Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

In pii texitur Hisoria Haeresium, quae tributprimis saeculii Ecclesam infestarunt.

D. TUxta illam expeditam methodum , quam ius tradenda mihi historiae Ecclesiasticae notitiaee principio secuturum spopondisti, nunc recto se quitur ordino , ut differas de Haeresibus, quae tri bus primis saeculis in Ecclesia pullularunt. Sed cum necdum satis compertum habeam . quid sibi velle illud Haeresis nomen, expone prius , quaesis, quid fit Haeresist 2 M. Haeresis, juxta tritum, qui nunc apud omnes obtinet, loquendi modum, dicitur societas hominum qui mordicus adhaerent erroribus disseminatis ab aliquo Haeresiarcha , seu alicujus Sectae Antesignano, quique pertinaciter aliquem Fidei articulum in EcclesiaCatholica receptum op. pugnant,definitionibus Ecclesiae parere detrectant, ejusque doctrinam falsis dogmatibus corrumpuniti apropter, inter Haeresim & Schisma,hoc intei est discriminis, quod Haeresis annexum semper habet perversum aliquod dogma; Schisma vero propter Episcopalem dissensionem , vel ob aliqua distipli, nae capita ab Ecclesia Catholica separat. Hinc Haeretici dicuntur illi,qui ab Ecclesia separantur, postquam in dogmatibus fi--dissenserunt. Schisinatici autem appellantur ii, qui ab ipsa i choantes separatione , infesta deinde adjecerunt dogmata. Uno verbo, Haereticus est , qui non is sequi-

122쪽

sequitur Catholicam unitatem; Schismaticus est,

qui non amplectitur Catholicam pacem , ait S.Λuis gustinus lib. I. contra Cresconium cap. 3. De Ha resibus, quae in Eccletia exortae sunt, accurate tractant S. Irenatis in libris adversus Haereses, Tertullianus in libro de Praescriptionibus Haereticorum , S. Epi anius in lib. de Haeresibus , S. Augustinus in lib. de Haeresibus ad quod vult Deum, Theodoretur

in libris Haeret. fab. S. Damascenus , di Philagrius in lib. de Haeresibus , ex quibus hauriam quidquid de Haeresibus , quae tu tri s primis saeculis in Ecclesia eruperunt, in hoc colloquio dicturus sum . , D. Quandonam in Ecclesia Haereses suboriri coeperunt lM. Epocha, a qua duci debeat origo Haer sum,certo praefigi haud potest. Hegesinas antiquis, simus auctor citatus apud Eusebium assirmat, Ha reses dumtaxat in Ecclesia enatas esse post martyrium S. Iacobi justi Episcopi Hierosolymitani, sub Pontificatu Simeonis filii Cleophae, hoc est, post

annum Christi sexagesimum. Tunc enim , ut aieidem auctor, quidam Thebutis nomine,argier serens, quod in Episcopatu , quem ambiebat, repulsania fuisset passus, peregrinis, Misisque doctrinis Chriasianos a vera fide diducςre, di a coetu sidelium dissociare coepit. mis autem fuerit ille, Thebutis cvel e qua Patria oriundus ἰ quamve sparserit Hais resim ι in occulto est, & altum apud Historicos silentium. Vero quam simillimum videtur, hunc Haeresiarcham nullos nactum esse Asi eclas,ac subinde nulli sectat suum indidisse nomen Gemens Alexandrinus lib. 7. Stromatum , pag. 369.. Originem Haeresum, quae emςrserunt in Ecclesia, refert ad

123쪽

tempora HadrIani Imperatoris; nec ab ea sentenistia abhorret Eusebius in Chronico, ubi b eodem

Imperatore multarum Haeresum constituit exordium a D. Est ne accurata haec CIementis Alexandrini & Eusebii de origine Haeresum allata Epo-

M. Altius repetendam esse originem Haere sum , ex eo maxime liquet, quod Simon Magus, qui vulgo primus in Haereticorum grege numerari, eorumque primipilus , ac Coriphaeus audire solet , sitam sectam, ex qua complures antiquiores Haereisses , velut ex virulento fonte scaturierunt, longe ante Hadriani Imperatoris tempora conflaveriPὼHinc est, quod periti historiae Ecclesiasticae auth res numerent quinque Haereses, quae in primo Ecclesiae seculo grassatae sunt, quarum prima est Siamonis Magi; altera, Menandri ejusdem Simonis Maingi discipuli; tertia, Nicolaitarum ἰ quarta, Cerinthi ; quinta , Ebionitarum . Has Haereses ut ii hi ordine exponam, incipio ab Haeresi Simonis Maingi , qui Gitthis Samariae vico oriundus , praestigiis siris, ac magicis artibus, quas apprime callebat , postquain Samaritanorum animos sibi devinxisset, eo dementiae prorupit, ut palam diceret, se esse smagnam Dei virtutem. Sed a Philippo, uno ex septem Diaconis , Samariae praedicante & doctrinam sitam stupendis prodigiis ac miraculis con firmante , ad fidem Christi conversus, & cum aliis Samaritanis salutari Favacro expiatus , Philippo sese adjunxit. Cum vidistet autem Simon Magus , quod ad manuum impositionem Apostolorum Petri , & Ioannis, qui Samariam missi fuerant, Spi.

