Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi Ontologia, Cosmologia

발행: 1861년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

loci parte, et ultera in altera, quia virium aequilibrium hanc et non aliam iis colloeationem dedit. 554. At spiritus, qui viribus corporeis non urgentur, pertias Vires Ioeum non mutant, nec per earum aequilibrium in loco quiescunt, saltem per se. Igitur ex eo solum in loco esse incipiunt, quod vel agunt in aliquo corpore, vel alicui eorpori physice coniunguntur, vel quopiam alio modo, si quis est alius, fiunt corpori praesentes secundum substantiam. Ita V. gr. ungelus in loco est, quia agit in corpore, et anima rationalis, quia physice corpori coniungitur.' 555. PRoposiTio IV. Omne corpus esι per ge in loco, δαι- tem ideali: spiritus autem sunt in loco non per ge, δed per ae-

eidem.

Omne enim corpus extensum est, et pars seriei illius quac

spatium physicum eonstituit 555). Ergo physi ei spatii pariem

per Se Occupat; proindeque per se est in loeo reali διδ). Quod si unicum corpus exsisteret, hoe quamvis in spatio reali non esset, nihilominus extensione sua aliquam spatii possibilis seu ideatis partem adaequaret. Per hoc igitur esset necessario in loco ideati. Esse enim in loco ideali tantumdem est, ne e tensionem habere, quae alicui parii extensionis possibilis eom

mensuretur.

Quoniam Vero omne corpus per se extensum eSt, per Se quoque est in spatio saltem ideati. 556. Quod de spiritibus assirmamus, ex dictis consequitur. Spiritus enim cum extensione careant, nulli parti extensionis possibilis commensurantur, ac propterea per se in t O non Sunt, sed solum in immensitate Dei, cuius virtute omnia subSistunt. Sed quoniam possunt esse uno modo vel altero praesentes eorporibus secundum substantiam, ideo possunt quoque Meundum substantiam esse in locis quae a corporibus oecupantur; ac proinde in loco quoque ideati esse concipiuntur.

ARTICULUS IV.

' De eorporum compenetratione 557. Duae hie occurrunt vere arduae quaestiones, ad quas philosophi numquam animum advertissent, nisi divinae potentiae miracula ac religionis christianae mysteria aliquid nobis de supernaturali statu quem corpora obtinere possunt revelassent.

Dissili sed by Cooste

322쪽

Quaestiones sunt huiusmodi: 1.' an possint duo coryora in uno eodemque loco proprio consistere: 2.' an possit unum idem quo corpus in pluribus locis exsistere. Aliquid dicemus de utraque. 558. Pnopostrio V. Impenetrabilitas quoad locum non est corpori essentialis, ita ut intrinsece repugnet bina vel plura eorpora in uno eodemque loco simul coire.

Quid sit impenetrabilitas quoad locum, supra dictum est 187). Imaginatione prosecto comprehendi nequit quod hic asseritur; nihilominus non dissiculter intellectui suadetur. Etenim in hoc

quod bina corpora eumdem simul locum oecupent, nulla eSteonli odietio, aut certe nulla ostendi potest. Nam est quidem corporibus essentiale ut resistant penetrationi, non autem ut reSistentia haec superiori virtute numquam Vineatur. Omnes namque vires, nisi infinitae sint, superiori virtute vinci possunt. Quis autem dieat resistendi vim infinitam esse' Potest igitur superiori virtute vinei. Quamquam autem inter corporeas vires nulla reperiatur quae ad hoc idonea sit, omnipotens certe Virtus nullis rerum a se conditarum viribus potest esse inferior. 559. Ad haec: Deus relationes naturales unius vel duorum corporum ad certum locum abrumpere potest, ut manifestum est. Qui enim hoc negat, is negat corpoream naturnm Omnipotenti voluntati subditam esse. Ambigendum quoque non est Deum duobus corporibus relationem eamdem ad eumdem locum posse tribuere. Hoc autem si faciat, corpus utrumque iam in eo lem

Igitur non repugnat, ab uno corpore alterum corpus, Vel ab Una diomo alteram atomum penetrari; non quidem virtute ipsorum eorporum aut atomorum, sed virtute divina.

560. Ex dictis colliges

transmeare, quin hoc loco eedat.

loeo divina pariter virtute posse conStitui.

Quod licet vehementer mirum sit, minus tamen fortasse mirabere, si recogites quam ingentia eorpora, quuntique locorum tractus in uno retinae puncto distinctissime expressi contineantur.

ad se, et eam quae optitudinalis dicitur 145, 2.'; 144), amis-

Surum. Amitteret enim solummodo extensionem localem aetua

323쪽

N.' uine deduces, quod eatholica doeci fides, Christi nempe

eorpus totum esse etiam sub exigua sacramentulium speeicrum partieula, id nullatenus rerum essentiis repugnare. 6.' Demum perspicies extensionem localem actualem, licet eorpori naturalis sit, essentialem non esse, nee a corporibus in

ARTICULUS V.

De corporum replicatione 561. Replicatio est simultanea eiusdem entis eaesistentia in pluribus locis adaequatis; ut si quis V. gr. Se praeSentem exhiberet eodem tempore Romae et Neapoli. Dicitur porro in locis adaequalis, nempe in eiusmodi locis, quorum quisque sit cilii sumetens; non vero in pluribus locis partialibus, quae unum locum totalem atque enti proportionatum simul eonstituant. Corpus enim secundum diversas suas partes est in diversis locis partialibus, sed non ideirco replicatum existimatur; quia omnia illa loca partialia loeum ipsi continendo idoneum cssiciunt. Nec replicari dicitur anima eo quod sit tota in loeo capitis, ac tota in locis pedum; quia loca haec singularum partium unum locum totalem totius humani eorporis constituunt. Et ex opposita ratione Deus non replicatur eo quod omnibus locis sit praesens,h0c ipso quod nullus est locus sinitus, quantumvis amplus, qui sit ipsi proportionatus, ipsumque contineat. 562. Pro diversitate modi quo res loci limitibus continentur, diversa quoque ratio est replicationis. Si res in pluribus locis circumseriptive exsistat, replicatio dieitur cireumscriptiva; Si tantum definitive, definitiva; si in uno loco circumscriptive, inultero definitive vel quasi definitive, mixta replicatio appellari consuevit.

Quaeritur iam an replicatio corporum sit possibilis. 565. PnoposiTio VI. Nulla replicatio est corpori naturaliter possibilis: at certum eae aequo est replicationem, gallem desinitivam vel mistam, nullam repugnantiam ineludere: id quod etiam de circumscriptiva replicatione probabilius dicendum videtur.

Prima pars multis probari non indiget. De rerum enim nutura iudicare dehemus iuxta id quod constanter fieri perspicimus L. 506). Ium numquam profecto deprehendimus corpus

324쪽

LIBER TERTIUS c APUT I.

in dissitis simul locis constitutum; immo conStanter cernimus, nullum corpus novum sibi vindicare locum, nisi per motum; videlicet priorem locum deserendo. Itaque concludamus necesse est, naturae hane legem esse, ne naturali necessitate seri, ut nullum corpus in pluribus simul locis exsistat. 564. Pars altera catholicum dogma est. Certum enim fide est, sacratissimum Christi domini nostri corpus exsistere circumscriptive in caelo extra terram), et simul in altaris sacramento quasi definitive: dico autem quasi desinitive, quia ex una parte non est in altari aut alibi, nisi ubi sunt species panis ac vini; ex alia vero est in pluribus omnino altaribus, ac sub speciebus numero distinetis. Fide igitur certum est, unum corpus replicari

replicatione tam mixta, quam desinitiva 562). Ex laeto autem

laeti non repugnantia necessario deducitur. 565. Revera in huiusmodi replicationibus nulla contradictio est, ac certe nulla ostenditur. Ex eo enim quod dicimus Christi eorpus esse in caelo simul et in terra, non Sequitur ipSum esse in caelo, et non esse in caelo; sed solum ita esse in caelo, ut

p0SSit quoque esse, ae reipsa sit etiam alibi, licet diversimode; id quod sane omni contradictione Vacat. .. 766. Proeuldubio contradictorium quid esset replicatio haec loci, si idem corpus quod est in se unum, efficeret multiplex. Atqui hoc nullatenus esseit replicatio sive definitiva, sive mixta. Nam huiusmodi replicationes ad summum multiplicant externas

aliquas eiusdem corporis relationes; v. gr. in sancta Eucharistia corpus Christi, quamvis non ineat eas relationes sive intrinsecas

sive extrinsecas ad corp0ra circumstantia, quae cum extensionet ali sociantur 551), habet tamen vi transubstantiationis exintrinsecam relationem ad species, sub quibus prius erat panis

vinique substantia. At vero multiplicatio externarum relationum corpus non multiplicat. Secus etiam corpus, quod diversis temporibus vel in eodem loco permanet, vel in diversa loea transfertur,

567. Dissiellius concipitur possibilitas circumscriptivae replicationis. Haec enim multiplicat relationes locales eorporis, ea S-que relationes intrinsecus, quae cum iis sociantur 551 . Nihilominus illustria quaedam saeta ac prorsus indubia, quae in vitis Sanctorum Antonii patavini, Francisci Xaverit aliorumque etiam recentiorum leguntur, postulare videntur, ut huius quoque replicationis possibilitatem admittamus. Quamvis enim huiusmodi laeta absolute loquendo.explicari aliter possint, v. gr. Per ViSiο- LII. ' ui

325쪽

COS MOLOGIA

nem imaginariam aut per corpus tantum apparens, hae tamen explicationes partieularibus illis suetis explicandis minus aptae inveniuntur; cum ea ipsam virorum illorum praesentiam atque operationem in diversis locis exigere videantur. 568. Ceterum haec relationum localium et operationum ex- . ternarum multiplicatio terrere nos minime debet. Nam tandem aliquando quis dicat, se in his evidentem reperire contradictionem ΤSane attributa quae contraria sunt ratione subiecti, uni eidemque subiecto convenire non possunt, V. gr. Vulnerari et SunumeSSe, Vivum eSSe et mortuum, bonum et malum, cogitare diversa et his similia. Atque haec prosecto in corpore replicato haberi simul nequeunt; neque habentur in sanctorum replicationibus neque Supponendae sunt. Attributa Vero quae Sunt contraria tantummodo ratione loei, nempe ratione reSpectuum ad diversa corpora, ut V. gr. Sedere et Stare, moVeri et quiescere,

aliaque huiusmodi, haec, inquam, si in diversis Ioeis corpori replicato convenire posse dicantur, nihil in hoc contradictionis includi videtur. Relationes enim loci nihil aliud sunt, quam relationes ad corpora diversa. Iam quare relationes ad corpora diversa diversae esse in eodem non possint Ilane certe diversitatem in corporibus quoque non replicatis, et iuxta consuetum naturae ordinem in loco se habentibus perspicimus; quum V. gr. qui in navi sedet, quiescit respectu eorum quae in navi sunt, aemOVetur respectu littoris. Igitur neque circumscriptiva corporis replicatio contradictoria

diei poteSt. 569. Contra replicationis in genere possibilitatem

Ob. I. Principium certissimum est ea quae distinetis locis exsistunt realiter distingui: separabilitas enim unius ab altero unum est ex realis distinctionis indietis. Hoc autem principium evertit replicatio, si possibilis est. Nam per replicationem idem corpus separaretur a seipso; quia in distinctis locis exsisteret. 570. Resp. Dist. mai. Principium quod obiicitur est certissimum physica certitudine, cone. ; certitudine met9pbFSies, nego. L. 407). Hinc exceptionem pati potest, si divina virtute consueto naturae ordini derogatio fiat. Ad rat. add. Dist. Separabilitas quoad realitalem est realis distinctionis indicium, quando nempe utrumque ex duobus potest

esse sine altero 0. 229, 2.'), eone.; separabilitas quoad locum

326쪽

LIBER TERTIUS CAPUT I.

tantummodo, quum videlicet quae sunt in distinetis locis, quoad realitatem omnino conveniunt, subd.; liuiusmodi loci separabilitas est realis distinctionis indicium secundum consuetum naturae ordinem eone. : absolute et sine exceptione possibili, nego. Neg. min. Ad rat. add. Nego f.' partem, quod nempe corpus Separaretur a se ipso, et caussalem neaeum. Ex eo enim quod corpus exsistat in locis separatis non sequitur profecto, idem separari a seipso; ad hoc enim necesse foret, ut corptri non esset ubi eSt. 571. Ob. II. Corpus replicatum 1.' distaret a seipso;

Haec autem omnia repugn9nt.

572. Resp. ad 1. Nego. Loca quidem diversa distant, quia ubi est unus locus non est alter; at corpus replicatum nequaquam, et quidem ex opposita ratione; quia totum est ubicum

Ad 2. Nego. Sed esset unum in pluribus locis 566).Αd 5. Dist. Circumscriberetur loco uno positive, et non circumscriberetur exclusive, cone. ; cireum Scriberetur et non circumscriberetur positive, nego. Videlicet quum in uno loco esset, eontineretur spatii sibi debiti limitibus, non tamen ita ut hoc impedimento esset, quominus alio in loco, seu desinitive, seu circumscriptive contineretur. Αd 4. Dist. Moveri posset motibus contrariis ut a pluribus locis, eone. ; ut ab eodem loco, nego. Sane eorpus in naturali suo statu contrariis motibus moveri non potest, quia cum unum locum oeeupet, si contrariis motibus moVeretur, V. gr. ad dexteram Simul partem et ad sinistram, consequeretur ipsum moveri ad dexteram, et simul non moveri. At si per replicationem bina Ioea occupet, hoc amplius non consequitur; sed consequitur Solum, ipsum moveri positive ad partem utramque. Ceterum notandum est, in replicatione definitiva vel . mixtaeorpus replicatum moveri solum per accidens, quia non est in loco eo modo qui naturaliter proprius est corporum, nempe per

. quantitatis contactum 552).

327쪽

ARTICULUS VI.

De vacuo 573. Quaerendum iam de spatio vacuo; an possibile sit, an sit. Distinguendum est in primis vacuum proprie dictum a Vacuo improprie disto. Vaeuum proprie dictum est spatium in quo nullum prorsus cSi corpus, nec ponderabile, nec imponderabile. Vacuum improprie dictum est extensio, in qua est quidem aliquod eorpus, Sed invisibile, quodque vel non impedit alterius

eorporis collocationem, ut est aether, vel facile et sine Sensu cedit, ut aer. Vacuum proprio dictum aliud est imaginarium, aliud reale. Imaginarium est vacuum, quod extra mundi limites conelpimus. Beale est vacuum, cuius limites superficiebus realium corporum definiuntur. Rursus vacuum reale aliud dicitur eoaeervatum, aliud disseminatum ; quae nomina latendum est satis impropria esse. Vacuum porro eoaeerVBtum est Vacuum m9gnum et continuatum;

disseminatum est vacuum insensibile quod inter atomos materiae tam ponderabilis, quam imponderabilis intercipitur. 574. Pnopositio VII. Vacuum reale ae proprie dictum p088ibile eSt. Nam 1.' nulla est repugnantia in conceptu vacui proprie dicti inter limites reales. Quid est enim vacuum Est spatii puri pars, est possibilitas exiensionis. Possibilitas Vero extensionis, quamquam ex se indefinita sit, potest tamen vi quarumdam conditionum limitari ac definiri. Huiusmodi autem conditiones Sunt rea inles corporum supersietes. Intra tales enim superficies non est amplius possibilitas extensionis cuiuscumque, sed possibilitas tantum extensionis certae cuiusdam mensurae. Quid in hoc contradictorii est Vacuum in se nihil est, sed hoc non impedit, quO- minus hoc nihilum limitibus realibus definiri possit. Immo aliis limitibus definiri nequit, quam limitibus realibus. Quemadmodum enim limes realitatis est negatio ulterioris realitatis, ita Iimes negationis est negatio ulterioris negationis; quae ulterior negatio impediri nequit, nisi ab aliqua realitate. 2.' Impossibile non est, immo evidenter possibile est, divina potentia anni hilari penitus et aerem, et aetherem, et omnia quae in hac aula sunt, ceteris corporibus in suis locis immobiliter ma-

328쪽

UBER TERTIUS CAPUT I.

nentibus. At si haec fieret anni hilalio, inter aulae parietes haberes vaeuum. Rursus evidenter possibile est creari a Deo bina tantummodo eorpora, eaque Sphaerica. Fae itaque ea creari; ac pone, quomodocumque placeat, ea se contingere vel secus. Si se contingunt, cum in uno tantum puncto Se contingere pOSSint, necessario inier haec duo corpora habebitur vacuum; ac multo magis habebitur, si se non contingunt. 575. Paupostrio VIII. Est vacuum proprie dictum in mundo. Quisque novit id quod Vulgus vacuum 2ppellat, esse Vacuum improprie dictum. Vaeuum item improprie dictum est vacuum quod sit in barometro, aut in campana pneu metiea, illudque quod inter extimam atmosphaerae superficiem et sidera extenditur. Nam spatia haec omnia aethere plena sunt. Non est itaque in rerum natura Vacuum, quod dicunt coacervatum. Sed de existentia vacui, quod dicunt disseminalum, nullatenus ulnbigen- .

Verum quidem est inter atomos ponderabilium corporum aetherem esse dissu sum ; sed certe inter atomos aetheris vacuum aliquod sit oportet. Nam non solum atomi corporum ponderabilium, sed etiam aetheris atomi certo moventur, ut patet ex phaenomenis lucis, caloris, electricitatis, magnetismi. At motus vacuum supponit. Quomodo enim posset una molecula aliquam aliam impellere ac deturbare loco, si omnia circumquaque spatia plena essent, nullo prorsus interiecto vacuo 576. Aristotcliei physicam vacui possibilitatem nogabant, iuxta tritum illud : natura abhor et a vacuo : Sed nemo nescit, experimenta quae ad hunc naturae horrorem probandum ab iis asiserebantur, alia prorsus ratione nunc explicari, et contra vacui exsistentiam nullam amplius dissicultatem sacere. 577. Sed Cartesius eiusque asseelue censuerunt, absolutam vacui repugnantiam csse. Atque haec sere eorum argumenta sunt. Dicunt 1.' Si intra vas aliquod omnia annihilentur, vasis latera se mutuo contingant oportet. Nam inter ipsa nihil interiacet. Non erit igitur vacuum inier vasis latera.

nihil est, distantia non est: sed distantia vacua nihil foret.

nihil, et simul realiter extensum.

578. Resp. ad 1. Nego. Est enim haec asserito mira pror-Sus, ct etiam eredere volenti incredibilis. Dissili ed by Coos

329쪽

c OS MOLOGIA

Ad rai. add. Dist. Nihil interiacet, ct tamen aliquid interiacere potest, eone.; nihil interiacere potest, nego. Non proprie quia aliquid inter duo vasis latera interiacet, ea sunt ab invicem distantia, sed quia aliquid inter ipsa potest interiacere. Iam haec possibilitas non tollitur ex eo, quod omnia quae in vase sunt in nihilum redigantur. Ad 2. Dist. mai. Distantia realis non potest esse nihil, quoad

terminos ipsam distantiam definientes, eone. ; quatenus nullumeorpus intra reales hosce terminos actu exsistat, necto. Eodemque modo dist. rat. add. et eontradisi. min. Distnntia vaeua, quamquam nihil non sit, spectato ordine possibilitatis, est tamen nihil spectato ordine exsisteriliae. Sed huius nihili etiam in ordino exsistentiae tormini sunt reules, et idcirco vacuum huiusmodi dicitur reale. Ad 5. Dist. unt. Nihili quod tum in ordine exsistentiae, tum in ordine possibilitatis nihilum sit. nulla est extensio realis, cone.; nihili, quod in ordine possibilitalis nihilum non sit, nulla est cxtensio realis, subd.; si termini, quibus definitur, sint reales,neq.: si termini non Sint reales, eone. Umbra quoque nihil positivi est. Tamen lineae quae superficiem illuminutam definiunt,saeiunt ut umbra extensionem realem habeat. Ad 4. Dist. In statu possibilitatis, ne9.; in stulti exsistentiae, subd.; non est Substantia, pariterque non est aecidens intrinsecum, eone.; non Pst accidens extrinsecum O. 171, 2.' , nego. Est nempe aetu, et realiter relatio quaedam accidentalis et extrinseca inter superseius quae distantes dicuntur. In statu Vero possibilitatis est substantia extensa possibilis, cuius limites iisdem realibus superficiebus determinantur. 579. Forte dices: si inter aetheris atomos Vacuum interiectum

est, quomodo illac in sc invicem agunt Operatio enim in distans repugnat. Responsio petenda ex dictis I98, 5 '. Αtonii aetheris in se invicem non agunt, nisi utiquae ex iis in motu positae ad alias aecedant, easque impellant.

330쪽

DE TEMPORE ARTICULUS l.

De temporis notione 580. . Quid est tempus' Si nemo ex me quaerat, seio ; si quaerenti explicare velim, nescio s. Iia praeclare S. Augustinus a). Revera nemo est qui claram temporis notionem non habeat; ast huius notionis analysis omnium fortasse dissicillima

est. Conemur tamen, sapientum Vestigia sequentes. Perpendemus 1.' ideam temporis quac in humana mente viget : 2.9 quid sit in se tempus cenSendum StatuemΗS 581. I emporis notio tria clementa continet: praeteritum, prataens, futurum; quae ita Se mutuo excipiunt, ut Omne momentum a suturo sitit praesens, et a praesenti praeteritum. Praeteritum non est praesens, sed suit praesens, i. e. amisit

Futurum pariter non est praesens, nee suit praesens, sed debet esse praeSenS. Praesens autem quid est ' Non annus, non dies, non hora , non quaecumque mora temporis, quae a nobis dieatur praesens, est revera praesens. Si enim extensionem quamcumque temporis cogitas, licet brevissimam, haec praeterito constat, PraeSenti, ac futuro. Praesens igitur concipi nequit, nisi ut punctum indivisibile, quod ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula eaetendatur b). νη 582. Non tamen indivisibilium additione momentorum, sed indivisibilis momenti fluxu non interrupto constare tempus concipimus. Quemadmodum igitur linea, quae puncti motu generatur, continua quantitas est, ita et tempus. Hinc t.' quemadmodum quum linea describitur, punctum est terminus lineae descriptae, ac simul initium lineae describendae ; ita praesens in exsistentia fluente est finis exsistentiae praeteritae, ac initium suturae ; sed prouti punctum est transitus a

SEARCH

MENU NAVIGATION