Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

sa 4 Diuitiae Psalmodia

f. XVII.

De ritu Isi icorum.1 π Llyricum , seu Sclauonia proprie dicitur ea regio, quae

Drauum, Sauumque amnem interiacet, ab occasu Stiria, ab ortu Danubio clausa , a Septentrione perpetuis montium iugis, quibus a Pannonia discernitur . bclauonia di citur a gente Sctauonica, quae olim circa Maeotidem paludem habitabat, sic in has regiones descendit. Porro lingua Scia uonica longe, lateque patet, atque ideo plurimae gentes sacra paragunt hoc idio mate. Ritum vero sequuntur vel Graecum, vel Latinum . Nam in Dalmatia littorali, in Liburnia, & in Iitria omnes Ecclesiastici tam seculares quam Regulares Ro. mano ritu psallunt, habentque Breuiarium Romanum Illy. rica lingua impressum . In caeteris autem regionibus, videli.

cet in Seruia, Mysia,Boseia, Bulgaria, Rustia minori Regi Po loniae subdita, in Vothinia, Podolia, & parte quadam Lituaniae, alijsque finitimis prouinciis ritu Graeco diuinum peragi.tur officium tras latis Graecorum I y picis in Sclauonicam limguam. Eosdem Graecos ritus eadem lingua seruant Mose uitae,quorum Regio Russia maior, seu Roxolania nuncupatur& quicunque parent Mosco uitici Ducis amplissimo imperio Chiistiani quoque Tartari circa Tauricam Chersonesum, Cita cassi,&multae Ponticς nationes. Aiunt quidam Historici Gregorium VII. vlain huius lingue in sacris Vladis lao Bohemo rum Duci noluisse concedere et sed concessum iampridem fuisse, anno scilicet 88o. narrat Batonius

De ritibus Aelbispum , siue Abassinorum ,

O Cophtorum. a T, E rebus Abassinorum tres libros scripsit Nicolaurui I Godignus , ex quibus statum illius regionis curiosus lector intelliget. Est autem Abassia ea pars Afi ics, quam vin

612쪽

te res Aethiopiam sub Aegypto vocarunt, atque eius Principis imperio subiecta est, quem Vulgo Europaei Preteiannem appellant. Ab ipso exordio Apostolicae praedicationis Christi fidem susceperunt Aethiopes,praedicante ipsis Eunucho Canis dacis Reginae, quem paulo post S. Matthaeus Apostolus sequutus est. Unicum habent Episcopum, quem Abianam id est Patrem vocant, missum illuc a Patriarcha Alexandrino. Schis. maticos eos esse, & erroribus Dioscori, atque Eutychetis insectos notissimum est. His addiderunt qualdam Iudaicas superstitiones, quibus pertinaciter adhaerent. In sacris lingua Aethiopica utuntur, quae tamen a populari diuersa est. Nocturnum officium vocant Mansaebatisit,Primam NC. Tertia Selesti, Sextam Se v,Nonam 2 Maatis, vesperas Sare, Completorium Noam. Copliti, seu Copti sunt quidam Christiani Aegyptii sic dicti a Copto celeberrima olim ciuitate, & Metropoli Thebaidis, de qua Strabo lib. i 7. α Plutarchus δεθ. d.

Osride . Habent quindecim monasteria, de proprium Patriaris cham , qui residet in urbe Cairo, vel in Monasterio S. Mercurii ad mare rubrum. Vernacula eorum lingua Arabica est. At vero in sacris lingua Coplitica utuntur, quae antiqua Ae

gyptiaca est, quam Monachi primi Thebaidis cultores ab interitu vindicarunt. Multi sunt codices hac lingua scripti in Bibliotheca Vaticana, multi item in Aegrpto. Plura de hac gente curiosus lector inueniet in Prodromo Copto Athanasii Κircher. Horum ritus Athiopum ritibus similes esse asserit

