장음표시 사용
451쪽
per adhaeserant, & ab Episcoporum, qui post ipsius
obitum ab Arianis in Sedem Antiochenam intrusi fuerant, communione sese omnino separaverant, ordinationem Meletii ideo reprehendebant, quod ab Arianis renunciatus esset Episcopus, & hac de causa ejus communionem refugiebant. Alii vero Catholici Antiocheni stabant a partibus Meletii, eo quod fidei causa illum ab Arianis in exilium ablegatum constaret, & ordinationi ejus assensum a Catholicis praestitum nemo ignoraret. Ariani, expulso, ut dixi, Meletio , Euasum a capite ad talos Arianum ordinarunt Episcopum Antiochenum. Inter haec Catholicorum dissidia Lucifer Calarit nus Episcopus Antiochiam venit anno cccLTII. &videns Catholicos dictos Eustathianos nolle cum Meletio communicare, imprudenter ordinavit Episcopum Antiochenum P ulinum discipulum Eustathii. Quo factum est , ut longo , & peracerbo Schusmate inter se divisi fuerint Catholici Antiocheni, aliis nimirum Meletio, aliis Paulino adhaerentibus. Hoc tamen Ecclesiiae Antiochenae duos inter Episcopos distractae Schisma, de quo jam in praecedentiabus nostris Colloquiis egimus, utcumque sopitum est anno cccLxxIx. quo ex mutuo Meletii, & Paulini consensu statutum est , ut alterutro vita functo nullus sufficeretur, sed Episcopus superstes Ecclesiam Antiochenam solus gubernaret. Αsse, mortu Meletio anno cccLxxx I. Flavianus in ejus locum subrogatus est, silcque recruduit Schisma, quod nec extinctum est in morte Paulini, quae contigit anno cccLxxx IX. quia Paulinus , antequam moreretur, sibi succestorem delegit Evagrium . Sed mortuo Evagrio anno cccxcDI. Flavianus, qui salus
452쪽
remanserat Episcopus Antiochenus, impedivit ne alius in locum Evagrii substitueretur Episcopus. Nihilo secius duravit Schisma usque ad annum
CCCxcv I II. quo Flavianus in communionem Pontificis Romani, & aliorum Episcoporum occident Iium receptus est. Obiit Flavianus anno cccc I v. &juxta Nicephorum in Chronico, & Tabulas Theophanis,Episcopatum Antiochenum gessit annis xxII.
D. Quamvis de origine, & exitu Schismatis Antiocheni plura in praecedentibus Colloquiis duxeris , non intempestive tamen ea, quae ad illud spectant, summatim hic delibasti, ut accuratam exhiberes successionem Episcoporum,qui quarto saeculo Ecclesiae Antiochenae praefuerunt. Eodem nunc Ordine paucis describe seriem Episcoporum,qui Ecclesiam Hierosolymitanam eodem saeculo rexerunt. M. Describam in primis seriem Episcoporum , qui in quarto saeculo Ecclesiam Hierosolymitanam gubernarunt, dein, attexam seriem Episcoporum Ecclesiae Constantinopolitanae, quae quarto saeculo Primatum honoris post Sedem Romanam obtinuit, sibique deinceps vindicavit. Quod ad Hierosolymitanam attinet Ecclesiam, nullus in clas ire potest, eam origine esse omnium Ecclesiarum Matrem, quippe quae Domini Salvatoris praedicatione, miraculis, morte , Resurrectione fuit
decorata, Spiritus Sancti in Diicipulos illapsu com mendata, & Jacobi Apostoli, qui in ea Sedem Episcopalem fixit, proprio martyrio consecrata , atque illustrata. Sed quamvis Ecclesia Hierosolymbiana multis nominibus, & titulis inclyta omnium Ecclesiarum Mater origine eiset, illis tamen dignistate non ante stabat, sed Metropoli Caesareae Palae si inae
453쪽
sinae subjecta, suffraganeaque erat. Quam ob rem in Synodis Provincialibus Palaestina Metropolites Caesariensis supra Hierosolymitanum Episcopum praesidere , primusque subscribere solitus erat, quamvis Episcopi Hierosolymitani, ex Privilegio ipsis a Concilio Nicaeno concesso , in Conciliis Generalibus praecederent omnes Metropolitas. Atempore autem Concilii Chalcedonensis quod actione octava universam Patastinam in tres Provincias distributam Hierosolymitanae Ecclesiae Q,
didit coeperunt Episcopi Hierosolymitani pleno
iure Patriarchatus potiri. Iuvenalis quippe Hierosolymorum Episcopus, qui Concilio Oecumenico Chalcedonensi interfuerat , paulo post illius Concilii celebrationem universae Palaestinae Syn dum ipse indixit, cui ipse auctoritate Patriarchae
praefuit: cum tamen in anterioribus Provincialibus Palaestinae Synodis praeesset, primusque subscriberet Metropolitanus Caesariensis, ut jam observavi. Haec Patriarchica iura Hierosolymorum Ecclesiae Synodus quinta Oecumenica postea confirmavit, asseruit, ac vindicavit. Veniamus nunc ad successionem Episcoporum, qui quarto saeculo Ecclesiam Hierosolymitanam rexerunt . Anno ccc. Hermon sublectus fuit Episcopus Hierosolymitanus,& annis circiter decem hanc E clesiam gubernavit. Et successit Macarius, qui in terfuit Concilio Nicaeno primo Generali, obiitquc
anno cccxxxv. Macarium eodem anno excepit San
dius Maximus insignis fidei Consessor, cui temporc persecutionis Maximini dexter oculus avulsus est, di poplites exusti sunt, ipseque ad metalla damna tus . Concilio Λntiocheno, in quo depositus tui
454쪽
S. Athanasius , interesse noluit S. Maximus , & a Pseu o-Synodo Tyria indignatus recessit , quod Eusebiani in perniciem Athanasii conjurati leges omnes aequitatis in dijudicanda illius causa temerdviolarent. Concilium Palaestinae anno cccxLIX. convocavit , in quo se communioni S. Λthanasii adhaerere constanter profestus est. Quod aegre ferens reacius Caesareae Episcopus Arianus, & totius Palaestinae Metropolitanus eum anno cccL. Sede deposuit eo praetextu, quod Maximus , cum Metropolita non esset, nulla ab ipso obtenta Iicentia, vicinos Palaestinae Episcopos in Concilium evocasset.' S. Hieronymus in Chronico anno Abrahami et 3 66. juxta Editionem Pontaci, qui cum mense Septembri anni cccL. absolvitur, haec habet: Maximus quadragesimus post Macarium Hierosoldi morum Episcopus
moritur , post quem Ecclesiam Ariani invadunt. Prι-mum Orillus, Eu ebius ἐν c. Theodoretus etiam lib. a. Hist. Eccles. cap. 26. sic scribit: Maxtino ad immortalem vitam translato, Orillum Episcopalem gratiam promeruisse . Verum, ut docte observat Clari Parius ad annum Christi cccLI. certum est, Maximum Episcopum Hierosolymitanum non esse mortuum anno cccL. sed solum fuisse hoc anno Sede
sua Hierosolymitana ab Arianis depossitum. Libelli si quidem Synodici Auctor scribit, Athanasio, α Paulo ad tua ovilia proficiscentibus, impietatis
Antesignanos , seu Arianos, Synodum Hierosolymis Haereticam coegisse , & Maximum Hierosolymorum Sede abjecisie . Huic libelli Synodici Auctori suffragantur Sozomenus lib. q. Histor. Eccles. cap. 1 o. Theophanes in Chronico . Viventi ergo adhuc S. Maximo, sed Sede sua anno cccL. ab Arianis
455쪽
nis deposito subrogatus est S. CFrisius, non vero anno cccLv. ut visum est Henschenio die xv I II. Martii in vita S. Cyrilli Hierosolymitant , & Papebro-ebio in Historia Chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum. Acacius Caesariensis Episcopus in Concilio a se convocato anno cccLv I I. S. Cyrillum Hierosolymorum Sede deposuit, quod de jure Metropolitano adverSus ipsum controversiam movisset, & in ejus locum substituit Eu ebium , sed Eutychio Episcopatum renuente , Acaciant Hierosolymorum Episcopum constituerunt Herennium , cui successit Heraclius , & Heraclio successit Hila-νius . Sed mortuo Constantio Imperatore Arianorum fautore , Sedi suae restitutus est S. rillus Hierosolymitanus , & suam Ecclesiam pacifice rexit usque ad Imperium Valentis , sub quo Principe Ariano iterum in exilium amandatus est; rediit tamen ad suam Ecclesiam anno cccLxx I x. Ex tot malis , & persecutionibus , quibus ab Arianis exagitatus est S. Cyrillus Hierosolymitanus , facile colligi potest, deceptum fuisse S. Hieronymum, dum in suo Chronico S. Cyrillum inter Λrianos reponit . Obiit S. Cyrillus Hierosolymorum Episcopus anno cccLxxxv I. & successorem habuit Ioannem, qui ad finem usque quarti saeculi Hierosolymitanam gubernavit Ecclesiam. D. Promisisti, te ad successionem Episcopo rum Ecclesiae Hierosolymitanae adjecturum seriem Episcoporum Ecclesiae Constantinopolitanae, quae quarto saeculo, ob primatum honoris , quo post Seciem Romanam donata est,celebrior evasit. Exhibe itaque nunc seriem Episcoporum, qui quarto Ecclesiae saeculo Sedem Constantinopolitana obtinuerunt.
456쪽
M. Constantinopolitana Civitas, olim BF-zantium dicta , a Constantino Magno Imp. quam plurimis ornamentis nobilitata, atque amplificata suum ab ipso nomen accepit, & Solium, Sedesque Imperii fuit constituta . Illius Urbis Episcopi, qui antehac erant dumtaxat Suffraganei Metropolitani Heracleae Thraciae Antistitis, Orientalium Imp .ratorum, qui Constantinopoli suam Sedem fixs. Tunt , auctoritate freti obtinuerunt a patribus Concilii Constantinopolitani primi Generalis anni cccLxxx I. celebrati, ut deinceps uiscons Con- Bantinopolitamus haberet prioris honoris partes poss manum Episcopum , eo quod Constantinopolis sit no-ma R. na. Sic enim habet Canon tertius illius Comcilii. Eumdem Canonem, contra quam Nicaeno
decreto fuerat constitutum, renovarunt, novumque ei robur addiderunt ambitiosi Graeci in Concilio Chalcedonensi, nec solum honoris Primatum,
sed etiam Jurisdictionem, seu Jura Patriarchica in Provincias Asiae, Ponti, & Thraciae Episcopo Comstantinopolitano adiudicarunt. Huic tamen novae Episcopi Constantinopolitani auctoritati intercesserunt Romani Pontisices Leo M. Gregorius M. Nicolaus I. & Leo IX. Sed Innocentius III. Papa
in Concilio Generali Lateranensi Sedi Constantianopolitanae indulsit secundum in Ecclesia dignitatis
gradum . Hoc obiter annotato, texenda est modo series Episcoporum , qui quarto saeculo ad Throdinum Constantinopolitanum fuerunt evecti. In pri mis Metrophanes creatus fuit Episcopus Constantinopolitanus anno cccxv D. & sedit annos decem, sicut testantur Theophanes, & Nicephorus' in Chrornico. Quapropter, stare haud potest sententia Bae
457쪽
ronii, qui absque ulla vetusti Codicis auctoritate,
di contra veterum Scriptorum fidem, tempora Sedis Metrophanis Episcopi Constantinopolitani intra triennium coarctavit. Illustrissimus quipm D. de Marea lib. D de Concordia Sacerdotii, o Imperii cap. 3. ει ibidem Balaetius in doctissima quam edidit, observatione, erudite ostendunt, Metrophanem Episcopum Constantinopolitanum tempore Synodi NLCaenae, noc est anno cccxxv. adhuc in vivis fuisse , idque aperte evincunt ex Gelasio Cyziceno, qui Circa annum ccccLxxx. Acta Concilii Nicaeni coli
git , seque ex tertio libro Eusebii de vita Constantini haec ad verbum transcripsisse profitetur et Ipse
ex mypaniis valia eelebratus inas , obtinens locum magnae Roma Episcopi SiDestri, eum Presbditeris M- a Uitone, O Uincentio, eum plurimis aliis conside-hat . urbis autem illius, qua nunc imperat, Episco pus , Metrophanes nomine , propter senectutem nora adfuit, ipsius ver4 Presisteri, qui aderant, locum ejus supplevere; quorum unus erat Alexander, qui
Urbis Episcopatum post Metrophanem adeptus est . quibus verbis liquido patet, Metrophanem Urbis, quae tunc imperabat, seu Constantinopolitanae , Episcopum tempore Synodi Nicaenae adhuc in vivis fuisse , ejusque loco interfuisse huic Generali Syn do illius Presbyteros. Metrophanes morbo,& aeta te sessus, statim post Synodum Nicaenam vita functus est, & in ejus locum substitutus est Alexander , ad quem directa dicitur Alexandri Patriarchae Alexandriae contra Haeresiarcham Arium Epistola, quae extat apud Theodoretum lib. I. Hist. Eccles. cap. 3. Cum hoc titulo: Alexandri Episcopi Alexandrini ubi Itola ad -lexandrum Episcopum Constantinopolitanum
458쪽
Verum, etsi ex Theodorem certum sit, Alexa drum Patriarcham Alexandrinum direxisse Epist Iam ad cognominem suum, idest , ad Alexandrum , non convenit tamen inter peritos criticos . hunc Alexandrum , ad quem directa est illa Epistoli , fuisse Alexandrum Episcopum Constantinopolit num . At enim, merito otiservat Balaetius ι titulum illius Epistolae mox a me relatum , & qui nunc legitur in editionibus Graecis Historiae Ecclesiasticae Theodoreti, non errare in duobus vetustissimis C dicibus MSS. Bibliothecae Regiae , in quibus eadem coutinetur Historia, neque in Editione Graeca R berti Stephani; Editionem vero Latinam Basileae editam anno MDCxI. haec tantum in titulo habere tuisola missa ab Alexandro Alexandrino ad suum cognominem. Ex quo concludi potest, illius Epist lae titulum ; qui nunc legitur in Editionibus G raecis Theodoreti, non esse a Theodoreto appositum , sed adjectum a Librario, vel ab Interprete . Λle xander Episcopus Constantinopolitanus obiit a no cccxL. eique successit eodem anno Paulus , cujus electionis occasione orta est Constantinopoli sedis 'tio, em Plebs in duas partes disi a palam ad opinionum contentiones, O ad pugnam usque prorupis; in Arianis quidem studium fuit, ut Macedonias ordia retur , Homousiani idest Catholici eontri operam dabant, ut Faulas crearatur Episcopas, idque tandem praeliauit. Existimavit Baronius, Paulum , post. quam anno cccxL. Ordinatus fuistet Episcopus Conastantinopolitanus, in exilium ab Imperatore Con stantio, agentibus Eusebianis , in Pontum fuisse relegatum . Sed Cl. Pagius, ad annum cccxia luculenter ouendit,primum illud exilium non a Con
459쪽
viantio , sed a Constantino Magno fuisse circa annum cccxxv I II. Paulo irrogatum post Concilium Antiochenum,in quo depositus fuit Eustathius Episcopus Antiochenus, quo tempore Paulus necdum aEpiscopus erat, sed dumtaxat Presbyter. Paulus igitur electus Episcopus Constantinopolitanus anno , ut dixi cccxL. ab Imperatore Constantio Episcopatu fuit statim dejectus, sed non in exilium missus, sicut his verbis diserte testatur Socrates lib. a. Hist. Eccles. cap. 7. Imperator, seu Constantius , non multo post Constantinopolim ingressus, obauius , seu Pauli, ordinationem, gravi ma exarsit ira; collectoque Arianorum Antiditum Concilio, Pau. Io quidem Episcopatum ademit, Eusebium vero ab usebe Nicomedia translatum Constantinopoleos Episcopumaesignavit. Ubi aperte Socrates Paulum Consta tinopolitauo Episcopatu ejectum, non exilio multatum dicit. Deposito itaque Paulo legitimo Episscopo, Constantinopolitano, Eusebius Nicomedie a sis Sedem Constantinopolitanam eodem anno in Xasit, & mortuus est anno cccxL II. Post illius obi- tum Paulus a Constanti nopolitanis in Sedem restitutus fuit, sed ab Eusebianis Macedonius in Eusebii locum subrogatus est. Quae res ingentem tumultum Constantinopoli excitavit. Hermogenis. siquidem Magistri Militum a Constantio Imp. misit, ut Pau lum Constantinopoli expelleret, domus a Plebe iacensa est , ipseque miserum in modum pedibus tra ctuS , ac truncatus, a Populo in Mare praecipitatus est. Quo audito Nuntio, Imperator Constantius sabjecta omni cunctatione , magnisque itineribu Constantinopolim venit, & Paulum Sede dejectum catenis ferreis vinctum Singaram relegavit, & ab
460쪽
quanto post inde Emesam transtulit. sunt qui dicunt , Paulum missum fuisse postea Cucufum Armeniae oppidum, ubi fuerunt elisae laqueo fauces . At
CI. Pagius existimat, Paulum, antequam celebr retur Concilium Sardicense , hoc est, ante annum cccxLvII. a Singariensi, & Emeseno exilio solutum,
Episcopatus sui Constantinopolitani locum recepisse a Constantio Imperatore , vel in gratiam Constantinopolitanorum , qui eum praecipuo quodam amore prosequebantur, vel ob metum fratris sui Constantis Augusti , qui frequentibus literis ad Constantium missis, ut Paulus , Athanasius, & reliqui orientis Episcopi orthodoxi suas in Sedes reis stituerentur, obnixe postulaverat. Quamvis autem Paulus suae Sedi Constantinopolitanae fuerit restitutus ante celebrationem Concilii Sardicensis, non intersuit tamen huic Concilio, quia cum ad illud proficiscendum sese accingeret , detentus est a Civibus Constantinopolitanis, eo quod pertimescerent, ne ab Arianis per insidias interficeretur. Mi- ravit ex hac vita Paulus anno cccLI. & colitur a Graecis die v I. Septembris, a Latinis vero die v I I. Junii. Macedonius , quem Eusebiani anno cccxLII. ordinaverant Episcopum Constantinopolitanum , exauctoratus est anno cccLx. & in ejus locum ab
Arianis suffectus est Eudoxius Arianus , qui decessit anno cccLxx. Eudoxio successit Demophilus pariter Arianus. Sed Catholici Constantinopolitani Evagrium sibi Episcopum praefecerunt. Post cujus mor
stantinopolim sese contulit, ubi per triennium Epia scopale munus obivit. Sed cum in Concilio Gene-, rati Constantinopolitano primo nonnulli Episcopi
