Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi Ontologia, Cosmologia

발행: 1861년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

328 cos MOLOGIA parte lineae deseriptae in partem describendam semper fluens ac variabilis, ita quoque praeSens.

illa concipiantur, hae semper sunt lineolae divisibiles ulterius, sic quoque tempus indesinite dividi potest, sed quaecumque partes in ipso assumuntur, semper tem Scula Sunt.

ac punctum quodcumque medium signare; Sed non Secundum sui penultimum, nec duo puneta immediate Se contingentia. Eodemque pacto in temporis continuitate concipere potes primum atque ultimum indivisibile momentum, sed non momentum Secundum ac penultimum, aut duo momenta immediate sibi sue- cedentia.

Semper relative, nempe respectu habito puncti alicuius in linea designati. Eodem modo in temporis fluxu quaevis pars diei potest praeterita vel sutura, pro diversitate praesentis quod consideretur ; quemadmodum V. gr. quum Christus natus est, suerant Alexandri tempora, ac sutura erant christiana Saecula, quae nobis praeterita Sunt. 585. Si temporis absoluti idea cum idea spatii absoluti conseratur, in multis ambae conveniunt, quamquam in quibusdam quoque discrepent. Revera tempus concipimus ut essentialiter unum, in quo, et Secundum quod omnia, quae sunt, durant, ac dissi uunt; idem cogitamus praecessisse rerum omnium exsistentiam, ae substiturum etiamsi rerum omnium fieret anni hilatio; tum initii, tum sinis ineapuae, ac proinde aeternum, increatum, nece88arium eSSe; continuum insuper et indivisibile; nequeunt enim temporis paries Separari, neque continuatus eius fluxus potest concipi discerptus ; immobile, fieri enim nequit ut partes temporis mutent ordinem quem inter se habent, v. gr. ut dies hodiernus sit hesternus vel crastinus; ae tandem immutabile, nam ut mutari nequeunt geometricae relationes inter magnitudines, ita quoque Inutari nequeunt relationes inter varias temporis partes. In his omnibus binae ideae spatii ac temporis mire conveniunt. Discrepant autem in his duobus: quod 1' spatii partes sibi eoeXsistunt; temporis partes altera alteri sibi succedunt: 2.' Spatium res solummodo corporeus amplectitur et continet, tempus ero res omnes continere Videtur, tum corporeas tum ineor

332쪽

LIBER TERTIUS CAPUT lI.

Quid sit tempug

584. Huiusmodi est temporis notio. At quid est tempus in se ' Prolaeto temporis notio nobis suggeritur tum ab internatum ab externa experientia, in eo quod durationem cum εὐ- erasione nobis offert, i. e. in subiectis permanentibus mutationes sibi succedentes. Videndum itaque quid sit in rebus duratio, quid successio; sic enim intelligemus quid sit duratio successionis, videlicet tempus in Se. 585. PstoposiTio I. Duratio realis ab entis exsistentia non distinguitur re; distinguitur tamen ratione, qualenus dicit pedimanentiam eaesistentiae. Probatur 1.' pars. t.' Fatentur omnes, durationem esse quasi extensionem quamdam ac continuationem exsistentiae; itaque se

habet ad exsistentium ut productio lineae ad lineam, atque intensio qualitatis ad qualitatem. Sed productio lineae realiter non dissert a linea, nec intensio qualitatis a qualitate. Ergo. 2.' Durulio, cum sit res quaedam, suum exsistentiam habeat oportet. Vel itaque haec durationis exsistentia a duratione non distinguitur, vel secus. Si non distinguitur, ergo est aliquod exsi- Stentis, quae a sua duratione non distinguitur. Cur autem non omnis' Si distinguitur, quaeram iterum: exsistentia haec durationis durat necne Τ Si non durat, habebimus durationem rei, cuius exsistentia non durat; quod est maximopere absurdum; si Vero durat, an duratio haec exsistentiae ab exsistentia distinguitur, an non' Si primum dicas, nullus crit finis exsistentiarum et durationum; si alterum, concludemus ut prius, nullam exSistentiam a sua duratione distingui. 5.' Duratio vel est aliquid additum exsistentiae, vel non. Sinon, iam nec distinguitur ab illa realiter. Si est aliquid exsistentiae additum, quid addit Τ Prosecto continuationem exsistentiae. Ergo non distinguitur a continuatione exsistentiae.' 586. Dices, quum ros producitur, in primo suae exsiStentiae instanti exsistit, et non durat. Ergo duratio saltem distinguitur ab exsistentiae initio. Respondendum exsistentiae initium esse quoque initium durationis, quemadmodum tota exsistentia est tota duratio, ci unius sinis, alterius quoque finis est. Hinc quantum exsistentiae additur exsistentiae initio, tantumdem du-

