장음표시 사용
441쪽
AEgyptiaci mensis AtDr, quae dies respondet diei
vigesimae quintae mensis Novembris, ut habetur in excerptis Chronologicis a Scaligero editis, quibus assentiuntur Usuardus, Ado, & vetus Martyrol gium Romanum . Acta S. Petri Alexandrini, quae exhibet mox laudatus CL Renaudoi, narrant , cum Arius Haeresiarcha in communionem restitui a Sancto Petro Patriarcha Alexandrino in carcere constituto , & jam Martyrio proximo vehementius flagitaret , Christum huic Sancto Antistiti noctu veste conscissa apparuisse, & causam rei percontanti respondisse : Arius .esem meam scidit, atque adeὸ ea
.e , ne eum suscipias, aut cum eo ullam communionem
habeas. Verum,haec visio Sancti Petri Alexandrini, ejusdemque Martyris Acta , tam quae apud Surium leguntur, quam quae Graece, ac Latine a doctissimo nostro Combessio edita sunt, omnia falsitatis, dia suppositionis praeserunt indicia. Nam praeterquam
quod, nec Alexander, nec Athanasius Patriarchae
Alexandrini unquam Ario , etiam in maximo disputationis aestu, objecerunt hanc visionem, quae ipsum, ejusque Sectarios pudore suffundere potuisset, constat etiam Achillam , qui Petro in Patria chatu Alexandrino immediate successit, promovis se Arium ad Sacerdotium, quod sane cogitare nequidem ausus fuisset Sanctus ille Antistes, si S. Petrus , ut habetur in illius Actis, paulo ante mor
tem suam nomine Christi districte ei prohibuisset ,
ne Arium unquam in Ecclesiam reciperet.Praeterea,
in illis Actis Sancti Petri dicitur, Miltiam quemdam suisse Episcopum Λlexandrinum, cum tamen in Patriarcharum Alexandrinorum Serie nullum istius nominis recenseant Scriptores Ecclesiastici. Tertio,
442쪽
resertur in illis fictis, S. Heraciam , post S. Di nysium, & Maximum , rexisse Ecclesiam Alexandrinam, quod tamen oppido falsum est, nam S.Heraclas. S. Dionysium, & Maximum in Patriarchvtu Alexandrino antecessit. Denique, dicitur in illis Actis, Corpus S. Petri Alexandrini fideles condere voluisse in Ecclesia Sancto Theonae lacra, quod ι
veritate prorsus alienum est. Haec siquidem Ecclesia in honorem Sancti Theonae necdum erat extructa, sed illam , ut testatur S. Athanasius in Apol gia prima, extrui dumtaxat curavit Alexander, qui richillae Patriarchae Alexandrino successit. hillas post mortem S.Petri Patriarchaγως-xandrini in ejus locum suffectus est , sed quo anno non plane constat. α senatidot fatetur, adeo con- fusam esse Orientalium Chronologiam circa P triarchatus AchilIar initium, ut eorum calculi cum Graecis, latinisve Auctoribus nullo pacto conciliari possint.Unde hic Auctor verosimile existimat Achi, iam ordinatum fuisse Patriarcham Alexandrinum anno Christi cccxI. & obiisse CCCxII. Verum, pro
babilior mihi videtur sententia doctissimi Pagii,
qui asserit Achillam S.Petro Patriarchae Alexandri no ante annum CCCEII. non successisie, quia testatur Gelasius Cyzicenus lib. I I. Historiae Concilii Nicaeni cap. II. post Petri Episcopi Alexandrini Martyrium Ecclesiam Alexandrinam mansisse viduam unum annum , eoque transacto, in Sede hujus Martyris ordinatum este Achillam , qui, cum mensibus tantum quinque supervixisset, Alexandrum successorem habuit. Quocirca, cum die xxv. mensis NO. vembris anni CCCxI. Petrus Episcopus Alexandrinus pro fide occubuerit, consequens est Achillam
443쪽