citatus auctor cap. 3. Prodromi. Aethiopes autem habent Romae Ecclesiam S. Stephani prope Basilicam S. Petri, in qua tres viros reperi, duos presbyteros, & unum Monachum, quos de ritibus suae Ecclesiae adhibito interprete non semel interrogaui ; sed quod sacros Codices non habeant, nihil ab eis edi. scere potui, praeter ea quae sequuntur. Omnia ossicia incipiunt ab oratione Dominica, & Angelica salutatione. Initio nocturnae precis recitant psalmum, Venite exultemus. Legunt prolixe sacras Scripturas , scripta vero sanctorum Patrum nu- quam legunt, nisi in hebdomada sancta. Singulae horae duodecim psalmis constant, quorum Vnus semper est psalm. so. Miserere. In monasteriis, in quibus magna multitudo mona. chorum est, semper ante prandium integrum psalterium percurrui breuissimo spatio temnoris diuisis per singulos mona-T it a chos

613쪽

sib Diuina Psalmodia

chos psalmis, siae psalmorum sectionibus, cum longiores sunt. Haec illi .

F. XIX.

De alijs quibusdam ritibus Ecclesia Orientalis.

I π Nier mare Caspium, di Pontum Euxinum sitae sunt Ibe- ria,Colchis, ει Albania. Albanenses ritum sequuntur Armenum in propriam linguam translatum . Sed aduertendum aliam esse Albaniam in Europa, sic dictam ab Albanis Asiaticis qui a Tartaris expulsi istic consederunt. Elthaec it Ia pars Macedoniae, quae ad mare Ionicum vergit, & Illyrico siue Dalmatiae iungitur, atque etiam Epirum complectitur, habetque propriuidioma ab Illyrico, & Gr codiuersum,quo sacra stentes illae peragunt ritu Graeco. Iisdem Graecis ritibus utuntur Colchi, & Iberi suo quisque idio mate. Colchi

nunc Mengrellenses vocantur, habitantque syluosos colles,&saltus horribiles sparsim more ferarum,absque ulla non solum urbis,sed nec vici quidem frequentia . Huc Iasonem cum Arin o nautis nauigasse, aureumque vellus in Graeciam trannulliso Poetae fabulati sunt. Vix praeter nomen quidpiam habent Christianae Religionis . Iberi nunc Georgiani dicuntur. Ci

ea diuinum officium in eo sunt errore, ut non omnes Ecclesiastiei illud recitent, sed unus tantum,vel duo,caeteris aditatibus, Je minime attendentibus. Horum mores, de haeresessu se describit, qui eas regiones peragrauit, Clemens Galanus in conciliatione Ecclesiae Armenae, dc Romanae parte I. eap. 12. Chaldaei 3e Syri ritum Maronitarum sequuntur . sed haeretici Nestoriani, de Iacobitae plerique sunt. Nestoriani in Babylonia,Persia,ec alijs Αfiae regionibus degunt,de in Mesopotamia. Inuocant in diuinis ossiciis Nestorium,de Theod rum Mopsueste num, Se S.Cyrillum anathematia ant. Residet utplurimum eorum Patriarcha in ciuitate Mosal, quam dic ut esse Niniuem magnam. Iacobitae a quodam Iacobo Syro Di scori sectatore nomen acceperunt, suntque dispersi per ciuitates,de oppida Syriae, Mesopotamiae,& Babyloniae. Horum Ecclesia Patriarchalis est in Mesopotamia extra ciuitate Mardi im

614쪽

dim in Monasterio Zastan. Verum Patriarcha residere solet in ciuitate Caram it, ut testatur Thomas a Iesu ob. . de Conuersione omnium gentium procuranda. Alii sunt in P ersia , de India Orientali solo nomine Christiani, qui se Christianos S.Ioannis Baptistae nuncupant, sed hi nullum ossicium recitat, carentque serma, & materia legitima sacramentorum . In Indiis item Orientalibus in prouincia Malauar prope insula Zei Ian est alia natio Christianorii, qui dicuntur Christiani S Thomae. Hi olim Archiepiscopos ex Armenia habuerunt, qui ii gua Syriaca diuina ossicia ritu Armeno celebrabat,quo idiomate etiam nunc utuntur. Ideo qui sacris initiari volunt,pram ter communem regionis linguam, etiam Syriacam, ut nos Latinam, ediscunt.

s. X X.

De codicibus jacrarum Precationum.

I Odices diuinorum ossiciorum , siue, ut loquitur via

igilius Papa epis I. ad Eutbιrium,canonicae precis textus apud Graecos multi sunt. Psalterium in ΣΟ.cathismata di uisum, ut supra dictum est. Lectiones veteris, & noui testamenti. Triodium, in quo sunt canones trium Odarum, quae tempore Quadragesimae recitantur. Pentecostarium , in quo sunt ossicia a die Paschatis usque ad Pentecosten. Men qain .lomos diuisa, quot sunt menses,&continent ossicia Sanctorum. Menologium, in quo nomina Sanctorum,dc vitae breuiter recensentur, fusius tamen quam in Latino Martyrologio. Eucliologium continens orationes , & benedictiones

pro diuersis sunctionibus Ecclesiasticis. Horologium, quod est ossicium diurnum. Anthologium, in quo multa sunt ossicia in varijs libris dispersa. Panegyricus habet diuersas Orationes in varias festiuitates . Diaconicon de ossicio Diaconi. Paracleticus quotidiano usui deseruiens. Octoechus de octotonis, seu modis m usicis, quo in libro sunt canones, & troparia diuersa. Hermolarium, siue Hirmologium rithmum indicans, siue tonum iuxta quem debet canonum cantus in

flecti. Sunt denique Liturgiae, de alii libri ad Missam spectan

tes α

615쪽

s i 8 Diuina Psalmodia

et Plures quoque sunt Latinorum Ecelesiastici libri, videlicet Psalterium, Lectionarium, Collectaneum, Antiphonale, Hymnarium, Martyrologium, Rituale, C eremoniale, Sacerdotale, Pontificale, Missale, Graduale, Diurnum, & Breuiarium. Omnia autem officia in Breuiario, descripta sunt, qua voce ad significandum Codicem diuinorum ossiciorum v los esse antiquos Patres constat ex epistola cuiusdam Presbyteri Aurelianensis ad Richardum Priorem S. Victoris, qua petit ab eo lectiones inserendas Breuiario. Habetur tomo q. Scriptota historiae Francicae. Est autem Breuiarium idem ac summarium,

compendiam, opus concisum. Seneca calumniatur hanc vocem tanquam minus latinam : Breuiarium, inquit, olim cum latine loqueremur, summarium vocabatur. Sed Plinius, &Suetonius, quos latine loquutos fuisse nemo negarit, hoc vocabulo uti non dubitarum. Legi etiam apud Egin hardua in vita Caroli Magni eius testamentum breuiarium dici, quia scilicet compendio facultatum illius dispositionem continebat. Cur vero liber diuinorum ossiciorum hanc nomencla turam sortitus sit, explicant viri docti Alardus Gazaeus, &Leonardus Lemus . Continet enim omnes psalmos, qui sunt compendium totius scripturae stum selectissima quaeque complectitur ex utroque testamento, insigniorem sanctorum Pa-arum doctrinam, praecipua Sanctorum gesta , hymnos , &orationes. Addiderim ego Breuiarium diei, quod in eo conacisὰ, ac sine musicalibus notis ea omnia conscripta sint, quae in Antiphonarijs, alijsque libris Choralibus magnis characteribus ad usum cantantium comprehenduntur.

CAP. XIX.

