia, licet consequenter Vel per accidens Operetur. Certum autem indicium erit qualitatem ad aliquum operationem ita ordinari, quando, necessitate illius Operationis seposita, non necessariam illam aut etiam superfluam existimari oporteret; ut V. gr. VO-luntas sine suis actibus esset plane supervacanea, imo neque concipi posset. Contra autem quum quialitas, etiam certa oliqua Operutione Seelusa, adhuc necessaria vel utilis est ad substanti ac perseelionem, hoc indicio erit, eam propter operationem illam Diuitiam by GOoste

82쪽

non esse; ut V. gr. vis radios luminosos reflectendi aut absorbendi aut refringendi, quae vires ex ipsa natura eorporum eorumque constitutione consequuntur. 180. Celeberrima est potentiae divisio in aetivam et passivam. Potentia aetiva est principium mutationis in alio. Passiva autem principium recipiens mutationem ab alio. Quae divisio melius intelligetur ubi sermo erit de caussis. Nunc haec breviter notare sussiciet.

etu diversorum actuum, ut V. gr. intellectus quatenus abstrahit vel si tendit activa potentia est, quatenus idea informatur passiva.

passiva sorte enim nulla poterit in eniri in genere qualitatis potentia huiusmodi); sed potentia quae non agit nisi ab alio

moVeatur, ut eSt V. gr. Sensitiva facultas.

et passivae. Potentia pure activa est quae elicit suum actum, sed illum non reeipit, ut est lacullas Iocomotiva in animali: aetus enim huius potentiae non in ipsa potentia recipitur sed in membris. Est autem activa simul ei passiva quae et elicit suum aetum et illum recipit, ut est V. gr. Voluntas hum3na.

O potentia seu facultas nihil aliud est quam propinqua agendi possibilitas, quae tamen aliena excitatione et velut stimulo in- , diget, ut in actum transseratur. Sed vis activa actum quem-s dam Seu -τελέχεια. continet, atque inter saeuitatem agendis actionemque ipsum media est, et conatum involvit, atque itas per se ipsam in operationem sertur; nec auxiliis indiget, sed . sola sublatione impedimenti. Quod exemplo gravis suspensis lanem sustinentem intendentis, aut arcus iensi, illustrari po-

test M. Quae distinctio, quidquid sit de teibniletianis theoriis circa eorporum vires, reiicienda sane non est, immo rerum naturae Valde consentanea videtur. S.' Vis passivae nomine apud recentiones post Keplerum Venit Porporum inertia, seu vis qua corpus Vi activae in se exercitae resistit. 6.' Vis activa alia dicitur viva, alia mortua. Viva dicitur quae eum actuali motu coniuncta est; mortua quae cum motu non

est coniunUta. uJ De primae philosophiae emendatione. Inter Lethnli Eli Opera T. II pag. 26 edit. Genevae MDCCLXIlII.

83쪽

18 l. cum potentiu ad actum ordinetur, manifeStum est potentiarum disserentias ab actibus desumi; idcireo non definiuntur nisi per actus L. 154, 5. '). Disserunt igitur potentiae secundum actuum diversitatem. Aetuum porro diversitas a diversitate obie-etorum desumitur. Nam, ut ratiocinatur S. Thomas, . Omnis, aetio Vel est polentiae activae, vel paSsivae. Obieelum autem a comparatUr ad actum polentiae passivae, sicut prinei pium et

η en USSa moVens . . . . Ad Belum autem polentiae activae com-

. paratur obiectum, Ut terminus et finis . . . . Ex his autem, duobus aetio speciem recipit, scilicet ex principio vel ex sines seu termino a). Ita V. gr. aetus videndi et audiendi inter se disserunt, quia a diversis obiectis, luce nempe ac sono, determinantur; itemque uetus loquendi et iudicandi inter se dinserunt, quia ad diversa obieeta, tamquam ad terminum tendunt ille ad significationem id earum, hic ad compositionem. 182. Notandum autem quod subdit idem S. Thomas, videlicet : . Non quaecumque obiectorum diversitas diversificat po- , lentias animae, sed disserentia eius ad quod per se potentia, respicit. a SenSUS V. gr. per se respicit qualitatem sensibilem quae per Se, quatenus nempe Sensibilis est, dividitur in colorem, sonum et Simile S, quae Sunt diversimode sensibiles, et idcirco alia potentia Sensitiva est coloris et alia soni. Quod uulem res colorata sit magna Vel parva, homo aut lapis, haec omnia respectu rei sensibilis se habent per accidens. Ideoque secundum haec potentiae non distinguuntur.