non ante finem anni CCcxIr. Ecclesiae AIexandrinae principatum suscepisse. Alexander in Patriarcham Alexandrino successit Achillae anno cccxm. & obiit die xvΠ.mensis Aprilis anni cccxxvI. post menses videlicet quinque a Concilio Nicaeno primo Generali absoluto. Festum tamen ejus die xxvI. Aprilis, quo Henschemius in Actis Sanctorum vitam illius describit, celebratur.De duabus Synodis ab Alexandro Patriaris cha Alexandrino adversus Arium coactis , & de illius Epistolis Encyclicis ad totius orbis Episcopos contra illum Haeresiarcham datis satis jam in praecedentibus Colloquiis diximus, nec plura addere
hic necessum est. Alexandro Patriarchar Alexandrino anno CCCxxvI. demortuo successit Athanasius, qui inter Patriarchas Alexandrinos doctrina, sanctitate, rerum gestarum gloria, longaque pro fidei veritate
certaminum adversus Haereticos susceptorum Se rie celeberrimus habetur in universa Ecclesia. De hoc S.Doctore multa Severus Episcopus Asthmoniis nae aliique Scriptores orientales memoriae prodiderunt , literisque consignarunt, quae, teste Cl. IU-naudoi, fabulam olent, & quae subinde hic inserere supervacaneum omnino esset. Constat apud omnes, S. Athanasium multa ab Arianis pro Fide Catholica passum fuisse. Nam anno CCCxxxvI. Treviros in exilium ab Imperatore Constantino Magno missus est, ubi, juxta Theodoretum, biennio, & mensibus quatuor mansit, atque inde ad suam Ecclesiam rein diit non anno CCCxxxvII. ut ait Valesius lib. I. Oh- servationum Eccles in Socratem cap. I. sed solum anno CCCxxxv I II. sicut probant Schelseratius in
444쪽
Dissertatione prima de Sacro Antiocheno Concilio
cap. I. & Pagius ad annum Christi CC cxxv m. Athain multis a Iulio Papa per literas Romam evocatus est anno CCCxLI. & ab Eusebianis eodem anno in Concilio Antiocheno sua Sede depositus fuit, & in ejus
locum substitutus Gregorius Cappadox Arianus. Romam defensurus causam suam navigavit Ath nasius anno CCCxLII. & in communionem Julii P pae , aliorumque Episcoporum Occidentalium, ceu legitimus Episcopus admissus est, atque in Concialio Sardicensi anno CCCxLvII. indicto absolutus. Ad
suam Ecclesiam Alexandrinam reversus est Athanaissus anno CCCxLIx. quo, mense circiter Ianuario , Gregorius, qui Sedem Alexandrinam invaserat, mortuus est. Sed anno CCCLvI. Georgio ab Arianis Episcopo Alexandrino creato , adhuc tamen non adventante , & Syriano Duce persecutionem movente , Alexandria in solitudinem fugit Athan sus die xx Ix. Februarii, sed paulo post fugam e solitudine Alexandriam reversus est, ubi delituit, usque dum Georgio adveniente , quaesitus ipse ad necem, denuo egredi coactus est, nec Alexandriam rediit, nisi post obitum Constantii Imperatoris an
Alexandrinus in seditione Populari occisus est . Affuliano Imperatore in exilium rursus deportatus es thanasius, sed a Ioviano Iuliani successore Se di suae fuit restitutus anno CCCLxIII. & eodem an uoad yovianum, religiosissimum Imperatorem defini tionem orthodoxae fidei, de ea ab ipso rogatus,
misit . Demum sub Imperatore Valente Ariano persecutionem in orthodoxos excitante, . delituit
445쪽
Imperatoris jussu Ecclesiam suam recepit, atque smortalitatem explevit anno CCCLxxI I I. postquam
Ecclesiam Alexandrinam quadraginta & sex annos administrasset. Petrus II. successit S. Athanasio, sed multa passus a Lucio , quem EuEojus Arianus Patriarcha Antiochenus Episcopum Alexandrinum ordinaverat , literas Synodicas ad Damasum Papam misit, quibus persecutionem Arianorum, & Gentilium adversus se excitatam narravit. Quibus literis respondens Damasus, literas communicatorias simul & consolatione plenas scripsit ad Petrum, ut is testatur apud Theodoretum lib. q. Hist. Ecclesicap. 21. Gliscente tamen persecutione Petrus Romam confugit, & a Summo Pontifice benigne e ceptus est. Denique, Sedem suam Alexandrinam Petrus , expulso Lucio invasere , recuperavit a no CCCLxxv I II. & anno sequenti misit tres Episcopos ex AEgypto, ut Maximum Cynicum Constantinopoleos Episcopum ordinarent, quemadmodum affirmat Epistola Episcoporum Italiae ad Theodosium Imperatorem , quam Sirmondus post Baronii mortem publicavit, quaeque tom. 2. Conciliorum Generalium pag. Ioo7aegitur. Doctissimus Ualesius in Notis ad lib. 3. Theodoreti cap. 8. Observat, Baronium fuisse deceptum, dum ex oratione S.Gregorii Naaianzeni in optiorum adventum probae
Petrum Alexandrinum septem misisse Episcopos ad perficiendam Ordinationem Maximi Cynici. Quod falsum est. Nam hi, qui in hac oratione S. Gregorii Naaianveni nominantur, non Episcopi erant , ut sbi persuasit Baronius , sed Nautae erant , seu Potius Gubernatores Classis Λlexandrinae, qui se
446쪽
mentum ex AEgypto Constantinopolim advexerant. Quo cert8 argumento evincitur,eos Episcopos non
fuisse e neque enim Episcopalem dignitatem decet frumenti advectio. Praeterquam quod , in tota illa
oratione S. Gregorius NaZianZenus eos nunquam
Episcopos appellat, sed solum Laicos. Obitum Petri II. Patriarchae Alexandrini recte Baronius cum plerisque aliis assignat anno Christi CCCLxxx. atque ita sevisse reperitur annis octo ab ejus electione putati S 4
Mortuo Petro II. Patriarcha Alexapdrino, Episcopi cum orthodoxa plebe congregati elegerunt in ejus locum Sacerdotem nomine Timotheum. Hujus Patriarchae tempore habita est Constantinopoli secunda Oecumenica Synodus adversus Mac donium hujus Urbis Episcopuni, qui Spiritum Sanctum Creaturam esse blasphemabat. Timotheus sedit alamos quinque, & obiit anno Christi CC Lxxxv. ConsuIibus Arcadis Musto Orientis , & Rautone occidentis , sicut optime observat Baronius. Timotheo Patriarchae Alexandrino successit Theophilux, qui cum S.Chrysostomo Episcopo Constantinopolitano graves, ac diuturnas sirinultates
habuit, de quibus in Colloquiis nostris quinti Ecclesiae saeculi opportunius disseremus . Sedit ne philus , secundum Baronii & pervulgatam aliorum sententiam , annos xxv I I. & obiit anno Christi ccccxI I. Haec est Series Patriarcharum Alexandrinorum , qui in quarto Ecclesiae saeculo Sedi Alexandrinae praefuerunt, quorum Historiam , ut jam insinuavi, multis tamen fabulis adspersam legere poteris apud Eusebium 'naudoi, qui eam summo studio collegit ex Auctoribus Arabicis, Severo Epi-D d a sco-
447쪽
scopo Asthmoninae, Michaeis Episcopo Taneos, Ephram filio Zaraa, Abulbicari, & aliis Anonimis, tum etiam ex editis Euochio , Elmacino, Abusar gio, Chronico Orientali Oc. D. Seriem Episcoporum , qui tribus primis sarculis ad Orillum usque Sedem Antiochenam tenuerunt , jam in uno e nostris Colloquiis fuisse a te accurate descriptam probe memini. Perge nunc illos recensere Episcopos, qui quarto Ecclesiae saeculo Ecclesiam Antiochenam rexerunt.
M. Variis in quarto Ecclesiae saeculo Sedes Antiochena ab Arianis , qui in eam intrusi sunt, fuit jactata procellis, de quod gravius est, fune sto, diroque Schismate Catholicos inter Episcopos
exorto, diu, multumque exagitata. Cyrillo Episcopo Antiocheno anno CCCH. mortuo successit sorannius, qui Ecclesiam Antiochenam gubernaVitiisque ad annum cCcxI II. Tyrannio successit Vir sis , qui praefuit Conciliis Antiocheno , & Neocae sariensi, Obiitque anno CCCxv m. vel cccx IX. Vi talem excepit S. Philogonius, qui in Martyrologio Romano, & in Menaeis Graecorum die xx. Decem bris colitur, & mortuus est anno circiter cccxII, Theodoretus enim lib. I. Hist. Eccles cap. 3. ait 'eum pro veritatis defensione segulare studiam Licissitemporibus declarasse. Porro Liciniana persecutio anno tantum cccxx I. ccepta est . Theophanes, Μ' cephorus, Zonaras, & S. Hieronymus in Chronicos
Paulinum S. Philogoni in Ecclesia Antiochena suc cessorem faciunt. Sed advertere debes cum doctissimo Pagio, hunc Paulinum, qui in Sede Antiocho na fuit S. Philogoni successor , diversum plane estς
ab altero Paulino, qui post Eustatbium Λntiochς
448쪽
num Episcopum , e Sede Tyria ad Antiochenam translatus est. Prior siquidem Paulinus , qui, ut jam laudati Auctores testantur, Philogonio successit, ob pravos mores dignitate motus est, ut docet Epistola Synodica Concilii Sardicensis anno cccxLUI I. celebrati, in qua dicitur : usque in hodiernum diem iu possina permanens , cum Concubinis publice, in Meretricibus fornicatur. Alter vero Paulinus , qui Eustathio Patriarchae Antiocheno successit, Ariana labe fuit infectus, ut mox dicemus . Sozomenus, dia Nicetas quemdam dictum Hymanum S. Philigonio in Sede Antiochena successiste scribunt, quia, ut conjicere licet, post Paulini , qui fuit S. Philogonii successor , abdicationem , manus Ecclesiam Antioochenam Pastore viduatam aliquandiu rexit. Paulino in Sede Antiochena successit Eusathius anno cccxxv. Ait enim Theophanes de synodo Nicaena loquetas : Vidua Pontifice Antiochensium Ecclesia, S)nodus , idest Nicaena, Eustathium confirmavit Beroea
in orta Episcopum . Idem scribit Soχomenus lib. I. Hiit. Eccles. cap. a. Sed post triennium Ariani Eustathium Antiochenum egregium Catholicae Fidei defensorein , falsis impositis criminibus, Sede deinposuerunt in Concilio Antiocheno indicto anno
cccxxv II. sicut testantur Socrates, SOZomenus, ScTheodoretus a Baronio laudati . Quin & Constantinus Imperator Eustathium ab Ariatius depositum misit in exilium, ubi sancte obiit. Mortuo Eustathio Antiocheno Episcopo , & Eusebio Caesariensi Episcopatum Antiochenum recusante, Ariani Paulinum ejusdem Sectar virum ex Episcopatu Tyri ad Sedem Antiochenam transtulerunt. Sed illo post
sextum Antiocheni Episcopatus menseta e vivis
449쪽
sublato anno cccxxv I II. Ariani in Throno Antio eheno collocarunt Eulalium, qui exiguo admodum
tempore supervixit. Unde Paulini, & Eulalii Sedishrevitas in causa est, cur nec Socrates lib. I. Hist. Eccles. cap. 2 q. nec SOZomenus lib. 2. Hist. Eccles. cap. 19. utriusque mentionem fecerint . Eulalium
in Sede Antiochena excepit Euphrorius , qui, sicut testatur Theodoretus lib. I. Hist. Eccles cap. 22. a no, O mensibus paucis post ordinationem superstesm, xit . Euphronio suffectus est Placillus , seu , ut alii vocant, Flacilius Arianus, qui, teste Nicephoro in Chronico, interfuit Concilio Antiocheno ad Encaenia, &sedit Antiochiae annis x D. S. Athanasius
in Apologia secunda scribit hunc Placillum fuisti
unum ex Episcopis Conciliabuli Tyri anno cccxxxv. eoacti. Obiit autem Placillus circa annum cccxLII. di in ejus locum subrogatus est Stephanus itidem Arianus , qui anno cccxLvII. praefuit Pseudo-Synodo Philopopolitanae ab Arianis convocatae, &auctor fuit portentosae calumniae , Legatis Concilii Sardicensis factae , quam his verbis describit S. Athanasius in Epistola ad Solitarios r Missis , linquit , d Sancto Concilio , Sardicensi videlicet, in legationem Episcopis Vincentio Capua, qua Metropolis es Campania , . Euphrate Agrippina , qua est Μ tropolis Superioris Gallia , ut pro Synodi decretis in perator Constantius Episcopos, quos ipse ejecerat, is suas Sedes reverti pateretur , GP in eam sententiam a Constante pientissimo ad IDatrem suum literis datis , quibus Episcopos illi commendabat: ιiri isti mirifici ad quodvi; facinus prompti, eum legatos istos Antio' ebia vidissent, in communi quidem eonsilium ineot, sed ita tamen At 4tephanus Antiochenus Episcopu0
450쪽
fabulam initi consilii per agendam sviciperet. Suscepto negotio conducit ille publieam Meretricem in ipsis feriis Sanctissimi Paschatis , eamque nudam per tenebras immittunt in ades Euphrata Episcopi. Narrat subines e S. Athanasius quo pacto facinus illud detectum fuerit, poenasque dederit Stephanus Antiochenus Episcopus illius sceleris auctor . Stephanus igitur , inquit Λthanasius , Episcopali dignitate exuitur, in in locum ejus suscitur Leontius ille eastratus . seu E nuchus, non ob aliud quam ut non deesset Hareseos propugnator. Leontius itaque circa annum cccxiax. substitutus est ab Arianis in locum Stephani Antiocho ni Episcopi, & sedit annos novem , Obiitque anno CCCLvDI. quo Eudoxius Germaniciae, quae Urbs est Syriae, Episcopus Arianus, Sedem Λntiochenam invasit. verum, cum Λnomaeis aperte fave ret Eadoxius, & hac de causa in Synodis Ancyrana& Seleuciana fui siet damnatus , a Sede Antiochena ad Episcopatum Constantinopolitanum, exautorato Macedonio illius Urbis Episcopo , ab Arianis translatus fuit die xxv I II. mensis Jan. anni cccLx. sicut ex Chronico Alexandrino evincit cl. Pagias ad annum Christi ccciax. Transiato a Sede Antiochena ad Constantinopolitanam Eudoxio, communi Catholicorum , & Arianorum consensu Meletius Episcopus Antiochenus creatus est anno cecLx. Sed Ariani, praeterquam opinati fuerant, cum viderent Meletium post suam ordinationem Catholicae do Trinitate Fidei aperte patrocinari, eum in exilium ejecerunt. Interim, Catholici Antiocheni in duas
Partes fuerunt distracti. Quidam Catholici dicti Eusathiani, eo quod Eustathio Episcopo Antioch - , de quo paulo anter mentionem fecimus, sem-
