Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Religione ineundam , atque duodecim Rabbinos ab Uaehar Summo Sacerdote delectos, qui contra Christianam Fidem disputarent. Quod sane crediis hile non esse, ex eo praesertim colligunt viri eruditi, quod post excidium Hierosolymitanum Iudaei Summos Pontifices creare desierint. Praeterea, non PrObantur viris eruditis ea, quae in iisdem Actis reseruntur de persecutione in Christianos excitata an no CCCxxx III. de secessu Silvestri in Montem Soracte ad quaerendas latebras tempore illius praetensae persecutionis; de lepra, quae Constantinum Imper torem coegerit revocare S. Silvestrum in Urbem ,

sanitatis ab ipso accipiendae causa, & de aliis huiusmodi , quae hic consulto praetermitto. S. Silvester misit suos Legatos ad Concilium Arelatense celebratum anno CCCxiv.& ab Episcopis illius Concilii perhonorificam accepit Epistolam,qua eum rogant, ut definitiones in hoc Concilio factas sua auctoritate confirmet, easque in Universa publicet Ecclesia. Silvestro vita functo, vacavit Sedes dies septemdecim , & Marcus die decima octava mensis Januarii Cathedrae Sancti Petri Romae Sacra anni CC cxxxvI. Nepotiano, & Facundo Consulibus o

dinatus fuit Epitcopus Romanus , seditque menses octo , dies viginti, & obiit eodem anno, die decima septima mensis Octobris , qua ab Ecclesia colitur . Quae Marci Papae nomine inscribitur Epistola ad Athanasium , O universos in dipti Episcopos supposititia est , non solum quia falso Consulatu not tur , sed quia etiam consuta est ex variis sententiis Caelestini Primi, Attici Episcopi Constantinopolitani. S. Leonis Papae, & Agathonis Romani etiam Pontificis, qui Marco sunt posteriores .

Post

432쪽

ΕCCLESIASTICA. 6Os

Post obitum Marci, vacavit Sedes menses tres, dies viginti novem , & die sexta mensis Februarii anni CCC xxxvII. gulius successit Marco , seditque sannos quindecim, menses duos , dies sex , oblitinque die duodecima mensis Aprilis anni CCCI II.Cou tra Eusebianos ad defendendam Catholicam de Trinitate Fidem, & S. Athanasii causam strenue se gesi sit Sanctus ille Pontifex, multasque Romae Basilicas erexit. Ex omnibus Julii Papae scriptis supersunt duae tantum Epistolae a S. Athanasio relatae , quarum una ad Eusebianos, altera ad Ecclesiam Alexandrinam missa est. Duas autem Epistolas Decretales , quae Julii Papae nomine inscriptae circum feruntur, supposititias esse concors est Omnium peritorum Criticorum opinio. Sublato e vivis Julio Papa, vacavit sedes mensibus duobus 8e diebus aliquot. Die autem vigesima prima Iunii anni CccMI.Liberius Romanus Pon tifex consecratus est, sedit annos quatuordecim , menses tres,& dies tres emortuali incluso, & obiit

die xxIH. mensis Septembris anni CCCLxvI. Varia

fuit hujus Pontificis sortuna . In exordio quippe sui Pontificatus Liberius constanti, & impavido animo Fidem Catholicam , & Λthanasium defendit .

Scripsit anno CCCLIv. literas ad Constantium Imperatorem , in quibus conquestus est, quod Demophilus , Macedonius , & Marorius e Concilio Memdiolanensi celebrato anno CCCxLvII. iratis animis exiissent, & Λrii errorem proscribere noluissent.

Nunquam etiam adduci potuit S. ille Ponti sex , ut damnaret Athanasium , quem Episcopi occidentales vi, & minis ab Imperatore Constantio inducti in Concilio Mediolanensi anno ccc v. damnave

433쪽

rant. Quam ob rem, per vim Mediolanum pertractus est Liberius, ubi, cum Imperatori fortiter obsisteret, & Athanasii innocentiam acriter tueretur,

Beroeam in Thracia relegatus est , & in ejus locum substitutus est Felix Catholicus quidem , sed ab Arianis electus , vitecti Episcopi Centumcellensis Arianorum audaeissimi molitione , & a tribus Episcopis Arianis ordinatus. Uerum, vix biennium in exilio egerat Liberius,cum ejus fracta constantia est, ac taedio victus damnavit Athanasium , subscripsitisque Formulae fidei Sirmiensi, non quidem secundae, quae penitus Ariana est , sed primae, quae Catholicum sensum pati potest, & contra Haeresiarcham Photinum edita est . Liberius postquam damnasset Athanasium, Romam rediit anno CCCLvII. vel, ut alii probabilius censent anno CCCLvIII. & quamquam Episcopi Ariani Sirmii congregati, datis ad

