장음표시 사용
51쪽
sellit, ostendens neque generatim neque in ipsis rebus corporeis individuationis principium materiam eo sensu diei posse u).110. Pnopositio IV. Id quod naturam individuum constituit, non est aliquid re distinetum a natura quae sit individua. Etenim si id quod naturam individuam sueti re ab illa distinguitur, iam natura ipsa ab hac individuuli disserentia re praeciSa eonstat. Haec porro natura ita praecisa vel singularis est vel universalis. Si singularis dicatur , natura dicitur individua ante adiectam disserentium individualem. Si universalis, habebimus universale a parte rei, id quod ex dieiis repugnans est. 111. PnoposiTio V. Natura omnis individua per suum ipsum realitatem individua est. Id sequitur immediate ex propositione praecedenti. Si enimiundamentum, unita iis individualis non est aliquid re distinetum
a natura quae individua denominatur, sane hoci landumentum Vel nullum est, vel est ipsu naturae individuae reulitas. Prdeteren unaquaeque res est una numero per illud ipsum sormule atque intrinsecum principium per quod est ens uetu, atque in physico rerum ordine eonfiat. Etenim nullum ens aetueSi aut eSSe potest, nisi quatenus unum numero ac singulare est 106). Iam omnis res per Suam ipsam realitatem est ensaetu 58 . Per eamdeni igitur una numero ac singularis esticitur. 112. ConoLLΑni A. t.' ΕSsentia seu natura communis in indi-Viduis non re sed solum ratione a disserentia individuali distinguitur. Disserenita enim individualis est id per quod naturu sit individua; hoc autem a natura individua non dissert.
Speciei, ut Bbstracte concipitur, accidentalis sit. Id enim quod intrinseco hoc vel aliud individuum constituit, et sine quo ipsum neque eSSe, neque concipi potest, profecto est illi essentiale.
Specie contineantur, pro disserentiae individualis diversi tale diversas esse. Quapropter si prout in se sunt a nobis conciperentur, diversis plus vel minus, saltem ut plurimum, exhiberentur conecpii bus b). Ceterum disserentiae individuales, ut in se sunt, sub cognitionem nostram non eadunt; sed eas solummodo cognoscimus per externu quaedam indicia L. 51).
in individuis ea solum quibus essentia constituitur, praecisione
52쪽
facta a modo quem in singulis haec constitutiva obtinent, qui modus disserentia est individualis l.', L. 558). Hinc quoniam individua multa quoad haec eonstitutiva plane similia Sunt, specierum ac generum notiones emergunt in ipsis rebus landamentum habentes L. 559). Hac ideae, pro mentis husnanae modulo,arehelypas divinae mentis ideas reserunt 86, 4.', 83L
DE VERITATE ENTIUM ARTICULUS I.
l 13. Veritatem in Logica L. 570 desinivimus: adaequatio.
nem intellectus et rei. Haec definitio nullatenus mutanda est quum de rerum veritate quaeritur. Quemadmodum enim intellectus veritatem habet per comparationem ad res, ita res per comparationem ad intelleetum; cum hoc tamen discrimine, quod quum veros dicimus mentis conceptus, res ad intellectum reseruntur ut mensura ad mensuratum; quum autem dicimus Veras res, res ipsae rationem habent mensurati, et intelleeius mensurae. Veritas enim rerum est in hoe, quod ipsae alicui intellectus conceptui consormes eXSistant.1l4. Huiusmodi vero coneeptus vel rem antecedit tamquam exemplar ad cuius similitudinem res etaeta est, Vel tamquam criterium secundum quod de rei natura sertur iudicium. Hinc res duplici modo verae diei p0ssunt: t.' per se et absolute: 2.' per accidens et secundum quid. Per se et ubsolute res Verse sunt per comparationem ad intellectum illum a quo dependet earum constitutio; si videlicet archetypas ideas adaequent ad quarum exemplar conditae sunt. Sic res omnes naturales Verae sunt comparate ad intelleetum divinum, quia aeternarum similitudinem idearum quae in mente divina sunt adamussim adsequuntur. Eodem modo res artificiales, quae a creatis agentibus fiunt, verae dicuntur per comparationem ad intellectum artificis, si praeeonceptain ab illo ideam
Per accidens autem et Secundum quid rebus veritus tribuitur in ordine ud intellectum v quo non dependent, quum sunt id V. II. 4
53쪽