616쪽

Cap. I9. De isciplina psallendi. styC A P. XIX . De disciplina psallendi

V LL A actio religiosorum maioris momoti est, nulla maioris obligationis,quam recitatio diuini ossicii: dixit enim Abbas Theodorus, quia si nobis imputaret Deus negligentias temporis quo oramus, & captiuita.' -- tes quas patimur dum psallimus, non possumus salui fieri. Ea tamen incuria nostres lutis, ut plurimum laboramus, Ut Omnia negotia & studia secularia accuratissime peragamus; Sacras vero precationes perfunctorie omnino, mente distracta,ac pro sus aliud agendo peruoluamus,omnem Dei cultum non sine magno aeternae vitae discrimine nc gligentes . Nam, Ut S. Sia sis.68, Madmeon Monachus scribit, Uae talibus, cum Deo laudes conci- α motib. nunt, vae,cum Deum adorant, vae, cum preces ad eum fundui. Parum est sacerdotalis functionis exteriores duntaxat ritus , & ceremonias perspectas habere, si externis actibus internas spiritus operationes copulare nesciamus. Sanctus Benedictus ad hanc sapientiam certissimus magister, cum permulta capita coelestis suae regulae nocturnae diurnaeque psalmodiae ordiis nem accurate digessisset, mox decimum nonum caput ad texuit de disciplina psallendi, ut quoties ad opus diuinum assistimus, consideremus,aiit,qualiter oporteat nos in conspecta

Diuinitatis, & Angelorum esse, di sic stemus ad pallendum ,

ut mens nostra concordet voci nostrae. Huius ego incompora bilis magistri exemplum &institutionem numerationis serie, titulique inscriptione sequutus post descriptas horarum canonicarum partes omnes, Sc symbolicas earum rationes, ad asceticam me confertaractationem, quae si longior aliquanto fuerit, boni consulat lector; non enim simpliciter psallere; sed attente, deuote, & reuerenter psallere id Deo gratum id ammae nostrae proficuum est.

S. L

617쪽

sto Diuina Psalmodia

De dolisi praeparatisne ante incium, remota, proxima. Remoram in rectitudine vita, in libertate animi, in oris taciturnitater Proximam in purum

te intentionis , in diuina prasentia consideratione, in diuini auxid imploratione sitam se .

r Λ Praeparatione incipio, siquidem scriptum est, Ante

1 .i .a, Lx orationem prapara animam tuam, ct noli esse quasib mo qui tantat Deum. Quis enim audeat in conspectu Principis non praeparatus orationem habere Z Aut quis musicus, vel citharoedus coram Rege, & Magnatibus praesumat canere, nisi prius temperet fides, di probet instrumentum λ Nos evrclaras. autem, ait Chrysostornus, quando ad Deum accedimus, id esse existimemus theatrum , sed ex uniuerso orbe terrarum , vel potius ex supernis populis coelestibus collectum: & Rege in medio sedere, qui vult nostram audire orationem. Nullus fit citharoedus, nullus lyricen, qui ita se exerceat scenam in gressus timens ne quid insuave, de inconcinnum canativi nos' ingressuri theatrum Angelorum. Vetus parcemia est Adora ruri sedeant, qua paratum, purgatumque animum ad orationem afferre monemur. Sancti Vero Patres praeparatione nata.

duplicem faciunt remotam, & proximam. Pri. nam sic expli- rusti φοm ε 3 eat Laurentius Iustinianus: Praeparatio remota est orantis ubia laudabilis. Multum enim iuuat orationis puritatem, si in omni loco, actu,& tempore nos ab operibus temperemus illicitis, & diuinis obediamus praeceptis : si semper ab otiosis sermon ibus auditum pariter castigemus de linguam. Quaecu . que enim saepius agere, loqui,vel aud .e consuevimus necesse est freq ienter ad animum Quasi solitam,propriamque recura et tr. rant ad sedem. Recte de eadem re Gregorius Magnus,si quod ς P ἔ- praecipit Deus facimus; id q-d petimus obtinemus. Valde namque apud Deum utraque haec sibi necessario congruunt, ut & oratione operatio, & operatione fulciatur oratio. Propterea ait Propheta, Iniquitatem sisteri in eo e meo, non

618쪽

audier Dominus. Remota etiam prpparatio est non solum, careret peccatis , sed&i prauis affectionibus, & ab externis tumultibus liberam habere mentem, de cor expeditum. Sententia cuiusdam Platonici est, optimam apud Deum oblatio- 2ume:

nem esse mentem puram, Sc perturbationum vacuum animu.

Diadochus item Photicensis eleganter docet oportere eos o abestri iLqui certant animum semper extra perturbationum fluctus conseruarer mare enim cum tranquillum est usque ad funda est piscatoribus perspicuum, cum vero ventis agitatur, tegit tempestate turbida, quae in placida tranquillitate largiter faeit perspici. Ad hanc animi libertatem assequendam nil utilius silentio. Nam in multiloquio non δειν is precatum: di qui effodit ossuum, eusUrit animamfuam. Pythagoras, teste Apuleio , primus philosophiae nuncupator & conditor nihil Apul.Horid. l. a. prius discipulos suos docuit, quam tacere, primaque apud

eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere: prorsus hoc erat primum sapientiae rudimentum meditari condisicere, loquitari dediscere. Taciturnitas,ait Climachus, Cliniae v. r. mater orationis est. Et Ioannes Abbas Raithu; Silentium, in- ς η; --tio qui ci istodia virtutum. Tandem, ut verbo omnem remotam praeparationem complectar, meminisse debemus sanctissimae

institutionis , quam tradit Cassianus, ut tales nimirum es C Ly. p. studeamus ante orationem, quales orantes volumus inueniri.

1 Altera praeparatio specialis,&proxima illa est,quq iain in instante officii hora fieri Gebet. Scimus enim, ait Richardus

Victorinus, quia intimὰ & deuote nunquam mens orat, quae se ad deuotionem studiosis praemeditationibus prius non excitat. Primo igitur, audito signo, quo ad sacram s naxim co- vocamur, oratio nostra recta intentione in suum finem diri- ω. genda, qui Deus est, alioquin Deo placere nequaquam pote, rit, nisi eius ipse sit causa. Sincera vero, & rectissima intentio est Deum solum semper respicere , de praemio dc mercede nihil solicitum esse, maiorem Dei gloriam, & beneplacitum . eius quocunque alio respectu excluso obseruare . optimὰ de

hac re Augustinus'in ilium psalmi versiculum , Voluntaria Iacri abo tibi, er eon boν nomini tuo Domin/, quoniam bonum est: Quare, inquit, voluntarie λ quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, & in ipsa laude gaudeo, ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Gratuitum sit de quod

laudatur, & quod amatur. Quid est gratuitum ipse propter Vu u is,

619쪽

s 22 Diuina Ualmodia

se, non propter aliud . Contemne omnia, ipsum attende, ipsum gratis dilige , quia melius ab eo non inuenis quod des , quam seipsum . Et confitebor nomini tuo Domine, quoniam

honum est. Ob nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait, Confitebor nomini tuo, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum & argentum , quiadas mihi latas diuitias, excellentissimam dignitatem Z Non. Sed quid λ quoniam bonum est. Melius nihil inuenio quam nomen tuum, ideo Con- st ebor nomini tuo, quoniam bonum e D. Ergo laudare Deum propter solum Deum. hoc vere Deum laudare est oculus simplex ex sententia Saluatoris nostri totum corpus lucidum facit, quia, ut explicat Gregorius, per bonae intentionis radia merita illustrantur actionis. Ideo sponsus in Canticis, Spons oculos prae caeteris membris collaudat, seque mirifice captamico eius oculo declarat dicens, Vulnιrasti cor meum soror