Felicem , & ad Romanum Clerum literis mandausent, ut ambo, idest Liberius, & Felix Sedem Apostolicam pariter administrarent, communique consensu, & concordia Sacerdotio illo fungerentur, Liberius tamen sua semel Sede potitus Felicem Roma expulit, suumque lapsum , facti poenitens, reparavit. Fidem siquidem Nicaenam palam professus est, communionem , N pacem cum S. Athanasio redintegravit, ac constanter retinuit, Concilio Ariminensi consensum , & suffragium suum intrepide negavit, scripsit anno CCCLx II. Epistolain ad totius Orbis Episcopos, in qua anathemate percellit Arianos, sed tamen praecipit, ut Episcopi, qui in Concilio Ariminensi vi, & minis compulsi in errorem inducti fuerant, indulgentia concedatur , si errorem ex animo detestentur, di fidem

434쪽

Nicaenam amplectantur. Denique , S. ille Pontifex multum adlaboravit, ut Semi-Αriani, qui ab Ano maris oppressi a suo errore resipuerant, & Catholi cam de Trinitate Fidem exceperant, in gremium Catholicae Ecclesiae reciperentur. Mortuo Liberio, vacavit Sedes diebus septem,& Damasus natione Hispanus ordinatus est Pontifex Romanus die prima mensis Octobris anni CcCLxvI. sedit annos octodecim , menses duos, dies decem ,& migravit ad Dominum die decima mensis Deincembris anni CCCLxxxIv. Ursicinius Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconus electionem Damasi funesto Schismate turbavit. Is enim contra Damasum legitime electum ordinatus est Episcopus Romanus, & multos e Ciero,Populoque Romano in suas partes per traxit . Unde tanta orta est seditio, ut, teste Ammiano Marcellino Scriptore id aetatis Ethnico, una die in Basilica Sicinini reperta fuerint centum & triginta Cadavera . Praetextatus sub Valentiniano Imperatore Romae Praefectus Ursicinium Schismatis auctorem Roma expulit, sed illius exilio necdum Schisma extinctum est. Nam post mortem Valentianiani Imperatoris, Ursicinio Romanam Sedem iterum invadere moliente, contra ipsum Romae ano no CCCLXxv III. congregata est Synodus, in qua Episcopi Epistolam ad Imperatores Gratianum & Ualentinianum juniorem scripserunt, eisque primo exposuerunt, quod ursieinius , ejusque exemplis nonnulli Epi copi Ecclesiis incubarent, te contem piis cognitoribus, vel fugatis , plures ex ea facti ne Ecclesias suas retinerent. Secundo, quod Furentius Puteolanus Episcopus , qui anno CCCLxXII.

Episcopatu fuerat dejectus, ad illum tamen an-

435쪽

no CCCLxxv III. rediisset, multasque in oppido Puteolano , unde erat expulsus, turbas concitasset.

Tertio, quod quidam Isaacus Judaeus a factione V sicinii subornatus in Damasium Papam insurrexisset, ejusque caput petiisset. Quibus malis pacem Ecclesiae perturbantibus remedium a duobus illis Imperatoribus petierunt istius Concilii Episcopi. Ad hanc Episcoporum Epistolam rescribentes iidem

Imperatores, jusserunt, sententias in eosdem seditiosos alias latas executioni mandari, datis hac de re literis ad Aquilinum mearium urbis . Patres etiam Concilii Aquilejensis anno CCCLxxxI. Gratiano Imperatori supplicarunt, ut Ursicinium , qui cum Arianis Mediolani conjunctus novas turbas reincens meditatus fuerat, & denuo Romanae Sedis invadendae consilia inierat, sua auctoritate cohiberet. Quibus orthodoxorum Λntistitum votis ultro annuens Gratianus Augustus , Ursicinum perpetuo

exilio mulctavit, & Damasum Sedis Romanae pacificum possessorem reddidit. Quatuor Synodi sub Damaso Papa Romae celebratae iunt. Prima fuit convocata ipso Damasi Pontificatus initio, idest

exeunte anno CCCLxvI. vel saltem ineunte anno CCCLXvII. adversus Valentem, & Ursacium Arianos.Secunda Synodus indicta est contra Auxentium Mediolanensem Episcopum Arianum anno Christi cccxxxII. Tertia celebrata est anno CCCLxxv. asversus Apollinarem, S Timotheum . Quarta denique Synodus habita est anno CCCLXxVIII. tam Contra varios Haereticos , quam adversus Ursicianium , & ejus factionis Episcopos . Sub Damasi etiam Pontificatu Concilium primum Constanti nopolitanum, quod inter Oecumenica secundum