quod putantur vel dicuntur esse; Seu quum habent enlitutem eonformem illi ideae ad quam reseruntur. Sic dicitur amicus verus ille qui habet omnes proprietates, quae in idea tali nomine expressa continentur. Videlicet hine tu consideras ea quae constituunt amici ideam, inde mores actusque eius qui amici opinionem de se gignit: ac si illi hi congruunt, eum non solum amici speciem praeseserre, sed Verum amieum eSSe Statuis. lib. Notanda. t.' Hoc altero modo res verae denominantur, ut diximus, per accidens et secundum quid. Per accidens quidem, quia per accidens est quod res ideis nostris adaequentur; non enim ideo res veritatem per se habent, quod ideis nostris adaequantur, Sed quia adaequuntur id eis aeternis. Secundum quid autem, quia res hoc pacto dicitur Vera secundum aestimationem quam de se inducit vel inducere potest.2.' Quotiescumque res Verae a nobis dicuntur, Verae Semper dicuntur per comparationem ad intellectus nostri ideas : non enim aeternas ideas, i inmo nec creatorum artificum ideas intuemur.5.' Patet non posse nos aliquid dicere verum respectu alicuius id eue, nisi postquam ideam hanc satis claram habeamus. Sic quum primo aurum quis videt, nequit illo decernere verum illud aurum eSSe, sed Solum postquam experientia cognovit quaenam sint auri constitutiva, ita ut aurum ab alia quavis re discernat. 4 ' Ex his tandem colligitur rerum veritatem esSe ipSBm eurum realitatem, addito respectu ad conceptum intellectus cui haec realitas consormis est. Quocirca verum ab ente differt per solum mentis considerationem.
ll6. Falsiius rerum est dissormitas rerum ab intellectu. Dicuntur res salsae per se et absolute in ordine ad intellectum a quo dependent, si abnormes sint ab exemplari artificis idea; per accidens vero et Secundum quid, comparatae ad intellectum a quo non dependent. Et hoc dupliciter. t.' Quotiescumque res eiusmodi sunt, ut iudieii salsi occasionem praebeant. Tales sunt illae quae eum quibusdam aliis externam aliquam praeserunt similitudinem: quum enim res illae
menti obiiciuntur, apprehensionem quidem veram gignunt L 578), at salso iudicio viam parant, quo quis aestimet rem obiectam
54쪽
esse eam cuius speciem gerit L. 586, 3.'). Sic quia stamnum similitudinem habet cum argento, dicitur salsum argentum; et asinsentator blandiens, quia speciem praesesert amici, dicitur salsus amicus. Atque hic est modus potissimus quo res salsae dicuntur. 2.' Dicitur etiam quandoque salsum in rebus id quod est salsum in mentis iudieio: quum videlicet per iudicium erroneum conceptus qui rei non convenit ad ipsam refertur L. 58 l), se- eundum hunc conceptum res salsa dicitur. Sic idolum dieitur salsus Deus, et diameter bipedalis salsus diameter solis, quia idolum sulso iudicatur Deus, et diameter bipedalis salso iudicatur diameter solis.ll7. Notanda. 1.' Quum res salsae dicuntur, id non intelligitur de fulsitate absoluta, sed de salsitate per accidens. Nam re- speeiu intellectus divini nihil est salsum; respectu autem intellectus humani, quotiescumque opus ab artificis idea dissorme prodit, solet potius diei ineongruum esse, aut deforme, aut male cessisse, quam salsum esse. Videtieet ratio mali, quae magis nos assicit, in iis plus attenditur, quam ratio salsi: fortasse etiam quum opus malum et deforme dicimus, ipsius defeetum notamus ; si vero salsum diceremus, imperitiam nostram ac limitationem lateremur. Non tamen desunt in contrarium exempla Q.
quia simpliciter verae sunt, sed solummodo seeundum quid; videlicet secundum id quod non sunt. Praeelare S. Thomas; . Res comparata ad intellectum, secundum id quod est, dicitur Vera; secundum id quod non est, dieitur salsa. Unde verus a tragoedus est falsus Hector, ut dieitur in 2.' solitoq. Sicut igi- . tur in his quae sunt invenitur quoddam non esse, ita in hisa quae Sunt invenitur quaedam ratio fulsitatis . b).
salsa quis enim dieat solem salsum hominem, aut leonem salsum argentum ), sed dumtaxat secundum id quod non est, et quod iudicatur esse, vel iudicari potest; praesertim si cum eo quod iudicatur esse, similitudinem habeat. Audiatur iterum S. Thomas: u Innatum est nobis per ea, quae exterius upparent, des rebus iudicare, eo quod nostra cognitio a sensu Orium habet, qui primo et per se est exteriorum accidentium : ideo ea quae s. in exierioribus accidentibus habent similitudinem aliarum re-
55쪽
bst, rum, dicuntur esse salsa secundum illas res: sicut fel est salsum s mel, et stamnum est sulsum argentum . a).4.' Falsitas in rebus nihil est; iis enim tribuitur solummodo qualenti S non sunt enita, et per comparationem ad coneeptum aliquem intelleetuS.
Theorematall8. PuoposiTio I. Est in rebus veritas independenter a nostri intellectus cognitione.
Res enim per se ac principaliter veritatem liubent secundum ordinem ad intellectum divinum, quatenus illi consormantur; eamque habent independenter prorsus a nostra cognitione. Praeterea illa quoque veritas quae respectu humani intelle-etus rebus tribuitur, independenter ab actuali cognitione iis convenit, si habeant entitatem ei quam de se inducere possunt cognitioni atque opinioni consormem. Si enim eum hoc coneeptu possibili consormitatem habeni, iam nihil impedit quominus re- speetu intellectus humani verae dicantur, atque talis veritas in
119. PROPositio II. Nulla res fatia est respectu intellectus divini. Nam unaquaeque res cani habet essentiam, eas proprietates atque individuanies notas, quae divinum de ipsa ideam omninondaequent. Fieri enim nequit, ut Dei operatio desciat ab ideis quibus eius voluntas in operando dirigitur; haec enim desectio impotcntiam in operante urgueret. 120. Obiicies, in iis saltem quite Deus naturae ministerio Ope rutur, multa a divinis ideis dissormia censenda videri, ut sunt monstra et quaecumque in iis quae ad propriam naturam perii noni aliquatenus deficiunt. Respondeo haec quoque supremi ni tisicis ideis accuratissimc Ommensurari. Etenim supremus artifex possibilium omnium ideas habet, adeoque et huiusmodi imperfectorum. Aliunde vero haec non fortuito fiunt, sed sciente ac volente Deo, eaque Omnia ad suos fines dirigente. Neque impersedi iones huiusmodi impoten-liam arguunt principalis urtiscis, sed solummodo imperfectionem agentis natur ulis, quam Deus tollere non vult.
56쪽
l2l. PRopostrio III. Omne ens est ustrum. Verum primo veritate absoluta 114 , quia aetu consorme ideis divini intellectus a quo omnia dependent. Neque hoc solum de naturalibus rebus intelligendum est, sed etiam de hominum operibus, quae talia sunt, qualia a Deo in caussae potentia vel per praevisionem liberorum actuum cognOScuntur. Verum deinde etiam veritate quae dieitur secundum quid. Omne enim ens in eo quod est, cognoscibile est, habetque entitatem aestimationi quam de se caussare potest conformem llo, li8). Ens ergo omne verum est respectu quoque intellectusereati, etiamsi nullus esset intellectus huiusmodi qui res cogno-
122. COROLLARi . t.' Intelligitur ex dictis celebris illa veri do finitio a S. Augustino proposita sa) : verum est id quod est. Quae
desinitio nihilominus subiectum potius, ut ita dicam, Veritatis, quam ipsam veritatis rationem determinat. Etenim omne quidemens, hoc ipso quod est, verum est: atque hinc Verum et ens renon distinguuntur; nihilominus ens non dicitur verum, nisi per comparationem ad intellectum 115, 4.').2.' Etiam non-ens, ut negationes et privationes, Verum dieitur, sed et ipsum in quantum est quodammodo ens, videlicetens rationis, Rpprehensum a ratione et eogitatum ut ens.
Bonitatis notio ae partitio 125. Bonitas desinitur: quod est alicui eonveniens. Est autem alicui conveniens id quod illius tendentiae seu capacitati eonsorine est et proportionatum. Haec porro consorinitas et proportio in ipsa rei quae bona dicitur entitate ac perseelione landatur. Quocirca quum aliquid bonum dicimus, ipsam rei entitatem ac persectionem significamus, connotando simul inclinationem, tendentiam, capacitatem naturalem ad illam in aliquo exsistentem. Unde sequitur
57쪽
distingui per hoc, quod realitatis ac perseelionis Pon eptui rationem addit convenientiae.
capacitate ad eiusmodi persectionem quae in aliquo inveniatur.
Animadverte porro concretum nomen bonum pro nbstraetobonitatis frequenter usurpari.
24. Desinitur quoque honum : id quod omnia appetunt a);
bonum enim est appetitus obieelum : ex quo appellius omnis ad bonum seriur. Verum definitio haec, uti notavit S. Thomas b). a posteriori sumitur; ratio enim appetibilis non est proprie id quod bonitatem constituit, sed est potius aliquid illud consequens vel concomitans. Non enim ideo aliquid bonum est quia appetibile, sed ideo appetibile est quia honum est. Bonitas au-iem rem appetibilem Deit, quia est perseetio conveniens. Ex hoe etiam intelligitur quo sensu honitatis ratio sit in ratione finis constituenda. Scilicet eodem pacto, quo honum sp tibile est, rationem finis habet vel habere potest. Ipsa igitur ratio finis non est id, quod bonitatem eonstituit, sed bonitatis rationem consequitur. Bonitas vero est id, quod vim tribuit rei movendi ad agendum tamquam finis.125. Bonum dividi solet t.' in verum et apparens. Verum est quod tale est cuiusmodi existimatur ; apparens quod non est bonum, lieet existimetur. De hoc eadem dicenda quae de salsitate rerum diem sunt ll6, seq.). Quaenam autem bona Vera sint vel salsa, id ex principali eniis cuiusque ac propria tendentia iudicandum est. Quamvis enim in ente plures sint naturales inclinationes ac lendentiae, una tamen est in unoquoque qua ad finem ipsius proprium dirigitur; et haec praecipua in ente est. Qui ceterae omnes subordinantur. Id igitur quod tendentiam hanc principem explet, hoc assert enti persectionem illi vere con-Venientem, eam nempe persectionem ad quam natura destinatur. Iloe ergo est honum entis verum. Quae vero partialibus ac sub- ordinatis inelinationibus satisfaciunt, si principali quoque tendentiae eongruant, et ipsa bona vera sunt: si illi contraria sint,
26. 2.' Bonum ens dieitur vel quia seeundum se honum es . vel quia alteri.
58쪽
Bonum secundum se est quod persectionem habet sibi convenientem. Sic homo est bonus sibi ratione sanitatis, Virtutis etc. Bonum alteri est quod habet persectionem alteri convenientem. Hoc paeto Deus est bonum hominis. Manifestum porro est omne id quod alteri bonum est, in se quoque, aliquo Saltem modo, honum esse. Nam quod alteri bonum est, tale est propter aliquam sui persectionem. Omnis autem perlaetio est bonitas entis in quo e St. Ηine intelliges persectionem seu bonitatem, qua ens sibi bonum est, esse in ipso subiecto, ac mentis operatione ab illo abstrahi: id vero quod bonum est alteri, esse rem eoneret reipsa ab illo distinetam. Atque hinc fortasse suetum est, ut ad comprehendendum uno nomine et id quo subiectum est in se bonum, et id quod bonum est alteri, concretum bonum pro nbstraeto bonitas frequentius usurparetur, ut supra notavimus. Id
enim quo subiectum est in se bonum, dici potest bonum subiecto; sed id quod bonum est alteri diei nequit bonitas alterius, quia non est illius serma. 127. 5.' Pervulgata maximo est boni divisio in honestum . utile, delectabile; qua quidem, ut in Logica obiter monuimus L. 116,5.'), non rerum quae honae sunt elasses exhibentur. sed ipsa boni ratio in rationes subiectas dispeseitur. Proprie autem haec divisio est boni humani; cetera enim entia vel delectationis ea pacia non sunt, ut omnia quae sensu carent , Vel
honestatis, ut bruta animantia. Nihilominus divisio haec extendi solet etiam ad bonum in genere, ut postea innuemUS. a) Bonum honestum in genere est quod enti convenit per Se, et ratione sui. Animadvertendum porro est bonum honestum latius et pressius accipi. Latius acceptum est quidquid per se naturam entis perficit, ut Sanitas, integritas, scientia, vita ei ipsum esse : et hoc dicitur
Pressius est quod per se habet eonvenientiam cum natura
rationali qua tali; id nempe quod rationali naturae persectionem ipsi propriam 125) consert; quae in eo est, ut in agendo Beternae morum regulae se stonsormet. Et hoc communiter intelligitur nomine boni honesti, et est idem ac bonum morale. Re peritur autem haec bonitatis ratio tum in aetibus, tum in habilibus, tum in obieetis circa quae actus habitusque versantur, si hominem deceant ratione utentem.
b) Bonum deleeiabile est id quod habet cum aliquo conVe-
59쪽
nientiam propter delectationem quam ipsi uitari. Deleetatio autem est quies appellius in re convenienti. Nihil vero appeti mi est, nisi aliquo modo cognoscatur. Quapropter deleetabile bonum ad ea solum entia pertinet, quae aliqua cognoseendi saeullate pollent. e) Tandem bonum utile est quod convenit enti non ex se nec propter deleetationem, sed ratione alterius boni sive honesti sive delectabilis, quod per illud obtineri potest. Talis est v. gr. pecunia. 28. Haec boni divisio, quae, si omnia eius membra proprie ac pressius sumantur, ad bonum solummodo pertinet humanum, extendi quoque potest, ut diximus, ad honum in genere. Res enim omnes ad bonum aliquod natura propelluntur, quo perse-etio cuiusque propria continetur: hic autem naturae impulsus, qui in entibus sensitivis est appetitus sensitivus, in rationalibus appetitus rationalis, in rebus inanimis potest per quamdam analogiam appetitus naturalis denominari. Sic igitur id quo ultimo tendit appetitus honum honestum est; id quod est medium ad honum honestum assequendum, est bonum utile; et quies ipsa appetitus in suo termino honum
Theorematal 29. PnoposiTio l. Omne ens est bonum.
ens necessario habet essentialem suam perseetionem qua aetuest ei tote ens est. Persectio autem omnis est bonitas qua ensin se bonum est. Ergo.
vliquo alio proportionem habet vel ut pars eum toto vel ut ac- idens 'cum subieeto vel ut caussa cum essectu et vicissim. Item nihil est quod ad alterius entis persectionem, pulchritudinem, usum, delectationem non eonserat, uti consideranti illico patet, quantumvis rerum bonitates multas ignoremus.150. Pgopostrio II. E converso quidquid bonum est em est. Nam omne id quod bonum est persectionem habet sibi convenientem. Persectio autem omnis entitas est.
αὶ cf. S. Th. Sum. th. p. q. q. V. art. VI.
60쪽
l51. Obiicios, quaedam diei bona, quae enita non sunt, sed negationes vel privationes. Sic aliquid non habere aut non sa-eere, imo quandoque ipsum non esse bona dicuntur. Resp. 1.' Haec omnia, prolati negationes vel privationes sunt, proprie esse carentiam alicuius mali, quae, nisi aliud addatur. bonitas non est. Nihilum enim malo caret, neque tamen idcireo bonitatem habet. Haec igitur bona dieuntur, quia vel sunt eon ditiones ad aliquod bonum adquirendum aut conservandum, vel sunt etaetus aut signa boni possessi. Primo modo dicimus bonum non amuero divitiis, ratione tranquillitatis quae inde eon sequitur : altero modo dicimus bonum non agere inhonesto, ratione positivae voluntatis ita non agendi.
Resp. 2.' Negationes huiusmodi et privationes in eo quod bona dicuntur entia quoque diei, et ad eumdem modum dici
hona, quo entia dicuntur. Cum enim haec soleant a ratione respici ad modum entium 27,24), idcirco et unitas et veritas ei bonitas entium propria per quamdam analogiam ipsius tribuitur 122, 2.'). Quapropter possent haec denominari bona rationis,
sicut denominantur entia rationis. Non-esse vero dicitur bonum quasi minus malum; quia nempe eomparando malum quod ens patitur cum malo non exsistentiae, hoc minus malum iudieatur prae illo. 152. Duo sunt hoc loco de bono pronunciata celebria explicanda potius quam probanda; indigent enim tantummodo explicatione ut recte intelligantur: si autem recte intelligantur, facile, praesertim post dicta, Suadentur. Primum est: bonum est dissusivum sui. Hoc effatum ita explicat S. Thomas. α Dicendum, quod honum dicitur dissus ivum, sui esse eo modo quo sinis dieitur movere a sa). Nempe , quod honum est appetibile est, et rationem finis habet aut habere potest 24). Quum autem bonum appetitur ut finis, honi
rationem in alias quoque res diffundit, videlicet in media ad latem finem assequendum idonea : facit enim illa amabilia ei appetibilia propter seipsum. Haec explicatio omni bono eonvenit,
et veritatem universalem 3sserti tuetur.
155. Alterum : Deus est omnis boni bonum b). Hoc non intelligi perinde debet ac si rerum bonitas sit realis quaedam partiei patio honitatis divinae, id quod absurdum foret quam maxime, sed ita dumtaxat ut significet omnem ereaturae honitatem