De habitu

185. Habitus ab habendo secundum tot significationes derivatur, quot Verbo habere tribuuntur. Has Significationes enumerat

Aristoteles b). Generatim tamen duobus modis ab habendo habitus denominatur H.

t.' Secundum quod una res habet aliam rem; sic dicimur habere qualitatem, quantitatem, amicum, domum; et continens dieitur habere ea quae continentur in ipso, et totum habere par

84쪽

tes, et si quae sunt similia. Iuxta hane ergo significationem ha bitus, seu potius habitum, est res quae habetur. 2.9 Secundum quod una res aliquo modo habet se in se ipsa, vel ad aliquid operandum. Et secundum hoc habitus est ipse modus se habendi, bene nempe vel male, sive in ordine ad propriam naturam, ut est sanitas, sive in ordine ad propriam operationem, ut est Virtus.

184. Sed omissis iis quae subiectum bene vel male in suo ipso esse immediate disponunt 176), strictius dicitur habitus id quod subiectum ad operandum bene vel male disponit. Nec

immerito: nam persectio rei ultima in operatione consistit; est enim operatio vel sinis naturae, vel ad sinem naturae perducens. Tunc ergo maxime res bene Vel male disponitur, quum eius potentiae ad operandum bene vel male disponuntur. Hoc igitur sensu acceptus habitus definitur: qualitas eae se flabilis in subiecto, per Se primo ordinata ad facultatis operationem adiuvandum ae facilem reddendam. Definitio et ex dietis clara est et ex dicendis in sequentibus assertionibus magis illustrabitur. 185. AssERTio I. Esse huiusmodi habitus eaeperientia ipsa constaι tum interna tum eaeterna. Constat enim actus quosdam Saepius instauratos relinquere in anima pronitatem quamdam facilitatemque et quasi impulsum quemdam ad operandum; quae facilitas, quasi nova quaedam facultus, in ipsa manet, etiamsi ab actibus eesset. Ex qua sit ut operationes etiam dissicillimae, quaeque, eum magnam industriam attentionemque ad plura requirant, prolixam Salis temporis moram primo expostulant, deinde ei lissime et propemodum sine ulla attentione exerceantur; ut videre est V. gr. in iis qui cSi haram pulsant vel scribunt vellegunt. 86. Αgsgnetio II. Subiectum promimum habituum, saltem in ordine naturali, de hoc enim loquimur, gunt entis potentiae. Est enim habitus persectio quaedam, qua principium operationis proximum informatur atque inclinatur ad actum. Principium autem Operationis proximum sunt potentiae.187. fissgnrio III. Non tamen omnis potentia habituura est eapaae, sed illae solum quae non sunt natura sua ad unum tan-ιummodo actum determinatae, sed pluribus modis determinari po8sunt, atque ad diverNos actus sunt indiflserentes. Huiusmodi namque potentiae, cum sint ad singulas actuum species inde terminatae , capaces sunt ulterioris illius determinationis quae ab actibus relinquitur, quaeque inclinatione ac promptitudine ad T II. 6

85쪽

eiusdem generis actus instaurandos continetur. Id quod manifeste perspicitur in humana voluntate. Illae vero potentiae, quas natura ipsa ad certam actuum spe

etem determinat, omnis plane habitus sunt ineapaces. Nihil enim est quod ad eiusmodi deierminationem addi possit, quo facilior ac promptior potentiae ad agendum inclinatio fiat. Nam vi determinationis illius potentia prodit in actum naturali necessitate:

nulla nutem inclinatio maior necessitate naturae. Ita V. gr. Videmus Vires materiales nullatenus exercitio persi ei.

l88. Colliges ex dictis 1.' capaces habituum esse in primis saeuitates rationales; hae enim natura sua indeterminatae maxime sunt. Voluntas quidem humana indeterminata est, quia gaudet arbitrii libertate, adeoquo indisserens est ad operandum vel secus. Intellectus quoque, licet in se sit potentia necessaria, tamen quia non modo ab obiectis ad actum reducitur, sed etiam ad consideranda tum obiecta tum proprias ideas diversimode applicari potest, ad hanc considerationem facilitatem acquirit, ut experientia demonstret in arte V. gr. aut Scientia.

Stinctu enim operantur naturae; sed quatenus in homine imperio rationis subduntur, ad diversa ordinari, ne proinde habitus su-Seipere posse, ut patet in virtutibus et vitiis.

sibi relinquantur; quia tamen bruta rationi hominis subduntur, posse ab ipso homine disponi ad aliquid certo modo operandum per quamdam consuetudinem. Dispositio nutem haec et eonsu tudo proprie non est habitus nec inclinatio potentiarum ad netum, sed potius in eo tota contineri videtur, quod phantasma quo potentia ad netum determinatur imaginationi firmius inhaereat. Sed de his omnibus commodius suis locis.189. Pauca nunc de habituum eaussa. Αssgnito IV. Habitus alii sunι infusi, alii aequisiti; sunt etiam habitus qui naturales dicuntur. Habitus insusus ille est, qui influxu ipsius Dei producitur. Qui quidem quoad ipsam rem pontineri potest intra naturae limites, ut suit v. gr. donum linguarum Apostolis collatum; vel Omnem naturae saeullatem exeedere, ut est v. gr. habitus fidei vel eliaritatis supernaturalis. Sed de his Theologi. 90. Habitus aequisiti generantur per actus. Notandum porro habitus hoe pacto generari solummodo in iis potentiis, quae ad proprios aetus eliciendos aliquo modo moventur ac passive se

Dissili sed by Cooste

86쪽

LIBER SECUNDUS CAPUT II.

habent. In his autem quomodo per actus generetur habitus, sic exponit S. Thomas: . Omne quod patitur et movetur ab alio,. disponitur per actum agentis: unde ex multiplicatis actibus generatur quaedam qualitas in potentia passiVa et mota, quae. Dominatur habitus: sicut habitus virtutum moralium causans tur in appetitivis potentiis, secundum quod moventur a ratio-- ne; et habitus scientiarum causantur in intellectu, secundum . quod movetur a primis propositionibus a sa).191. Τandem quidam habitus naturales dicuntur, secundum inchoationem quamdam ipsius habitus, quae ad naturam pertinet sive speeiei sive individui. Hoc pacto in ipsa natura hominis est

habitus principiorum, de quo in Logica diximus L. 554). Et in

individuis sunt quidam habitus inchoati ex ipsa eorporis complexione atque organorum dispositione, quibus quidam redduntur aptiores ad cognoscendum , vel promptiores ad virtutum vitiorumve actus quam alii; quemadmodum dicimus esse in aliquibus naturalem prudentiam aut ariem, et quosdam natura ferri ad mansuetudinem vel ad iram. Sed notandum est naturales hasce dispositiones esse potius inchoationes habituum quam habitus, ac revera ab ipsis potentiis

non distingui. Quapropter etiam in his habitus proprie dicti

exercitio actuum efficiuntur.

192. Dispositio 177), ut et de hac aliquid dicam, t.' latissime aecipi potest, et sic accepta definitur : ordo habentis partes; 2.' accipi potest generice, nempe tamquam genus habitus, et est qualitas perficiens aliquo modo potentiam ς I.' tandem Spe-eifice, et sic distinguitur contra habitum, estque omnis actus immanem potentiarum; quia solummodo hi actus subiectum perficiunt, ut postea dicetur. Ab habitu autem dissert, quia habitus est ex se permanens ac dissicile transmutabilis, operatio vero fluens ac facile transmutabilis, ut quae ab actuali influxu poten

De qualitatum contrarietate193. Tres qualitatis proprietates recenset Aristoteles se : .' est in qualitatibus contrarietatem propriam inveniri: 2. qua-

87쪽

litatem intensionis ac remissionis capacem esse : 5.' Secundum

qualitatem res dici similes vel dissimiles. De postrema hac insequentibus nonnihil dicemus: nunc aliquid de primis duabus. 194. Contraria sunt, iuxta eiusdem Aristotelis definitionem: quae 3ub eodem genere metaeime distant, et ab eodem subiecto mutuo se eaepellunt u).