. . a rit .is

124쪽

ritus Sanctus in fideles baptizatos illaberetur,eamdem potestatem . qua Spiritum Sanctum per manuum impositionem, Apostolorum initar, dari postet, sacrilega nundinatione ab Apostolis emere , & auri,iargentique pretio licitari tentavit. Qua de causa hic sacrilegus licitator a S. Petro fuit increpitus his verbis a Petunia tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei exiuimini peeunia possideri . . . . . poenitentiam itaque age ab hac nequitia.

3ua, O roga Deum , si fortὸ remittatur tibi hae cogia ratio cordis tui ἡ Λ etuum Apost. cap. 8. quibus ver- his , quasi repentini fulminis ictu perculsus Simon Magus , respondit: Precamini vos pro me ad Dominum , ut nihil veniat supeη me borum, qua dixivis. Non resipuit tamen Simon Magus, nec ad melio rem frugem se recepit, quia ementitam dumtaxat exhibuit poenitentiam. Quare discedens ab Apost , iis , ejurato Christianismo, coepit insitam Samaritanorum animis Apostolicam doctrinam eradicare, di Magicae arti impensius operam dare , . in qua adeo excelluit, ut omnes in stuporem raperet, & in sui admirationem converteret. Relicta dein Sama-gia , varias perlustravit Provincias , & cum Tyrum Phoenices Civitatem pervenisset, Helenam Quaest Φriam & publicam meretricem , sibi sociam adscivit; quam ubique posteLsecum circumduxit . . Tandem, postquam Orientis peragrasset Provincias, Romam appulit ς in qua Urbe statuam ipsi positam fuiste s cum hac inscriptioner Simoni Deo Sancto, Euse. hius, Cyrillus , & alii secutit S. Iustinum, .prodis derunt . Non desunt tamen naris emunctae hujus aempestatis Critici, . qui S. Iustinum, hominem Graecum, hac insuisse hialucinatum existimant,

125쪽

eumque , eum Vulgarem , ac passim extantem Epi graphen legisset et ciemoni Deo Sango, Simonem pro Senione accepissς. Optime siquidem observat doctissimus Valesius in anisiadversionibus Eusebiauis lib. a. cap. I 3. statuam illam, quam in Insula Tiberina viderat Iustinus, hanc habuisse inlariptionemr

Semoni Sango Deo escio . Sangus quippe Deva erat

apud Sabinos, qui pactis, & foederibus praeerat, a sanciendo dictus a unde etiam Deas Fidius appellabatur a fide , quae in pactis , & foederibus ser varidebet. Quin etiam per hunc Deum soliti erant jurare Romani. Ut ut sit de hoc facto historico, con venit apud omnes, Simonem Magum venisse R mam , ibiquς suam sectam propagasse, donec Sanctus Petrus Apostolorum Princeps Romam ingressus , pestilentem iptas doctrinam confutavit, lar. vain ei detraxit, ac famam , quam apud Populum plus aequo credulum magicis suis artibus er4t ade ptus . Quidam auctores quarti & quinti saeculi reserunt , Simonem Magum Neroni, tum temporis Imperatori , Populoque Romano suis praestigiia illudere volentem, a malis geniis in altum curruigaeo vectum per aera, instar alterius Daedali,vola 're visum esse, sed, orante Sancto Petro, ab Sty giis illis vectoribus destitutum protinus in terram corruisse, & tractis cruribus, totoque debilitato corpore misere periiste . Sic extinctus est Simon Magus, ex quo Simoniae sordida pestis, qua spia vitalia pro temporalibus vaeneunt, nomen sortita est . Occasione istius victoriae, quam Romae de Sivmone Mago, ex aere, per quem sublimis fereti

tur, in terram prostrato, S. Petrus reportavit,

obiter observare debes , quam perperam Haeretici

126쪽

negent, S. Petrum veniste Romam , cum tamen id disertd testentur sancti Patres, praesertim Irenaeus lib. 3. contra Haereses cap. 3. Hierondimus in Catalogo Scriptorum Ecclei. in Petro, Augustianus lib. de Haeresibus cap. I. Eusebius lib. a. hist. Ec- . cles. cap. I 3. Epiphanius Haeresi 27. S. Leo sermone

de Sanctis Apo1tolis Petro, & Paulo, & multi alii,

quorum illustrium testium suffragiis veritatem munitam in dubium revocare nefas est . D. Quinam sunt errores, in quos Simonis

