D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

LIB. IIII. CAP. III. 181

iocundu habitare fratres in unum. Idem etiam Aug. duas constituit ciuitates in dicto lib. secundum duos amores. Praeter haec vero est alia ratio ad ostendendam communit tem multitudinis hominum esse necessariam, appetitus videlicet ii

manus ad communicandum opera

sua multitudini, ut molestum sit eidem aliquid virtutis agere absque hominum societate: unde Tullius dicit in lib. de amicitia, quod natu- ra nihil solitarium amat. Verum est enim, quod ab Archita Tarentino, ut opinor, dici solitum esse, a sci nibus nostris audiui: Si quis in coe- tum ascessisset, naturataque mundi, ac syderum aspexisset, pulchritudinem insuavem illi sine amico, vel socio admirationem fore. Ipsae etia diuitiae nisi effusae in multitudine non clarescunt, ut Bolietus dicit: Patet igitur hominem siue ex parte corporis, siue partis sensitiuae ι siue considerata sua rationali natura ,

402쪽

DE RE G. PRIM

necesse habere vivere in multitudine: Ex qua parte necessaria est secundum naturam constructio ciuiutatis : unde Philosophus dicit in I. Politici quod natura quidem omnibus inest ad talem communit tem , qualis est ciuitatis communiatas : Et quamuis primos institutores ciuitatum malos homines stria plura referat, ut Caym fratricida; Nembroth oppressorem hominu , qui aedificauit Babylonem ; Assur , qui aedificauit Ninitiem, ut in G nesi scribitur a Nembroth fugatus; moti tamen fuerunt ad conitrue dum ciuitates propter hominum commoditates iam dictas , reto quendo tamen in suum dominium; pro quo conseruando necessa

ria erat in unum multia tudiniS congre-

403쪽

S De communitate ciuitatis: in quo consistat; ubi Arist. refert opinionem Socratis, &Platonis, quam hic a thor declarat.

ABIT A igitur necessitate constituendae ciuitatis propter communitarem hominum nunc quaerendum videtur, in quo consistat ista communitas : Circa quod

diuersi Philosophi, & sapientes diuersas constituerunt politias respectu communitatis, ut Philosophus refert in sua Politic.ubi primo nam rat opinionem Socratis, & Platonis in a. Politi c. quod communit tem ponerent in sua politia quantum ad omnia; ut videlicet omnia essent comunia tam diuitiae, quam ores,& filij; moti quidem ex bono vnionis in communitate, per quam Respub. coaugmentatur, &crescit. Amplius autem: cum bonu

404쪽

D E RE G. P RIN. st diffusilium, & sui communicatullum, quanto res communior est ,

tanto plus de bonitate habere videtur : ergo omnia communicare,pl' habet de ratione virtutis, & bonutatis. Praeterea: amor est virtus unitiua,ut Dionisius tradit: Ubi est e go volonis maior ratio, ibi plus vigebit virtus amoris, qui ciuitatem constituit,& conseruat, ut August. dicit,& dictum est supra: ergo Omnia habere comunia tam diuitias , quam uxores, & filios, habet rationem maioris bonitatis. Hae autem rationes sunt, & multae aliae, quas Philosophus refert iuxta opinione Socratis,& Platonis licet non per eadem verba, sed a sententia non discordat. Et si attendimus ad qualitatem dictorum Philosophorum; quia fuerunt homines virtutibus dediti super omnes Philosophos , eo, quod solas virtutes bonum hominis ponebant , non videtur credibile talem comunitatem eOS posuisse

405쪽

LIB. IIII. CAP. IIII. I 83suisse, eo modo,quo Arist. videtur eis imponere in praedicto lib. quia hoc videtur magis bestiale, quam humanum ; foeminas scilicet esse

communes, quatum ad mixtionem carnis : unde & sacra scriptura m

trem separat a filijs, & filiam a patre; & virum uxori coniungit, ac soc tum cum sola distinguit in coni gio in primo hominis praecepto: Propter quod in Genesi dicitur :Quamobrem relinquet homo p trem, & matrem; & adhaerebit uxo ri suae; & erunt duo in carne Vna: Non autem dicit plures. Sed & de

filijs est impossibile; quia in actu ge

nerationis duo semina non conu niunt, sed unum solum ex parte viri: Propter quod ipsa etiam anim lia suos natos cognoscunt quanto tempore est necessarium ad nutri mentum filioru, ut in pullis auium

maxime contingit antequam auo

lare possint. Quod ergo dicamus dictos Philosophos minus compo-

406쪽

stos animalibus, videtur absurduqui ad componendos mores,corri- gen dosque totam suam flexerunt Philosophiam,vi August. tradit de Socrate. 8. de ciuitate Dei, cuius doctrinam Plato eius discipulus fertilissime sonitus est, ut Maximus V lerius scribit; qui cum sapientissimus omnium esset sui temporis; &a iuuenibus studiosis certatim qu reretur Athenis in AEgyptum de scendens a sacerdotibus illius gentis Geometriae multiplices num xos coelestium rationum obseruatione percepit: & in Italiam peragrans ab Archita,& Arione Pythagorae praeceptis instiuctus est. T libus ergo, & tantis viris talem politiam attribuere, unde ordo de-

strueretur naturae, non est sine ad-

miratione. Sed & ipsi comment tores Arist. hoc eidem attribuunt, quod non plene retulerit aliorum opiniones,& praecipue Socratis, M

Platonis; sicut Eusti athius dicit si

407쪽

LIB. IIII CAP. IIII. I 8 per I .Ethic circa Ideam bonitatis:& Simplicius in fine primi de isto

de generatione mundi. August.autem in s. de ciuitate Dei hoc idem resere de opinione Stoicorum circa passiones animi ue quod aliqui attribuebant Stoicis quorum Princeps Socrates suit, quod in sapientem non caderet, ut idem Aristot. in 1.

Ethic. praefato imponit Philosopho : Et tamen August. idem dicit esse falsum ex sententia Auli Gellij in lib.noctium Atticarum: Sed haec omnia referenda sunt ad effectum amoris: Quia ergo dicti Philosophi . virtutibus erant praediti; & ad hoc

sollicitabatur eorum conatus; Virtus autem amoris ad paria nobiscum proximo praecipitur: Diliges, inquit Saluator, proXimum tuum ,

sicut teipsum: cum ipsi sub quibus. da metaphoris soliti essent loqui,

volentes persuadere ad conciues amorem, per quem ciuitas proficit, communitatem posuerunt in ux

iiij ribus,

408쪽

ribus,&filijs in dilectione mutua: Sed in possessionibus, in communicatione necessaria; quia si quis viderit fratrem suum necessitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo, quomodo amor Dei manet in eo pQuod fuit praecipuum Sto ico rum;

rerum enim exteriorum, siue diuitiarum contemptiui erant, ut de Socrate refert Hieron. Per hoc autem

patet responsio ad obiecta quia unio, & amor habet gradum in inferioribus entibus ; quoniam persectior est unio in corpore animato, si in diuersis organis virtus animq diffundatur ad diuersias operationes unitas in una substatia animq; sicut apparet tam in animatis persectis,quam in animatis,quae habent solum sensum tactus, ut sunt vermes, & quεdam animalia, que Aristot. vocat in secundo de anima, animalia imperfecta: Propter quod& Apostolus comparat corpus mysticum, idest, Ecclesiam,vero corpo

409쪽

LIB. IIII CAP. IIII. I 8sri,& naturali, in quo sunt membra diuersa sub diuertis potetijs, & virtutibus in uno principio animq r dicatis : unde & unionem allegata reprobat Apostolus in prima epistola ad Corinth. dicens : Si totum corpus oculus, ubi auditus 3 Et si totum auditus, ubi odoratus 3 Quasi necessarium sit in qualibet congregatione , quae prscipue est ciuitas , esse distinctos gradus in ciuibus quantum ad domos, & familias ;quantum ad artes, & ossicia ; omnia tamen unita in vinculo societ iis, quod est amor sitorum ciuium , ut dictum est supra: & de quo etiaApostolus dicit ad Colossen. cum

enim connumerasset quaedam op ra virtuosa, ad quae ciues adinvice

obligantur, statim subdit: Super

hoc autem omnia charitatem habentes , quod est vinculum perfectionis, & pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua vocati estis in uno corpore distincto, videlicet Y per

410쪽

per membra iuxta ciuium statum: Ex qua diuersitate artium , Se ossiciorum quanto in eis multiplic tur amplius, tanto ciuitas redditur magis famosa; quia sufficientia humanae vitae, propter quam necessaria est constructio ciuitatis, magis . reperitur in ea. Quod si forte alle

gatur de discipulis Christi , quibus

omnia fuerunt communia, non importat legem communem ; quoniastatus eorum omnem modum via

uendi transcendit: ipsorum enim politia non ordinabatur ad uxores,& filios; sed ad ciuilitatem coel . stem, in qua neque nubent, neque nubentur , sed erunt sicut Angeli Dei. Sed quantum ad diuitias, bona erant communia: quod solum perfectorum est , ut Dominus dicit in euangelio: Si vis,inquit, perfectus esse, vade,&Vende omnia,quq habes; & da pauperib'; & veni, si quere me.Hoc & Socratici fecerui,

& Platonici, sicut contemptiui x

SEARCH

MENU NAVIGATION