Sunt igitur 1.' duae res positivae. Nam positivum cum negatiVO, non contrarie sed contradici orie vel privative pugnat L. bt .v2.'). Sunt autem duo positiva non subsistentia, sed subiecto apio inhaerentia. Substantiae enim qua tales nullam inter se contrarietatem habent.

remoto. Nam contraria eidem subiecto vicissim insunt ex rei natura. Τransitus autem ab uno ad aliud non sit per se inter ea quae genere disserunt; non enim v. gr. fit transitus a loco in qualitatem et viceversa, sed a loco in locum et a qualitate in qualitatem. Ac praeterea si subiectum idem capax est divisimul riusque contrarii, hoc ideo est, quia contraria convenientiam aliquam habent, nempe in aliqua ratione generiea coeunt. Inductione autem Ostendi potest, non in genere Solum Summo, Sed et in aliquo genere subalterno contraria conVenire. Non p0SSunt Butem quae Vere contraria Sunt eiusdem esse Speciei, ut patet, secus non se hoe pacto excluderent. Ita calOrieum v. gr. corpori additum caloricum praeexistens non extinguit, nee seientia scientiam.

disserentia quoad naturam et essentiam, eaque m n xima non Bbsolute sed sub eodem genere: nulli enim dubium, posse unum contrariorum disserre magis a rebus sui, alio genere contentis, quam a contrario altero; magis enim distat V. gr. error B Selenti Θ, multoque magis a colore aliisque disparatis, quam ab opinione Vera quae est cius contrarium: nihilominus in suo genere, quod eSt opinionis, opinio vera et error maxime disserunt. Quod autem distantia haec maxima sit contrariorum propria, deduces ex eo quod contrariorum est, ut se mutuo perfecte expellant, ita ut alterum nihil habeat de altero. Medium autem, ubi datur, aliquo modo de extremis participat, adeoque quatenus medium est, neutrum extremorum perfecte expellii.

Secundo: distantia illa maxima intelligitur de distantia quae

88쪽

LIBER SECUNDUS CAPUT II.

est inter duo extrema alicuius latitudinis quae percurri possit, ut est distantia inter duo extrema puncta datae lineae. Quae duo puncta contraria dicuntur, quia sibi repugnant secundum rationem terminorum motus, qui in uno ineipit in altero desinit

4.' Se mutuo expellunt ab eodem subiecto. Nota expulsionem esse duplicem, esse sivam et formalem. Esseetiva est quando actio unius in subiectum alterius hoc alterum expellit, quemadmodum actus virtutis oppositum vitium exeludunt: sermalis est quando duo ex ipsa sui essentia Simul esse non possunt, quatenus alterum alterius negationem includit: hoe pacto candor nigredinem expellit; eandor enim est qualitas corporis qua fit ut colores omnes dissundat, nigredo est qualitas qua colores omnes absorbentur. Ad contrarietatem porro non esseetiVa ex pulsio, sed sol malis per se requiritur, quae omnium Oppositorum proprietas est L. Il); quamquam contraria quaedam etiam esseclive se expellant. Hinc patet quare contraria Se mutuo eX- pellere dicantur ; expulsio enim sormalis necessario eSi reciproca. Non tamen ita se expellunt contraria, ut exclusio unius alterius positio sit. Hoc enim proprium est dum laXat eorum quae contradictorie opponuntur. Concludes contraria posse simul a sub

iecto abesse. vide dicta in Logiea 52, 5.').

195. Nunc de contrarietate qualitatum. ΑssERTio I. Certum est non omnes qualitates contrarium habere. Nam et potentiae, si proprie accipiantur 179, 4.'), sine contrario sunt; figura item ac forma et habitus nonnulli, ut v. gr. habitus principiorum, contrarium non habent: quaedam quoque qualitates sensibiles, ut V. gr. calor prouti est corporum assectio; qui quamquam ut frigori contrarius a veteribus haberetur, tamen non contrario illi, sed privative opponitur, uti omnes physicae tyrones norunt; est enim frigus caloris seu potius calorici subtractio. Aliud dicendum de sensationibus caloris ac frigoris quae, quoniam utraque positivum quiddam est, contrarie opponuntur. Aetiones item quibus calorem aut frigus unum corpus alteri communicat contrariae sunt, quemadmodum eontraria sunt dare et accipere.

ΑsspnTio II. Inter habitus metaeime ae dispositiones interque qualitates sensibiles contrarietas Mercetur. AssERTio III. Non solum qualitates istae contrariae dicuntur, sed etiam, ut supra notavimus l94, 3.'), termini eaetremi omnis latitudinis a quorum altero ad alterum transitus sieri possit eun-

89쪽

do ae redeundo. Nihilominus solae qualitates proprie contrariae sunt, ut quae contrarietatis notas Omnes unice prae se serunt. Αssgnito IV. Ratione horum quae contraria gunt, alia quoque multa contraria nuncupantur; nempe a) Ea quae eontrarias qualitates habent, ut v. gr. corpuS Blbum et corpus nigrum, homo iustus et homo iniustus: b) quae actu vel potentia sunt activa principia contrariorum, ut ignis qui excitat caloris sensationem communicando suum caloricum, et glaeies quae excitat sensationem frigoris caloricum subtrahendo ; vel binae vires quae ad extrema contraria impulsum exercent: e quae contraria recipiunt alterius actione, ut corpus quod SenSatione caloris, et corpus quod sensatione frigoris assicitur; vel duo corpora quae ad extrema contraria propelluntur. d) Ipsi motus ac mutationes positivae quaecumque ad contrarios terminos tendentes, ut actiones Omnes quibus contrariae

sensationes cientur, ascensus et descensus corporum etc. ARTIQUI sis V.

De qualitatum intensione ac remissione 196. In omni realitate quae incrementi et decrementi capax est, incrementum hoc aut decrementum triplici potest modo se habere, iuxta pulcherrimam S. Τhomae doctrinam sa).

forma in se ipsa persectior sit vel imperfectior. Hoc pacto augetur scientia v. gr. geometriae in eo qui aliquod theorema geometricum addiscit quod antea ignorabat.

aliqua magis vel minus educitur de potentia subiecti, subiectum que redueitur in actum illius. Ita nSsensus V. gr. eSt BSSensu intensior, ita quoque scientia secundum se eadem augetur in eo qui expeditius ac promptius scientificas conclusiones recolit.

ieetorum quae certam formam participant. Quod incrementi genus habetur dupliciter, nempe vel quum subiecto formam aliquam habenti aliud simile subiectum aceedit, ut quum corpori luminoso aliud eorpus luminosum adiungitur; vel quum aliqua

ta, Sum n. th. p. q. LII. art. I. - 2. I. p. q. XXIV. E. V.

90쪽

pars unius eiusdemque subiecti formam quam prius non habebat recipit, quemadmodum calor erescit in homine serpendo per membra quae prius Digebant.197. Si primum modum incrementi sorma accipiat, ipsa sorma dieitur maior vel minor: si secundum, ipsum subiectum dicitur magis vel minus sciens V. gr. aut amans aut sortis etc: si tertium, proprie ita loquendum esset: plura vel pauciora esse subiecta luminosa, calida etc., vel idem subiectum secundum plura vel pauciora calidum esse aut frigidum , nempe Secundum plures vel pauciores partes. 198. Videndum nune quaenum sint realitates seu formae, quae uno vel altero modo incrementi vel decrementi capaces exsi

stunt.

Itaque t.' sorma omnis quae Secundum seipsam et non per ordinem ad aliud speciem aliquam et essentiam constituit, incapax plane est in seipsa incrementi ae decrementi. Essentialis enim constitutiva nec augeri possunt nee minui, quia eSSentiae sunt immutabiles. Ita v. gr. non potest esse albedo per se maior altera albedine, aut humanitas maior altera humanitate, aut substantia mutor altera substantia in ratione substantiae.

ordinatur, possunt Secundum seipsas incrementa ac decrementa recipere. Ita scientia V. gr. geometriae est extenSi Ve maior, quo plura sunt geometrica theoremata quae complectitur; et motus V. gr. rectilineus est intensive maior aucta velocitate, idem nihilominus perstans Speete.

ieeio, possunt eae plus minusve participari, duobus exceptis casibus.

a) Quod subiectum formam participans Secundum eamdem formam speciem sortiatur. Essentiae enim sunt indivisibiles 48 ;quocirca si subieetum iotum id habet quod certam speciem constituit, ad illam pertinet speciem; si non totum habet, iam ad illam speciem non pertinet. Hoc paeto quia homo Speciem sortitur ab humanitate, non potest unus homo esse magis homo quam alter. Et ita omnes Substantiae. b) Quod indivisibilitas de alicuius formae ratione sit. Tunc enim neeesse est ut si subiectum formam participat, indivisibiliter totam participet. Hinc numerorum species gradus in se non

recipiunt, non enim est unum quaternarium maius altero; quia omnis numerus est certa quaedam collectio et non altera. Idem Disiligoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION