Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi Ontologia, Cosmologia

발행: 1861년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Ad 5. Dist. Corpus non est sua figura, quatenus idea figurae talis convenit pluribus corporibus, et non est materi9e essentialis, conc.; quatenus realitas figurae non sit ipsa realitas corporis, Nesso. Ad 4. Dist. f. partem: si cerae rotunditas non est ulla realitas praeter cerae suhstantiam, et non est relatio inter substantiae partes, eone.; si est relatio inter substanti ac paries, quamdiu manet cera, manebit quoque rotunditas, subdist.: si relatio haec di manaret ab essentia partium ac totius, eone.; si dependet ab actione aliqua contingenii, nego. Dist. 2. partem; si rotunditas est aliquid praeter sterne substantiam quod non sit mera relatio, hoc aliquid est realitas addita substantiae, cone.; si est aliquid quod est mera relatio, nego. 226. Pnoposimio VIII. Nulla quoque videtur esse realis distinctio inter eorpoream substantiam eiiisque essentialas proprietatra, eaetensionem videlisei, ac resistendi vim. In hac assertione nulla est diisse ultas, si de essentialibus hiseo attributis loquimur prout i sunt in toto corpore. Num extensio eorporis nihil addit extensioni atomorum, nisi sorte vacuum interiectum; et resistendi vis quae in corpore viget, nihil est aliud, quam eongeries virium quae sunt in atomis. 227. Si vero do his attributis loquamur ut sunt in atomis, nulla est ratio quae nos cogat, immo nullum est indidium quod nos suadeat, ut ea Spectemus iamquam realitates a substantia distinctas. Inter ipsos veteres quantitatem a substantia corporea

distingui negarunt Nominales, Melchior Canus, aliique; distingui

vires seu potentias negavit Scotus cum aliis pluribus. Suaresius vero latetur, distinctionem realem quantitatis a substantia non p038e ratione naturali sulpetenter demonstrari sa); distinctionis autem virium a substantia rationem a priori dispicite reddi, neque esse cur a prudenti philosopho in re tam abdita e relantur b). Revera experientia nihil offert nobis ex quo de hac distinetione suspieari possimus: a priori vero quis dicat, hane distinctionem ab ipso corporeae substantiae conceptu requiri, cum substantiae huius realis essentia, ut in se est, sit intuitioni nostrae impervia prorsus et inexplorabilis' Immo vero cum substantia corporea per haec duo nitributa se nobis perpetuo manifestet, dicendum videtur, ea ad substantiae corporeae essentiam ipsam pertinere, ac propterea ab eadem substantia non distingui.

272쪽

i. .

' De dependentia aecidentis eorporei a substantia

228. Superest ullimo loeo quaestio de accidentibus absolutis O. 172, 2.'); an scilicet sint quaedam corporea accidentia, quae divina saltem virtute conservari possint a subiecto separata. Seholastici, ut in Ontologia diximus l. e. , accidentia dividebant in modulia et assoluta. Modalia vocabant ea, quae ita a subiecto dependent, ut sine ipso ne divinitus quidem conservari possint; inter quae non ea tantummodo collocabant quae eo quoque tempore, ex communi sententia, ut modi habebantur, cuiusmodi v. gr. sunt duratio, ligura, aetio, aliaque praeterea, sed etiam quaedam alia quae inter formas physicas adnumerabantur, qualia Sunt V. gr. aeeidentia, ut aiunt, intentionalia. Absoluta aecidentia vocabantur formae aecidentales phSsicae quae naturaliter quidem cxigunt inesse subiceto, non tamen ita

ut prorsus repugnet, ea sine subiecto conservari, saltem divina virtute. Haec erant quantitas, et qualitaS eOrporea. 229. Praemittendum est theoriam hanc aecidentium absolutorum invaluisse apud scholasticos ut sacrosanetae Eueharistiacmysterium, quantum attinet ad panis vinique species in eo permanentes explicaretur. Erat autem communis eo tempore sententia, qualitates sensibiles non virium quarumdam aetiones esse, sed formas quasdam stulteos, quae per Species ad sensum immissas, facultatem sensitivpm ad aetum determinarent. Perinde assumebunt tamquam certum certitudine sensuum, has formas easdem numero manere in altaris Sacramento, quae Bntea essent a). Nec profecto aliud, ca posita doctrina, rationabiliter diei poterat. Fuit tamen apud ipsos quoquc scholasti eos hac in re aliqua opinionum diversitas. Ex antiquioribus enim quidam cum Nominalibus cxistimabant, quantitutem re non distingui a substantia ct qualitatibus: adcoque solas qualitates esse accidentia absoluta, non vero quantitatem. Alii vero cum S. Τhoma autumabsiat, quantitatem et qualitates inter se et a substantia realiter distingui; in Εueharistia vero tam quantitatem quam qualitates

sal u Respondeo dicendum quod sensu apparet, incla consecrationP. omnia accidentia panis et vini remanere. n S. Th. Sum. th. p. lil. q. I xxv. ari. v. u Aceldentia pnnis et vini . . . sensu cleprehenduntur in hoe sacramento remanere post tonsecrationem nlbicl. q. LXX ll. art. I.

273쪽

Cos MOLOGIA

manere a subStantia separatas, sed quantitatem manere omnino

sine subieelo, qualitates uulem in quantitate recipi ut in subiecto. Demum plurimi ex philosophis non peripateticis saec. XVIII, difficultatibus physicis adacti, in cam venerunt sententiam, Solam quantitatem accidens absolutum esSe; qualitates autem non esse nisi quantitatis modificationes. 250. Ceterum nulla ex his opinionibus aliqua fuit Eeelesiae desinitione sancita; neque unquam systema aestidentium ut, soli1-lorum n suis adsertoribus, saltem ab antiquioribus seliolastidis. propositum vel ut si dei catholicae dogma, vel ut ad iidem ea tholicam tuendam necessarium a); nisi quatenus cxi Stimarent, nullam aliam explicationem iis, quae de hoc mysterio credenda Sunt, conformem, praeter hanc unam, asserri posse. At si ad species eueharisticas explicandas alia asserri possunt, quae cum ea tholica fide omnino cohaereant, quisque videt quaestionem deaeeidentibus absolutis esse mere philosophicam hominumque Opinionibus reliciam. Atque ita plerique recentiores theologi sentiunt μ). Veniamus iam ad generalem quaeStionem. 251. Ut quaestionis status accuratius determinetur, notare iu-vcrit propositionem hanc: accidentia corporum conservant possunt a Deo separata a substantia, duplici modo intelligi posse. videlicet indeterminate, et determinate; ac determinate quidem multipliciter, pro notione diversa quae subiicitur Voci: aecidens, ac pro ratione diversa modi, quo accidentia a Deo conservari dicuntur. Si duo haec indeterminale accipiantur, ut ea vulgus necipere solet, Vix esse poterit inier catholicos quaestio de re: si vero delerminate sumantur iuxta aliquam philosophicam theoriam, ea propositio poterit esse philosophice vera in uno sensu, salsa in altero. Id ipsum dicendum de hac ipsa voce: accidens absolutum. Potest enim ea Vox per se explicari indeterminato ita: qualitas quae sensu deprehenditur e , quaeque sensibus OLscrtur nbsque dependentia a substantia, cui naturaliter inhaeret;

a ille v. gr. qua ratione liac de re loqueretur antiquus auctor opus vii XLV illluler Upuso. S. Ili.,maeu Licet Deus pinset aliquod acciduus si parare a subiecto, ut is communiter icnctur de accidentibus hostiae consci riatuc it .n s Ira t. l. c. vill)Non dicit necessario hoc tenendum Psse, sed solum communiter toneri. S. Thomas in summu fh. s p. ill . q. I. art. lin memorat quorumdam opinionem qui existimabantaeeidentia eucharistica esse sicut in subice o in uere circumstante. 6ὶ u Fides nos docet credere realem Christi praesentiam non autem au accidentia in ahsoluta peripateticorum, aut aliud quodlibet philomuhiotam Aust mn. lidos semperis simplox Psi, hominum additamenta ut plurimum impioxa suill ue dissicilia. n lia i l. P. lo: I ,rrone tu Praelcet. thcst. vol. Il. Trael. de Euch. c. l. r. ι 9. C. s. ei uolam subluctam. se ride notam ad J. 223.

274쪽

et potest V. gr. eum peripateticis intelligi hoc pacto; realitas

quaedum, seu forma accidentalis physica eductu e substantia corporea ab eaque realiter distincta, eadem numero manens absque substantia. Quod si ita explicetur aeeidens absolutum, est notio quae non ad sidei depositum pertinet, sed ad physicum quamdam theoriam, quae certe dissicultatibus non caret. 252. Advertendum enim, quaestionem hanc, ex dietis, iam amplius esse non posse de universis accidentibus corporeis: nam qualitates Omnes, quae ex essentialibus corporis proprietatibus resultant, non sunt realitates ab iis distinctae, sed dumtaxat earumdem modi 216, seq.). Quaestio itaque solum sieri potest

de essentialibus corporis proprietatibus; an videlicet cxtensio ac resistendi vis aecidentia absoluta appellari possint sen3u peripatetico. Iamvero extensio ac resistendi vis non videntur eSse realitates ciusmodi, quae, substantia cui insunt de medio sublata, permanere POSSint.

255. Id quod suadetur l.' ex dictis 226, 227). Nullum enim

indicium nobis suppetit, quo suspicari posSimus, eXlenSionem ac resistendi vim esse realitates a realitate Substantiae eorporeae distinctas; immo omnia suadent distinetas non esse. Quod si a substantia non distinguuntur secundum realitatem, non sunt nisi essentiales eiusdem modi; ac proinde ipsa sublata persistere non possunt secundum eam entitatem quam in Substantia habebant : haec siquidem entitas nulla alia est quam entitas sub

2.9 Etiamsi a substantia distinguerentur, adhuc tamen concipi nequit quo pacto haec duo u substantia separata perSiStere pOS- Sent. Etenim extensio sine resistendi vi mera priVatio est, ac purum nihil. Vis autem resistendi sine substantia consistere non posse videtur. Vis enim, quaecumque illa sit, est sueuitas agendi : saeuitas autem agendi agentem connotat. Seeus tranSeunte illa ad actum, haberetur aetus sine agente. Idcirco etiam SehOlastici vires seu potentias, non inter accidentia absoluta, sed inter accidentia modalia collocabant. Qualitates autem sensibiles et quantitatem absoluta aesti dentia esse eensebant, quia duo haec nec Vires, nec virium actus esse existimabant. 254. Ceterum si quis resistendi vim ita mente coneiperet, ut eam conservari pOSSe putaret, sublata subStantia, Secundum eamdem illam entitatem quam in substantia habet, certe is non ego sum qui de hoc litem serere velim. Nam ut saepius dixi, intimam huiusce vim essentiam non cognoscimus; latendumqueeSt, urgumenta modo adducia ut apodicilen haberi non posse.

275쪽

s 235.i Sed quidquid sit de hoc, certum est nulla nos necessitate premi, ut admittamus realem huius vis a substantia sese purdbilitatem, ad hoc ut probemus, accidentia eorporea sine su Stantia cui inerant, a Deo conservari posse ;li id quod philosopho

potissimum quaerendum est in hac eontroversia ii i lEtenim omnibus indubitatum esse debet, viresLextensionem que corporeae euiusvis substantiae, i hac deficiepto, posse a Deo 'conservari hoc pacto, quod divinae virtutis operatio, , et extra sensus et in sensibus ea omnia essteiut, et eodem modo, quae substantia suis viribus, intraque suae extensionis limites, natustraliter operahatur. atque adeo putiebatur

256. Quod quidem constat 1.' ex manifesto principio quo S. Thomas in hac ipsa quaestione utitur. . Divitia virtus; ita

ipse potest producere essectus qunrumeumque caussarum sino cundarum sine ipsis caussis Secundis. . . . quod accidit propters infinitatem virtutis eius, et quia omnibus caussis secundis lardis gitur virtutem agendi . u). Ex hoc principio nuit sponte a Sertio proposita. i' u.' Ut in praecedenti capite dietum est l88 in sine), virtute divina fieri potest, ut resistendi vis, seu impenetrabilitas. propria substantiae corporeae aliquo in loco exseratur, quin vel ullum corpus vel aliud agens quodeumque Vi propria resistat. Hoc auriem vel unum sufficit, ut esseetus omnes alleuius corporis Pro- prii sine illo corpore Producantur. 1.257. Fac itaque, sublata v. gr. panis substantia, divinam Virrtutem estieere, ut in loco ubi erat panis, intraque eosdem 6- mites resistentia habeatur, eodem modo atque Ordine, . quo a panis illius atomis atque moleculis exercebatur. Exi hoc illico habebis extensionem, eamque mobilem ac divisibilem, similem in omnibus extensioni panis; habebis eamdem figuram, cohaesionem, duritiem eeterasque quulitates generales et speciales 158, 159), quas panis praeseserebat. Accedent undae luminosae, et in illa superficie eodem modo modificabuntur ac dissundentur, ac prius a superficie punis; caloricum eodem modo impenetrast

bilitates illas atomicas commovebit: atque undae sonorae in aere eodem modo ac prius ab extensione hac ciebuntur: gravitas demum attractionesque omnes eaedem erunt. Hinc iactus, Visus, auditus, gu8tus in ea eXlensione reperient eadem, quae antea reperiebant, neque hane substantiae apparentiam a vera

luὶ contra Gent. Lib. IV. e. LXV.

276쪽

substantiat intellectus rei ignarus discernet. Immo non solum humani sensus, sed et nother, et aer, et corpora cetera, Si Sensus essent capaci0, uppurentes illas moleculas opparensque illud corpus a Veris molestulis Veroque corpore non distinguerent. 258. De odoribus specialis quaedam videtur vigere dissicultas, eum hi minutissimorum corpuscolorum effluviis, ae proinde substantiarum quadam multitudine constent. Sed revera dissi- eulias specialis in hoe nulla est; nam cum divina virtus supplent molecularum Omnium prius cohuerentium resistentiam, et huius modi, ut sie dicam, resistentiae moleculares iisdem motibus agitentur, quibus antea moleculae substantiales agitabantur; pro-

laeto ille quoque motus in iis Vigebit, ex quo prius quaedam

moleculae segregabantur, et segregatae hac illac volitabant; cum hoc tantum discrimine, quod nunc non erunt minutissima corpuseula, ut prius, sed minutissimae resistentiae ad instar corpusculorum. Simili sere modo per accidentia absoluta multa ex

plicat S. Thomas M Si hoc non placet, facile intelliges, aliis quoque modis

Deum odores corporum servare posse; nempe vel servando in- ni quosdam limites particulas odoras, quae prius a substantia effluxere; vel etiam immediate emetendo in sensu impressiones eas, quas huiusmodi corpuscula gignerent. D 239. Faeile colliges, quo pacto iuxta hanc sententiam neeidentia corporum absque subiecto munere dicuntur. Manent videlicet non ' seeundum entitatem quam prius in substantia habebant, sed secundum entitutem esseeluum; suntque haec accidentia sine subiecto identica cum accidentibus, quae prius erant in subiecto, non identitate numerica et absoluta, sed, identitate relativa et sensibili. 240. Ilae ratione multi recentiores sacrae Eucharistiae mysterium, quod ultinet ad panis vinique species in eo manentes, explicari posse autumant. Sunt etiam qui contradicant. Nobis satis erit hoc unum monuisse: quum de mysteriis divinis agitur, illud semper prae oculis habendum esse: agi de rebus humanae menti inaccessis

277쪽

COSMOLOGIA

LIBER SECUNDUS

DE MUNDO CORPOREO GENERATIM ARTICULUS I.

De mundi notione 24 l . Quem κοσμον gracei nomine ornamenti appellaVerunt,s cum et nos a persecta absolutaque elegantia mundum . u). Mundi porro nomine rerum creatarum universitatem complectimur. Quoniam vero res creatae aliae sunt spirituS, aliae corpora, idcirco mundi nomine modo utrumque rerum Ordinem, modo unum tantummodo significamus: unde mundum intelleetualem

a mundo eorporeo distinguimus. Platonici mundum arehelypum, seu intelligibilem, appellabant mundi ideam, quae in divina mente fulget. Communiter tamen mundi nomine mundum intelligimus eorporeum; quem etiam haec vox mundus ex prima institutione significat. De hoc nobis est sermo. 242. Deseribi solet mundus corporeus : eompage3 eae caelo temraque coagmentata, iisque naturis, quae his eontinentur b). Nec dicas, perperam sensibilium rerum universitatem in caelum terramque distribui, cum terra eomparata ad caelestia corpora sit veluti punctum eum sphaera collatum. Meminisse enim debes, descriptionem illam hominibus proponi, qui terram incolunt, quique proinde quantum supra se caelum patere Vident, tantum Sub se terram extendi prospiciunt: non incongrue igitur ad ea

quae supra Sunt et quae Subter tota rerum comp3geS reVOPatur. 245. Mundus porro absolute consideratus est multitudo lumi nOSOrum corporum atque opacorum intra imponderabilis materiae Oceanum natantium. Luminosa corpora sunt sol ae stellae fixae; opaea planetae et cometae. Omnia opaca corpora, quae nobiS nota Sunt, una cum S0le Systema quoddam constituunt, in quo sol medium occupat, ipsa vero circa Solem tamquam centrum

sa) Plinius inst. nat. II, 4. νὶ Auctor libri: Do Mundo.

278쪽

LIBER SECUNDLS CAPUT I.

perenni circuitu seruntur. Est autem maxime probabile stellas singulas suo planetarum cometarumque Satellitio Stipari, quem admodum sol; ac proinde systema solare nihil aliud esse nisi unum e sidereis systematibus, ac sortaSSe nee maXimum, nee copiosissimum. Quibus vero relationibus stellaria haec systemata inter se connectuntur, nemo cum probabilitate determinare potest. Compertum tamen in praesenti est, quasdam stellas circa alias stellas moveri, ipsumque solem versus Herculis signum ferri, ac probabiliter ipsum quoque circa aliquod attractionis centrum suam Orbitam habere praesinitam. Consule astronomos :nobis ad scopum nostrum susIicit haec attigisse.

ARTICULUS II.

De mundi unitate 244. Binas hoc titulo quaestiones comprehendimus: 1.' est, an in collectione hac corporum, quam mundum dicimus, aliqua sit

unitas: 2.' an collectio haec sit unica. PROPOSITIO I. Sua est mundo, eaque mirabilis unitas. 245. 1.' Est in mundo unitas aggregationis, ae materialis continuationis. Etenim aether subtilissimus Omnia mundana spatia replet: per hunc sidera etiam remotissima cum terra communicant, ac suos radios ad nos usque demittunt; eoque mediante magna attractionis lex varia inter se corpora connectit.

eorporum eadem est, eaedem Vires, eaedemque leges omnium motus ae vicissitudines temperant: multoque plures similitudines huiusmodi perspiceret, qui totum mundanum systema intime cognoscere posset; natura enim ubique sibi constat.

omnia, quae in mundo sunt, ad Deum Ordinantur tamquam ad sinem ultimum : quae unitas, quam sit persecta atque admiratione digna, a priori quidem argumentari possumus, Sed intel- Iectu concipere non possumus. Deinde vero quia mundana corpora ad se invicem ordinata sunt, atque in se invicem agunt: luminosa centra planetis lucem et calorem assundunt, eosque in Suis orbitis continent: varia siderea systemata se mutuo librant; omnia mundana corpora se mutuo attrahunt; atque in hos omnes effectus tota aetherea massa influit. Fatendum tamen iterum,

279쪽

c OS MOLOGIA.

hanc quoque unitatem multo esse oportere maiorem, quum humanus intellectus assequi possit. 246. Pstopogietio Il. Plures sunt, atque adeo Sine numero, mundi possibiles. : Num 4.' Et numerus, et positio, et motus mundanorum eo porum Sine sine variata concipi possunt; .idemque dicendum de cuiusque sySlematis, ac de sisgulorum globorum vicissitudinibus, deque variis corporibus quae in iis collocari poterant. Certo enim neque ex mundi idea, neque eX materiae natura, neque ex ultimo mundi sine haec sunt ad unum determinata. Atqui unaquaeque ex his variationibus mundum constituit a pracsenti di-

2.' Si hic tantum mundus qui modo est, possibilis esset, eo oondito infinita Dei potentia fuisset exhausta. lIOc autem prorsus repugnat. Igitur non modo repugnat nullum ullum mundum possibilem esse, sed quoniam potentia Dei infinita exhauriri nequit,

nee unquam exhauriretur quamVis nOVa semper entia produeeret, concludendum, mundos possibiles nullo determinato numero

' 247. Pnopost Tio Ill. Plures simul mundos seiunctos eι independentes eaesistere nullatenu8 repu9nat. Dico, seiunctos et independentes; nam Si mundana quaceumque Systemata communi fluido connectantur, et influxum ad invicem exerceani, iam non plures mundos, sed unum essiciunt.

