장음표시 사용
151쪽
rmim generis humani parentem salvatum non esse contendebat . Denique , ex quatuor Euangeliis unum contexuit, quod Diatessaron appellatur , hae resinaque sapit, utpote in quo Tatianus seriem Avorum Christi Domini, & caetera, quibus eum veram carnem gessisse, & ex semine Davidis oriundum esse declaratur, de industria resecuit. Tatianum sectatus est Severus, a quo Severiani originem habuerunt . Ex hac etiam Encratitarum Secta pro dierunt Haeretici dicti Apostolici, qui, praeter Tatiani errores , asserebant, non licere aliquid quo cumque modo possidere , ideoque etiam .soctat ei, idest, Renunciatores, erunt appellati, vel Sa eopbori, quod sacco induti incederent, ut sub illo specioso pietatis obtentu popularem auram fucata, di adscititia poenitentia captarent. D. Memini etiam me audiisse, Tertullianum , virum omnigena litteratura praeditum, & egregium
Ecclesiae de fen sorem, a fide Catholica defeciste, Min Haeresim impegisse, quae, & qualis fuerit i rogo
M. Sic estr Tertullianus post prostratos Apin pellem , Praxeam, & Hermugenem, post profligatos Iudaeos, Gentiles, &Gnosticos; post Infidelium
blasphemias multis voluminibus eversas ς tandem insanis fanaticarum mulierum somniis delusus in Montani Haeresim prolapsus est. Porro, Montanus ortus ex vico Phrygiae Ardaban dicto in hos prorupit errores. Primo , inconditis vocibus Prophetam agendo , sibi, non Apollolis , eximium Spiris rus Sancti donum arrogabat. Secundo, duabus a
reptiliis steminis , videlicet Prisca, & Maximilia amaritis abductis insaniae suae amavit spiritum, easque
152쪽
que Prophetissas haberi voluit.Tertio,nuptias solveribat, easque prohibebat, ut infames . Quarto, nunquam in perlecutione fugiendum,sed loco sistendum docebat. Quinto,tres Quadragesimas observabat in
anno.Sexto, Novatianis prllusit,utpote qui ad Oinne pene delictum fores Ecclesiae crudeliter obserabat, sicut ait S. Hieronymus Epist. 3 q. ubi etiam Mo tanistarum Hierarchiam recitat, in qua primum I cum ii, quos appellabant Patriarchas, Occuparent; secundum, Cenones; tertium , idest pene ultimum , Episcopi tenerent. Fertur, Montanum, atque Maximillam malo genio afflatos , sibi tandem laqueo fregisse gulam. His Montani erroribus , de insulsis mulierum nugamentis adhaesit Tertullianus, qui antea omnes ingenii nervos in Christianismi defensionem intendens, immensas eruditionis & elo-Suentiae opes plena manu effuderat. Montani di scipuli vocati sunt Cataphoges, & Pepuaiani, a IO-cis videlicet. in quibus vel emersit, vel magis viguit haec Haeresis, qua bene multi in Asia, Phrygia , Galatia, Cilicia . & Africa fuerunt infecti. In duas tamen classes divisi sunt , quorum alii Proclum Ducem sequebantur; alii a Uchinum, ut ait auctor Appendicis ad lib. Tertulliani de praescript Ejusdem Montani Sectae soboles fuerunt Quintilli uni
dicti etiam Arto ruae,qui Eucharistico pani caseum admiscebant, & mulieres ad Episcopatum , & Pre. libyteratum evehebant.Ab eadem quoque Secta profecti sunt Past alooncitae,seu Radrogita, sic appellam xi, quia inter orandum nari digitum infigebant. Iam senescente secundo Ecclesiae saeculo, sedente Victore Romano Pontifice, Blasius damnatus est tamquam reus Schismatis A sianorum, di Florinus
153쪽
Romanus quondam Presbyter in Marcionitarum Haerelim lapsus est. Blastus siquidem, ut ait Eusebius lib. 3. Hist. Eccles cap. Is . N ao. Asianorum
celebrandi Paschatis ritum die decima quarta mensis primi, qua Iudaei Pascha peragere solent, Romae
acriter propugnavit. Morinus vero, instar Marcionis, duo Numina, boni scilicet & mali, admisit.