333쪽

COSMOLOGIA

rationis additur initio durationis. Ex quo novum habes argumentum ad propositum ostendendum. Sed dicta sumetunt. 587. Quod in 2' parte asseritur a nemine in dubium VO- eatur: eSi enim per se manifestum, durationis conceptum aliquid dicere quod exsistentia non dicit. Quid autem hoc sit, clare exponit Suareχ his verbis: a exsistentia dicit actualitatem rei extra

s quam: duratio vero dieit perseverantiam aliquam in eadem EXSiStentia; quae perseverantia non est aliquid distinctum abs ipsa exsistentia, sed connotat secundum nostrum concipiendis modum praeexsistentiam eiusdem exsistentiae, seu quod talis v exsistentia concipi possit ut exsistens ante quodlibet instans

s pro quo durare dicitur η α). Ex quibus postremis verbis deduces, reete quosdam amrmasse: durationem dicere exsistentiam, eonnotando Sueeessionem, cui vel coexsistat, Vel possit coexsistere res quae durare dieitur. 588. PnoposiTio II. Successio est relatio eaeelugionis mutuae, quam halet eaesistentia unius respectu eaesistentiae alterius. Τunc una res alteri succedere dicitur, quum haec esse desiniι, et illa esse incipit. Si enim exsistentia unius rei permanet dum res altera esse incipit, hae res non sibi succedunt, sed coexsistunt. Successio igitur est relatio quaedam inter esse et non eSSe, in hoc posita quod esse unius importet, supponat, includat utcumque non esse alterius. Definiri igitur potest successio ut supra. 589. Duratio, seu permanentia essendi tripliciter se habere potest respectu successionis. Vel enim permanentia essendi la- Iis est, ut cum nulla successione coniungi possit, Vel cum Suecessione coniungitur, vel est permanentia ipsius successionis. Primus durationis modus est aeternitas; alter diei solet ae-ivum; tertius est tempu8. Aeternitas igitur est esse permanens, cui nulla SueeeSsio aD sectionum coniuncta est, aut coniungi poteSt. Aevum est esse permanens, cui successio affectionum coniuncta est, aut Saltem coniungi potest. Τempus est ipsa successioniS permanentia. Aeternitas est duratio, quae possidetur tota simul quoad omnia: aevum est duratio quae possidetur tota simul, sed non quoad omnia: tempus est duratio cuius partes se mutuo exeludunt. 590. Esse autem aeternitatem, adeo certum eSt, ut certum eStesse Ens a se, et absolute immutabile.

334쪽

LIBER TERTIUS CAPUT Il.

35 l

Esse aevum, demonstrant substantiae simplices et incompositae, quae sunt diversarum assectionum Subiectum, ut sunt puri spiritus, animae rationales et utomi primitivae. Nam licet in harum substantiarum assectionibus sit successio, tamen eorum esse substantiale nulla distinguitur successione, mutatione nulla; nihil enim in eo praeterit, nihil novi advenit. Tandem esse tempus, manifestum est ex mutationibus sub- stnntiarum compositarum ae corruptibilium, et ex mutationibus affectionum tum Spiritalium, quam corporearum; in qua Serie nihil permanet aliud nisi mutatio. 591. PstoposiTio III. Tempus reale a rerum mutationibus non distinguitur. Sequitur ex dictis. Omnis enim duratio re non distinguitur ab existentia eius rei cuius est duratio. Tempus autem est duratio successionis, seu mutationis, quae contingit in rebus. Ergo. 592. Hinc t.' tempus extra mentem nihil aliud est, quam eXSistentiu rerum quae se reciproce utcumque excludunt.

tempus dicitur esse: numerus motus. 8eeundum prius et posterius a). Hac enim desinitione nihil aliud significatur quam hoc: tempus esse mututionem, quae licet ex Se sit continua, est tamen aliquo modo etiam discreta, quatenus est numerabilis se- eundum partes, quae certo quodam ordine se excipiant, ita ut altera prior, altera posterior dicatur. Quae desinitio sic intellecta, ab ea quae supcrius exhibita est non disseri nisi in hoc, quod Aristoteles considerat tempus ut mensurae rationem habet.

ante mundum conditum solus erat Deus. In Deo autem successio nulla est. Tunc ergo coepit tempus, quum res mutabiles esse

coeperunt.

et futurum. Praesens est ipsa rei exsistentia, et nihil aliud : est conceptus absolutus non relatiVus. Praeteritum et suturum sunt ideae relativae ad aliquod prae-Sens, nempe ad aliquod esse. Continentur enim idea non esse unius relati ad esse alterius a quo primum illud esse excluditur. Disserunt autem in hoc, quod quum praeteritum concipimus, primo e0ncipimus esse rei, ac secundo eius exelusionem per aliud esse:

335쪽

c OS MOLOGIA

quum autem suturum, primo concipimus esse rei exclusum per aliud esse, ae secundo esse eiusdem rei non exeluSum, Sed exeludens aliud eSSe.

relationes rationis et extrinSeeBS.

Stere concipimus, quum de utriusque exsistentia cogitamus, quinde alterutrius non exsistentia cogitemus. Coexsistentia nimirum est simpliciter eaesistentia plurium quae Se non eaecludunt. 595. Pnopostrio IV. Tempus reale continuum eSt, non eon' stans eae indivisibilibus. Nam 1.' tempus reale mutatione e0ntinetur. Mutatio autem est ipsum fieri rei, quae non totum simul, sed paullatim, ne per partes non interruptas suum esse adquirit. Huiusmodi autem transitus continuitatem quamdam importat. Tempus igitur reale continuum quoddam eSt. 2.' Mutationes omnes corporeae reducuntur ad motum loca- Iem, Sive translutitium, sive intestinum corporibus. Atqui motus localis constare nequit ex indivisibilibus. Motus enim localis sit ab uno loco ad aliorum. Fit ergo percurrendo eertam aliquam extensionem. Extensio autem, ut alibi demonstravimus i58 , non componitur ex indivisibilibus. Ergo etiam motus. Ergo etiam

tempus. Vide Aristotelem in physteis M.' 594. Quod si qua sit mutatio improprie dicta, quac indivisibili momento fiat, ut est ereatio ex nihilo, haec tempus non constituit, sed signat momentum in tempore 29έ . Sic quoque motus sinis aut interruptio, quemadmodum punctum in extensione, ita momentum indivisibile in tempore signat. Sed ex hoc inferri nequit, aut extensionem constare punctiS, aut tempus momentis, ut alibi declaratum cst 166 . 595. PnoposiTio V. Tempus absolutum est duratio possibilis,

quae eae rerum sine sine sibi succedentium serie constare potest: seu brevius, possibilitas successionis. Quemadmodum alia plurima, ita quoque ipsam successionis ne durationis successivae rationem licet a rebus abstrahere. Si igitur abstractione hac laeta, cogitemus de duratione suceesSionis, seu de ordine inter esse et non esse terminorum in delerminatorum et quoad naturam et quoad multitudinem, conceptus iste omnes possibiles terminos iam amplectens est tempus ab-SOIutUm, euius characteres supra exposuimus 585).

336쪽

LIBER TERTIUS CAPUT Il.

Iloe iam facile intelligitur 1.' quia tempus iiidependens a rerum exsistentia nihil aliud esse potest, quam tempus possibile. Tempus enim reale cum a realibus rerum mutationibus non dis- linguatur, sine rebus existentibus nullum est.2.' Quia temporis absoluti charaeteres 585 successioni reali convenire non possunt, ut optime conveniunt successioni possibili; plane ut do spatio supra dictum est. Merito itaque tempus absolutum ideale appellatur.

De motu ae mensura temporis 396. Mutationem omnem corpoream veteres cum Aristotele

motum vocabant 0. 579); id quod in praesenti potiori iure

sacere licet, cum revera mutatio omnis corporea ad unicam m tus localis rationem, ut diximus 595, 2.'), pertineat. Quemadmodum quies est permanentia eorporis in aliquo loco, ita motus est continua loci mutatio; videlicet successio positi num corporis unius respectu corporum coexsistentium 55 l . Successivae iam istae positiones et tempus constituunt 588), et spatium quoddam determinant certis limitibus comprehensum 544 . uine duobus istis elementis, tempore ac Splitio, m

tus continetur, ae menSuratur.