436쪽

ΕCCLESIASTICA. 6os

locum tene congregatum est anno CCCLXXxI. Ope

ra S. Damasi Papae a Martio Milesio Zaragino collecta sunt, sed Epistola octava, quae dicitur scripta Stephano frchiepiscopo Concilii Mauritaniae , O uni vier sis Episcopis Africana Provincia, supposititia est, Di palam ostendit subscriptio: Data Flavio, o Si licone re. CC. Coss. Flavius enim Stilico unus & idem est, qui anno cccc. Aureliano Collega Consulatum gessit. Liber etiam Pontificalis Tomis Conciliorum insertus Damas perperam attribuitur , sicut inter omnes eruditos convenit. Sebeluratius in a. par Antiq. Illustratae probat, Hieronymi ad Damasum,& Damasi ad Hieronymum Epistolam inter genuiana Damasi opera numerari haud debere. Denique, Catalogum veterum Pontificum, qui in Liberio Papa desinit, quique Damasi Chronici nomine vulgo laudatur , Damasi partum non esse agnovit etiam Baronius. Hujus tamen Catalogi, utpote pervet sti, auctoritas magni est apud peritos Criticos ponderis, quia ad Chronologiam Pontificiam usque ad Liberium Papam ordinandam nullum aliud ex tota antiquitate Opus superest. Damaso Papae successit Siricius, seditque annos tredecim, menses undecim , dies quinque, ut

ostendit Pagius ad annum CCCxCvm.quo anno mor

tuus est Siricius. Quatuor Epistolas Decretales stria psit Siricius . Prima, eaque celeberrima, & Discuplinae Ecclesiasticae instauratrix , data est ad Himerium Tarraconensem Episcopum . Altera , ad visi pos Amea . Tertia, ad universos Episcopos . Quarta , ad Andisium, σ Itbrici Episcopos, de Bonoso Hae-Tesiarcha , quae Epistola falso olim tribuebatur San

cio Ambrosio, sed eam Siricio Papae vindicavit per-

437쪽

doctus Lueas millenius . Has , inquam, quatuor siricii Papae Decretales Epistolas genuinas esse agnoscunt omnes viri eruditi, excepto tamen Papebro-ebio, qui in Conatu Chronico-Historico ad Cat, IOgum veterum Pontificum Romanorum dubitat de integritate primae Epistolae ad Himerium Tarraconeno

sem Episcopum, & de integritate secundae Epistolae, quae est ad Episcopos fricae, quia duae illae Epistolae habent notam Consulum, quae carent aliae Siricii Epistolae . Tempore autem Siricii necdum apud Pontifices obtinuisse usum in signandis Epistolis apponendi nomina Consulum , probat Pape brochius ex Epistolis Episcoporum datis ea aetate ad Roma nos Pontifices, & ad ipsummet Siricium, quae Consul um nominibus notatae nullatenus apparent. Ve rum propter hanc levem conjecturam non debuisset

Papebrochius duas illas Siricii Epistolas , quas ipsi

adjudicant omnes periti Critici, in dubium revocare . Nam licet verum sit, Episcopos, ea aetate , ad Romanum Pontificem scribentes Consulum nomine literas suas signare solitos non esse, Pontifices tamen Romani a tempore Siricii Papae literas suas Consulum nominibus munire incaeperunt, quam vis, ut advertit Cl. Pagius, in eo usu constantes non fuerint, & Consulum nomina in eorum Episto' lis non raro praetermittantur. De Siricii Papae sanctitate Baronius dubius, eum in Martyrologio Rosmano non reposuit, & in Annalibus negligentiae accusavit, quod periclitanti Ecclesiae occasione erro rum Origenis statim non occurrerit, sed potius communicatorias literas concesserit Rufino acerri mo Origenis defensori. Praeterea, non probat Barronius, quod Siricius Papa exemplo Damasi in con scri-

438쪽

scribendis Epistolis Hieronymi opera usus non sit, neque eum, ut par erat, foverit. Verum, haec duo, quae objicit Baronius, sanctitati Stricii obesse minime debent. Nam primo, quod Siricius literas communicatorias Rufino concesserit, a nemine culinpari potest, quia tunc Rufinus apud omnes bene audiebat, & Origeniana Haeresis necdum satis patefacta erat, idque tantum accidit sub Anastasio Papa , ut diserte testatur Hieronymus in Epistola ad Demetriadem de servanda Virginitate . Non mirum igitur , si Stricius Epistolas communicat rias Rufino , nondum cognita ejus venenata doctrina , concesserit. Secundo, cuIpari itidem non potest Siricius , quod Hieronymi opera in conscribendis Epistolis exemplo Damasi Papae usus non fuerit, quia initio Pontificatus Stricii plures Romani Clerici , invidia, & odio in Sanctum Doctorem fla

grante S , persecutionem in eum moverunt, ac grave aliquod crimen Sancto viro imposuerunt, sicut ex illius Epistolis colligitur. Quare Siricius criminosis relationibus adversus Hieronymum sorsitan Circumventus, ad sedandos tumultus illum Romae non retinuit, sed Sanctorum locorum , & studiorum ardore inflammatum permisit Hierosolymam regredi. Qua in re quid culpabile Siricius commiserit, non apparet. Sed de Siricii Sanctitate lege dus est Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum ad diem xxvI. mensis Novembris, cui S.Siricii nomen inscribitur, ubi ex pluribus vetustis Martyrologiis Siricii Papae sanctitatem adstruit, &adea,quae Baronium moverunt,ut de illo in Martyrologio Romano sileret,docte, ac 1 olide respondet.

Siricio Papae successit in Sede Romana Anastasias

439쪽

sius die quinta mensis Decembris anni CCCLCvIII. seditque annos tres, dies decem, ut liquet ex Chronico auctiori veterum Pontificum, & ex Catalogis Palatino, utroque Corbejensi, Reginonis , secundo, & tertio Coibertino &c. Quapropter,obiit An statius die decima quarta Decembris anni CCCCI. Sub Λnastasii Pontificatu tumultuati sunt Origenistae,eosque sua auctoritate repressit Sanctus ille Pomtifex . Extat etiamnum Epistola Anastasii ad Ioannem Hierosolymitanum Episcopum, in qua test tur , se Origenis scripta, & errores damnasse. Refertur haec Anastasii Epistola variis in locis emendata a Garnerio tom. I. Operum Marii Mercatoris

pag. Ios. Alias Epistolas scripsit Anastasius, quae ad nos non pervenerunt. Duae quippe Epistolae Decretales , quae sub Anastasii nomine nunc circumferuntur , supposititiae sunt, & falso ei adscriptae. Prior siquidem , quae dicitur scripta Cunctis Germania, in Burgundia Regionis visiopis, mendosa Consulum nota subscripta est, & contexta insuper ex variis Innocentii I. Leonis , & Flaviani Constantinopolitani Episcopi sententiis , falsoque supponit Burgundiones Omnes tum temporis Christianos fuisse, quos tamen constat tenebris idololatriae fuisse adhuc immersos . Denique, Baronius ipse deis hujus prioris Epistolae Decretalis sinceritate inerito dubitavit, sed de secunda, quae Anastasio tribuitur, Decretali Epistola, quaeque Neriano Viro Nobilissimo data dicitur , nullam Baronius mentionem fecit , quae tamen eadem suspicione, qua prior, laborat, non solum ob falsam Consularem notam, sed etiam

ob styIum, qui procul abest a stylo Λnastasiii Papae , di ob materiam,quae ex Epistolis Innocentii,Leonis,

440쪽

&Gregorii Romanorum Pontificum deprompta est. Habes nunc continuam successionem Pontificii, quiquarto Ecclesiae saeculo Sedem Romanam tenuerunt. D. Modo accurate teneo Chronologicam successionem Pontificum, qui in quarto Ecclesiae saeculo Sedem Romanam tenuerunt. Describe itaque nunc Seriem Patriarcharum, qui eodem saeculo E clesiam Alexandrinam gubernarunt. M. Historiam Patriarcharum Alexandrin tum cloctissimi Patres Societatis Iesu Papebrochii,& Bollandi continuatores tom. s. mensis Junii praemiseriant,novamque, & pleniorem illorum Patriarcharu m Historiam a S. Marco usque ad finem saecu-Ii xIII. nuperrime publicavit eruditus Dominus Eusebius Renaudot in Historiis, & Linguis Orientali-hus emercitatissimus. Ipse vero , cum jam in uno e nostrῶs Colloquiis texuerim seriem Patriarcharum

Alexandrinorum a S.Marco usque ad Theonam , hoc est , Usque ad annum trecentesimum, pauca nunc ex

his , quae spectant Patriarchas, qui quarto Ecclesiae

saeculo Sedem Alexandrinam occuparunt,delibabo. Petrus in Patriarchatu Alexandrino successit Τheonae anno Christi CCC. Diocletiani Imperii xvI. Maximiani Herculii xIv. Consulibus Constantio Casare III.& Galerio Maaimiano III. sicut legitur in Chronico Alexandrino . Eusebius Caesariensis, qui in suo Chronico Petri electionem in annum Christi CCCI. distulerat, hunc errorem postea correxit cap. ult. lib. 7. Hist. Eccles. Petrus Patriarcha Alexandrinus Martyrium passus est secundum Eusebium loco mox a me laudato, anno persecutionis nono, hoc est,ut accuratum Chronologiae hujus temporis Peritorum calculum sequar,anno Christi CCCxI.die xxIx.

SEARCH

MENU NAVIGATION