mea sponsa, vulnerasti cor meum in Uno oeulorum tuorum. Nodicit in oculis, quasi in pluribus , quia unica debet esse intentio, unus oculus simplex, & directus in unum. Qui plures oculos habet,diuisus est. non respicit Deum, non dicit cum Propheta unam petν a Domino, bane requiram : Ad summam, non quςrit Deum, qui cum ipso Deo aliud a Deo quaerere conuincitur. Porro cum intentio duplex sit, actualis, cum quis Deo offcri quod facit, dum facit, aut dum facere incipit; &virtualis, quae sundatur in actu praeterito, virtualiter tame praesente; suadeo ut rectae intentionis actus initio cuiusq; ossi-cij instauretur: tum quia matutinae directionis impulsus obvarias humanae vitae occupationes interrumpi facile potest :tum quia censent nobiliores Theologi apud Hieremiam Dre-xelium in aureo suo libello de recta intentione non sufficere virtualem intentionem ad promerendum singulis actionibus nouum gratiae incrementum, quamuis sum ciat ad moralenia operis integritatem . Narrat Ioannes Moschus in Prato spirituali venisse quemdam senem ad fratrem solitarium , atque

illi dixisse. Dic mihi frater in tanto tempore solitariae vitae,& spiritualis exercitii quid lucratus es Cui frater ait, Vade S post decimum diem veni ad me, & dicam tibi. Senex autea biens post decimum diem redi jt, inuenitq; fratrem migrasse ad Christum, & testam, in qua sic scriptum erat. Ignoste Pater, quia nunquam dum opus Dei agerem,aut horis constitu tis psallerem, mentem meam dimisi in terram .

. 3 sic

620쪽

Cap. Iq. De disciplina psa&ndi.

3 sie mentis obtutu in Deum solum defixo sistere se debet oraturus ante conspectum diuinae maiestatis, quq res magnum habet momentum ad preces recte inchoandas,& attente prosequendas. In omnibus Dys tuis euita illu,ait Sapiens,

ct ipse diriget resus tuas. Docet fides Deum ubique esse,opera autem omnis carnis coram illo, & non est quidquam absconditum ab oculis eius. Ergo si ad orationem assistens Deli

esse praesentem vere crederem verbis utor D. Hieronymi il. Hieron. in se. Iud cor quo Deus videtur mundarem , manibus tunderem inhvsiseria pectus, genas lacrymis rigarem, corpore inhorrescerem, ore

pallerem, iacerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem , haererem certe trunco crucis, nec

prius omitterem, quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime in oratione mea,aut per porticus deambulo, aut de scenore computo, aut abductus turpi cogitatione etiaque dictu erubescenda sunt gero. Vbi est fide sp Vbi timor Domini omnia videntis p Siccine putamus orasse Ioam sic tres pueros λ sic Danielem inter leones Z sic Iatronem in cruce 3 Stoicus Philosophus nil utilius ad omnem virtutem con sen. epist. r. cepta animo viri grauioris praesentia existimauit. Accipe, ait ad suum Lucilium, & quidem utilem & salutarem clausulam, quam te assigere animo volo. Aliquis bonus vir nobis eligendus est, ac semperante oculos habendus , ut sic tanquam illo spectan te vivamus, & omnia tanquam illo vidente faciamus. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistati Aliquem habeat animus quem vereatur,cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius laciat. O felicem qui se aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se componat , atque ordineti Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus. Haec ille. Quod si hominibus id tribuendum vide. tur, ut ne quid eis praesentibus committamus, quod eorum. oculos possit offendere, quo timore percelli debemus ante eius conspectu, qui obseruat omnes semitas nostras,& vestigia pedum nostrorum cosiderat: cuius oculi sole lucidiores sunt, circumspicientes omnes vias hominum, di profundum abyssi,& hominum corda intuentes in absconditas partes Idcirco, , , , Monachorum magister mysticae scalae, qua ad beatitudinem ascenditur primum gradum in continua Dei praesentis reco

datione constituit, di de disciplina psalledi differens, Vbiq; ait, diuinam credimus esse praesentiam, & oculos Domini in omni

SEARCH

MENU NAVIGATION