Contradicunt statutae propositioni cum quibusdam Veteribus car- lesioni, sed prorsus immerito. Etenim inter mundos intrinsece possibiles, de quibus supra, plures eorte sunt eiusmodi, ut unius exsistentia alterius exsistentiam non excludat. Hi ergo coexsistere possunt. Quid vero rerum creatorem impediat, quominus, si velit, huiusmodi mundos simul ad exsistentiam traducat 248. At enim si plures mundi exsisterent, iique seiuneti atque independentes ab invicem, distendum esset vaeuum iis inter- indere. Hoc autem est quod eartesiani pali non possunt. Resp. Concedo plures mundos, si exsisterent, vacuo divisum iri; sed iniuria cartesiani ah hoe vacuo abhorrent, atque irrationabiliter o gunt, quum ex vacui horrore plurium mundorum negant possibilitatem. Non enim id quod evidens est negaralleci, solum quia aliquid inde sequitur quod nos intelligere ne queamus. Deinde, nisi dicamus puram extensionem geometrieam esse corpu', quomodo probabitur Vacuum huiusmodi repugnaret

280쪽

249. Obiicies adhuc : repugnare mundorum plura luatem

mundus enim, cum Sit rerum univerSilas, Omnia creuia complectitur. Repugnat autem esse aliquid ultra Omnia creatu. Resp. Mundum unum esse rerum universi tutem, saeta It pothesi quod Deus unum tantummodo mundum condiderit. Quod si Deus plures mundos condidisset, profecto mundus unu S tota rerum universitus non esset. Quamquam, si ceteri mundi essenta nOStro adspeetu nostraque cognitione prorsus remoti, adhuc diei posset mundum hunc, qui nobis obtigit totam rerum Sensi hilium universi talem eSSe.

230. Ex dietis colliges, definiri a nobis non pOSSe, utrum UDUS sit a Deo mundus conditus, an Vero plures. Non enim id a priori constare poteSt, Ut modo Vidimus, neque a p0Steriori, quia Si praeter hunc quem ineolimus, alii mundi exsisterent, ii sorent experientiue nostrae penitus inaccessi. Solum igitur ex divina Velatione quaestio haec solvi posset; sed de hac re nihil Deus nobis revelavit. 25 I. Diversa prorsus de mundorum pluralitate proposita est quaestio a quibusdam aliis tum antiquis, tum recentioribus philosophis. Qui mundi nomine non rerum speetabilium universitatem, sed globum ab animalibus hominibusque habitabilem intelligebant, eo m0do quo terram quam incolimus , mundum

dicere Solemus. Inter veteres Xenophanes maxime et Anaxarchus opinati sunt lunam ac planetas terraqueo huic globo similes esse, ac viventibus resertos : idipsum inter recentiores contendit Fontencilius M. Immo non pauci ex iis qui censent Stellas esse totidem soles suis planetis stipatos, hos quoque planetas habitatoribus homini similibus esse sedes attributus Opinantur.' 232. Erraret prosueto qui hanc opinionem certum aSSereret sed erroret sorte non minus qui eam primo intuitu improbabilem iudicaret. Eam namque suadent 1.' analogiae plures inter terram et planetas. Sane eadem est planetarum ac terrae figura, idem est motus, tam rotationis circa proprium axem , quam translationis circu solem. Sunt etiam in planetis monte S, Valles, ad maria; in nonnullis athmosphcrac quoque indicia deprehenduntur: cumque terra unum habent satellitem. i. e. lunam, qudenoetes illum iniit, planetis a Sole remotioribus non unu S tantum, sed plures satellites attributi sunt. Nonne ex his omnibus sponte

SEARCH

MENU NAVIGATION