Magus, ejusque sectarii lapsi sunt ἐM. Jactabat ille imposior, se Deum esse Corinio delapsum, ad Iudaeos quidem , ut Filium Dei;

ad Samaritanos, ut Patrem; & ad Gentes, ut Spiritum Sanctum . Praeterea , Helenam vulgati cor poris sceminam suae mentis primum conceptum es se dictitabat, matremque omnium , per quam inbtio conceperat Angelos, qui postea Mundum, de homines condiderunt. Tertio, Dicebat, se esita Christum, seque figuram dumtaxat hominis assum in psisse, quamvis nec verus ellat homo, nec verum haberet corpus , nec vere, sed ficte tantum , α

specie tenus in Iudaea passus suillet. Quarto, L gem non a Deo, sed a sinistra quadam intellige

tralatam esse effutiebat. Quinto, omnem Prophetis fidem abrogabat. Sexto, Imaginem suam scorintique sui Heleme sub Iovis , ac Minervae nomine Diascipulis suis adorandam obtrudebat. Septimo, Car nis resurrectionem , bonorumque operum nece talem infrunito ore negabat. Quo ractum est , ut ejus Discipuli nullo isceno coerciti impune obscaenis voluptatibus laxarent habenas, di promiscuum mulierum usum licitum esse putarent . Denique, G a S. Gre-

127쪽

S. Gregorius NaZian Zenus oratione 4 . ait Simois nem Magum excogitasse triginta omnes, seu Deos ,

ex quo sequitur , Simonem Magum fuisse Prodromum Haeresiarchae Valentini, cujus errorem praeformavit , ova scilice t ponendo, quae deinde Valentinus in secundo Ecclesiae saeculo exclusit. D. Haec errorum monstra, & vana Simonis Magi Commenta probarunt ne multi l Perstititne etiam diu execrabilis illius Haeresiarchae Secta l . M. Bene multos sectatores, potissimum S mariae , habuit Simon Magus , dum viveret, & in variis orbis nationibus complures alios , qui S moniari dicebantur, in suos pertraxit errores, quorum non pauci aetate S. Irenaei adhuc supererant.

Sed origenes, qui in tertio Ecclesiae florebat saecu Io, testatur, suo aevo paucos superstites fuisse Simonis Magi Discipulos. Menander, unus e praecipuis Simonis Magi Discipulus, pariter Samaritanus, iisdemque praestiagiis deditus, immutatis dumtaxat quibusdam Pseudo-magistri sui doctrinae capitibus, sese peculiaris sectae ducem constituit, & in primis docuit, se esse Servatorem ad omnium salutem coelitus dein missum . Deinde, pollicebatur suis Discipulis perpetuam in hac vita immunitatem a senio,& a morte , quam ipsis per sacrilegum Baptisma , quo illos initiabat, conserri ogganiebat. Haec Menandri Haeresis multos Antiochiae habuit sectarios, &aetate S. Iustini adhuc vigebat. D. Haeresis Simonis Magi est ne revera antia quior omnibus aliis Haeresibus, quae Christi Ecclesiam insestarunt lM. Si Nicolaus, unus e septem nascentis Ec-

128쪽

ΕCCLESIASTICA. Io Iclesiae Diaconis,esset auctor Haeresis NicolaItarum, non est dubium, quin illa Nicolaitarum Haeresis esset antiquior Haeresi Simonis Magi. Sed ab hac Haeresi Nicolaum Diaconum merito purgant a mens Alexandrinus lib. 2. & 3. Stromatum, Eusebius lib.3. hist. Eccles. cap. 29. & Theodoretus lib. 3. Haereticarum fabularum cap. 23. qui idcirco Haeretiacos Nicolaitas falso nomine nuncupatos scribunt , quamvis coeteroquin fateantur, ex quibusdam gestis , dictisve Nicolai Diaconi praetextum cudendae Haeresis Nicolaitas sumpsisse. At enim, cum iste Nicolaus Diaconus venustam haberet uxorem , eique ab Apostolis fuisset exprobrata zelotypia, iamedium adducta sua muliere , permisit cui vellet eam nubere . Addit etiam S. Clemens Alexandrinus hunc Nicolaum dixisse r quod earne uti oporteat . Quod Nicolai dictum alii pessimum in exemplum traxerunt, putantes hoc facto , dictoque N, Colai,licitum esse promiscuum cum altero sexu comsortium. Quod tamen a Nicolai mente omnino erat alienum: nam dum Nicolaus permisit uxori suae, ut alteri nuberet, id sincero animo non se

cit , utpotd sciens hoc esse lege Dei districte vel, tum , sed id praestitit fictione & simulatione quadam , ut videlicet hoc facto sese palam purgaret a

suspicione zelotypiae , cujus insimulabatur. Similiter , quando dixit Nicolaus: oportere uti carne, id more Epicureorum minimer intellexit, quasi licitum esset indulgere carni, & corporis voluptatis

bus inservire , sed potius per hoc dictum significare voIuit Nicolaus, sicut ipsius inentem explicant supra laudati Patres, quod carnem coercere, stoen/re, & assidua virtutum exercitatione domare ,