Aptitudo mobilis ad datum spatium dato tempore pereurrendum dieitur veloestas: quae maior est vel minor, prouti eodem tempore maius vel minus percurritur spatium. 597. Cum tempus mensuram motus constituat, quaeres quomodo possit vicissim tempus, ut solet, motu mensurari. Animad-Verte, hoc pacto res omnes mensurari, nempe assumendo unitatis Ioeo aliquam quantitatem, eamque quantitati dimetiendae iterum atque iterum applicando. Quantitas vero illa, quae in men- Surae unitatem assumitur, dimetiendae quantitati, intra quantitatis genus, homogenea esse debet. Sic linea lineis, superscies superficiebus, solida solidis mensurantur. Cum igitur tempus sit mutationum series 588), non aliter mensurari poterit quam determinata aliqua mutatione in unitatem mensurae assumpta. Ut autem mutatio haec iterato adhiberi possit ad mensuram, reno- Vetur neeeSSe est, et perpetuo, et uniformiter. Mensura igitur Omnis temporis est mulatio aliqua perpetua et uniformis. Hoc pacio motus est temporis menSura. Diuitigod by Corale

337쪽

598. Naturalem temporis mensuram humano generi suppeditant caelestium corporum motus. Hi enim motus non modo sunt eonstantes et ad sensum uniformes, sed etiam spectabiles omnibus, ae propterea mensuram praebent Omnibus communem. Mensuram artiseialem suppeditant instrumenta, quae Vel caelestes motus imitantur, ut horologia quae indicis motu diurnum motum repraesentant; Vel quae mutationem aliquam uniformiter iterabilem perficiunt, ut casum pulveris Vel 9quae. 399. Si quis mensuris huiusmodi omnibus careat, aut ad illas non attendat, non aliam habere poterit temporis mensuram, quam internas suas assectiones non quidem omnes, Sed eas quarum eonscientiam habuit, ac memoriam saltem confuse servat. Unde

sequitur, quod quo plures sunt assectiones huiusmodi, eo longius apparet datum temporis intervallum, quia plures partes in eo notantur. Atque hinc sit, ut idem temporis intervallum a quibusdam longius existimetur quam reipsa suerit, a quibusdam brevius. Longius existimatur ab iis qui aut vehementioribus pulsantur assectibus, aut novis assieiuntur sensationibus, aut otio langueSeunt, aut curis anxium animum, aut desiderio distentum gerunt. Brevius e contrario ab iis, qui in oppositis adiunctis Versantur. Brevissimum, immo nullum, iis qui lethargo oppressi, vel graviori somno sepulti iacent. 400. Solvere iam per te poteris, ex dieiis hucusque, Sequentia problemata.

mensurari, et quomodo.

dio breviori consecrentur, an posset mutatio haec a nobis deprehendi.

tur; vitaque sit misero longa, felici brevis.

338쪽

DE NATLRAE ORDINE AC LEGIBUS ARTICULUS I.

De natura 401. Multiplex huius vocis natura significatio est. Omissis porro iis interpretationibus, quae immediate ex V is etymo derivantur, praecipua eius Significatio, ut apposite animadvertit Sua-resius sa), et ad quam ceterae reducuntur, ea est qua Substantiarum essentias denotamus. Denotamus autem hae Voce essemitam dupliciter: t.' per modum formae metaphysicae subiectum constituentis in certa aliqua specie O. 507); 2.' quae significatio est huius vocis maxime propria, prouti essentia est principium internum primum et adaequatum Operationum panionumque substantiae. Secundum hoc natura describi solet, ut alibi memoravimus 0. 72); ensis ad eerto quodam modo operandum dispositio atque tendentia.

tiis, ut diximus, non Vero substantiarum modis. Modi potius dicuntur esse secundum naturam, aut praeter Vel contra naturam. 2.' Naturam esse principium internum mutationum substantiae, nempe ex ipsis eius constitutivis resultans, non adscititium et ex accidenti ipsi inhaerens, ut est V. gr. principium motus artificialis in horologio. Per hoc tamen non exeluditur principium externum, seu determinatio ab extrinseco accepta, Sine qua quaedam substantiae mutari non possunt. Sed hac quoque substantiae externa determinatione accepta diversimode agunt ac patiuntur, si diversa sit earum natura.

5.' Per hoc quod natura dicitur primum et adaequatum principium, distinguitur tum a suis potentiis seu facultatibus, quae sunt principia secundaria; tum a partibus essentiae seu physicis seu metaphysicis quae sunt principia inadaequata.