Quare S. Irenaeus adversus Florinum Epistolam
scripsit de unitate Numinis, & aliam ad Blastum de Schismate direxit Epistolam , sicut testatur mox laudatus Eusebius. D. Recensuistine omnes Haereses, quae ex Diae sunt in secundo Ecclesiae saeculo tM. Supersunt adhuc Haereses Theodoti coriarii , Artemonis, & H mogenis , a quibus breviter me expediam , ne tibi fastidium ingeram. Theod ius BiEantinus, arte Coriarius, Christum esse merum , ac purum hominem impie asserebat. Discipulos habuit Aselepiadem , Hermonium , Uouο-nium I & Theodotum Trapealtam, qui ultimus Pse do-Magistri sui errori addidit, Meschisedecum esse virtutem coelestem meliorem Christo . Hinc pr dierunt Melchisedechiani Haeretici. Discipuli The doti Coriarii appellabantur Theodotiani, quibus λ- lemne erat Canonem Scripturarum mutilare , ubi Iesu Christi Deitas enunciabatur . S. Epiphanius eos etiam nominat Alogos, idest , sine .erbo , quia i Euangelium S. Joannis, in quo describitur aeterna Verbi Divini generatio, & Apocalypsin , ceu scripta essent ab Haeresiarcha Cerintho repudiarent. In hoc Theodoti Coriarii erroris Iuto haesit quoque Artemon, Christo divinitatem perinde abjudicans. Postremo, Hermogenes eo desipuit, ut diceret ma-
154쪽
teriain esse ingenitam , & Deo coaeternam , sicut viis dere est apud Tertullianum in libro, quem contra hunc Haereticum conci9navit. Habes nunc compendiose descriptas omnes Haereses , quae secunda
nominis Christiani saeculo bellum Ecclesiae india
. D. Prosecto iam intelligo, Ecclesiam Christi ab omnibus portarum inferi concussionibus esse securam ς quippe quae tot inter Haereses, & domesticorum scissuras non succubuit, sed potius Dei
virtute freta, & continuo Dei protegentis auxilio munita, victrix semper extitit, semper triumphans, tot ornata palmis, quot Haereticorum armis fuit lacessita. M. Alios, quos de Haereticis Ecclesia retuis ait, triumphos enarrare pergam , si te audire non taedeat Historiam Haeresum,quae in tertio saeculo in ruinam, atque exterminium Ecclesiae conspirarunt. D. Eo libentius audiam , quod isti Hae eticorum conflictus in decus immortale Ecclesiae cedant , indeque fidei meae firmetur credibilitas , de meus erga Matrem Ecclesiam filialis amor magis , ac magis inardescat. M. Ut rem totam paucis conficiam , exordium duco ab illo Schismate, quod in tertio Ecclesiae saeculo ortum est in Africa, quodque progressu temporis in apertam degeneravit Haeresim. Illius Schismatis Α uctor Felicidimus fuit, in causa laps rum, quos citra praemissam satisfactionem mox recipi , & contra antiquam , & receptam Ecclesiae disciplinam praepropera venia donari debere perte debat . Erant porro duae lapsorum classes. Prima
erat illorum, qui, saeviente Imperatoris Decii per- secu-
155쪽
secutione, idolis cultum per sese exhibuerant. ΑΙ-tera classis erat eorum, qui Libellatici dicebantur , quique per se , Vel per amicos fidem negaverant, de impunitatis libellos a Magistratibus obtinuerant. Deciana itaque defervescente, jamque sopita persecutione, non nisi post gravem, ac diuturnam poenitentiam , quae tamen Confessorum, seu eorum, qui pro fide Christi strenue decertaverant, praeci hus minuebatur, in Ecclesiam isti lapsi recipiebantur . Quam disciplinam cum abolere vellent Felia elisimus, & Novatus Presbyter Carthaginensis veniam absque mora omnibus promiscue lapsis induDgentes, a Sancto Cypriano Carthaginensi Episcoposuerunt graviter objurgati,& tantum non ab Ecclesia rescissi. Quo factum est, ut Novatus haud p rum stomachatus, & imminentem capiti suo proin cellam praesagienS , Romam venerit, ubi Novati no Romano Ecclesiae Diacono junctus diuturnas inister Christianos turbas invexit. Novatianus quippe quietis impatiens, & impotenti ambitionis aesta abreptus nihil intentatum reliquit , ut Cornelii Summi Pontificis ordinationem tamquam illegiti mam abrogaret, seque in ejus locum sussiceret. Quare magnam plebis partem mille nocendi artihus a Cornelio separavit, & factione sua corrobo ratus, in Romanum Pontificem, seu potius Anti- Papam evectus. est, novamque Schismati Haeresim adjunxit, negando videlicet, Ecclesiam jus & auctoritatem habere lapsis in persecutione , idest sacrificatis , & libellaticis veniam indulgendi. Quam seralem deinde sententiam Novatianus ad caetera alia peccata post Baptismum commissa extendit ,
itaut omnibus in aliquod peccatum postBaptismum
156쪽
prolapsis , di ad Ecclesiam lachrymis, gemitu, de dolore pultantibus, divinae pietatis, & paternae lenitatis solatia , atque subsidia crudelitate post hominum memoriam maxima denegaret. Sic istud Schisma a Felicissimo & Novato excitatum , quod a nimia facilitate veniae lapsis concedendae cεptum erat, tandem contra errantium vota desinit in extremum & e regione oppositum errorem; &qui antea nullum lapsum a venia arcebant, postea nulli post lapsum veniam dandam cum Novatiano praedicarunt. Novatiani discipuli dicti sunt ab illius Sectae Auctore Novatiano, vel cithari, seu Mu di , quod se solos labis puros existimarent, & Pharisaeorum more, se a peccatoribus, quos venia omnino indignos judicabant, discernerent. Novatiani igitur nomen suum sortiti sunt non a Novato Carinthaginensi Presbytero, sed a Novatiano Ecclesiae Romanae Diacono. Quod sane Graecis Scriptoribus non fuit satis compertum, hi siquidem Novatum cum Novatiano perperam confundunt, licet aliunde Historia Schismatis Novatiani accurate narretur apud Eusebium lib.6. Hist. Eccles. cap. 3.
ubi inseritur Epistola Coruelii Paps ad Fabium Λ
Λliud in tertio saeculo sub Stephano Summo Pontifice non minus periculosum fuit Schisma Re- baptiaantium, qui Haereticos ad gremium Eccle-.siae redeuntes denuo baptiZandos esse magno animorum aestu mutendebant, quibus Stephanus Papa se tamquam murum aeneum opposuit. Sed de hoc Rebaptirantium Schismate, quod Ecclesiae grave sacellivit negotium , commodius in proximo Colloquio agemus, in quo sermo nobis erit de Concisi liis,
157쪽
I iis , quae in tribus primis Ecclesiae saecviis ad profligandas Haereses, & ad componenda Schismata
variis in locis fuerunt ceIebrata . . .
Praeter illa duo Schismata, quae Ecclesiam in tertio saeculo haud parum exagitarunt, nonnulla etiam obortae sunt Haereses, quae illius sinum vipe rino dente prosciderunt. Prima est Noetii Ephesii, vi consepultam Praxea Haeresim recoxit, ac po-iliminio revocavit, tres Personas Sanctissimae Trianitatis in unam confundens , asserensque Patrem aeternum esse passum pro nobis, unde illius Haere seos fautores appellati sunt Patrispassant. Eamdem Praxeae , & Noetii Haeresim suo nomine, ac patro
cinio celebriorem feeit Sabellius, qui itidem docuit, ac vehementius propugnavit, in divinis Patrem , Filium , di Spiritum Sanctum non esse tres disti ctas Personas, sed unam dumtaxat trinominem esse Personam, quae, prout ingenita est, & creandi primcipium , dicitur Parer; prout incarnata Filius, Mprout sanctificans creaturas, Spiritus Samctus vocatur . Alteram, uec minus execrabilem eodem saeculo Haeresim invexit Paulus Samosatenus, natione
Syrus, Episcopus Antiochenus, qui ausus est asse rere, Christum non semper fuisse, nec aute Mariam Virginem extitisse, ac subinde, non Deum, sed purum putumque hominem esse. Hinc prodiit Pa lianistarum Secta, quos relicta Haeresi ad Ecclesiam revertentes iterum baptiχari debere sanxii Concilium Nicoenum Primum, eoquod Baptismi sormam interpolarent. Praeter duas illas Haereses, quae in tertio saeculo Ecclesiam infestarunt, S. Epiphanius in lib. de Haeresibus mentionem facit Sectae Ualem rum, cujus auctor fuit Λrabs quidam nomine Ua-
158쪽
los . Horumce Haereticorum non alius.resertur error , quam quod sese Eunuchos facerent. Meminit etiam idem S. Pater cujusdam Angelicorum Hae
resis. auctore ignoto. Liuinam etiam fuerit palmaris illorum error ἰ incertum omnino est . Nec minus obscura est origo alterius, quam refert Sanctus Epiphanius, Haeresis Origenistarum, qui ex in fami Gnosticorum cloaca egressi nuptias damna bant , obscaenis voluptatibus se conspurcabant, &libris spuriis , & apocryphis, quos proprio marte procuderant, ad suos stabiliendos errores utebantur . Quapropter , ejusmodi Origenistae confundi
haud debent cum Discipulis famosi Origenis Ada. mantii. Postremo, pos AEgyptiacus Episcopus impii Cerinthi fabulam de millenario Christi in terris Regao deliciis corporeis, & illicitis voluptaribus reserto , quod post Resurrectionem justis promistum esset , instauravit in tertio Ecclesiae saeculo squem Dionysius Alexandrinus, egregie consul vit , sicut referunt Eusebius, & Theodoretus . Sed hic nostro de Haeresibus, quae tribus primis saeculia monstruosa capita erexςrunt, colloquio finem imponamus , crati ina luce, bene fortunante Deo ,
acturi de Conciliis, quae in tribus primis Ecclesiae saeculis ad jugulandas, & profligaodas illas Haereses variis in locis coacta fuerunt. D. Hoc argumentum mihi tam gratum eriti
quam quod maxime. Nam sicut in primo , quod de persecutionibus contra Ecclesiam hinc inde ex citatis habuimus, colloquio, a te perlubenti animo didici, quo pacto Ecclesia in tribus primis saeculia
licet in membris suis caesa, vel in exilium releguas vel in carcere captiva, vel fame consumpta, vel Ia flam-
159쪽
flammis exusta, vel aliis id genus tortorum Imma nissimorum suppliciis ubique exagitata, victrix tamen semper extitit, & tot inter imminentes rui nas florentior evasit, atque vegetior; ita maximaeum animi mei oblectatione in proximo Colloquio addiscam, quomodo Ecclesia in Conciliis congregata de prostratis Haeretibus illustria trophaea
De Conciliis, quae in tribus primis Ecelesiae saeculii fuerant celebrata.
D. T TT pleniorem Conciliorum , quae in tribus I primis Ecclesiae saeculis fuerunt celebrata, notitiam assequi possim , haud parum iuvabit paucis explicare verbis, quid, & quoluptlais generis si Concilium ῖ & unde Conciliorum origo prost-
M. concilium nihil aliud est, quam convoe ltio, seu Episcoporum coetus ad dirimendas controisversias , quae circa fidem , & bonos mores ex iuvistur, vel ad sarciendam disciplinam Ecclesiae, cuius rigor, cum temporum injuria quandoque remittatur , vi Canonum, qui conduntur in Conciliis, instaurari, atque resarciri debet. Quadruplicis autem generis est Concilium, videlicet AEcumenicum, seu Generale , Nationale, Provinciale, & Diceceis sanum . Concilium AEcumenicum . est convocatio
totius, qua late patet, orbis Christiaia Episcopo-τum, quaesit per Epistolam Encyclicam ad omnes
160쪽
Episcopos directam a Romano Pontifice, cui soli
ex aure , & ex ossicio incumbit indicere Concilia Generalia, eisque vel per se , vel per suos Legatos praeesse . Concilium Nationale est illud, quod a Patriarcha , vel a Primate cogitur, cuique omnes Primatiae , seu alicuius Nationis , vel Regni Episcopi intersunt. Concilium Provinciale illud est, quod unius Provinciae finibus coercetur, & convocatur ab Archiepiscopo omnes suae Provinciae suffraganeos invitante Praesules . Postremo , Concilium a Dioeceianum vocatur illud , quod ab Episcopo una cum suae Dioecestos Parochis in rem peculiaris Ecclesiae sibi a Deo creditae celebratur. Porro ejusmodi Concilia, non pari gaudent in Ecclesia authoritate, sed Concilia dumtaxat Generalia a Sum mo Pontifice legitimὰ convocata in fidei, morumque controversiis dirimendis indeficienti pollent auctoritate , ut in confessio est apud omnes Catholi-Cos , qui constanter profitentur, sacra Concilia suam habere originem a Christo Domino, qui suam
assistentiam sacris Ecclesiae Conciliis promisit, di-Cens Matth. cap. I 8. v. IO. ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo , ibi sum in medio eorum .
Hine Apostoli in Concilio Hierosolymitano con gregati , in eo, quod pro cessatione legalium ediderunt , decreto, authoritatem sibi Spiritus Sancti asciscunt his verbis i Visum est Spiritui Sancto, O no
D. Quando nam Concilia in Ecclesia cele-hrari coeperunt ἐM. In primo Ecclesiae seculo Concilia In E clesia celebrari coepisse , liquido colligitur ex lib. Actuum Apostolorum, in quo Iegimus, tria ab ipsis