129쪽

&spiritui subjicere debemus. Α Ni Iao igitur

Diacono haec Nicolaitarum Haeresis nec profecta , nec propagata est. Negari tamen haud potest, hanc Nicolaitarum Haeresim antiquam esse,& Αρο-

stolorum temporibus coaevam.' D. Quinam erant errores , quibus insecti erant Nicolaitae ἐM. Errores primorum Nicolaitarum, qui videlicet Apostolis suppares erant , non tam fidem

spectabant, quam mores, sicut luculenter colligi tur ex Apocalypsi S. Ioannis cap. a. v. 6. ubi Deus laudat Angelum Ecclesiae Ephesi , eo quod odio h beat facta Nicolaitarum, & v. Iq. loquens Deus Λ gelo Ecclesiae Pergami, ait: Sed habeo adversiis tapauea , quia habes illic tenentes doctrinam Balaam , qui docebat Balac mittere scandalum eorum filiis Israel, edere, O fornicari: ita babes σ tu. tenentes doctri nam Nicolaitarum. Promiscuam igitur libidinem permittebant primi Nicolaitae, sicut ipsis expro-hrant Sancti Patres Irenaeus , & Clemens Alexa drinus . Sed progressu temporis alii orti sunt Niocolaitae , qui vanis Gnosticorum secundi Ecclesiae saeculi Haereticorum praestigiis adhaeserunt . Isti autem novi Nicolaitae post Haeresiarchas Saturninum, & Carpocratem prodire dumtaxat coeperunt. D. Quisnam fuit auctor Cerinthianorum Haeresis ἰ & quinam illorum errores ἐM. Cerinthianorum Haeresis auctor fuit Ce. rinthus , qui, sicut referunt S. Epiphanius in Panain, rio, & Philastrius in lib. de Haeres. varios de Cir cumcisione , & de Caeremoniarum legalium observatione cum sacro Euangelio conjungenda in primordiis Ecclesiae excivit tumultus, qui in actibus

130쪽

Apostolorum leguntur, & ad quos soplendos Conocilium Hierosolymitanum ab Λpostolis habitum est. Hunc Haeresiarcham coaevum fuisse S.I ara Euangelistε constat ex traditione S.Polycarpi Smyranensis Episcopi apud s.Irenaeum lib.3 .adversus Hae reses cap. 3. dicentis,quod cum S.Ioannes Euangelusa ad Balneum aIiquando venisset,viso, qui tune eo accesserat, Cerintho, statim pedem retulit dicen.

do : Fugiamus hinc , ne Balneum, in quo Cerinthus veritatis inimieas moratur, subito concidens nos ορ- primat . Porro, errores,quos profudit Cerinthus,ad istos revocantur. In primis aiebat, Deum non esse

Conditorem Mundi. Secundo,blasphemabat, Iesum Fabrieatoris orbis esse filium & merum hominem excarnali Iosephi,& Mariae consortio procreatum, , in quem Christus, idest . Spiritus Sanctus ab ea principalitate, quae est supdr omnia , in Columbae specie ad Iordanem descendit. Unde inferebat. Iesum quidem natum , baptizatum . passum , mor tuum , & ad vitam fuisse excitatum , sed Christum. qui in Iesum, dum baptiaaretur , illapsus est, iminpassibilem, mortisque penitus expertem fuisse asse rebat.Τertio, erinthus Acta Apostolorum,& Euan gelia reiiciebat, excepto tamen Euangelio L Ma

thaei,quod ea parte,qua Iesus exVirgine natus dicitur,mutilavit. Quarto,legem Molaicam non Deoased a Fabricatore orbis latam esse dicebat . eam tamen cum Euangelio necessario observandam esse, ut salutem quis consequatur. Circumcisionem

etiam suscipiendam esse sanciebat. Qua de causa explodebat Epistolas Pauli, quod pasti in in illis aseserat , & inculcet Apostolus Paulus, Christum iis , qui Circumcisionem ad salutem necesimam per-- 4 Ie R

SEARCH

MENU NAVIGATION