339쪽

COSMOLOGIA

O.' Semper tamen prae oculis habendum est, nullius rei na-tUram nos Posse cognoscere aliter quam ex esseetibus, qui ab eius potentiis ac viribus procedunt, ut saepe dictum est. 405. Iuxta haec desiniendum erit quid naturae nomine intelligatur, quum rerum universitatem naturam appellamus. Videlicet hac voce signiscamus 1.' mundanorum corporum con neaeionem et ordinem: '.' magis proprie complerionem virium, quae simiιl harmonire eonspirantes mundanarum vicissit inum seriem eerto ordine ac lege estpetunt: 5.' quoniam vires mussarum Secundarum a prima caussa sunt, quae etiam cum iis operantibus omnia operatur, non raro naturae nomine naturae au-etor Deus intelligitur. 404. Praeter legitimas huius vocis acceptiones, liliae quaedam memorandae sunt quae ab erroneis et obsoletis opinionibus originem traxere. Ac primo Demoerito, Epieuro et atheis natura genitrix, detractis metaphoris ac poeticis ornamentis, nihil est aliud

quam materia aeterna ac necessaria cum suis viribus brutis easu

operantibus; de euius erroris absurditate iam aliquid attigimus 258. 298, 5'. 5'. , et rursus in Theologia sustus disputabimus. Platonici complures, sorte quia quasdam Magistri sui meta-ph0ras perperam interpretati sunt, existimarunt mundum immane quoddam animal esse; cuius anima omnes mundi partes eontineret, motusque gubernaret, rerumque omnium genetrix esset. Quae opinio plurimis inter antiquos philosophos arrisit, teste Plutarcho sa). Istis igitur omnibus natura cst anima mundi. Nemo autem, arbitror, a nobis expetat, ut commentum hOe Serio refellamus. Maxime omnium errarunt stoici, qui mundi animam Deum esse putaVerunt, qui corpoream materiam tamquam unitum sibi e0rpus pervaderet, regeret, divinaque ratione omnes eius minus temperaret; atque hinc mundum esse ae dici Deum. 405. Singularis suit inter recentiores, quamquam et ipSa ex Veterum seu sententiis seu loquendi modis expressa, opinatio Cud orthi b . Hic existimavit mundanum ordinem ae Vi Venitum praesertim originem explicari non posse, nisi haec sat hypothesis: esse praeier Deum Naturam quamdam genitricem, di-Vinae providentiae subiectam eiusque administram. Hanc ipse putat substantiam esse incorpoream et viventem, sed infimo vitae genere, Vita nempe vegetativa, quamquam aliquem ei Sensum

340쪽

et perceptionem tribuere videatur. Ea tamen consilio ac ratione non pollet; ut quamquam ordine ac ratione agat, ignorat lamen sines Suorum operum, nee suarum actionum conscientiam habet. Haec itaque rebus omnibus coniuncta vis Omnia fingit ac format, in quibus uriis vestigium aliquod adspicimus; divina vero providentia errores, quos illa admittit, emcndat, coinque perpetuo

moderatur.

406. Vanum hoc Cud orthi idolum facile evertitur per ea quae Theologia docet de conservatione rerum eruatarum, et de rimae eaussae iugi cooperatione cum caussis secundis; de qui- us suo I O. Plura Moshemius sa); sed obvia iis qui reciis im-iuti sunt principiis: nec ea referre opuS est.

De naturae legibus 407. Ut ox dietis in Logica L. 508) colligitur, naturae legem

dicimus modum constantem et uviformem, quem alleulia materialia in agendo servant; qui agendi modus ideo lex dicitur, quia summi Opi seis imperio rerum vires statutae Sunt, emi Sque normis subiectae. Hae leges, quoniam inter varia corpora relationes quasdam constantes indueunt, ordinem quemdam eonStituunt, qui ordo naturae dieitur. Eventuum vero secundum hunc ordinem, consequutio naturae cursus Bppellatur. 408. Esse porro naturae leges adeo manifestum est, ut si quis, intellectis ierminis, probari hoc sibi vellet, is vel scepticus plane, vel novus in mundo hospes existimandus esset. Cum scepticis

Prolaeto habet suas cuidentissimas leges et minerale regnum et vegetalc et animale; et in his unaquaeque elassis, familia, genus, species, immo singulae Viventium partes, singula organa iisdem invariabiliter clementis conflant, eadem figura, eodem ornatu, iisdem qualitatibus sensibilibus distinguuntur, cusdemque ad cetera eorpora relationes servant. Generatio viventium, eOrtimque ortus et interitus, Oinnesque organicae lanetiones, Vires item et facultates, mores et instinetus animantium talia u nobis modo deprehenduntur, qualia in vetustissimorum temporum monumentis expressa legimus, aut perspicimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION